Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

381쪽

nisi qualitates occultas dixerint , Oppo ne remus splendidissima quaeque ingenia quae per octodecim saecula floruerunt . Philosophos illos maximos qui cognitio nibus suis atque inventis Philosophiam illustrarunt, & locupletarunt, Scientias que omnes & Αrtes ad perfectionem de

duxerunt.

Quod autem attinet ad voces Roua Pneuma Spiritus Anima , Animus , qua in linguis Hebraica, Graeca & Latina statum , Ventum, respirationem significant: quid consequitur λ Hinc probatum putat ineptus author rem cogitantem apud Hebraeos , Graecos & Latinos aliud nihil nisi ventum, vel statum habitam fuisse. Cum Certum sit hanc unius tantum vel alterius

Philosophi & quidem obscuri opinionem

a caeteris omnibus despectam fuisse & reo jectam ; cum certum sit Hebraeos, Graecos de Latinos putavisse rem in nobis cogitantem rem esse permanentem , non vento similem qui in sua tantum levitate constans est , eam morte corporis non interire, sed immortalem Vi Uere, eamdemque indivisibilem esse. Quapropter

cum eam accuratius definire sibi proponebant , eam mentem solutam quidem deliberam ab omni concretione sejunctam potius, quam animam dicebant. c Iraque voces praedictae RouacK, Pne

382쪽

ma , Spiritus, anima, animus ex eo ducunt originem quod apud peritos semper mos fuerit, qui nunc etiam obtinet, res incorporeas , sensibusque impervias ex rebus sensibilibus ad vulgi captum magis accommodatis adumbrare, dummodo quamdam cum ipsis cognationem, vel analogiam haberent, vel etiam rela rionem causae ad effectum. Cum autem respiratio sit vitae signum, cumque semper creditum fuerit rem in nobis cogi-rantem esse vitae nostrae principium , Mquandiu durat in homine respiratio , tamdiu vita perseveret; ex hoc effectu sensibili omnibusque cognito , ex hoc vitae signo rem in nobis cogitantem adumbrauerunt. Nec ullus unquam extitit, nisi Inentis inops fuerit qui cogitandi vim in statu vel respiratione inesse serio putaverit ; qui varias cogitationes varias respira tionis moilificationes esse crediderit. Ergo

. Ex iis quae in hac disputatione jam

dicta sunt . facilε concluditur animum dissolutione corporis non interire e nam 1'. animus & corpus sunt duae substantiae essentialiter diveris. Ergo dissolutione

corporis non moritur animus.

Animus simplex est , partiumquos pera. LxSo cum ' interitus si secretia

383쪽

M U M A si R. quo clam ac direptio earum partium quas ante interitum junctione aliqua tenebanis tur, morte corporis interire non potest

animus. .

3 Motus in organis excitati sunt dum taxat sensationum, dc quarumdam idea Tum occasiones ; multaeque sunt animi cogitationes ab illis organorum motibus non oriundoe. Ergo dillaturo corpore potest Deus alias sensationum occasiones instituere , vel eas immediate in animoessicere. Igitan poterit animus etiam post mortem corporis sentire & cogitare. Uerum de animorum immortalitate ex

professo in Ethica dicturi sumus post de

monstratum discrimen essentiale bonum inter 8c malum , religionisque naturalis existentiam. De essentia mentis humans.

Primum id quo res quaelibet const1tuitur, ab aliis differt, quodque fons est om. Dium ejusdem rei proprietatum, id appellatur rei essentia, attributum essentiale, gradus constitutivus. Mentem, animam sic desinit Carthesius ut ipsa sit cogitatio. Ex qua defini rione docuerunt quidam Carthesiani inter quos eminet Sylvanus Regis mentem esse

cogitationem actualem. Cum tamen contra traditam st Carthoe

sio definitionem obiecisset Anglus Phia

384쪽

366 DE MENTE

losophus et ego sum cogitans erro sum cogitatio, non minus ineptam esse hanc consecutionem quam si diceretur , ego sum ambulans, ergo sum ambulatio G quoniam inter subjectum , facultates , dc actus distinctio est admittenda : reposuit Carthesius : ambulatio semper sumitur ut actus , at cogitatio sumitur aliquando ut actio, aliquando ut facultas, aliquando ut res ipsa cui inest haec facultas , nec unquam volui intellectionem , & rem inteu ligentem esse unum & idem ν imo nunquam postulavi rem intelligentem & intellectum esse quid idem, si intellectus

accipiatur ut facultas. ItaCarthus Medit. a.

