- 아카이브

Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

441쪽

HUMANA. 63 3

cessariam, ut Deus intuitum praedictum& perceptionem in animo esticiat. imo cum non illud ens repraesentativum, sed 'Corpora ipsa cognoscenda sint ; si Deus ens illud repraesentativum adhiberet, conciperetur facere per plura , quod per paurciora facere potest , sicque judice Malle branchio, sapiens non esset. Ergo &c. Quae quidem sola ratio susscere videtur ad refellendam Mallebranchii sententiam. Refellitur Mal branchii opinio.

Primum argumentum. Ex eo quod Deus Corpora creaverit Mallebranchius contendit ea in Deo contineri, ideoque in esse otia divina reperiri extensionem quamdam

infinitam, sed modo spiritali, quam VO-cat intelligibilem. Atqui non explicat Mallebranchius quid si haec extensio in telligibilis, eam nemo intelligit, ne intelligi potest in ente simplicissimo reperiri extensionem veram quantumVIS

supponatur spiritalis ; qua de re legi

possunt quae contra Pagoumerium dicta 1 unt, ubi de divina immensitate disputatum est. Nec etiam ex eo quod Deus corpora creaverit, sequitur ejus generis extensionem in Deo reperiri. Nam si causa esticiens effectum. suum continere debeat, cum qualis est continere debet, non vero aliquid ab effectuesIentialiter diversum, quod idcirco ad

442쪽

effectus productionem inservire non potest. Atque extensio hare intelligibilis essentiabiliter differt st corporibus , utpote quae sin t ex partibus mu tris su stantialibus extra se positis, separabilibus, mobilibus, composita. Ergo extensio intelligibilis nec intelligi potest, nec in Deo

Contineri, nec eam in Deo contineri probat Mallebranchius. Secundum argumentum. Corpora qua'lia in se sunt, Deus ante cognoscebat, quam eadem essiceret. Ea vero, qualiare ipsa sunt, in divina essentia non videbar ; cum in sua essentiae videre nihil possit, quod a corporibus non sit essen-rialiter diversum. Ergo corpora immediate & sine ente repraesentativo percipie bar. Cur ergo non posset in nobis essicere modificationem, qua corpora immediatδ& sine ente earumdem repraesentatiVoperciperemus 3

Tertium argumentum. Nostra corporum terceptione certo scimus corpora essct

re ipsa solida , ex partibus multis substantialibus extra se positis, ideoque revera smparabilibus composita. Atque talia videri non possi int in extensione intelligibili quam essentia divina continere supponitur. Nam extensio intelligibilis non reipsa constat ex partibus multis substantialibus

extra sese invicEm positis. Alioquin Deus

443쪽

esset corpus infinitum. Ergo &c. Et vero vel extensio intelligibilis nullatenus ab ipsis corporibus, ab ipso sole materiali differt, vel aliquatenus discrepata Si primum : ergo Deus revera materialis est 6c corporeus. Si secundum et ergo non

ipsam extensionem intelligibilem salthm solam, sed aliquid ab ipsa diversum

percipimus. Quartum argumentum. Percipimus corpora mota, variisque motibus donata.

Atqui haec in extensione intelligibili non Videmus. Cum enim extensio intelligibilis sit immobilis ; ideo, inquit Mallebranchius , corporum motum in ea videmus,

quia colorum sensationes similibus &distinctis partibus illius extensionis successive applicamus. Quod falsa multa complectitur 3c absurda. Nam I'. si extensio intelligibilis pastes distinctas atque extra se invicem positas contineret, dividi posset essentia divina ; quod est absurdum. Colorum sensationes huic exten- sonio applicamus, ad quam illas resetimus. Atque colorum sensationes referimus ad corpora extra nos posita a nObis- remota, non vero ad extensionem

intelligibilem mentibus nostris unitam. Irgo Z c. 3 q. Saepε nulla coloris sensatione assici- mur , cum corpus singulare motum cogi

tamus.

