장음표시 사용
391쪽
Dei, hominisque libertatem tolli jam probatum est. χ'. Animus non est automatum activum cujus status omnes & affectiones exstatu primo sequantur, ut in horologio. Tum quia liber est; qualis non esset, si omnes ejus affectiones ex praecedente, Vel ex motivo affulgente natura,i nexu sequerentur, ut ita horologio. Tum quia; docentibus Philosophis omnibus, nullam habet ad sensationes suas efficiendas activitatem ; tam enim passive sensationes gratas vel ingratas recipit, quam corpus motum & figuram. Et vero s1t primum Adami peccatum, sint sensationes colorum quibus afficitur, qui visus usum subito recipit, sint sensationes quas experitur qui1 quis ad voluntatis nutum oculos aperit; diversa corpora palpat, degustat, odoratur &c. Sint se
sus grati & molesti qui saepius alii post
alios statim excitantur. Atqui affectiones illae ex praecedente animi statu non necessario sequuntur ; etenim inter illas& praecedentem animi statum opposi tib potius quam connexio esse videtur. Ergo&c.
. 3'. Corpus etiam nostrum non est auromatum activum cujus omnes motus Maisectiones ex solo primo statu necessariosequantur. Tum quia multi corporis non
392쪽
tri status ex motibus corporum extern Tum nascuntur, non ex vi ipsi intrinseca ;tum quia ad voluntatis nutum moventur membra , Variae partes, totumque corpus transfertur. Ergo &c.
q. Si verum esset Leibnitetit systema ,
nulla emet corpor ς' ab animo dependentia , nec vicissim ν nulli corporis motus ex mentis eos itationibus vel etiam volunta tis imperio sequerentur; nullae similiter animi sensationes, & cogitationes ex corporis motibus, nec ideo mens sensatione
famis vel sitis laboraret, quia cibo & pora corpus indigeret, dcc. Ergo IV. cum ineluctabili propensione contrarium judicemus, & quo magis eX- pandimus, eo magis in tali judicio con firmemur ; hominum vita ludibrium esset perpetuum, sicque Deus homines con tituisset, ut in errore necessario & perpetuo versarentur.
Ergo xv. nullum superesset argumentum quo corporum existentia probari posset. - Εrgo 3'. ex certissimis experimentis concludere nihil possemus. Quamvis enim ad voluntatis nutum, motus semper in Corpore nostro excitetur, tamen , ut Lei est Zio placet, cum ex eo concludi non possit volunt item esse motus illius causam frue essicientam sive occasionalem; fimili-
393쪽
NUMANA. 373t8r concludi non potest corpus, quod aliud quiescens percutit causam esse silvaessicientem sive occasionalem motuS co pori percusso communieati, etiamsi percussione corpus semper moveatur. ἐTandem supposita etiam harmonia i ter corporis motus & animi cogitationes qualis a Leibnitzio fingitur, nullatenus
emceretur cum animo corpus unitum esse.
Quis enim nisi mente captus serio animo contendere posset, ex luna & horologio unicum quoddam suppositum conflari, si
horologium omnes lunae tum crescentis tum senescentis motus, varietates, conversiones ex amussim exprimeret, atque
imitaretur. Ergo potiori jure &c. Si ema in xus phaesci. Philosophi quidam opinantur mentem
causam esse phy sicam atque essicientem m Iuum corporis, eorum maxime qui liberi ducuntur; & vicissim corpus in animam phy sice agere, quam nervi vel spiritus animales refluxu suo commoveant; eamque tali motu sensationibus assiciant. Contendunt iidem Philosophi nervos omnes corporiS ex quibus innumerabiles rami pullulant in omnes corporis parres diffusi, ad quamdam cerebri partem appellere in eam quo coire; quam partem esse dicunt animi sedem, & commune sensorium. Ut autCm ara. nea in telae centro resideas filorum oscill
394쪽
tione monetur, & sentit ubinam praecla filis velut laqueis irretita teneatur; sic animus in praedicta cerebri parte excubans nervorum vel spirituum animalium commotione cognoicit quae pars corporis laesa vel percussa fuerit 3 indeque corpori toti prospicit. . .Quapropter, inquiunt, corpus Sc antimus suis in operationibus a se mutuo deo Pendent', quae mutua dependentia sufficit, ut unicum concipiantur suppositum constituere, sicque secum invicem con
jungi. Refellitur distema inflaxus Haesci. IV. Jam probavimus ubi de existentia
