Nodus prædestinationis ex sacris litteris, doctrinaque SS. Augustini, & Thomæ, quantùm homini licet, dissolutus. Auctore Coelestino S.R.E. presbytero cardinali Sfondrato

발행: 1696년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

eto Nodus Praedestinationis

iustius peti posse, quam ut figulo lutum obediat An non Nabuchodo

nosoris,ch Pharaonis Regum meminerint 8 quorum , cum Uterq; pe Cator esset,sioque privari Regno, perdique meruisset, uni tamen , lucet immerito, benignissime Deus pepercerit, alterum quia poena

dignum justillime punierit Z Si ergo nulla iniquitas, imb maxima

sequitas Principis, duobus aequaliter supplicium meritis, ita poenam moderari, ut clementia rigori mixta uni indulgeat, alterum plectat multb minus aspergi Deo invidiae, & injustitiae qualemcum-due notam posse, si clim Judaei, ct Gentiles aeque indigni essent imbob ingratitudinem Judaei magis cumque nec operibus Mosaicae Legis, nec Fidei Christianae adoptio, ct Regnum deberentur, voluerit tamen fidem in Christum medium ad Regnum, de adoptionem consequendam potius esse, quam Mosaicam Legem , qubssi rationem quaerant, Cur antiquis illis, cur Templo, cur Sacrifici js, Evangelium, S Crucem Deus praetulerit ue id arcanum supra hominis modulum, & captum esse, ct ideo non quaestionem , sed fidem, obsequium mereri; tam enim non esse hominis, de Arcanis Dei, qu m non esse servi de arcanis Principis judicare . Hactenus Aposto

li Sententia . . ....

Ex quibus tandem facile ad objectionem initio factam respondere est. Opponebatur enim: Deum cujus vult, misereri, ch quos vult indurare, aliosque facere vasa Misericordiae, alios vase contumeliaeὴ non ergo omnium, sed aliquorum tantum misereri. Respondes enim,

ea verha Apostoli non de gratia Vocationis intelligi, quae omnibus datur, sed de gratia adoptionis, ipsaque merna gloria, quam cum posset Deus, tam Judasis, , quam Christianis dare; noluit dare Juda is, quamdiu tales essent, sed Christianis tantum Euangelicam Legem observantibus. Quod si velis omnino etiam de gratiis actualibus ad evitanda peccata, Legemque implendam intelligi; dicendum est,

Deum aliorum quidem misereris alios vero ut obdurentur,permittere,

sed tamen nec ipses obduratos prosos deserere, quando etiam , dum obdurari permittit, potestatem largitur, qua in melius mutentur, quae potestas non aliunde , quam a gratia proficiscitur. Nam . Ut ait S. Augustinus Lib. I. Retract . cap. 22: Dpore ite quippe hominis es, mutare in melius voluntatam, sed haec potestas nulla es, nisi a Deo detur, ae qua dictum es: dedit eis poterinum lios Dei feri . Et Lib. I. de Sermoni hns Domini. eap. Nulga les anima, quam v/s perverser, in cujus conscientia non Aquatur Deus, & in Psalm. 6. post

132쪽

Dissolutus. Pars I. Ios

6. post medium, de peccatoribus obduratis loquens: Dedit Done eos in reprobum sensum, nim3 es cacitas mentis, in eam qui quis datus fuerit, interiore Dei luce secluditur, non tamen penitus, dum in hac vita est. Idemque docet mct. . cap. Ia: in Jοo. ubi de obduratis Judaris .git, quem locum iam supra, seseque recitavimus. Semper ergo Verum est, D cum etiam dum punit, Justitiam Clementia miscere, nec unquam peccatorem ita deserere,ut non juvet, sicci, etiam deserendo non deserere, & non miserendo misererie eo sere modo, quo in motibus violentis, & aliunde imprelliis videmus ita corpus aliquo serri,ut no cesset in contrariam partem niti:Sol enim aliique Planetae quamvis motu priini Mobilis in occasum rapiantur, non tamen cessant motu singulis proprio in ortum volvi, α ignis , quamvis impetu deorsum amas. sursum tamen etiam dum cadit, eluctatur , quae in sulmine causa est obliqui motus. Eadem Deo natura est: sicut enim ignis etiam cadendo ascendit, ct stellaretiam occidendo oriuntur , ita Deus etiam non miserendo miseretur, etiam puniendo, di vindicando parcit, cum hoc ei naturale, illud violentum sit. Neque mirum ita cum peccatoribus & in Mundo agere Deum , quando etiam cum damnatis, ch in inferno id agit, ubi citra condignum , hoc est, non absque misericodia Justitiam exercet ; quid ergo mirum est, nunquam Dei Mi sericordiam peccatoriistius deesse,quando ne damnatis unquam deest Quo fit ut etiam ipsa obduratio, quantum ex parte Dei est Misericordia dici possit; nam

