장음표시 사용
411쪽
ΠUMANA. 393 data determinatione opposita; quae falsa sunt , ex. gr. mens hominis ebrii non potest voluntate sua corporis vacillationem impedire. Ergo &c. Dist. maj. Commercium mutuum positulat ut ad nutum voluntatis corpori motus communicetur secundum quasdam leges, & positis quibusdam conditionibus ;conc. ma, Sectis , nego maj. I'. Volun talis desiderium vel imperium non est causa occasionalis immediata cur brachium aliudve membrum moveatur aliud requiritur agens intermedium scilicet spiritus animales ut quibusdam placet Ana tomiae peritis , vel aliud nobis similitEe ignotum. Quod proinde si nimia exhala tione deficiat; brachium , vel alia corpo ἰris pars ad voluntatis nutum nequaquam movebitur. Σ'. Sapientia Dei provisum est, ut motus membris conferendi, nervorum atque ostium firmitati proportionales essent , alioquin ad nutum voluntatis membra frangerentur. sv. Morus etiam massae proportionali gest, sic manus vel pes molo major icti rfortiore percutiet. Q. Motus sanguinis caeterieque functiones in quibus vita corporis posita est, nec ex voluntatis actibus , nec ex aliis cogitationibus originem ducunt, nec indi
412쪽
perio voluntatis immediate subjiciunturi Ex quibus patet non posse voluntatem quoties Vult , quosque desiderat motus corpori dare , vel jam existentes impedire. Obj. 2'. Mens nostra corporibus externis circumdantibus etiam remotis noraunitur. Atqui si unio consisteret in eo quod
occasione motuum corporis vastae sensationes in animo nascerentur, mens corporibus externis & circumdantibus unire-rur nam corpora circumdantia suis motibus sensationum nostrarum occasiones existunt , imo sensationes nostras ut colores ad corpora circumdantia referimus velut ad earum subjectum, cum natura duce arbitremur colores in corporibus eX- ternis existere, eorumdemque affectiones esse. Ergo S c.
Nego min. Differentia multiplex est. Nam I'. quoties iidem sunt nostris in
organis motus, etiamsi ambientia corpora non agant , easdem sensationes mens experitur. 2 V. Motus corporum ambientium non sunt sensationum nostrarum occasiones nisi mediantibus organorum nostrorum commotionibus. 3 . Animus sensationes , Visus, auditus , gustus, tactus; olfactus , dolorem ad externa corpora non refert nisi tanquam ad sensationum causas vel objecta, non vero tanquam ad la
413쪽
Η u M Η Α. 3 9 slectum, imo cum judicamus colores in corporibus uexistere , mn credimus colo rum sensus intimos in iisdem inesse. Mens vero naturali propensione suas sensationes refert ad varias corporis nostri partes velut in iisdem partibus sentiret ; quo fit
ut corporis organa tanquam mea, tanquam mei ipsius partes spectem & h beam i corpora vero ambientia mihi eratranea judicem. Ergo corporibus externis
Obj. 3'. Ad unionem mentis cum corpore necesse est , ut eadem unione substantia utraque perficiatur : atqui mutuo cogitationum & motuum commercio uir que substantia non perficitur. Tum quia motuum corporis occasione mens ingratas sensationes patitur. Tum quia menS a corpore separata non est minus perfecta, quam cum corpore conjuncta. Ergo &c. IV. Nego maj. Etenim non requiritur
ut id quod unionem constituit, semper corpus & animum perficiat ; satis est si per illud ipsum animus & corpus a se invicem pendeant, ad eosdem effectus atque operationes concurrant. Hoc enim po utoneutra substantia sui juris est & completa, ideoque unicum ex illis conflatur suppositum. Ergo &c. 2'. Nego min. Etenim organorum commotione mens rerum sensibilium ideas
414쪽
quibus in alio statu non ditaretur, nitraliam earumdem efflectionum occasironem Deus institueret. Ergo dcc. Quod autem ad ingratas sensationeς spectat, eae quidem sunt animi malum ,
non vero totius ex utraque natura com
positi. His namque subito morietur animus ut caveat, ut parti laesae remedium afferat, sicque conservationi totius invisitet. Quam ob causam ipse sensationes
