Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

stantiae naturam participantes non differeni si diversa illius 1ubstantiae modificatione, quemadmodum arbor & lapis quae cum eodem sensu sint corpora, sola modificatione communis materiae differunt. Quod absurdum esse nemo diffitebitur. Lib. autem 4. c. s. sic loquitur. Diesta cred une subtance : que cessit, par exempla, me subiance et due o solide; Diete

es-il oblige de Di donner outre Petre Lepui ance d'agis P des re que personne n' sera dire a ce que je crois. Dieu peut donelia Disser dans une parsalae inactivit E. Cesera polirtantune substance. De meme Diest GD ou sala exisser de nouueau une sub-sance immatistine, qui sans Oute ne Pe dra pas son etne de subsance, quoique Distene cui donne que crete simple existence, fans Di communiquer aucune activitde jedemande a present quesie pulsFance meupeut donner a Pane de res subsances qu'ilne puisse donner a Paucre. In his autem aperte supponit quamdam substantiae naturam enti mater1ali & immateriali communem. Supponit etiam hanc substantiae naturam qualibet potentia & modificatione spoliatam esse naturam realem : quae quidem duo superioribus jam relatis eclibro secundo sunt aperte contradictOMM 'Tom. II. Ο

332쪽

Eodem lib. 2. c. 23. g. 6. sic loquitur. Les que nous avsus des es Des particulieres O distinctes des substances ne sont aratre chos que differentes combinar- sons d'iddes simples qui coexisent par unctianion a nous inconnue qui en fuit un to exi stant par mi-meme. Idearum autem simplicium nomine intelligit varias spiria tuum cogitationes & facultates, corporumque qualitates & potentias, quae sunt

idearum simplicium objecta. Quare chiathaericum putat idearum ejusmodi simplicium subjectum ; clim ideae unione n bis ignota rem per se existentem constia

tuant,

Tamen in his quae ex libro . exscripta si int, clare supponit naturam substantiae communem, quae sit substrarum in quo potentiae, qualitates , & modificationes recipiantur. Dieu cree inquit, une subsance immat tecti , qui fans doute ne Remia pas son et re de subsance , quoique Dira ne lusi donne que certe simple existence , fans tui communiquer aucune acti-

Praeterea lib. q. contra Doctorem Stillita fleet dis putans asserit mentem in compus & vicissim omnipotentia Dei mutari eosse. Verum , inquit, propriε dicta mutatio non ellat, nisi remaneret substantia communis utrique mutationis termino.

333쪽

Ηn MANA. yys Ergo realem supponit substantiam menties corpori communem. Secunda contradictio. Docet Lochius lib. 2. c. 2 3. ex ipsis sensationibus certiorem se esse de existentia entis immate-x1alis intra se positi, quain de ente corporeo quod est sensationis objectum; imo non posse sibi persuasum non esse sensa tiones sine ente immateriali haberi non

posse. Tamen lib. 4. c. 3. Peumetre, inquit, nous ne serons jamais capabies de connonrre si un este purement marisiel pense su

Exi sensationibus ita certus est de exintentia entis immaterialis intra se positi. ut sine tali ente immateriali nec videre se posse, nec audire putet ; quamvis ipsae demonstret sensationes in animo pasuve recipi. . Tamen .eodem capite 23. lib. a. g. 28. Desprie pur, res-a-dire Dieu, Etant se lement actis, O la pure mattere mempsis veg on peret croire que les eortis crees qui sint ρή s O acti tout ensemble, Pasticinent de Pun O de Paratre. Ex his autem verbis altera contradictio manifesta deducitur. Nam ex Lockio spiaritus purus immaterialis est seu non solidus: materia pura est solida. Quare si Diritus: creatus. Posset utIiusque naturn

334쪽

sic DEMENTE simul esse particeps; posset simul solidus

esse δc non solidus. Quod ens adeo contradictorium est Sc repugnans, ut ipsa Dei omnipotentia effici non posse Lockius ipse

fateatur,

Que Disu, inquit lib. 4. e. 3. ne pulsPas faire qu'une substance sole solide Onon solide en mEme tems ; res, je crois,ce que nous poravoris assurer, sans blasserie respeci qui mi Ut G. - Tertia contragictio. Multis in locis docet ex ideis cogitationis, libertatis &c. tam claram haberi entis immaterialis ideam, quam ex idea soliditatis habetur idea elara entis materialis. Quae vera esse non possunt, nisi vis cogitandi tam sit essentialis enti immateriali, quam soliditas enti materiali. Uerum si supponi posset ens materiale vi eogitandi praeditum : vis cogitandi non esset enti immateriali essentialis, nec ex illa certo esto maretur idea clara entis immaterialis.