Dei, atque animorum immaterialitate mentem nostram non esse causam efficientem motuum corporis etiam libero
rum I quod magis peripicuum est de aliis corporis motibus, qui nobis ignorantibus, nobis saepius invitis ex cogitationibus
sequuntur. et v. Demonstravimus etiam corpus non
posse phy sice in animum agere e nam animus incorporeus est. Res autem nulla nisi corpus tangi potest vel tangere. Cum ad contactum 8c percussionem superficies necessaria sit. Enim vero si ignis purissimus corpora quaeque pervadir liberrime; potiori jure mens simplex pastiumque, re
395쪽
proinde superficiei cujuslibet expers, particulis humorum subtilissimis seu spiritibus animalibus transitum permittet liberrimum. Ergo nec nem nec spiritus animales animum percutere queunt vel impellere. Cceterum, ut jam probatum est, sensationes a quibuslibet motibus essentialiter differunt. Ergo &c. 3'. Supponunt adversarii nervos omnes in aliquam cerebri partem coire; quod falsum est, cum constet decem nervorum paria ex diversis cerebri partibus , triginta vero & unum paria ex variis
partibus medullae per spinam dorsi productae originem ducere. SI sema carisa rum occasionalium. -i In eo systemate quod a Carthesio excogi tatum illustravit Mallebranchius, atque amplificavit,animus reipsa atque essicienter in corpus non agit, nec corpus in animum ;sed cogitationes mentis sunt merae occasiones a Deo libere institutae , quarum interventu quosdam in corpore motus ipse Deus efficit. Similiter motus sensuum oraganis impressi merae sunt occasiones , quarum interventu quasdam sensationes vel cogitationes in animo Deus ipse producit. Quae quidem omnia secundiim leges quandam generales a Deo latas atque unifo miter, non quoquo modo perficiuntur ut ex similibus organorum motibus simi-
396쪽
les in animo sensationes vel ideae sequar tur ; ex similibus vero mentis cogitationibus in corpore toto vel ejusdem parti bus similes motus excitentur; idque semper fiat, dum alia nulla lex obstiterit. Sic
quamvis ad voluntatis nutum corporivmembra moveantur , non poterit animus
pueri motum eis dare , niti nervorum firmitati proportionalem, non vero quem& quantum voluerit nec homo paralatiacus, vel nimia spirituum animalium exinhalatione debilitatus membra movere. Si etiam ex organorum vellicatione nulla se
quetur in animo sensatio ; si quid impedimento sit, quominus motus ad nervo rum originem transmittatur. . Quapropter mutua cogitationum mei tis & motuum corporis reciprocatio non
est , ut objicit Leibnitatus, perpetuum
quoddam miraculum I fit enim , quemadmodum , communicatio motus in comporum collisione , secundum leges quas dam generales a Deo conditas. Nec Deus est velut famulus voluntatis creatae, quod opponit Crouetatius; cum enim nulla sit inter mentis cogitationes, δc organorum motus connexio necessaria; nihil supremum Dei in utramque naturam domi nium ostendit mag1s, quam haec cogit tionum dc motuum reciprocatio. EX quo patet mutuam esse intEr cor
397쪽
N U M AN A. pus & animum dependentiam λ cum res Eadem ratione fiant, ac si animus motuum corporis causa essiciens esset, organorumque motus sensationes, rerumque sensibilium iduas in animo essic
Atque hoc est systema causarum occasonalium qua parte ad animum corpusque humanum spectar, quod etiam appellatur systema assistentiae ; eo quod Deus Eum nae voluntati assistat, visque suffcientis ad ossiciendos corporis motus deste istum suppleat. Cujusquidem systematis duas. partes veras esse jam probavimus. His praemissis.
Vnio corporis O animi consistit in mutua
cogitationum mentis. O motuum corporis reciprocatione.
Ilaec est communis sententia, quam certissimam esse credunt omnes fere Philosophi, si tamen Lesbia italum excipias, cujus systema jam a nobis refutatum Philosophis omnibus improbatur. Probatur propositio. Cum nullum elle. queat vinculum , quo substantia immare rialis cum natura corpore a jungatur ; in eo solo consistere potest unio , quo posito ex naturis duabus unica conflatur persona. Atque mutuae cogitationum ment.