Ingratae tori ex utraque natura composito Hiles sunt. Obb '. In eo non consistit unio mentis cum corpore, quo posito mens potesta corpore separata existere : atqui vigente mutua cogitationum & motuum reciprocatione qualis a nobis admittitur, potest animus i corpore separatus existere. Sic enim a nobis admittitur illud commercium Mi mentis cogitationes & corporis motus sibi mutuo sint occasionas libero Dei decreto institutae. Deus autem easdem occasiones instituere possiet, etiamsi animus in soloe Vel firmamento non in corpore meo exiLreret. Atqui certe si corpus & animus in
locis adeo remotis existeren T, non uni- Tentur. Quis enim risum omnibus non moveret, si ea diceret unita quae tanto intervallo separarentur. Ex quibus con-
eludere licet & perspicumn est, mutuam
415쪽
HUMANA. 397 cogitationum 3c motuum reciprocationem ad sum mira dici posse quoddam uni nis consectarium , non vero ipsam mentis
Responὰeo 1'. Qui mordicus contendunt locum quemdam in quo mens refi-deat necessario assignandiim esse, quodque nulli bi existit, id putant nullatenus existere ; iidem Philosophi docent immediatam corpori praesentiam conditionem quidem necessariam esse ad unionem memtis cum corpore , non vero esse ipsam se maliter coniunctionem. Ex hac enim praesentia nascitur quidem unio localis Acontiguitas, quae, ut ipsa etiam corpora Conjungantur, non sumcit, nisi vis quaedam ad sit , qua corpora sibi mutuo adhaereant. Verum haec immediata praesenvia non est ipsa formaliter unio hypostatica, qualis inter animum & corpus reperitur. Nam haec unio hypostatica postulat ut res unitae a se invicem pendeant, ad eosdem effectus atque operationes simul concurrant , sicque sint veluti partes ejusdem totius. Quam quidem dependentiam cons-rituit mutua cogitationum & motuum re ciprocatio , non vero immediata praesentia, quod omnibus obvium est dc ape
et v. Cum ubi catio vulgo definiatur rei eorrespondentia variis loci partibus, ani-
416쪽
398 DE MENTE musque simplex per varias loci partes dis
fusus esse non queat, imo contactus inter puncta Zenonica nullus concipiatur; ideo Philosophi nobiles docent nullum animis locum assignandum esse, vel assignari posse ; sicque mentem nostram neque in corpore nostro existere, nec in firmamento fingi posse, dum corpus in terrae superficio
Quapropter negant minorem propositionem, Sc probationis suppositum. Etenim inquiunt, cum animus ut pote qui simplex est, non possit varii is loci partibus correspondere, nec corpus contingere ; in loco, in corpore existere non potest. Nulla igitur est mentis ad corpus relatio sive contiguitatis, sive viciniae . sive distantiae magis, quam paschatis ad Romam, vel Lutetiam. Ridet quidem Mjocatur imperitum vulgus, inim audit mentem existere , dc tamen nullo in loco
existere, mentem esse cum corpore CΟΠ-j unctam, nec tamen esse in corpore. Cum enim mentem a sensibus avocare non V
leat , nec aliam nisi localem, nisi contactus unionem excogitare; ideo quidquid in loco non existit, id nullatenus existere fidens pronuntiat. Verum a pra judicatis ejus generis opinionibus liberos esse Philosophos oportet.
Quaedam sunt, inquit sanctus Thomas a
417쪽
communes animi conceptiones , & per se notae , apud sapientes tantum, ut incorporalia in loco non esse. Tandem mens ad summum in quadam capitis parte residet, non vero per artuSomnes aequabiliter diffunditur. Tamen in omnibus membris sentire sibi videtur; qua sola ratione fit ut iis partibus prae-1ens sit, atque uniatur. Ergo mens potest esse praesens dc unita partibus in quibus non existit. Obj. 3 . Animus suis cogitationibus non agit physice atque efficienter in corpus , nec corpus in animum; quod tamen ad unionem utriusque substantiae necessarium esset. Nam ad unionem necesse est, ut mutua sit inter utramque nataram dependentia. Atqui si neque corpus in animum, neque animus in corpus physice agat, nulla est utriusque naturae a se invicem dependentia. Imo commercium illud ludibrium erit scenaque perpetua , cujus autor solus dc actor Deus supponitur. Ergo &c. N. primam & secundam mi. Ut enim in percussione corporum & conflictu ress eadem ratione se habent, ac si corpus percutiens esset causa efficiens motus a corpore percusso accepti; sic res eodem modo geruntur, ac si corpus & animus in se invidem efficienter agerent.
