Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

HUMANA. 323N. maj. Non quia nullam videre pos sumus convenientiam, inter substantiam solidam, vimque cogitandi ; sed quia inter haec duo manifestam exclusionem per- Cipimus & repugnantiam , ut ex dictis perspicuum est. Itaque Lockius , quod Certe virum probum & Philosophum non decet, rationes nostras dissimulat, praetermittit , quarum in locum alias ex sola ignoratione petitas in medium profert , ut eas diluere possit facilius, sicque imperitis fucum facere : quam agendi rationem imitati sunt Materialistae. Instat '. Deus pro sua omnipotentia mutare potest materiam in animum; quod emcere si valeat, facile potest substantiae solidae vim cogitandi superaddere. Haec enim mutatio fieri non potest, nisi rema neat aliquid utrique mutationis termino commune : quod erit substantia. Alioquin materia destrueretur, cujus in locum subinstitueretur animus ; materia autem in animum mutata dici non posset. Atqui si maneat substantia communis , primum non negabitur posse Deum huic substantiae soliditate spoliatae vim dare cogitandi ;deinde possς Deum eidem substantiae soliditatem restituere, sicque eam iterum materialem facere. Quibus suppositis, quaero cur Deus non posset in hac eadem substantia vim cogitandi simul & soliditatem

, O vj

342쪽

conjungere. Quod explicare , si quis v leat , fatebor Deum pro sua omnipotentia non posse substantiae solidae vim cogitandi largiri. Ergo &c. Nego maj. Nam cum materiae essentia, ut Lockio placet, in soliditate consistat,

materiam in animum mutari tam repugnat, quam id quod est essentialiter solidum fieri non solidum : atqui quod est

essentialiter solidum, nullatenus fieri potest non solidum. Alioqu1n ejus essentia mutaretur ; idemque simul esset & noti asser. Ergo &c. Et vero , ut bene arguit Lockius, fieri non posset haec mutatio, nisi maneret se

stantia communis utrique mutationis termino , materiae scilicet arque animo. At

qui in Lockii principiis id perabsurdum

est. Nam I'. 1excentis in locis, repetit Lockius , substantiam ratione sui solius spectatam, seu abstractam, non esse naturam quamdam realem & positivam, sed fictionem mentis omnino arbitrariam. TamEn in praedicta mutatione, si superstes maneret substantia communiS , profecto substantia ratione sui solius spectata seu abstracta esset natura in se postiva dc realis , esset genus commune spiritus& materiae, cui attributa quaedam superadderentur materiae & spiritus constitu-xiva, ut sic species duae substantiarum e R

343쪽

έ u M A N A. 32sadrmarentur, quae quidem ridicula esse, atque absurda Lockius asserit. Ergo &c. Σ'. Si maneret substantia communis, spiritus creati & corpora , imo ipse Deus sola quadam modificatione differrent rquod a nemine sano dici posse fidenter

pronuntiat Loc Icius.

3'. Si substantia solida posset soliditate spoliari, & fieri spiritalis ; iterumque ex spiritali fieri materialis ; posset simul& soliditate & spiritalitate spoliari: sicque supponi posset substantia existens quae

neque 1 piritalis esset, neque materialis tquod nemo vel delirans unquam admisit. Materiadissarum opinio.

Absurdae Atheorum Materialistarum opinioni jamque obsoletae vires novas atque aut horitatem conciliare aggressus est Medicus de la Mettrie, voluptatum suasor , religionisque destructor, quem in finem multa tenebrarum opera in lucem emisit, inter caetera librum de Homine- planta, alterum librum de Homine-m china, tandεm Tracta tum de anima. Im- . pietatis Doctori parum videtur , quod post Locxium dubitantem assirmant M terialistae, materiam cogitare posse. Id

enim experimentis indubitatum esse comtendit, & confirmatum authoritate vere

rum Philosophorum , quorum philos

344쪽

316 DE MENTEphiam, ipsasque formas substantiales summis extollit laudibus , dum Carchesum . Neutonum , Mallebranchium , Leibnit- Eium contemnit , eisdemque ingenium recusat, quod in illis quam splendidum sit periti omnes, maximaque ingenia mu

rantur.

