장음표시 사용
421쪽
constat de multis belluarum speciebus. Σ'. Decem nervorum paria ex diversis cerebri partibus ducunt originem, unum Vero supra triginta ex variis partibus substantiae medullaris per spinam dorsi productae. Ergo nulla est, vel saltem nulla cognoscitur pars corporis ad quam nervi omnes pertingant ', cujus conditionis deffectu specialis pars corporis nulla est , vel certe nulla cognoscitur, quae sedes animi
3 Quamvis supponeretur nervorum
mn1um extremitates versus originem ad
quamdam corporis partem pertingere , in eaque coire , profecto concurrerent in parte lata, in superficie, non in puncto Eenonico. Mens autem ut pote quae simplexsu, partiumque quarumlibet expers potest
ad summum puncto Zenonico correspondere. Ergo nulla fingi potest corporis pars specialis quae sit animi sedes.
Quaeres 3 utrum mens semper cogitet Z quaestionem solvimus in responsione ad primam objectionem contra praecedem rem propositionem. Cur sit hominis animuS. Prima de mentium Humanarum Origine sententia quae veteres apud Philosophos invaluit, eorum est, qui putabant hominum mentes divinas esse , divinaeque su
422쪽
. Ο D r Mgura stantiae particulas, ideoque increata . Quae quidem opinio jam satis confutata manet ex iis quae diximus in disputatione de existentia Dei, in qua mentem
humanam contingentem esse creatamque demonstravimus. Idem etiam constat, tum
quia Deus simplex est. Ergo substantia di vina multas in partes dividi non potest, nec discerpi. Tum quia Deus est natura summe perfecta , qualis certe non esset, si
partes , ex quibus conflaretur, essent me tes humanae tot imperfectionibus &.vitiis obnoXiae. Secunda sententia docet humanas mentes ex parentum generatione ortum habere. Quam opinionem amplexus saerat Augustinus; quod eam explicandae peccati originalis in homines omnes propagationi commodam satis 3udicaret. Contendebant itaque qui sic opinabantur, ut corpus filii corpore parentum gignitur, sic mentem parentum mentibus generari. Verum haec opinio quae ab Ecclesia fuit improbata, rationi consentanea non vi detur. Quaeri enim potest. I Q. Gignaturne mens desiderio parentum, an prael eorum intentionem, cum profecto dementis generatione parendes ΠΟΠ cogitent 3 et Q. Solius no matris vel patris, an utriusque simul antinus mentem filii generet. '. Totus ne Parentum animus in
423쪽
HUMANA. o satilium transmittatur, an Vero quaedam tantum particula ' quae quidem omnia perinde ridicula sunt atque absurda. Sentiebant platonici mentes hominum ab
ip mundi exordio factas fuisse, deinde
variis temporibus in corpora velut in carceres detrusas, ut debitas superioris vitae sceleribus, pravisque assectibus poenas luerent. Quibus addebant pytagorei mentes ab uno corpore in alia successive migrare, in quibus felices essent vel infelices , pro . ut earum affectiones atque actiones in praecedente corpore mercedem vel poenam merebantur. Atqiae haec est animarum transmigratio metempsicosis dicta. I . Gratis fingitur haec opinio. Nam qui fieri possiet, ut animus tamdiu cogitasset, nec suarum cogitationum , nec 1uae cum corpore conjunctionis, nec in varias corpora transmigrationis ullatenus recordaretur. Atque hinc est quod risum simul atque indignationem moveant pytagorei, cum impudenter nimis assierunt se suarum in aliis corporibus actionum memores existere.
2'. Ab Ecclesia praesertim in Concilio Viennensi damnata fuit haec doctrina , quod dogmatibus tum de reccato originali in omnes transmisso , tum de Christixedemptione adversetur.
