장음표시 사용
371쪽
hos complecteretur sensationis gradus a se invicem distinctos , haec unica sensatio multos sensus distinctos excitaret, totque sensus, quot gradibus alteram superaret. Τamen experimur unica sensatione etiam vehementissima unicum excitari sensum,
eumque omnino indivisibilem. Imo sensationes illae, ut Lockio placet, ideo demiri non possunt, quia simplices sunt. Ergo sensatio coloris rubet vividioris non multos habet gradus qui suat totidem partes distinctae, idebque per gradus & partes incrementa non suscipit; sed est sensatio uae tam differt a sensatione coloris rubet ebilioris, quam color flavus ab aurato discrepat. Ita ferme Lockius. Et vero si agnoscendi essent varii gradus doloris extra se invicem positi, non secus ac corporum particulae, non idemens in nobis dolorem totum sentiret, sedentia distincta gradus distinctos , totidemque entia, quot gradus distinguerentur. Ex quo sequeretur, ut 'observat Bailus. nihil in nobis dolorem sentire posse. Cum enim dolor quilibet in gradus innumerabiles dividi pollet, tam exigui essent in singulis entibus doloris gradus, ut levissimum Sc pene nullum sensum excitarent
in singulis, sicque nihil in nobis reipsa
Quapropter qui gradus distinctos in
372쪽
mentis affectionibus, quarum aliae aliis vividiores sunt, admittunt, eos dicunt inita se invicem positos, non extra se aAinstar partium continui. Eoque sensu negant majorem propositionem. Dices. Male negatur cogitationem esse posse materiae modificationem ex eo quod simplex sit ; cum materia possit modifica tionem habere simplicem. Nam existentia est maioriae quaedam modificatio : atqui
existentia simplex est atque indivisibilis ;neque enim esse nec cogitari, nec etiam
animo fingi potest existentia dimidiata, vel quaedam existentiae pars. Nam si vel cogitari posset media aut quarta pars existentiae, tingi posset ens partim in nihilo, partim extra nihilum , fingi posset ensquod si meit postivum esset & nihilum. Quod quidem contradictorium est. Ergo &c. N. maj. Existentia materiae , vel cujuslibet corporis nec est, nec cogitari potest modus quidam corpori superadditus, Mab .ipso vel cogitatione distinctus , quod in Ontologia demonstratum est, ubi de existentia. Ergo existentia corporis est ipsum corpus, existentia partium sunt ipsae partis. Quot igitur sunt in corpore me
partes, tot sunt existentiae. Dices. Motus est materiae modificatio ratqui motus est indivisibilis. Ergo qum i
373쪽
dam materiae modificatio est indivisibilis. N. mi. E duobus enim corporibus mole inaequali donatis, sed aequali velocitato transsatis, quod mole majus est, illud
majorem habet motus quantitatem. At qui majorem non habet motus quantita
tem , nisi quia motus in singulas ejuLdem partes distribuitur, dividitur. Ergo
motus in varias partes dividitur. Ob. 4'. Vices omnes corporis & asse tiones experitur animus. Quod sic destrubit Lucretius l. 3.
Praterea gigni pariter eum corpore,quna Crescere cernimus , pariterque senescere mentem. Nam velut infirmo puer teneroque vagatur Corpore, sic animi sequitur sententia tenuis. Due ubi robustis adolevit viribus alas,
Consilium quoque majus , se auctior es animi vis. Post ubi jam validis quassatum es viribus avi
Corpus, ct obtusis ceciderunt viribus artus, Claudicat ingenium t delirat linguaque, mensque pomnia desciunt, atque uno tempore desunt. Ergo disseisi quoque convenit omnem animai Naturam, ceu fumus in altas aeris auras. Et quoniam mentem sanari, eorpus ut urum ,
cernimus , ctfecti medicina posse videmus ;Id quoque prasagit mortalem vivere mentem Eadem paucis repetit Volterius.
374쪽
Helast ii perira de meme. Sic itaque argumentum proponitur. Animus cum corpore nascitur, crescit, evolvitur, adolescit, roboratur, senescit , dormit, aegrotat, sanatur, corpori S moribus sentit, cogitat, variis assicitur cupiaditatibus : imo ingenium, memoria, ra- rtionis usus a quadam corporis affectione,& statu ita pendent, ut morbis quibusdam amittantur, vel etiam quandoquo acquirantur. Atqui necessitudo tanta demonstrat animum & corpus rem unam esse, eamdemque, non substantias duas a se invicem essentialiter diversas , animumque moriente corpore interiturum.