398쪽
Dx MENTE& motuum corporis reciprocatione, est naturis duabus unica conflatur persona. Hoc enim posito cogitationam & motuum Commercio corpus & animus in suis asse tionibus a se mutub dependent : quo fit, ut neutra substantia sit sui juris , ut aiunt, neutra sit hoc in statu completa; ideoque non sint duo supposita. Ergo &c. 2'. Occasione motuum corporis variis sensibus assicitur animus , oculis utituT ad videndum, auribus ad audiendum , manibus ad palpandum, tangendum . scribendum, motus & vices eorporis sibi tribuit, & vicissim velut naturali inclinatione suos sensus, ad corpus refert, strataque cogitatiotaes: verbo dicam ; corpus Manimus sese mutuo determinant, adjuvant, ad eosdem effectus, easdemque operati
nes concurrunt, vices suas mutuo experiuntur, non secus ac partes ejusdem to
tius. Ergo positii cogitationum mentis Scmotuum corporis reciprocatione, ex his naturis duabus unica conflatur persona. Proindἡque &c. Quod ut magis intelligatur, haec mecum quisque de se ipso poterit observare, tit exponit author Metaphyscae experimentalis. Primum ; existit in me sensatio continua , eoque seusu habitualis corporis cujusdam ex cruribus, brachiis, trunco,
Capite compacti, qua corpus illud adeo
399쪽
mihi praesens sistitur, ab alio quolibet dis
tinguitur, ut mei ipsius proprium fiat. meique ipsius pars constituatur ; cumque de me loquor, mei nomine corpus etiam intelligam. Sensationibus visus, tactuS, auditus caetera corpora mihi extrinseca iudico, atque a me aliena , earumque s perficiem solam apprehendo Praedicta autem sensatione non superfi- .ciem modo, sed etiam soliditatem corporis mei percipio, variaramque partium λtum, ut si velim ipsis in tenebris os .
nasum, oculos, aures, frontem, caput, crus, brachium , pedis vel manus extremitatem tangere, ad eas partes. manum statim deducam, easque certissime attingam , manu vero praetentandum est, uti Per noctis Obscuritatem aliud corpus inveniatur. Ita porro se res habent, etiam cum a corporum externorum actionibus nos sevocamuS. Si vero corpus externum quamdam corporis nostri partem commΟVeat, magis minusve vivida statim in mente exoritur sensatio, quam mens ad eamdem partem naturali propensione refert, quasi in ea sentiret, quae si vehementior sit, me tis attentionem sic ad eamdem partem conis Neriit , ut coeterarum velut obliviscatur. Quod idem evenit , cum totus sum in
Iareditatione, in spectaculi gratissimi const
400쪽
381 DE MENTE templatione, in compositione, vel etiam in colloquio familiari. Si quis subito tum
ex me quaereret λ habes ne corpus 3 haesita rem fortasse. Si vero quaereret, sedes ne, an stas, an decumbis, an ambulas ' reponerem, sedeo ei & si rursum postularet, sentiebas ne interea caput, pedes, brachia , corporis massam reponerem , sei riebam , nam distincte memini; sed aliis magis intentus , sensum hune habitualem parum curabam ; ut dum in contemplanda turri remota deffixus sum, objectorum vicinorum sensatio fit quasi nulla, quamvis ea corrora percipiam. Existit itaque in me continua sensatio
coexistentiae corporis ex partium intern rum motibus exorta, qua corpus illud
mihi proprium facio, meique ipsius v lut partem , ex eo quod in illis partibus
sentire videar. Quae perceptio corporis quidem soliditatem edocet, non partes si gulas, & distincte. Refert enim femur, crus, brachium, ut massam , truncum vero ut plenam quamdam capacitatem. Uerum nisi quid insolitum eveniat, hac sensatione non cognosco jecur, stomachum ,
viscera, nervos, tendines, glandeS, Venas, arterias, nec ipsum cor, cujus ex continuo motu Vita perseverat. Hare etiam
sensatio circulionem sanguinis vel humorum non indicad, nec motum, directio'