Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

431쪽

Π υ M' Α Η Α. 13 - eorporum consimiles ab iisdem corpori bus ad oculos nostros transmitti , atquo ab oculis ad cerebrum, seu commune sensorium, in quo imprimerentur. Quam ob causam species illas seu imagines appellaverunt species impressas. Cum autem imagines illae utpote corporeae in mente immateriali recipi non possent , idcirco docuerunt ab intellectu agente species alias seu imagines spiritales corporearum similes excudi, easque sic immateriales factas in intellectit patiente recipi ; quas quidem species expressas vocaverunt, eo quod ex impressis speciebus velut exprimere tur. Caetera quae ad ejusdem opinionis explicationem pertinent, sigillatim exponere longius esset. Refigitur Peripateticorum sententia. I Q. Gratis supponitur E corporibus imagines emitti earumdem similes. Quaenam enim vis tanta reperiri potest in corporibus durioribus, quorum partes juxta sese invicem quiescentes , sibi firmiter adhaerent . ut eas imagines tanta celeritate in loca remotissima vetteant emittere. Hac

etiam emissione supposita corpora sensim

adeo minuerentur, ut brevi penitus ab oculis evanescerent, atque in auras abi

rent.

1'. Cum tanta sit suppositarum ima-

432쪽

ginum tenuitas, ut sub oculos non cadant ; sese colliderent , maxime vento agitatae, seseque ita confringerent, ut compora vel non videremus , vel nonnisi de

30. Ex quolibet loco: rpora multa eademque maxima, sive quae in spatiis coelestibus, sive quae in terrae superficie posita sunt, cernimus. Ergo tot tantaeque Imagines licet impenetrabiles deberent in ejusdem loci minutissima parte coire ;imo eadem objecta ex locis innumerabialibus diversis cum videri possint ; deberent eorum imagines his omnibus in locis simul Concurrere. Quod certe verisimilitudinem omnem fidemque superat. q. Eadem corpora quo propiora senteo majora, quo remotiora eo minora videntur ; similiter apparent majora vel minora pro diversis quibus cernuntur conia picillorum generibus. Quae certe contin-bere non possent, si corpora sui ipsius

amagines emitterent.1'. Qui fieri posset ut tot imagines per

nervum opticum ad cerebrum usque per-ringerent , nec permiscerentuet ullatenus vel confunderentur λSententia Mallebranchii. Cognoscendi modum omnino quadru

plicem distinguit Mallebratichius de In-

433쪽

ΠuMRNA. squissi. verit. lib. 3. pari. a. c. 7. ptimus, inquit, cognoscendi modus ille est quores per se ipsas cognoscuntur i, idque fit, cum res in seipsis intelligibiles ad aniamum penetrare possunt eique sese manifestare : qua quidem ratione Deus solus a nobis cognoscitur , cum mentibus non tris intime praesens sit, eisque sese ostendat. Imo non potest Deus utpote insita nitus innotescere per quamdam animi nostri modificationem repraesentativam. Quaelibet enim mentis nostrae affectio ne cessario finita infinitum exhibere non po

test, .

Secundus cognoscendi modus est, quores cognoscuntur per ens quoddam ab ipsis diversum, ipsorum repraesentatiYum, iaquod menti nostrae praesens sit. Id autem , .ens licet extra mentem positum a Malle branchio vocatur rei cognitae idea ; qui sensus omnino improprius est. Tertius cognoscendi modus est, quo res per sensum intimum seu conscieruiam cognoscuntur. Sic mens se, suasque proprietates atque affictiones cogno1cit. Quae vero per sensum intimum cognoscuntiar ;eorum nulla habetur idea clara & distincta. Quartus cognoscendi modus est quores conjectura cognoscuntur, qua ratione nobis innotescunt caeterorum hominum

434쪽

16 D E MENTE

mentes , spiritus creati. De secundo praesertim cognoscendi m do disputat author notissimus, novumque proponit systema, quod in superioribus ejusdem libri tertii capitibus explicat, multisque rationibus adstruit. Itaque sentit Mallebranchius corpora, eorporumque proprietates, figuras, aste c-riones & numeros in Deo solo in ementia divina videri. Nam, inquit c. I. lib.