Respondeo I R. Argumentum illud quod imperitis, incautis, levibusque hominibus
gravissimum esse videtur, ex eo plane a
surdum esse, quod manifesta sit petitio principit.
Nam opinamur mutuum cogitationum ex parte mentis , & motuum ex parte corporis commercium omnipotentia divina constiturum esse, in quo substantiarum earum essentialiter diversarum unio co
375쪽
a HUMANA 33yι1stat ; cujus nostrae Philosophorumque 'omnium sententiae falsitas ut ostenda rur, objiciunt adversarii Materialistae necessit dinem esse maximam inter animi corporisque affectiones. Proinde quasi sententiae cuiusdam falsitas probari possit expe-ximentis , Quae eadem esse debent supposita ejusssem sententiae veritate ', imo quae sunt ipsa ejusdem sententi e expositio et . Eadem esset corpus inter 8c animum necessitudo, si status atque affectiones animi ex affectionibus Jc vicibus cor poris sequerentur, & vicissim; quamvis animi & corporis affectiones ementialiter diversae essent. Ergo quantacumque sit inter animum & corpus necessitudo, non probatur eorum identitas, nisi simul affectionum identitas demonstretur et quod ne tentant quidem Materialistae, ultroque fatentur concipi non posse quomodo cogitationes sint corporis modificationes. Nos autem multis jam argumentis demonstravimus cogitationes mentis a motibus, vel quibuslibet mechanicis affectionibus essentialiter differre.
3φ. Non tanta est inter corporis motus& mentis cogitationes necessitudo, ut
omnes corporis motus experiatur animus,
nec nisi corporis ope cogitare valeat. Tum '
376쪽
quia multi sunt in corpore motus quarum animus non est conscius, ut motu*sanguinis, humorum , stomachi, musculorum, multarumque aliarum partium. Tum quia si totus sit in meditatione animus , motus in corpore excitatos non se tit; nihil auribus audit, nihil oculis vi det, naribus nihil odoratur. Cum autem animus sic ad se ipse advocatur, & a corpore abducitur, tum ideis multis, variis. que cogitationibus assicitur, ad eas a tendit , eas comparat, de illis judicat , senisum errores corrigit, ratiocinatur; ignotas antea rerum proprietates detegit ;vult, amat, desiderat, sperat, laetitiam , gaudium , vel tristitiam ex ipsis suis cogutationibus ortam experitur. En ergo aniami vita, quae sensuum externorum o non viget. Imo cum sensus externi subito morbo sunt impediti, tum etiam saepouiget animus , eamdem vim servat qua doque memoriae & rationis, eosdem ex
peritur sensus spei & metus, gaudii Mtristitiae meditatur, ratiocinatur, deliberat, actus amoris vel odii liberos elicit. '. Non semper cum corpore cum sensibus crescit & debilitatur animus, ut cum Lucretio Volterius asserit, non vices omnes corporis experitur. Quod patet ex
multis barbarisque hominibus. Corpus cibis alitur & roboratur i animus vero
377쪽
n v M A N L. meditatione & stud o. Saepius animus in CorpoFe valente & robusto imbecillus est, in corpore imbecillo valens & robustus. Manet amputatis membris integer, di
fluente corpore immotus, mutato alte Dis annis corpore idem perseverat; ab inscita crure dolorem sentit, quasi in pede
ligneo; quod certe probat animum sentiare posse, etiam in illis partibus in quibus non est ; ideoque , si rerum omnium authori placuisset, cum orbe universo potuisse conjungi, praesensque ubique adesse, eadem ratione qua adest in corpore hu
ue'. Tandem. Est quidem inter corporis & animi affectiones necessitudo, qua fit, ut motus corporis quaedam comitatentur in mente cogitationes, velut ab illis motibus excitatae, 8c vicissim ex cogitationibus animi motus quidam in cor PoIe nascantur; Verum utriusque nat ram longe diversam esse multis rationibusdem stravimus. Quam in rem praeclatis Tullius : Sara sinem, inquit Tusc. I. a 4 ,hitem , pituitam Ossa , ne OS , VenaS , cerebrum , Omnem denique membrorum Ototius corporis Auram , videor posse dicere, unde concreta O quomodo facta sint nihil autem es in animis mixtum atque
concretum.aut quod ex terra natum at
quo scium esse videatur: nihil ne au h
378쪽
36o DE MENTEmidum quidem , aut stabile , aut igneum
Bis enim in naturis nihil inoi , quod vim memoria , mentis cogitationis habeat ;quod O praeterita teneat O futura pro-νideat , O complecti missi Praesentia ......r et animi cognitione dubitare non possumus,
nis plane in Physicis plumbei sumus,
nihil sit animis admixtum, nihil concretum , nihil copulatum, nihil coagmentatum , nihil duplex. Quod cum ira sit , certe nec secemi nec dividi. rec discen pi , nec disrahi potest: nec interire iotiar.