444쪽

is Da M E M T E Tandem si valerent rationes quibus

utitur Mallebranchius, ut asserat corpora in Deo videri ; mentem nostram in esse

tia divina videndam esse iisdem rationibus probaretur. Eigo &c. In decursu disputationis, semper ideae nomine intelligetur mentis modificatio , qua res cognoscimus & percipimus. Esse

tia vero divina nunquam ideae nomine donabitur, sed formae vel emis repraesemtativi. Obj. I R. Cum turris eminus posita cer' 'nitur , non turris ipsa materialis a nobis Temota videtur, -1ed iurris intelligibilis menti nostrae proxima. Nam dum turris

Visio perseverat, supponi potest turrim materialem a Deo aestructam fuisse ; a qui hac in suppositione perfecto non tu ris ipsa materialis, quae jam non existit, quae nihil est , videtur, sed turris intelli gibilis menti proxima. Ergo &c.

N. ans. Ad probat. n. min. Vel enim idea seu cognitio turris existentiam exhibet, quod multi Philosophi contendunt, vel solam ejus essentiam possibilitatem, ut volunt Carthesiani. Si primum; idea

quidem turris materialis erit falsa , cum eam licet destructam ut existentem exhibeat . nec ideo ciesinet eise idea turris ipsius materialis. Si secundum : quamvis turris materia.

445쪽

HUMANA. 427

Iis non existat, id non impedit quominus eam idea mentis exhibeat. Nam ejus e sentiam solum exhibet idea r atqui ut turris essentia exhibeatur, sussicit, ut sit possibilis, nec requiritur ut existat. Quod

perspicHum est. Enim vero corpora qualia sunt in se Deus ante cognoscebat quam eadem essiceret: atqui ea sic in divina essentia non videbat; etenim corpora non possunt in Deo contineri qualia sunt in se vel . ut aiunt formaliter, sed dumtaxat eminenter; alioquin Deus esset materialis , corpusque infinitum. Ergo corpora in ipsa corporum essentia

non in se ipso Deus videbat. Quid ergo

impedit quominus vel mens nostra vel Deus in mente modificationem essiciat qua percipiamus corporis non existentis essentiam, seu corpus in ipsa corporis essentia cognoscamuS.. Eadem adhibenda responsio, cum objicitur ab aegrotis, delirantibus, ebriis, somniantibus multa videri corpora velut

praesentia, quae nec existunt, nec unquam extititra sunt.

Ins. Mens videre non potest nisi quod proprietates habet possitivas. Nihilum enim hi se non percipitur. Atque turris non existens positivas non habet proprietates. Quod enim non existit, nihil est. Ergo

446쪽

Distinguunt minorem Catthesiant. Quod non existit proprietates non habet positivas existentes , c. m. Possibiles , n. mi dc conseq. Et vero veritates omnes Deus clare percipit ; ut bis duo aequare quatuor, ut totum sua parte majus esse. Atqui judice Malleb. veritates sunt merae relationes, non entia positiva, quae pro inde nullas proprietates habent positivas. Ergo &c. 2 V. N. maj. Ut emm mens aliquid percipiat , satis est eam cognoscere quid illud esset, si existeret ; non vero requirituc. ut illud existens cosnoscat. Ergo &c. Ins. Res cognosci non potest , nisi si ementi praesens et atqui corpus mere possibile non potest esse menti praesens , cum in se nihil sit. Ergo &N. majorem. Quae ex infantiae praejudiciis orta in sola comparatione visi niS corporeae cum visione mentis fund

Nam praesentia quam Mallebranchias postulat in eo consistit, quod objectum sit menti proximum & velut contiguum.

Atqui ejusmodi praesentia nihilo ad per

ceptionem conducere videtur, nisi quemadmodum in corpore, sic in mente fi tantur oculi quibus mens in objectum Nnspiciat. Imo clim objectum quamvis proximum tamen sit extra mentem, si

447쪽

HUMANA. 42'mens in illud inspicere queat, non est

cur idem etiam remotum non videret. Ergo &c.

taque res possibilis etiamsi nihil sit

existens, sicque existere non queat menti proxima; ceim tamen sit ex se cognosci- Ditis, a mente cognosci potest; si ejusdem perceptionem Deus in mente efficiat ;quemadmodum efficere debet, quamvis res eadem menti praesens su Dponatur. Atqui non probat Mallebrancnius immediatam objecti ipsius vel entis repraesentativi praesentiam esse . conditionem necessariam, ut ejus perceptionem Deus in nobis efficiat. Ergo &c. Ins. Quo propius ad turrim eminus positam accedo , eo major cernitur 3 mi-Nor vero, quo magis ad eadem recedo ratqui si vel turris materialis existens , vel ejus essentia & possibilitas videretui; eadem semper, non modo major modo minor appareret. Ergo nec turris materialis existens, nec turris possibilis videtur. Respondeo 1'. Haec difficultas in Mallebranchii sententia quam in nostra major est. Nam sive magis sive minus ad turrim accedam, non magis vel minus menti

praesens est extensio divina intelligibilis. Itaque n. mi. Nam visio sit secundum ruasdam leges, secundum quasdam occa-ones a Deo institutas, quibus Deus vo-

448쪽

3o DE M E N et Eluit, ut cum radii luminis maiorem in

oculo angulum efformarent, tum in nobis efficeretur perceptio qua objectum majus videretur, minus vero, clim radiorum visualium angulus minor esset.