ut optime, acuteque notat Bernardus Serm. Contra ingratos: Iugi meis Misericordiae res es, in hac parre subtrahere Miseri codiam, ne culpa ex bene elis crescat, mxta illud Propheta et Misereamur impio, θ' non discet fusiliam.

XXI. Opponitur oerauis . Deus specialem , multoque malo rem Electorum , quam Reproborum curam habet: nam de Electis dicitur: propter eleelas breviabuntur dies illi: nemo rapiet earem manu mea: crediderunt quotquot praordiuati erant in vitam aeter nam yc. atqui haec major Dei cura non aliunde provenire potest, quam quia Deus aliquos vult, aliquos non vult ad gloriam perti nere . Sic etiam quod aliis uetur gratia perseverandi , aliis non detur, nulla causa esse potest, quam quia alios Deus esegit, alios non elepit.

86pondeo. Primo: Quamvis adhaec, istisque similia responderi nuial posset , non ideo tamen neganda essent, quae de voluntate salvandio omnes

133쪽

Ios Nodus Praedestiuationis

omnes toties, th 'tam disertis verbis Scripturae testantur; tum quia cum verum sit unum , ct falsa vero Oppolita sint infinita , oporteret eum . qui salsa refellit. infinitatu in rerum scientiam habere, quod homini est impossibile; tum etiam quia omni rationi adversetur, at quis deserat certa , ct clara propter rationes is certas, de obseuras , perinde ac si aliquis dari tempus neget, quia nescit quid sit tempus, aut neget. Iucere stellas, quia lucis,ct stellarum naturas ignorat. Ita Velle Deum omnes salvos fieri, certum ex Sςripturis , clarumque est: Quibus vero modis, quibusve gratiis hanc voluntatem suam in Electos, in

Reprobos exequatur, id omnino incertia lyr, obscurumiue est, quae aergo ratio permittit, ud propter hoc incertum neges illud certum. propter hoc obscurum neges illud clarum . Quae doctrina, licet in omnibus iccum habeat, mutili tamen maxime in causa Praedestinationis, de Gratiae, quam de omnes Scripturae, dc omnes Patres fatem tur inscrutabilem ; quid ergo scrutari, de investigare volunt ,, quaripsi consentiunt, scrutari nos, ct in vestigare non posse λ aut cur rationes eorum petuntiquae omnem rationem longissime superantῖCessent ergo interrogare, de quibuς responderemon licet is Si tamen scire omnino aliquid velint, cum dicunt Deum malorem Praedestinatorum , quilin non Praede Enatorum curam habere. quaero , qui d per maiorem hanc curam intelligant Z merum se in te

Numque Dei assectum t Atqui sunt ipsi, ut de occultis intimissiue Dei affectibus iudicare audeant λ Quis enim mvit seujum Domini se aut quis Consiliarauy ejus fiat 8 Latro est, rion amicus sequi scrinium Principis sine clave, es permissi irrumpit. An per majore, banc Curam intelligunt majores, sortioresque gratias Praedestinatis se quLir Reprobis dari 8 At hoc aut salsum, aut plane incertilliarum est. Nam de Angelis de Magister Sententiarum Lib. g. de S. Thom. T. P. a. 6. eleganter docent, eos ita fuisse in gratia conditos, ut Lucifero multb majores gratiae datae suerint , quis Angelis Sanctis , de fidelibus , sed naturae, de ordinis inferioris. De hominibus id ipsem de

Sacrae Paginae, d. expersentia testantur et comparet enim aliquis gratias exvna parte Zachaeo, ex alteraJudae datas, videbitque longe plures, ct majores suisse, quibus hiu reprobus ad poeniteritiam vocatus est: Zacharum enim semel tantum Christus nivisit se cum eoque pransus est, ct tamen solo aspectu , ct colloquio in atrum mutavit oritJudam , de Amicum , & Apostolam, de Thauma turgurri, de C - ivam , ct testem omnium miraculorum, actionumque suarum his