Est enim interitus quasi discessus, O secretio, ac direptio earum parrium qua ante interitum junctione aliqua tenebantrata
Ergo., judice Cicerone , plane in Physicis plumbeus est Volterius , clim post
Lucretium asserit animum crescere cum
sensibus & debilitari. Nec profecto quoiudicit, ipse intelligit. Quid enim λ Si se
sus sunt animus : quot ergo sunt sensus , tot sunt animi a se invicem remoti. Proinde dicendum est, ego oculus vidon, ego auris audio, ego pes lieneus in locum pedis carnei suffectus dolorem sentio. Ergo idea est imago in retina depicta ;proindeque videt bos mortuus. Ergo nervorum vellicationes & motus
sunt ipsi sensus intimi coloris, soni, saporis, odoris , Voluptatis, tristitiae, ga dii, lant cognitiones , amores, judicia, ratiocinia.
379쪽
ratiocinia. Proind* pars corporis vel sanguinis velocius agitata sapientior erit ali parte quae minore agitur velocitate, pars rotunda triangulari felicior. Ergo animi jussum ad partem corporis movendam erit ipse pedis, vel oculi morus. Proinde cum causa effectus confunditur.
Ergo nemo potest sic esse studio & me dilationi deditus, ut se corporis expertem arbitretur, ut vel per momentum de corporis sui dubitet existentia. Tunc enim animi sui existentiam in dubium revocare non potest. Obj. 3'. Opinio quae rem in nobis cogitantem decernit immaterialem , toti retro antiquitati fuit ignota : Philosophi omnes & periti per quatuor annorum milislia rem cogitantem corpoream esse put verunt. Si erum quaedam substantiae im- materialis notio apud veteres extitisset, vox quaedam apud illos reperiretur , quae rem immaterialem clarε significaret, ex primeret. Tamen voces quibus uteban- . tur, rem corpoream designant. Rouacho apud Hebraeos, Pneum apud Graecos, Spiritus, Anima Animus, apud Latinos , Ventum, statum , respirationem significant. Ergo &c.
Respondeo 1'. Absurdum nihil est ma-- gis, quam in gratiam cujusdam opinionis
380쪽
authoritatem eorum efferre qui eontrariam tenuerunt sententiam. Sic autem segetit D. de la Mettrie, omnesque Mate-xialistae recentiores. Omnes enim arbi- Irantur rem in nobis cogitantem es e vel
integram cerebri medullam, vel quamdam ejus partem solidam, vel ipsa sensuum organa cogitationes omnes aliud nihil este nisi qua am corporis affectiones
mechanicas, adeo ut diuoluto corpore, intereat omnino animus , facultasque cingitandi tota deleatur. & evanescat. A qui contrarium arbitrati sunt veteres fere omnes Philosophi, qui uno ore docue-vunt animum nostrum aeternum esse, dic soluto corpori superstitem atque immo, talem. Qui autem animum materialem. fecerunt, eum existimaverunt alii vap
xem , alii flatum , alii ignem , alii in toto corpore aequabiliter diffusum , eo quod ad omnes corporis partes referamus se sationes, quas in iis ipsis sentiremus; alii cor ipsum , alii sanguinem. Quae falsa geridicula existimant recentiores Materi listae. Ut quid ergo veterum sententiam objiciunt, ni si ad fucum faciendum λr'. Si authoritate potius quam ratiΟΠο lis praesens esset dirimenda, vinceremus profecto. Veteribus enim Philosophis quorum philosophia tot tantisque tene