Quemadmodum dicere cogitur Malle- branchius iisdem in occasionibus partem extensionis intelligibilis majorem vel minorem a Deo nobis ostendi. Ergo &c. Obj. 2'. Corpora non ' possunt in se ipsis immediate videri. Nam quod neque mentem nostram afficere , nec in eam agere valet, id in se ipso immediate vi deri non potest. Atqui corpora talia sunt, eaque maxime quae non existunt, vel 1unt chimaerica. Ergo &c. N. maj. Perceptio quidem ut pothmentis affectio mentem afficit, suique sensum excitat, quo sensu dici potest in mentem agere. Objectum vero non debet , ut cognoscatur , in mentem

agere.

Nam ob ctum, ut cognoscatur, non debet esse cognitionis causa efficiens. Etenim cognosci non sollim aliquid merδpassivum ex parte rei cognitae significat , sed etiam meram denominationem extrinsecam. Atqui aliam ob causam actici ex parte res cognitae necessaria esse non potest, nisi ut sit cognitionis causa efficiens. Ergo &c. .

449쪽

HUMANA. IEt vero Deus ipse in mentem nostram non agit, nisi per suam voluntatem , non ero per essentiam suam, praesens quamvis, veluti contigua supponeretur. Eam ne quaeso, vellicaret, concuteret, ut eamdem de se sua praesentia moneret e verum etiamsi, quod ridiculum est, essentia divina mentem vellicare & concutere finseretur , idne, quaeso , lassiceret, ut solem, caeteraque corpora mens in Deo videret. Cur enim corpora potiusquam

hominum mentes in Deo intueretur &quo pacto corpora quae percipere vellet, in extensione infinita intelligibili secerneret, eamque extensionem quomodo necessarium est, limitaret, nisi prius eadem Corpora cognosceret. Ergo ipsa forma objecti repraesentatrix extra mentem posita, quamvis ipsi contigua supponatur , non potest in animum agere, quomodo necesse est, ut corpora quaelibeti cognoscantur. Ac proinde id praestare non debet

corpus cognoscendum.

Ins. Cum in tenebris vel clausis oculis figuram vel corpus percipimus, experi

mur. I'. Figuram Illam coram mentepositam esse, quam praesentem & proximam mens intuetur , & considerat in eam inspiciens. Σφ. Experimur objeetiunillud extra mentem positum atque ab

ipsa diversiim ; illud tamen non distans

450쪽

43α DE MENTE

non aemotum intelligimus, cum idem coram mente Positum contemplemur. Hinc obiectum 1llud sese menti exhibere& manifestare concipimus; quae quidem . explicanda sunt. Non possunt autem explicari , nisi dicatur corpus ipsum eX. gr. solem esse menti praesentem proximumque & immediate coram mente positum; vel formam quamdam ejusdem corporis repraesentatricem. Atqui profecto clirpus per se ipsum immediatὶ non potest esse sic menti praesens, proximum , & coram mente politum ; cum mens simplex sit, corpus vero solidum atque expansum.

Ergo praesens est per formam ipsius

corporis repraesentatrIcem, quae sese menti exhibet, eoque sensu eam afficit atque in eamdem agit. Respondeo rem ut in objectione exponitur , non sic se habere. Cum figuram vel corpus percipimus , sentimus quamdam ejus objecti perceptionem S

velut repraesentationem qua mens constituitur cognoscens; sentire vero non possimus nisi mentis affectionem , non autem

objectum, vel formam objecti repraesentatricem quantumvis proxima, & velut menti contigua supponatur, hoc ipso quod est extra mentem posita. Ex quo intelligimus hanc objecti perceptionem & velut repraesentationem, mentis nostrae modificationem

SEARCH

MENU NAVIGATION