Alii contendunt gradum animi constitutivum ipsam esse cogitandi vim & f cultatem ; quod facultas cogi candi cogitatione actuali prior sit & concipiatur. Verum opiniones illae jam obsoletae ab omnibus fere Philosophis rejiciuntur. Itaque sit.

PROPOSITIO I.

'stentia mentis non es acturiis cogitatio. Probatur I'. Cum animus existat , si ejus essentia sit actualis cogitatio, debet esse cogitatio singularis dc determinata. Etenim cogitatio generatim sumpta, Vel cogitatio indeterminata non existum. AL-

385쪽

M II M A N A. 3s qui essentia animi non est cogitatio sinis gularis & determinata. Nam cogitatio sinis gularis & determinata , ut talis sensatio , talis idea , tale judicium , talis amor, odium, desiderium &c. diversis sunt coisgitationes , quae singulis momentis naia

Euntur & evanescunt. Emo si animus e D

set cogitatio singularis, non solum idem non permaneret, sed etiam singulis momentis diversus esset animus : quod ab sirdum est. Σ'. Sensu intimo experimur cogitati nem quamlibet singularem animo super addi , . in animo sui sensum facere ; aliam nasci, aliam interire, dum animus idem permanet. Ergo cogitatio est animi quae dam affectio , quidam existendi modus , non ipse animus.. Dices. Cogitatio est subjectum dubii Zc certitudinis : atqui mens est subjectum dubii & certitudinis. Ergo mens est cogitatio. Ita Regis. Dist. maj. Cogitatio est subjectum celatitudinis proximum , conc. maj. Rem -

Certitudo est quaedam ideae clarae proprietas quam ob causam idea dici potest certitudinis subjectum. Idea autem ipsit in mente in qua sensum sui facit, velut in subjecto recipitur. Ergo idea est sub jectum immediatum certitudinis, menS

386쪽

368 DE MENTE

vero subjectium mediatum. Ex quo portus sequitur mentem non esse ipsam cc

uitationem. .

Multa alia tum quae materiam sillogismi, tum quae formam spectant, carpi possent. Medius enim terminus utpote attributum praemissarum affirmantium, bis particulariter sumitur. Verum de his jam satis. Instabis sum eodem. Cogitatio est dumtaxat modus apparens, eo quod eam ut

modum spectemus; in se autem res est substantialis. Ergo &c. Respondet 1'. Dagoumerius. Quid sibi vult Regis per modos apparentes. Entia quae non lunt modi , si Philos phum agere velit, non debent spectari ut modi. Philosophus enim favet praejudicio , si non spectet entia ut in se 1hnr. . . Deinde quinam sunt modi apparentes Sunt, inquit, extensio & cogitatio. Miror dominum Regis qui in exemplum

laudat ea quae in controversiam veniunt:

suntne alii modi apparentes λ si forent, laudarentur : hoc certe felix.& faustum quod sint modi apparentes ; iique sint praecise & nominatim extensio & cogita is

29. N. ans. Cogitatio est modus realis, ut ex probationibus patet. Ergo &c.

387쪽

PROPOSITIO II.

Attributum mentis constitutivum non es cogitandi facultas. probatur. Facultates , potentiae non concipiuntur nisi ut entis jam constituti proprietates vel modi; ex quo natum est axioma: prius est esse, quam posse agere. Ergo &C. Dices. In mente nihil cognoscitur prius cogitandi potentia. Ergo vis cogitandi ethattributum mentis primarium & consti

tutivum.

Nego conseq. Quamvis enim nihil prius Cognoscatur , tamen concipitur aliquid prius esse debere, ex quo vis cogitandi 1equatur. Quemadmodum ex iis quibus aurum ab aliis corporibus differt, quamvis nihil cognoscamus prius colore flavo, malleabilitate, quadam gravitate &c. clare tamEn concipimus intrinsecam quamdam esse debere constitutionem , ex qua ejus generis potentiae ducant originem. Ergo &c.