Quippε idea quae nobis exhiberet ens vicogitandi praeditum , posset idem solidum seu materiale repraesentare. Ergo contrdictorium est supponere ens solidum vi eogitandi praeditum. Caeteras mitto contradictiones, quae plurimae sunt

ex quibus colligere licet quid de Lockii elogio quod tomo quarto Operum Vol terii legitur , sentiendum sit. Iamωέ.

335쪽

Π u M AN A. si inquit Volterius, ii ne fui peM-etre uuesprit plus sage , plus mdthoesque, O unLogicien plias exaci que M. Loiae. Quas laudes meritus non fuisset Lockius; cum multa dixerit absurda , secumque conir tradictoria; nisi animi nostri immaterialitatem impugnavisset Volterio moleia

Obj. 1 q. Quis sine absurda impietais

negare ausus sit Creatorem posse cogitationem & sensum materiae largiri ; sic enim Creatoris omnipotentia limitibus circumscriberetur. Ergo materia potest cogitare. Ita cum Locrio Volterius.

N. ans. Non enim Creatoris omnipotentiam restringit, qui negat Deum facere posse circulum quadratum, vel substantiam quae simul solida st & non solida. Haec. enim non sunt entia , utpoia: repugnantia & contradictoria. Dei autem omnipotentia in eo consistit, quod res omnes possibiles non verb impolubiles facere queat. Atqui materia cogitans est substantia solida simulque non solida. Et nim praeter rationes jam allatas, cum substantiae immaterialis seu non solidae ideam ex sola cogitationis contemplatione acquiramus, ut Lochio placet, cogitationem in substantia non solida inesse prorsus impossibile est. Ergo malesia cogitans

esset substantia solida & simul non solida.

O iij

336쪽

Instat primo Lockius. Materia quidem est solida ; dumque unum id habebit , cogitare non poterit. Verum tam potest Deus substantiae solidae vim cogitandi . superaddere , quam motum, quina vegetationis proprietatem. Atqui dubium' non est, quin Deus haec duo possit substantiae solidae adjicere ; neque

tamen his superadditis mutentur essentia materiae , ejusque proprietes , nec destruantur. Ergo servatis essentia materiae, ejusque proprietatibus potest Deus subst titiae solidae vim cogitandi superad

derea

' N. maj. Quae enim est in ista collationes militudo λ Motus est rei motae successiva variis locis correspondentia; quae nedum soliditatem excludat, eam, ut multis Placet Philosophis, necessario postulat. Ve- setationis proprietas in certa quadam par

tium solidarum dispositione consistit ridque adeo perspicuum est, ut substantia simplex atque immaterialis non possit esse vegetans. Quod profecto Lockius ipse fatebitur. Ideoque nedum vegetationis proprietas cum soliditate repugnet, eam necessario supponit. Deus igitur potest morum , vegetationisque proprietatem materiae superaddere ; cum facere possit, quid quia in se possibile est. Verum c sitatio , cum simplex sit atque indivisibi

337쪽

iis, non potest nisi in substantisi simplici

atque indivisibili inesse ri proindeque substantiae, cujus sit modificatio, sobditatem excludit. Atqui Deus non potest id rei cuidam adjicere, quod cum illa repugnat ; eaque sola ratio est, cur circulum quadratum essicere non queat. Ergo.

Instat a Q. Tam potest Deus substanti solidae cogitationem superaddere, quam sensum intimum , motumque sponta neum. Atqui id secundum praviat Deus in brutis animantibus; quae licet sint dumtaxat substantiae solidae certa quadam ratione dispositae , variis tamen sensationibus assiciuntur , non secus ac homines. Ergo &c. Respondeo 1'. Lockium sibi aperte contradicere cum asserit belluas variis sensibus , id est variis sensationibus , rerumque sensibilium ideis donari, easque totas esse corporeas. Nam lib. 2. c. 2 3. ex sensationibus concludit se de existentia entis immaterialis intra se positi certiorem es.se, quam de sensationum objectis, sequesne ente immateriali, neque videre, nec audire posse. Ergo si belluae videant atque audiant , si variis sensationibus assiciantur , haec sine ente immateriali in ipsis existente fieri non possunt Quare contradictorium est eas 1upponere totas cor

poreas.