134쪽

huit, quarum vel una etiam durissimis cordibus in amorem rapienis

dis sufficere poterat. Illum beneficiis, illum minis, illum osculis.

illum tot annorum convictu , velut perpetua obsidione pulsavit, nec tamen vicit , negari ergo non potest, plura huic reprobo auxilia. quam prae testinato Zachaeo impensa esse . Id ipsum observat S. AtDgustin. ad Simplician. Lib. I. q. a. Natbanael credidit ad una, se tentiam, quam a ChriRo audivit. Miracula facto in caua Galilaeae crediderunt in eum Discipuli ejus. Multos loquendo invitavis ad dem . Multi nec suscitatis mortuis crediderunt. De Cruce, ct morte ejus coutrifati Discipuli titubaverunt, y tamen Latro tunc credidit.

cis eum non praefantiorem videret, sed confortio Crucis aequalem is Multi ex eorum numero , a quibus cruci xus erat, qui videntes eu miraculafacientem contem eruui, Discipulis ejuς praedicantibus.cr

dide=unt. Idem Augustin. lib. de Prades. O Grai. cap. I s. y lib. . I a. de civit. cap. 6. docet, duobus aequalibus auxiliis Deo datis. Consentire unum, dissentire alium , nullo gratiae, sed arbitrii tantum distri mine. Quae duo loca paragrapho sequenti recitabimus . Idem que docet S. Thomas 3. p. q. 69. a. 8. ad a. s' cap. 8. ad man. Ledi. g. ubi: Haec vocatio est e ax in Praedesinatis, quia huiusmodi vocationi assentiunt. Idemque ex Sacris Litteris constat: Negari enim non potest , plures Iudaeis, quam Sydoniis, ct Sodomitis gentilibus gratias provenisse. Luc. Io. ct tamen magis Judaei,quam Gentiles peccarunt, magisque puniendi praedicuntur. Sicut ergo

non ideo unus magis peccat, quam alter, quia unus minorem gratiam habet, quam alter ue ita non ideo unus peccat, alter non peccat. 4uia unus minprem, alter majorem gratiam habet. Et plane ipsa ivinae Bonitatis ratio exigit, ut in dandis majoribus, aut minoribus gratiis major , minorve necessitas, ct infirmitas peccatoris attenderentur ; ideo enim plura remedia Judae reprobo adhibita , quam Petro electo, quia illi gravior morbus, ct ideo pluribus remediis curandus, juxta illud Christi: Non es opus benevalentibus Messico, sed male habentibus: & ovis perdita studiosius quaesita , ct in filium er-xantem indulgentior, & liberalior pater, quam in semper obsequentem . Si ergo reprobis, aut aequalis, aut etiam major gratia , quam praedestinatis datur , non poteth ex hoc capite, quantumque pertinet ad voluntatem antecedentem salvandi omnes, major Dei in secundos,quam in primos cura inferri. Si verd de gratia illa againr, quλm

con Mam, - σcacem, seu potius effectricem appellant, aut prima O a aut

135쪽

xog Nodus praedistination is

aut intermediam, aut alem, hoc cst, perseverantiae intelligis Non primam, aut intermediam ; constat enim hujusmodi gratias congruas, tam primas, quam intei medias, saeptisime , maximo , numero etiam reprobis dari, quoties videlicet acla credunt, honesteque operantur, ει aliquas tentationes vincunt quis enim tam reprobus, ut succuminhat omnibus λ Non ergo hoc Electorum, Reproborumque discrimen. Nec etiam ad gratiam svasis perseverantia recurri potest ;quamvis enim haec propria Electorum sit; non tamen ideli selum aliis datur, aliis non datur, quia Deus alios elegit, alios reprobavit, sed quia alii bonis operibus, ac praesertim alii dua prece eam a Deo impetrarunt ue alii vero peccatis se indignos illa reddiderunt; poterant Sipii impetrare, si gratiis a Deo acceptis bene usi essent, allidueque Perseverandi donum etflagitassent , ut videre est apud S. Doctorem