Itaque Medicus de la Mettrie opinatur animum esse fibras ipsas medullares, eumque substantiae medullari cerebri, quae sensorium est, coextendi. Σφ. Sensationes esse motum vel affectionem quamlibet substantiae medullaris mechanicam eX refluxu dc percussione spirituum animalium ortam. 3ς. Coeteras animi cogitationes esse vel sensationes, vel sensationum varias modificationes. Quam quidem doctrinae perversitatem exponit praesertim in libro qui inscribitur, Traiiέ de Pame , eamque solam suae opinionis rationem affert: in corporibus quae cogitationum signa suppeditant ; nihil nisi materiam videmus. Ergo materia cogitat. Observandum est nullam esse cerebri vel corporis partem, ut ipsi de la Mettrie Videtur , in qua unica nervi omnes coeant, atque jungantur. Decem nervorum paria ex diversis cerebri partibus, unum vero supra triginta ex diversis partibus medullae per spinam dorsi productae ducunt originem. Atque hinc est quod

345쪽

HUMANA. 327 author praedictus amplam extensionem animo concedat. His praenotatis.

PROPOSITIO.

Animus hominis non es subsantia mediaia

laris cerebri. Demonstratur multis argumentis. Primum s librillae cerebri medullares essent ipse animus, tot essent in quolibet homine substantiae vi sentiendi, & cooitandi praedictae , quot essent fibrillae cerebri medullares, quot essent partes se stantiae medullaris ex quibus originem ducunt nervi sensationum organa. Atqui illud absurdum est. Nam cum simul habeo

ex variis organis sensationes ut colorum &luminis, ut saporum, sonorum, odorum, variasque tactus in omnes corporis partes

aequabiliter diffusi sensationes; eas non modo secum invicem, sed etiam cum aliis cogitationibus , ut ideis abstractis , ut amore, odio, tristitia, comparo ; atqui quot sunt in cerebro fibrillae medullares, quot sunt partes substantiae medullaris ex quibus nervi ducunt originem , si tot essent substantiae vi sentiendi & cogitandi praeditae, non possem ptaedictam comparationem instituere ; cum Gnim pars una

substantiae medullaris ab altera longo satis in ter vallo separata existeret atque remota ,

346쪽

318 DE MENTE profecto non posset alterius partis modificationem I sua penitus diversam semtire vel cognoscere. Quemadmodum si

Petrus sit a nativitate coecus, Paulus vero surdus; neuter animus potest sensationem

soni cum coloris sensatione comparare ;vel surdus de sonis judicare potest, MCoecus de coloribus : quod jam expositum est ubi de Epicuri systemate. Imo sentio

esse me eumdem, esse me quid unum, quod sensationes illas & cogitationes experiatur. Ergo &c. Secundum. Certus sum esse me eumdem qui eram vir, juvenis, adolescens, infantulus. Cogitationes enim praeteritasHc propensiones meas agnosco reminis-cenao. Atqui de hac mei 1psius in diversis Vitae temporibus atque aetatibus identitate certus esse non possem , si medullaris substantia cerebri ipsa esset animas. Quippe reipsa idem non essem, sed in variis aetatibus omnino distinctus. Cum enim partes

omnes corporis continuo motu agitentur,

quo vivit animal ; eas sensim attenuari, tandemque exhalatione avolare, omnino necesse est. Imo cum alimenta in chilum Convertantur, & chilus in varias corporis partes ; nisi partes illae in locum aliarum exhalatione avolantium succederent, compus nostrum adeo cresceret, ut gigantium

molem intra spatium triginta annorum

347쪽

longὶ superaret. Quapropter corpus hominis senis non semel aut iterum, sed

multoties totum mutatum esse , apud omnes Physicos certissimum est. Quod ex ratione allata nemo non intelligit, quamvis rudis sit atque imperitus. Ergo si animus esset ipsa cerebri lubstantia, ipsae fibrillae medullares ; in diversis vitae temporibus idem non essem , sed omnino distinctus ει multiplex. Qui ergo fieri posset, ut de mei ipsius identitate semper certus essem Pereunte quippe substantia, omnes ejus

modificationes perire necesse est. Tertium. Experimentis constat medul- Iam cerebri fieri posse osseam , putridam, aqueam in homine vivente , qui sensationes vividiores experitur & frequentiores. Ergo animus non est cerebri medulla. Quartum. D. de la Petronte contendit partem cerebri quae corpus callosum appellatur, esse sensorium commune; quam opinionem ex eo confirmatam putat, quod ipse expertus fuerit usum omnem rationis,

sensationum & libertatis desinere, si co pus callosum puris vel liquoris effusione, vel ipsius speculi leviter tangentis pondere

comprimatur, cessante vero pressione rationis, sensus, 3c libertatis usum restitui. Uult autem Medicus dela Mettrie, non solum corpus callosum, sed etiam integram cerebri medullam esse sensorium ,

348쪽

33ο DEMENTE esse ipsum ens sentiendi facultate dona tum. Atqui id aperte falsum ostendit ipsum D. de la Petronte experimentum. Demonstrat enim corpus callosum ess e senissus cujuslibet expers: si en1m sensus intimi particeps esset , profecto compressio nem puris, liquoris, & specilli sentiret. Ergo &c.