Ad hanc opinionem accedit singularis
424쪽
os DE M v N T Iatque ad Leibnitetit usque tempus inaindita ejusdem authoris sententia qua con tendit primigenium cujuscumque corporis semen ex ipsa mundi constitutione creatum fuisse , primis a parentibus in varia successive nepotum corpora dispergi, donec tandem conceptione diversae partes Cum organis evolvantur atque explicentur; quibus germinibus mentes ab initio sic unitas fuisse affirmat, ut ad organorum usque explicationem in statu perceptionum confusarum permaneant sine ulla sui ipsius, vel perceptionum sua
Tum conscientia, tamen eas determinationibus intrincecis praeditas esse vi quarum ex illo velut soporis statu emergant atque exsuscitentur. Imo Leibnitetiani de
transformationibus animantium disserentes opinantur in singulis materiae portionibus reperiri monades, corporibus organicis unitas, quas mentes vocant atque Entelechias dominantes Dropter Or
ganicum illud corpus ipsis vaut subjec
tum, quae monades & mentes variis mutationibus & transformationibus successi ve transeant per status mineralium, Vegetantium , variasque animantium species ;quod, inquiunt, In erucis cernitur, quae in papiliones mutantur; eas autem tranS γmationes maximas quibus monades quaedam electae velut ad theatrum evehuntus
425쪽
in quo personam agunt splendidam, raras admodum esse, coeterasque mentes
in statu perceptionum confusarum relinqui. In his porro mutationibus quae sen-s1m fiunt δc per lentos progressus sensibus nostris impervios, mentes semper manent corporibus suis organicis unitae ; id circo metamorphoses illae consistunt in eo quod primigenium corpus organicum Uariis modis evolvatur, modo partes quasdam novas acquirat, modo amittat, sub variis figuris modo conspicuum fiat, modo ex oculis evanescat, destructumque credatur ', nulla tamen proprie dicta mors est vel nativitas; cum corruptio unius sit alterius generatio, vel potius conceptio, generatio, mors , corruptio, sint dumta-Nat metamorphoses quibus ab una specie
ad alteram animantia transeant. Itaque mentes nostrae cum ipsa rerum universitate in principio creatae 1 int, suisque corporibus organicis unitae, non vero, quod vulgo putatur, intra primOS conceptionis .dies; successis vero temporis Occasione data factae sunt rationales, cum corporis organa satis explicata fuerunt, ut ad eas transmitterent claras rerum perceptiones. Nec etiam morte corporis intereunt, sed primigenio corpori pergunt uniri, suamque conservantes personalitatem ad statum relicto perfectiorem trans
426쪽
D a MENTE Refellitur haec sententia. Iq. Quia pro cipua hujus opinionis principia ficta sunt gratisque supposita. a Q. Quia praedictis fidei dogmatibus de peccato originali, de
Christi redemptione videtur adversari. Patrumque traditioni qui docent animam dissoluto corpore nostro ab omni corpore separatam statim ad visionem Dei bea
tificam admitti, si delictis omnino purgata sit, vel aeternis plecti suppliciis, si
delicta. mortalia poenitentiae laboribus deleta non fuerint. 3': Quia periculosa est. Nam Materialistae spretis monadibus dicent corporum elementa per progressiis insensibiles , variasque transformationes posse tandem ad statum animantis & hominis pervenire. 4'. Cui bono mentes quae per multa annorum millia , quae semper sine ulla sui ipsius, suarumque perceptionum conscientia viverent, atque existerent. Quid etiam esse possitiit perceptiones , quae nullam sui ipsius conscien-ziam generant. sq. Quodnam discrimen esset inter mentes & monades corporum elementa, quibus perceptiones : confusas non secus ac mentibus largitur Leibnit-Σius 3 an igitur differentia tantum accide talis inter animos & corporum elementa intercederet 6 Cur intra paucos me ses tum in hominum tum in belluarum generationibus tantae fierent, tamque su
427쪽
dem speciei filios sive homines sive belluae generarent ρ cur non calore solo ejus. modi transformationes contingerent, si