Hinc latet quaenam sit mentis intima constitutio , seu primaria essentia. Quod nunc faventur Philosophi omnes.

388쪽

De un/one mentis cum corpore.

Unionem multiplicem distinguunt Philosophi: IS . intentionalem, qualis Insecfacultatem cognoscentem & objectum cognitum esse dicitur 3 aste stivam, qualis est inter facultatem amantem dc objectum amatum , inter amicos ; 3 localem, qua duo corpora sunt in eodem moraliter loco praesentia , ut in eodem eubiculo; '. physicam, qua duo corpora, vel ejusdem corporis partes uniuntur sive

vinculis & coementis, sive quadam vi sibi applicantur & adhaerent; 3'. substantialem dc hypostaticam, qua ex duabus su stantiis creatis & diveris una quodammodo natura totalis, unumque conflatuc

suppositum vel persona ; quod quidem

postulat, ut mutua fit inter utramque na- auram dependentia , sicque utraque con eurrat ad effectus extrinsecos, ut utrique imul operationes & effectus tribuantur. Quisque conscius est muruum esse corpus in Er dc animum commercium , quo firtit ex corporis motibus quaedam nascantur in animo cogitationes , velut his motibus excitatae , mensque corporis vices experiatur ὴ Vicissim ex mentis cogitarionibus quidam in eorpore motas nascantur ; ideoque substantialem. atqua hy

389쪽

s it M A N A. fpostaticam unionem inter utramque hanc

naturam intercedere.

Quaeritur in quo consistat haec uni o ;quod ut explicetur, tria praesertim systemata fuerunt excogitata, seorsim exponenda.

' Automati ratio praecipua & constitutiva ex eo petitur, quod ejus status praesens semper ex praecedente secundum quasdam leges sequatur. Sic in horologio praesenqacus indicis positio ex praecedente semper nascitur. Eo sensu non solum corpus nos. trum, ut Leibnitzio placet , sed etiam animus , quamvis simplex, quan vis moianas, est quoddam automati genus spiritale ; si enim praesens ejus status, praesens affectio ex praecedente non sequeretur , non emet ratio lassiciens, inquit Leibnit zius , cur hie status , haec affectio prior existeret, altera posterior &c. Jam vero , inquit idem author, Deus in omnibus animis possibilibus vidit quae . clam assectionum, cogitationum series ex eo statu sequeretur, in quo primum eos crearet. Vidit & in corporibus humanis possibilibus quinam motus, quaenam a sectiones mechanicae ex primo statu in quo incerentur, originem ducerent; animum de corpus effecit, in quibus cogitationes

390쪽

animi diversae variis corporis motibus recponderent, variique corporis motus Uariis animi cogitationibus ; eaque ratione corpus & animum conjunxit. Est igitur harmonia quaedam inter animi corporisque affectiones , qualis esset inter horologia duo pendula quae motus Omnes & conversiones suas iisdem praecise momentis perficerent , nulla vero i ter ea dependentia. Putandum igitur. non est organorum motus causam essicientem esse vel occasionalem cogitationum mentis, & vicissim ; eo quoa utriusque substantiae affectiones sint ubi mutuo com respondentes. Oriuntur enIm mentis coissitationes serie necessaria ex primo statu, an quo a Deo posita est, non ex corporis motibus : similiter corporis motus sequuntur ex statu in quo incoepit existere, non ex mentis cogitationibus, vel volum

talis imperio. Quapropter Virgilii mens AEneidos carmina fingebat , quae manu ejusdem corpori unita scribebantur, quin manus authoris voluntati obsequeretur. Atque haec est Leibnitati opinio, quae vocatur systema harmoniae prae stabilitae.

Refellitur Leibnit ii Idisiema. 1 v. Gratis omnino fingitur illud syst ma, nec ulla ratione stabilitur, nisi fortasse principio rationis sufficientis, quo

SEARCH

MENU NAVIGATION