Quintum. Cum corpora externa in corporis nostri partes organicas agunt, spiriatus animales, inquit de la Mettrie, per tubulos fibrillarum nervosarum ad cerebrum usque refluunt , in medullam cerebri, quae est ipse animus, insiliunt; eumque hoc motu exsuscitant velut ictu mallei in tympanum. Quae autem ex hac commotione nascuntur cerebri affectiones sunt ipsae sensationes, rerumque ideae. Atqui naec sensationum explicatio multis de causis absurda est. Nam. I'. qua ratione, qua certitudine animus se suamque sensationem sentit, a quovis alio secernit, eadem ratione & certudine pars cerebri quae sensatione coloris vel odoris afficereretur, se, suamque affectionem mechanicamsentiret, atque a quovis alio distingueret: sentiret etiam 3c secerneret utrum haec commotio ex spirituum animalium motu & refluxu

oriatur , an Vero ex nervorum oscillatione ; sicque saltem sensu cognosceret, quaenam sit fibrillarum nervosarum constitu-

349쪽

Η U M A NIA. 33 Itio, sint ne cavae. tuborum instar, an Verosolidae & ex laminis sibi adhaerentibus co cretae. Atqui horum omnium nihil sentitur, nihil secernitur, nihil cognoscitur. Ergo &C.

2'. Rufluxus ille spirituum animalium in cerebri medullam insilientium aliud nihil efficere potest nisi comprimere, uti

brare partes medullae obvias, earumque

dispoinionem .evi restituendam mutare. Ergo sensationes essent medullae cerebri motus sive tremuli sive compressionis, vel ejusdem medullae dispositiones mutatae. Quod certe absurdum est. Quid enim Commune esse potest inter varios illos cerebri motus, varios partium situs, & figuras , atque sensus intimos plerumque suavissimos, vel molestissimos, quos variae sensationes pariunt. Explicandum esset quare naturalis dispositio partium cerebri non est sensatio, mutatio vero dispositionis per motum est sensatio 3 quare dis possitio talis cerebri potitis, quam carni S,

quam corporum externorum ut lapidis, ut ligni, ut aquae, ut aeris, non est sensa tio λ Et vero contra Epicurum demonstra vimus neque motum neque figuram cujuslibet corporis posse cogitationem conLtituere. Ergo &c. Praeterea haec nova partium cerebri

dispositio nihil aliud est, nisi varia rei

350쪽

Dg MENTEtio distantiae partium aut a se invicem, aut ab aliis partibus. Relatio autem distar tiae sive majoris, sive minoris, sive aequalis , sive inaequalis , non est positivum quiddam partibus superadditum ', ut in

Ontologia demonstratum est. Ergo non potest ullum sui sensum excitare ; alioruin sentirent illae partes varias relationes istantiae vel proximitatis quas ad variamΗndi corpora haberent. Explicatio idearum an minus absumda est. Nam in sententia praedicti aut horis deae sunt corporeae objectorum imagines, quarum causa physica & efiiciens sunt organorum & sensuum commotiones ab externis corporibus oriundae, ces impressions des corps exterieura, inquit idem author g. 6. c. Io. Tract. de anima, soni done lareale cause phoesique de toutes nos idtis. g. autem 2. ejusdem capitis Io .la vison , inquit, n'αpas son fido dans la choroide, mais dos lia retine. Itaque resident ideae vel in retina, in qua, ut idem author contendit, objectorum imagines pinguntur; vel in medulla cerebri, ad quam

organorum commotiones transmittuntur.

Atque multis scatet absurdis haec idearum explicatio. Nam I'. in imagine cor porea , omnia fixa sunt singularia & dete

minata. Ergo imago corporea repraesentare non potest circulum vel quodlibet

SEARCH

MENU NAVIGATION