I. a. f. II . s. 9. ad I. ac etiam I. a. q. IIo ct S. Augustinum

Lib. de Perseveravi. ὰ cap. a. O cap. a a. ubi haec habet notatu dignicsima: Dei o cursu υesro bono , rectos condiscita , vos ad praedes nationem diυina gratia persiverὰ: Vos ipsam obediendi perseverantiam a Patre Luminum, a quo omne datum optimum, se omne do mperfetum, semper debe is se quotidianis orationibus poscere, avidi hacfaciendo considere, non vos elye a praedestrationepopuli ejus alienos, qui etiam hoc, utfaciatis, 'se largitur. Non ergo vel ex gratiis natura sua robustioribus, vel ex gratiis congruis iam primis, quam mediis, ac etiam finalibus colligi pote st, Deum alios voluntate a tecedente ad vitam elegisse, alios exclulisse; cum hujusmodi gratiae,ili ostensurn est, aut de facto dentur reprobis, aut impetrari etiam ab istis possint, sieque quod iis careant, non minor Dei cura est, sed major illorum socordia. Alioquin qua veritate posset Christus Matth. I. V. I a. ubi de Regno coelesti agit, vocare Reprobos filios Regni , si ab aeterno exclusit, si nunquam filii, nunquam haeredes , numquam jus ad Regnum habuere λ Nam si Deus, aliquos ab aeterno elegit, alios non elegit, idque arbitrio, de sponte sua; Electi tantum filii Re- .gni , non vero Reprobi dici possent, cu m isti nec iure suo, nec Volumeate , ct proposito Dei unquam ad Regnum desti nati fuerint; sicut nec filius, haeresque Regni Gallici dici aliquis posset, qui nec sanguiane, nec adoptione, nec electione, nec alio titulo ad Regnum pertuneret. Si reprobi filii Regni sunt, ergo aliquando ad Regnum destinati . Neque obtrudas voluntatem , vel potius velle itatem Dei ineia sicacem, quia enim unquam tam aliene a communi sensu locutus est.

136쪽

Dissolutus. Pars I. 'Io

ut Regni haeredem appellaret, quem Rex aliquis nec esset aciter adoptare, nec efficaciter in Regnum admittere voluisset y Quae responsio quam ipsi Evangelio consentanea sit prudentum arbitrio relinquimus : Uerba Evangelii sunt Matth. 8. Multi ab orieure, O occident venieue, in recumbens cum Abraham, cir Isaac, in Iacob in Aequo caelorum , filii autem Regni eiicientur in tenebras exteriores . Eodem modo I. ad Ephes. S. Paulus omnes Christianos Ephesios, ct consequenter etiam Reprobos, qui inter illos Versabantur, prae lecti natos, se elenios vocat, non ergo semper non electi, semper non inscripti. An ergo, dices, non habet Deus majorem Praedestinatorum , qu m non Pradestinatorum curam 8 At ego vicillim quaero: an non major sit bonitas, omnes, quam paucos ad Ccelum eligere λ Et si major bonitas; cur neganda maximo Bono aut cur id magis Deo negatur, quam qu bd Mem suum oriri faciat super bonos, in malos ,

quodque pluat super jusos O, injustos i Si ergo Deus ct bonis, ct maialis , ct praedestinatis , de reprobis ea parat, de praebet, quae ad vitam temporalem pertinent, ob quam tamen creati non sunt; quantb magis ea paravit, ct praebuit, quae ad vitam aeternam pertinent, alquam ct creati, & redempti sunt Neque enim ad vitam . eternari tanquam ultimum finem creasset, nili vitam quoque aeternam illis

voluisset: Sicut enim, qui militem ad pugnandum, ct vincendum conducit, quid aliud efficaciter vult, nisi pugnare, & vincere militem λ Et qui conducit Nautam ad navigandum, quid aliud efficaciter propositum sibi habet, quam ut naviget, ct ad portum aliquando perveniat λ Si ergo quod nemo Catholicus negare pollit depraedestinati, ct reprobi ideo conditi a Deo, ideo redempti sunt, ut

aeterna Vita potiantur, sequitur, voluisse efficaciter, quantumque ex se est, utrosque salvari. A bsolute tamen dicendum est, majorem Deum Praedestinatorum, quam reproborum curam gerere , eosque longe tenerius, ardentiusque amare, tum quia Praedestinatis, si non emper aut plures, aut majores, eas tamen gratias confert, quibus

praevidet assensuros, quaeque omnibus spectatis aLConsequendum ultimum finem aptiores dici possunt: tum quia praedestinatos praevidet , spe, amore, observantia Mandatorum , ik finali perseverantia sibi inseparabiliter, aeternumque conjunctos fore. Sed, ut pru notaVi, haec ad arcana Dei, de scrinium pertinent, hoc est, ad illa,