I. Omnes, ut Opinor, fatentur res extra

nos positas per seipsas a nobis non videri. Solem , stellas , aliaque innumerabilia

suspicimus, nec mentem e corpore notaetro eXire , coelosque percurrere sidera contempla inram verisimile est. Corpora ait pote solida non possunt menti nostrae, implici praesentia fieri , eique uniri ea

qua par est ratione , ut Videantur; quod extra dubium csse arbitror. Ergo ut videantur omnino necesse est, ut vel corpora species, id est imagines sui consimiles ad animum emittant, Velut mens eorum ideas esticere valeat, vel eas Deus in ipso creationis momento in mente posuerit , Vel eas in animo producat , quoties de corpor bus cogitamus, vel mens in se contineat perfectiones quae in corporibus cernuntur, vel tandem uniatur enti perfectissimo quod entium creatorum perfectiones includat. Rejectis qua-

435쪽

HUMANA. AIT tuor prioribus cognoscendi modis, concludit omnia, quorum perceptiones claras

habemus, i nobis in Deo, in essentia divina videri. Quod ut intelligatur, observandum est

I R. Deum habere rerum omnium creatarum ideas, earumque rerum perfectiones continere. Alioquin eas creare non

potuisset. Deum mentibus nostris petsuam immensitatem intime plaesentem esse atque unitum. Quibus suppositis mens nostra in Deo potest opera Dei videre , , dummodo velit Deus ea menti nostrae manifestare, quae in ipso res extra nos positas repraesentant: quod Deum velle suadent rationes sequentes.

Prima, quia id siimplicius est , quam

infinita entia rerum repraesentativa in nobis a Deo produci. Secunda, quia sic major est mentium nostrarum a Deo dependentia , quae difficith conciperetur si rerum omnium ideae mentibus nostris se phr adessent. Hinc nihil videmus, nisi Deus nobis idem ostendat. Deus enim , ut docent sacrae 'paginae , est Pater luminum .... qui docet hominem silentiam, . . . lux vera qua illa minat omnem hominem venientem in hunc mundum . . . . non sumus sincientes cogi tare aliquid a nobis tanquam ex nobis, sed

fui bicientia nosra ex Deo es.

436쪽

Tertia. Desiderare non possumus visio

nem objecti cujusdam specialis, nisi jam

objectum illud confuse 1aliam videamus. Possumus autem pro nutu desiderare viasonem. entium omnium, modb unius, modo alterius. Ex quo constat , inquit Mallebr. entia omnia mentibus nostris esse praesentia. Quod fieri non potest, nisi quia Deus, in quo res omnes continentur , mentibus nostris adest, eidemque

unitur.

Quarta. Mens nostra ideas habet uni . versales generis, speciei &c. quas habera non posset, nisi res omnes in unica contentas videret: non possunt autem res omnes in ente unico, nisi Deus sit, conistineri. Ergo eas in Deo videt.. Quinta. Percipimus infinitum , licet illud non comprehendamus. MeUS autem infinitum percipere non potest, nisi unione cum ente perfectissimo ; nam entis in finite perfecti idea, seu repraesentatio enscreatum esse non potest. Sexta. Omnia propter semetipsum ope ratus est Dominus. Ergo Deus mentem creare non potest ad cognoscenda Dei opera, nisi mens Deum quodammodo videat, diim ejusdem opera contemplatur. Omnia igitur in Deo vidomus. Itaque cum oculos ad Solem in spatiis

coelestibus fulgentem vel ad corpus aliud

437쪽

ream , sed Solem intelligibilem , sed extensionem intelligibilem cernimus. Deus

enim rerum omnium essentias, ideoque eXtensionem omnem corpoream possibitalem continet , alioquin corpora creare non posset; non eam quidem continet

cum suis imperfectionibus , divis bilitate, mobilitate &c. sed prout in ente simplici perfectissimo contineri potest, & proinde ratione quadam spiritali, quod a Mali

branchio nuncupatur extensio intelligibilis. Licet autem haec extensio infinita sit. omnibusque suis in partibus similis, atque immobilis, in ea tamen diversorum corporum figuras & morus videre possi

Nam I'. Deus varias dumtaxat extensionis intelligibilis partes, non extensionem omnem nobis ostendit. Figurae aliud nihil sunt nisi extensionis limites. Ergo I v. varias in hae extensione figuras videre possiimus.1'. arias successive partes hujus extensionis Deus nobis manifestar ; quod sufficit ut extensionem moveri videamus Praeterea motum in ipsis Dei decretis vi'dere possumuS.