338쪽

'3ao . DE MEN TRRespondeo Σ'. vel belluae variis ametuntur sensationibus, retumque sensibilium ideis, vel non. Si secundum : ergo nulla potest ex bellu is institui comparatio. Si primum : ergo in belluis existitens immateriale, sed cujus natura sit ab animo humano penitus diversa.Νam etiamsi spiritus omnes, sive Deus, sive spiritus creati in eo conveniant quod sint entia immaterialia & simplicia ; non tamen in illis inest communis & similis natura substantiae ; sic enim sola quadam modificatione a se invicem dimerent : quod ipsa Lochio videtur absurdum.

Itaque, ut est apud Tullium , Off. lib.

a. c. A. inter hominem O besiuam hoc m Atmὸ interest , quod hac tantum quantum

sensu movetur , ad id solhm quod ades ,

quodque praesens est, se accommodat, Pa sitim admotam sentiens prateritum, atque futurum. Homo autem quod rationis es Particeps , per quam consequentia cernit, causas rerum videt , estumque progressuS,

O quas antecessiones non ignorat , similitudines comparat O rebus praesentibus afjungit atque annectit futuras r factu totius vita cursum videt , ad eamque degendam

Praeparat res necessarias.

primisique hominis propria egi periinquistio atque investigatio. Nec vero illa Parva vis natura es , rationi ue , quod

339쪽

unum soc animal sentit quid sis ordo, quid sis quod deceato in factis dictivique qui modus. Itaque eorum i orum qua a pectu sentiuntur, nultam istud animal pulchritudinem, venusalem, convenientiam partium sentit. Quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens, mutibetiam majs pulchritudinem, constantiam ,

ordinem in coni Piis facti que coni mandum putat; cavetque ne quid indecorἐ eooemia nateve faciat tum in omnibus O opinioniabus O factis ne quid libidinose aut faciat aut cogitet. Ex quibus fortasse conciliari possent variae Philosophorum sententiae ;si supponeretur belluas animo quidεm immateriali praeditas esse, qui variis sensationibus afficiatur, multis rerum sens-bilium id eis, ex quibus singularibus ratiocinetur in his quae ad latibula, nidos, pastum, ususque vitae necessarios pro variis animantium speciebus pertinent. Sicque possint belluae quaedam longa exercitatione nonnulla circa res sensibiles edoceri. Verum cum operum artefactorum, vel ipsius mundi pulchritudinem, venuia tarem , convenientiam partium nunquam

contemplentur, quod observare facilὲ est; nullatenus in his, quae ad mores spectant, sentiunt quid sit ordo, quid sit quod deceat ; in affectionibus , factisque qui m dus servandus si , ideoque non cavent uσo

340쪽

312 DE MEN Taquid indecore, libidinoseve aut sactant,

aut cogitent. Eorum insuper propria non est veri investigatio : res insensibiles, abstractas, universales vix edoceri queunt;

eamdem singulae species sibique propriam semper sequuntur agendi , cogitandique

rationem ; quae instinctus nomine appellatur. Quae cum ita sint, ut experimentis constat; concludere licet nullam bellu is perspectam esse morum regulam , nulla

religionis principia ; eas sensationibus ad

Voluptates , ad usus vitae necessarios necessitari. Quapropter belluae factae dum taxat a Deo videntur ad mundi pulchritudinem , ad hominum usus, nec ad alteram vitam vel felicitatem destinatae. Hinc paret quam differat ab humano bel-lvinus animus. Verum ut ut sit , ex bellitis nihil contra mentium nostrarum im- materialitatem deduci potest, ut ex dictis perspicuum esse videtur. Instat s V. Ideo Deus non posset vim

cogitandi materiae solidae largiri , quia

nullam videmus vel detegere possumus convenientiam inter substetntiam solidam vimque cogitandi. Atqui ob eam causam limitibus Dei omnipotentiam circumscribere temerarium est & absurdum. Alioquin neganda esset ipsius materiae exintentia , cujus partes sic unitae sunt, ut unionis ratio captum nostrum longe si peret. Ergo &c.

SEARCH

MENU NAVIGATION