장음표시 사용
451쪽
HUMANA. 3 rgificationem esse, non vero quidpiam extra mentem collocatum , & coram ipsa positum. Hinc figuram non alia ratione praesen tem eXperimur quam per ipsam perceptionem. Ipsum vero cognitionis objectum, quod a nobis diversum cognoscimus sane remotum judicamus, sane ad ejus distantiam aut propinquitatem non attendimus; vel si praesens illud putamus, id
oritur ex eo quod ipsam mentis affectionem, quae est perceptio objecti reprae sentatrix, ad caput referimus, in quo mentem residere creditur. De forma vero objecti repraesentatrice extra mentem posita, sed eidem unitae nullatenus cogitamus. Ergo &c. Ins. Perceptio non est objecti repra,
sentatrix eo sensu quod sit imago quaedam seiritalis extensa, sed quod sit quidam mentis intuitus. Atqui non potest esse intuitus , nisi in objectum vel per se immediate praesens, vel per formam ejus- .dem repraesentatricem menti unitam. Ergo &c. I'. Transeat major. Non enim sat1s
explicari potest , quid sit obtutus seu
mentis vilio. Certum videtur, ut ex dicendis patebit, eam esse quamdam repraesentationis speciem, quamvis non sit imago spiritalis extensa.
452쪽
Σ'. N. min. Quemadmodum enim alvisionem corpoream non requiritur ut
objectum sit oculis contiguum, imo debeat ad eisdem esse remotum; sic ad visonem mentis necesse non videtur, ut
vel objectum, vel forma objecti repraesentatrix sit menti unita. Mens enim in rem extra se positam fi ve vicinam sive remotam similiter inspicere posse concipitur, vel potius neutrum intelligitur. Ergo &c. Obj. 3'. Cognoscimus Deum esse infinite perfectum ; infinitum percipimus. Atqui ad id requiritur ut Deum ipsum
immediate videamus. Vel enim ens infinite perfectum in ipso Deo immediate videmus , vel in mentis modificatione, quae Deum infinite perfectum exhibeat; atqui secundum dici non potest. Mentis enim affectio perfectiones infinitas neque fer- maliter, neque eminenter continet i atqui hoc posito mens non potest in sua modificatione perfectiones infinitas videre , nonienim eas videre potest, ubi non sunt. Ergo &C. N mi. In Ontologia probavimus infinitum a nobis non cognosci, ni si prius cognitum fuerit finitum, eodemque mediante ', quia infinitum sic nobis exhibemus , ut concipiamus in illo tot esse debere
perfectiones, plerasque incoῖnitas, ut
453쪽
HUMANA. 43 snulla esse debeat ultima, nullus proindE perfectionum finis. Cujus generis idea negativa est imperfecta, atque inadaequata. Uerum ut cognitio negativa, valdeque
imperfecta habeatur , Deum in se ipso
a nobis videri, necesse non est. Ergo &c. 2 '. Ut mens quas cognoscit entis infiniti perfectiones in sua modificatione videat, vel potius ope suae modificationis; eas sive formaliter sive eminenter in hac
affectione contineri necesse non est. Quemadmodum in tabella Caesarem videmus , quamvis nec eminenter nec formaliter, sed repraesentative Caesarem pictura contineat ; si tamen liceat ex rebus corporeis exemplum, imperfectamque comparatio in
Obj. 4'. Mens nostra multa cognoscit rerum genera, multasque species; sic triangulum , sic circulum generatim sumptum clare cognoscit. Atqui rem quamlibet generatim sumpram cognoscere non potest, nisi eamdem in Deo videat. Non enim potest rem generatim sumptam cognoscere , nisi omnia ejusdem rei individua percipiat in uno ente collecta ; nec potest cognoscere circulum generatim sumptum, nisi circulos omnes videat. Atqui in solo Deo omnia cujustibet rei individua continentur. Ergo &c. N. mi. Cognitio rei generatim sumptae
454쪽
est cognitio universalis ; cognitio auteniuniversalis ea est quae repraesentat aliquid
individuis omnibus commune 3 non Om
mia & singula rei individua ; ideoque est
idea multis communis, non idea colle tiva. Sic dum concipio triangulum generatim sumptum, mihi repraesento tres lineas suis extremitatibus conjunctas, eaque ratione tres angulos efformantes, atque ad eorum determinatam magnitudinem , aequalitatem vel inaequalitatem non attendo ; non vero omnia & singula cum
suis disterentiis triangula mihi exhibeo ;quod quisque experitur. Atque hinc est
quod Philosophi omnes tum vetereS tum Tecentiores doceant ideam ex singularibus universalem fieri per mentis abstractionem. Legantur quae in Ontologia scripside idea universali & de individuo. Itaque probationis majorem nego propter eamdem rationem.