que in hortis, in campis, in fluminibus. in paludibus sine praevia maris: & foeminae copulatione nascerentur & homines .& diversi generis belluae e tandem risum. movet cum singulas monades suas asserit esse mundi speculum, ut una peria pecta orbis universus cognoscatur. Nanti'. quid 2ujus speculi nomine significa
tum vult i quamdamne imaginem instar tabellae verum ejus generis imagines enssimplex , qualis est monas, in se reciperct non potest. Non igitur magis estelicat quid sit illud speculum, quam si cluis, ut infinitarum tabellarum suppeditaret notionem , diceret eas sese omnes mutuo repraesentare. χ'. Intelligitur quidem monadem unicam ad coeteras omnes relatio nem habere. Uerum ens ut per suas dotes absolutas solum constituitur, ita per easdem solas cognoscitur, non verb per relationes ipsi extrinsecas ; maxime cum Leib- nitetius singulas monades, mentes, & cor pora exhibeat, ut totidem authomata , quorum status omnes ex priore decurrunt& sequuntur, ab aliorum entium statibus independentes; ut vidimus ubi de mentis cum corpore conjunctiooe. Qui erg, m. II. S
428쪽
unicam monadem consideraret, ne alias quidem existere suspicaretur, nedum eTEa coeteras omnes perspiceret. Certe quamvis unum trianguli latus ad alia duo latera . tresque angulos relationem habeat, non inde sequitur eo latere perspecto alia duo latera tresque angulos
cognosci. Idem potiori jure de singulis dicendum monadibus. Et verb qui monadem unicam cognosceret, non ideo finem quem Deus toti rerum universitati assignavissetet assequeretur. Tamen ut unius monadis cognitio ad caeterarum omnium monadum cogni-rionem deduceret , perspiciendus esset finis a Deo intentus. Quemadmodum scire possie t ne d , quem situm in numero a me scribendo signum arabicum a deberet obtinere, nisi numerum a me intentum cognosceret. 3'. Supponit illud speculum ne unam quidem monadem destrui posse cae teris conservatis , ne duas quidem monades vel monadum affectiones esse posse similes, ne minimum quidem vacuolum existere posse; quae ridicula sunt & absurda.
429쪽
Mentes humanas non creari nisi cum sensuum organa foetus satas 'ma sunt i,
evoluta , ut ad eorum originem motus
pervenire possint disincti, veri itius es.. Probatur. Anterioris existentiis contacientiam non habemus. Ergo I assirmare potest nemo mentem suam antea extitisse. Cui autem bono prius extitisset sine ulla sui ipsius vel cogitationum conscientia.. Et vero cum mens destinata sit ad temporalem cum corpore conjunctionem . eam ante non creari consentaneum est.
quam elle possit cogitationum Sc motuum commercium in quo consistit haec unio. Atqui commercium illud esse non potest nisi quando foetus organa in utero materno satis fima sunt & explicata , ut ad eorum originem motus pervenire possint distincti; cum ejus generis motus sint coisgitationum mentis occasiones. Ergo &c. Qualis sit mens humana. Praecipuae mentis humanae facultates seu potentiae sunt intellectus & voluntas. Intellectus ab intellectione dictus ea est facultas , qua mens cognoscit ἱ voluntas Vero facultas est qua mens vult, desiderat se
430쪽
λt, DE MENT . odio vel amore rem quamdam prosequis tur &c. De utraque mentis potentia seorsim dicendum. De Lntellectu. Investiganda nobis duo sunt; primum,
quaenam sit nostrarum cognitionum na-vura ; secundum, quaenam earumdem camsi essiciens. De comitionum naitura. 'Praetermissa Epicureorum opinione qui chm mentem nostram materialem esse arbitrentur, ideo docent cognitiones nostras imagines esse corporeas: quae quidem opinio jam satis superque refutata manet ex iis quae de mentium immaterialitate di putata sunt. Referenda nobis est sententia Peripateticorum, qui cum Epicureis in multis consentiunt ; quamvis animum nonitrum immaterialem esse profiteantur. Sententia 'ri teticorum. Non corpora solum, sed mentem non tram ejusque affectiones, Deum, Deique perfectiones multas cognoscimus. Verum quid sint corporearum rerum ideae, qua-ue ratione in nobis efformentur, id praesertim explicare susceperunt Peripatetici. Itaque Peripatetici cum Epicureis opi