137쪽

Ho Nodus Praedesinationis

latitur dies illi Matth. a . Resp. Meri id dici et propter Elims breviatos esse dies illos , quia re ipsa omnia salutis tam intrinseca, quam extrinseca media ex voluntate illa proveniunt, quam habuit Deus salvandi omnes ; sed quia soli Electi iis mediis bene utuntur,

Reprobis vero nihil prosunt, optimo jure Electorum tantum, non Reproborum fit mentio. Plane nemo negaverit, brevitatem pers cutionis aptis limum medium perseverandi non solum Electis , verum etiam Reprobis esse ; imb quantb isti sunt imbecilliores, tantli magis iis consultum brevitate tentationis, sed quia, ut dixi, praedestinati tantum hac Dei suavissima Providentia usi sunt, iisque solum profuit, ideo de Praedestinatis tantum, non de R eprobis dicitur: pr

prer eos breviatos dies persecutionis esse. Qua ratione jam supra quod ue notavimus, alicubi dicere Scripturas, pro aliquibus tantum Christi sanguinem sparsum esse, quia licet omnibus effusus, non tamen iomnibus prosuit.

Ad illud Joan. ra. Ego scio, quos elegi ue Resp. Voluntate conse-

quente, quae praevisam culpam supponit, non omnes electos esse, ut supra explicatum est, Ad sententiam A florum I 3. Crediderimi, quotquot pa ordinati erant ad vitimateruam. Non ergo omnes prceordinati , sed aliquitantum. Resp. verissime id dici; non enim omnes voluntate consequenti praeordinati, electique ad vitam aeternam sunt, sed ii tantum, qui mediis a Deo pra criptis usuri erant. Sic ad Ephes. x. omnes Ephesios inter quos multi utique reprobio praedisinator ,

or electos vocat, voluntate utique antecedente, quantumque erat ex

parte, ct intentione Dei , naturaque ipsius fidei, de gratiae , quae quoddam semen est aeternae gloriae; ut taceam , in Graeco, ct originali textu non haberi imonet iam praeordinati et nec etiam πηλενυ praἷytinati: sed m-αγαιναι hoc est , ordinati , bene aia secti, amantes; cupidique aeternat vitae. Alioquin dicendum esset, omne , quotquot Antiochiae crediderant, praeordinglos ad vitam aeternam sui sie , quotquot verb tunc non crediderant, damnatoS esse , quorum utrumque absurdi Timum, S incredibile est. Ad Philipp. 4. locat . ao. y aa. cir Davi e l. I a. aliqui tantum non omnes scripti dicuntur in Libro Vitae: Sicut ergo non omnes

scripti in libro Vitae; ita non omnes voluit Deus salvari. Resp. Imbde Reprobis etiam dicitur, Libro Uitae inscriptos este: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo: Exodi 3 a. Auferet Deus partem cui

138쪽

Dissolutus. Pars I. III

eius L Libro Vitae. Apoc. 22. Si ergo etiam Reprobi in Librum Vitae scribuntur, sequitur, etiam Reprobis Deum salutem voluisse , qua enim ratione in Librum Uitae scriptisset, quos noluisset ad vitam

pertinere

Non omnes, sed aliqui tantum, hoc est, praedestinati dicuntur Hlio a Patre dati. Joan. 6. di I 6. Et: Non pos Ie rapi de manu Lilii.

Joan. Ici. Omnia fieri propter Electos a. ad Timoth. a. Io. Res p. Haec quoque certi illina esse, citraque dubium , nec pugnare cum voluntate omnes salvandi : quanquam enim Deus, quantum ex se est, de voluntate antecedenti per certa , ct destinata media voluerit, ct paraverit omnibus vitam aeternam, quia tamen praevidit, non omnes, sed aliquos tantum ii si bene usuros, ideo istis tantum re ipsae vitam aeternam dare proposuit ; de istis ergo intelligenda sunt omnia , quae citatis locis habentur. At inquies, si Deus Reprobos aeque, ac PraedestInatos salvari Vult; sequitur, quantum ex parte Dei est. non fuisse Praedestinatos majori, magisque speciali beneficio aste las, Beneficium enim ex