Ins. Quaelibet mentis nostrae modificatio singularis est, nulla potest esse ge- Meralis Ergo rem generatim sumptam in
Deo solo, non vero in mentis nostrae modificatione videre possiimus. Ν conseq. Non en1m requiritur ut mentis Dostrae modificatio sit generalis , si fic t , ut aliquid multis commune re-pi aesentet. Quapropter mentis affectiogi peralis esse potest repraesentative , ut M .nx, non entative.
455쪽
Dices. Quaelibet mentis affectio aliud nihil est, nisi mens ipsa certa quadam
ratione existens. Ergo potest dumtaxat dostatu mentis nos monere , non autem docere , quid res in se sint. Quare nec infinitum nec rem genera tim spectatam exhibere potest. I'. Transeat ans. propter rationes ubi de distinctione allataS.a'. N. conseq. Fateri Πamque cogi tur Mallebranchius , ut perspicuum est, neque objectum, neque formam objecti repraesentatricem quamvis menti praesentem re velut contiguam sufficere, nisi Deus insuper in mente modificationem em-ciat, quae sit perceptio quaedam atque intuituS. Ergo quaedam mentis modificatio non soluna de mentis statu nos admonet, sed etiam edocet, quid res in se sint. Sententia Arnales.
Parisiensis doctor notissimus Arnaldus librum composuit de veris & falsis ideis inscriptum ad refellendam Mallebranchii
sententiam superius expositam; cujus sal statem ut methodo geometrica de mons, tret, capitibus & 6 definitiones, potatulata, axiomata proponit, varios terminos explicat, suamque interea opinionem eaponit.
456쪽
38 DE MENTEI Mentem, inquit, appello substam
etiam quae cogitat. χ'. Cognoscere, percipere , idem sunt.
3'. Idea & objecti perceptio idem sig
nificant. - '. Objectum menti praesens dico, cum a mente cognoscitur Sc percipitur. Sic amicum menti praesentem dicimus cum de eo cogitamuS. 1'. Rem objective in mente existere dico, cum a me cognoscitur. 6'. Etiamsi perceptio & idea res eadem sint , Haec tamen res una duplicem habet rela. ionem , alteram ad mentem quam modificat, alteram ad rem percep-ram quam exhibet. Priorem relationem
directe mag1s significat perceptio , posteriorem idea. Perceptio quatenus est men-ris affectio, quae sensum sui facit, appellabitur idea formalis; quatenus objectum repraesentat, id ea objectiva nuncupabitur. Quare idea formalis & objectiva non sunt duae res, sed unica; non enim percepti nem habere possum quin simul sit perceptio mentis quatenus percipientis, Scperceptio rei quatenus perceytae. 7'. Perceptiones nostrae sunt mentis assectiones objectorum essentialiter repraesentatrices; non eo sensu quod sint objectorum imagines tabellarum Sc pictu- Tarum instar, aut rerum vestigia quaedam
457쪽
1n animo impressa ; ab illis enim Imagi- .nibus essentialiter differunt perceptiones. QuamVis omnis perceptio eo sensu reis
flexa dici possit, quod 1ensum sui excitet, ejusque mens sit conscia ; tamen di recta nuncupatur, si conferatur cum cogitatione mentis considerantis quid haec perceptio contineat, seu quid repraesentet. Quae mentis reflexio appellatur idea
reflexa ; cujus objectum proximum atque immediatum est ipsa perceptio objecti re
praesentatrix, res vero perceptione repraesentata ut Sol, ut quadratum , est ideas reflexae objectum mediatum. Itaquξ sentit Arnaldus ad obiecti cuiuscumque etiam corporei cognitionem duo tantum requiri, ipsam perceptionem, quae est mentis affectio objecti repraese
latrix, & ipsum objectum ; quod quidem debet esse possibile , cum impossibile non
possit idea repraesentari ; necesse vero non est ut si menti prasinquum vel unitum potius, quam ab ipsa remotum, nec etiam ut existat; ideoque mens sua perceptione res quassibet vel ipsas figuras & corpora videt immediate & percipit , non Verbmediante forma vel ente quoliber corporum repraesentativo , quod medium sic inter perceptionem & rem cognitam. quod que extra mentem positum sit ipsi praesens atque uni um.