3'. Occasione corporum externorum

Varias colorum sensationes Deus ita nobis

438쪽

. Hro D E M E N T Eossicit, quas extensioni intelligibili in Deo

visae applicamus, & ad corpora extra nos posita simul cum extensione visa referi

mus.

Hinc arbitramur ipsa corpora extra nos posita a nobis percipi; nec alia ratione . explicari potest cur colores in corporibus inesse credamus, cum tamen aliud nihil sint nisi mentis nostrae sensationeS. - Atque haec est famosa Mallebranchii ' sententia, cujus ad expositionem ipsius

authoris verba retulimus. Clare non explicat author notissimus quid sit unio na- aurae divinae cum hominum mentibus, ideo Jaaec silentio praetermisi. . ' Mallebranchii sententiam impugnavit metor Arnaldus , libro de veris & falsis fidisis inscripto, cujus optima quaeque Vellem exscribere , si per temporis angustias liceret. Prius autem quam refellatur Maulebranchii systema quaedam observanda

sunt.

iv. Corpora, inquit Mallebr. per se ipsa non videri , confessa res est; tum . quia verisimile non est mentem e inrpore egredi, Solemque adire , ut ipsum percipiat , tum quia corpora cum solida sint, sicque nullam cum mente simplici proportionem habeant, ei non pollunt prae-ῖentia eme atque uniri, quomodo n ecessatium esset, ut vitarentur.

439쪽

HUMANA. 42IAtqui ratio quae prior adducitur, incautis quidem nicum facere potest, sed ad rem nullatenus pertinet. Nam etiamsi mens Solem adiret, eique uniretur, eum tamen videre non posset ; cum corpus nostrum ipsi praesens & unitum , judice Mallebranchio, videre non queat. Ergo. dic. . Et vero ex secunda ratione corpus quodlibet nunquam potist menti praesens sisti,

eidemque uniri, quomodo necesse est ut a mente percipiatur. Ergo perperam omnino probat corpora per 1e ipsa non Vi deri ; quia mentem e corpore egredi, S lemque adire verisimile non est.2'. Supponit tanquam indubitatum ,

objecta videri non posse, nisi per seipsa,

vel per ens quoddam ipsorum repraesen dativum sint immediate menti .praesentia,& velut contigua. Atqui illud ipsum est de quo coiitrovertitur , quod a multis Philosophis falsum putatur, quod prima fronte necessarium non apparet, nisi in mente velut in corpore fingantur oculi quidam quibus mens in objectum extra se positum injiciat . nec illud intueri valeat, nisi coram adsit quod etiam ex infantiae praejudiciis originem ducit, quibus arbitrari soliti sumus visionem in oculis residere, nec corpora videri Posse nisi vel ipsa sub oculos cadant, vel in specu

440쪽

12 DE MENTE lorum imaginibus videantur. Cumque insita porpentione velimus exempla & comparationes adduci, quoties rei novae cog nitio nobis tradenda proponi rur, eo quod dissicile credamus ea quae ita singularia sunt atque insolita , ut earum exemplum nullum afferri queat : hinc visio mentis exemplo & comparatione visionis corpo

reae fuit explicata; sicque infantiae praejudicinni de praesentit objecti, vel saltem cujusdam imaginis ad visionem necessaria

confirmatum est.

3'. . Vult Deus ipsum corpus nostrum ipsaque corpora circumdantia nobis elle perspecta ; tum quia vult nos operum suorum contemplatores existere atque admiratores ; tum quia haec ipsa corprua nostrae conservationi nocere possunt vel prodesse, non Vero ens quoddam eorum-ciem repraesentativum.

Jam vero quantumvis ens illud repraesentativum menti nostrae praesens suppo natur & velut contiguum , quantumvis sese manifestet, id est sese cor m animo evolvat atque explicet, id certe ut co .pora ipsa cognoscamus, non lassicit, nisi Deus modificationem in .animo essiciat quae sit corporum intuitus quidam & per-Ceptio. Atqui nullatenus probat Malle- branchius praesentiam immediatam illius eruis repraesentativi conditionem esse ne- .

SEARCH

MENU NAVIGATION