418쪽
Ergo licet animi & corporis assectiones sint dumtaxat sibi invicem occasiones , non minor est inter utramque substantiam dependentia. Ιmo his occasionibus suppositis animus sibi videtur in corporis partibus sentire, quam ob causam partes illas velut proprias sibi tribuit. Supposito autem influxu physico fortasse non tanta esset dependentia. Nisi enim Deus
alitEr statueret, mens nervorum nostrorum motus & vellicationes spectaret ut corporum sibi extraneorum atque a se penitus alienorum actiones. Ergo &c.
Ins. Si res ira se haberet, Deus ipse
cogitationum mentis occasione motus omnes corporis efficeret; ex quo sequeretur Deum ipsum ad voluntatis nutum corpore nostro velut instrumento ad furandum, iaccidendum S c. abuti; quod dictis horrendum est. Ergo admittendus est i fluxus physicus. Respondeo i . Haec quidem objectio fortasiε probat systema causarum occasio natium divinis attributis adversari, nullatenus autem ostendit suppositis causis
occasionalibus uni oriem mentis cum corpore in mutuo cogitationum & motuum commercio non consistere.
29. Eadem esset disticultas supposito
corporis in animum influxu physico. Co pus enim necessatio ageret ex quo co
419쪽
NUMANA. Iporis actiones in Deum refunderentur. . 3'. Motus corporis ad furandum, O
cidendum , dc mali non sunt quatenus sunt motus, atque in se ipsis spectati, sed quatenus ex voluntatis desiderio proficiscuntur. Ergo cum Deus praVGrum mentis desideriorum causa non sit; non est, cur motus illos Deus eficere non queat. q. Distinguit ans. Mallebranchius. Deus corporis instrumento furaretur, occideret &c si motus illos voluntate specialiae directa efficeret. Concedit ans. Si voluntate indirecta & generali idem exequatur. Negat ans. dc conseq. Esset quidem Deus iceleris administer , si quoties
hominis menti placuerit, toties nova dc speciali voluntate motus ad scelus patrancium necessiarios in corpore essiceret, sic-
. que jussis animi nostri auxilio famulante
obsequeretur. Res vero non ita se habet,s voluntate indirecta tantum & generali membra corporis ad occasionem deiide
Nam Deum sic se gerere, est Deum
universali decreto statuita, ut mentis nostrae desideriis in corpore motus eXcitarentur. Atqui ejus modi decreto Deus non intendit, nec intendere censetur hominum mentibus ad scelus perficiendum famulari ; culpa omnis in mentes: hominum refundenda, quae tali decreto ad
420쪽
ήo2 DE MENTE scelus commitendum abutuntur r quem admodum princeps qui praeciperet, uvadministri cujusdam nutum oblequerentur subditi, reus non esset malorum quae minister concredita sibi authoritate ab tens subditis inferret. Ergo &c.
I'. Quaeres utrum animus in omnes
corporis partes sit ita diffusus , ut in si gulis partibus totus sit extra se totum y quod veteres quidam opinati sunt. Respondeo negando. Animum enim tane ulla multiplicatione, vel re productione totum esse in singulis corporis partibus, perabsurdum est. Ut constat ex iis quae contra Dagoumerii sententiam diximus, ubi de Dei immensitat . Quaeres 2'. Quaenam sit animi sedes pse dis hujus nomine intelligitur parS comporis ex qua mens corpori toti prospicita Quamvis autem Carthesius cum multis Philosophis contendat spiritum quidem operari in loco, sed in loco, in corpore non existere , seu nullam esse posse Dbstantiae
immaterialis loco materiali correspondentiam; docet tamen partem cerebri quae glans pinealis dicitur, esse animi sedem; eo quod arbitratur nervos omnes corporiSin glande pineali coire.
Verum I . experImentis non paucis certum est homines multos repertos esse