458쪽
λ o D E M E N T ESi autem quaefatur qui fieri possit ut mens oblectum videat , quod ipsi praesens & proximum non est, & qua ratione objecti illius perceptio in nobis inesse
queat. Reponit Arnaldus c. r. idem esse ac si quaereretur qua ratione materia sit divisibilis 1 cum enim , de. natura mentis sit objecta percipere , ridiculum est quaerere, qui fit, ut mens objecta percipiat; nec ulla proponi potest quaestio rationi Consona, nisi de causa perceptionis esti- Ciente , quae ad praesentem disputationem non pertinet.
ea seu perceptiones, non sunt imasenes quadam spiritales, O velutι rerum vesiagia mentibus impressa. Probatur. Imagines illae essent reveraexdenta , eamque inter suas partes reipsa distinctas relationer servarent, ac inter Objectorum corporeorum partes. Atqui id absurdum est. Nam mens nostra res est simplex , partiumque expers : atqui in re simplici partibusque destituta recipi non possiant imagines extenta , quantum UIs spiritales supponantur. Earum enim imaginum subjectum deberet habere partes, quibus coextenderetur imaginum partibus ; sicque partes simili haberet non
459쪽
haberet. Verbo dicam ; mens triangulum vel quadratum percipiens formam haberet triangularem, quadratam &c. Quae ridicula sunt. Atque hinc praeclare Tullius : An, inquit , imprimi quoi ceram animum putamus p Quae possunt in mento simplici signatarum rerum esse vestigia γ
Idea seu perceptiones sunt qua dam Obje torum repraesentationes nos que mentis adfection . Probatur. Dum enim rem quamdam 'clare cognoscimus 3c percipimus , conscii nobis sumus, rem eamdem nobis clare repraesentari. Atque hinc est, quod de cognitione nostra loquentes dicimus ; hanc rem mihi clare r raesento. Atqui sentire non possumus nisi mentis nostrae modificationes. Ergo ideae seu perceptiones sunt mentis affectiones objectorum repraesen
2'. Id ea seu perceptio saltem clara est vera seu conformis objecto suo; conformitas cum objecto non intelligitur nisi si quaedam sunt litudinis relatio : atqui inter objectum maxime corporeum dc per ceptionem alia nulla esse potest relatio si
litudinis, nisi ex parte perceptionis in T v
460쪽
quadam repraesentatione consistat. Ergo perceptio est quaedam objecti repraese
3b. Cum objectum quoddam cognoscimus, in nosmetipsos reflectendo, aliua nihil concipimus nisi perceptionem nos. tram & objectum cognitum ; nihil inter haec duo medium distinguimus, nihil medium vel cogitamus. Certique sumus o jectum ipsum ut turrim , ut quadratum a nobis percipi; quoniam hac perceptione scimus turrim esse solidam & compositam ex partibus substantialibus extra se posuris , revera rotundam vel quadratam &c. quae enti spiritali turris repraesentativo con- Venire non possunt. Ergo turrim ipsam seu immediate percipimus non Vero mediante forma turris repraesentatrice, quae extra mentem posita media sit inter i fain turrim , nostramque perceptionem. Tandem ex dictis in refutatione sententiae Mallebranchianae patet hanc formam objectorum repraefentatricem esse inutilem. Deus enim ante creationem cor pora qualia in se sunt reipsa solida cog- noscebat, quae talia in sua essentia videre non poterat. Ergo potest Deus in nobis perceptionem esticere qua corpora ipsa sine ente repraesentativo extra mentem posito videam US. a.. Corpora videre non possumus in