voluntate, de assectu benefacientis aestimatur; atrii tudicis, non magis in Electos, quam Reprobos, quantum eX parte sua erat, Deus

propensius affectusque suit ; non ergo E lectis magis beneficus, quam Reprobis. Resp. ct quaero, quid nomine specialis beneficii intelligast Illud, quod tibi tantum, non alteri datur λ at hoc sordidissimi. ct lividissimi animi est, nolle videlicet pro speciali beneficio habere , nisi alteri negatum ; sicque magnitudinem gratiae non ex pretio, Minerito sui, sed ex damno alterius metiri. Qubd me creavit, quod me redemit, qubd me Coelo ad scipserit, nolo inter singularia bene

cia censeri, nisi alios deserat, alios damnet. Plane non amantium ,

non Eleclarum, sed invidorum Vota sunt ista . Imb, inquit, Augustinus lib. I. de Civ t. Dei cap. 28. Optandum tibipolitis es, uisaham dorum amplior sit numerus , quam ut inter paucos emineas. Aman intihus enim tantb'grandius, tantoque optatius beneficium, quant,pIuribus datum. Cum enim bonum alterius is Electis, de amantibus gaudium excitet, sequitur, tantb majus illorum gaudium fore, quantb major numerus Beatorum . Q alid ergo voluerit Deus omnes salvos esse, id ad speciale Electorum beneficium spectat; quanibenim magis Deum amant, tantb magis de de numero Candidatorum gaudentide infinitam Des Bonitatem Iaudibus attollunt. Deum ergo omnes, quantum ex se est, amplexum esse, Omnes salvos voluisse ,

139쪽

non detrimenta, sed sementa amoris, gaudii, ct gloriae in Electῖssunt, sicque ad augendum , non minuendnm beneficium pertinent . Sive ergo beneficam Dei, & antecedentem voluntatem absolute Consideres, ut Electis propriam: sive comparatio/, ut omnibus etiam Reprobris communem, sequitur, se in per maximum , ct specialissi-rnum Dei donum, ac beneficium esse . Dende si Deus tibi soli bene vellet, nulla hominum aliorum cura , teque solum in filium, re haeredem adoptasset, aliis omnibus Regno exclusis; an, inquam, non tibi speciale hoc beneficium videretur λ Atqui amor, quo te Deus prosequitur, talis est, tamque ardens, & in tua commoda in tentus, ac si solus amareris, nec alium praeter te haberet Deus Curandum , amandumque; quid ergo resert pi ures amari, quando ita amaris, ac si tu solus, nemo alius esset. Sic intendit Dominus gulis , ac si vacaret a cunctis: ct sies simul inundit Omnibus , ac si vacea a fingulis ue inquit, Gregorius lib. as . Moral. cap. I . Quod si tamen omnino velis, non aliud esse magnum , ac speciale beneficium, quam quod aliis nesatur , cogita, qu m multis, infinitisque creaturarum negatum sibi, quod tibi concessum : Poterat enim Deus infinitos alios homines, ct creare, ae haeredes Coeli facere, nec tamen Voluit; tibi ergo tributum, quod infinitis aliis negatum ; idque nullo tuo jure, nulloque merito, sed sola Dei Bonitate. Ergo negari non potest, etiam ex hac parte, factaque cum aliis, qui neplecti sunt, comparatione, Voluntatem te salvandi maximum, ac speciali Dei beneficium esse, quippe te innumeris aliis praelato . XXII. Opponitur Non): Cum tam multi hominum alii 'pereant,alii salventur; quaero, unde tantum Reproborum, Electorum- sine discrimen λ ex parte Dei, an hominum ρ Non Dei; is enim omnibus aequaliter salutem voluit. Ex parte hominis λ ergo homo est ,

qui in causa salutis se ipsum discernit contra illud Apostoli: Quis autem te discernit i. ad Corinth. q. sicut enim, qu bd ex una arbore P mum, ex altera ficus nascatur , non potest haec diversitas fructuum.

Soli adscribi, quippe aequali ratione in omnes plantas agenti sed

plantarum diversitati, aliter, aliterque gignentium; ita in causa salutis non poterat illa Deo adscribi, Deo, ut dicimus, in omnes AEquali.

Resp. Duplicem discretionem statui posse; aliam, quae fiae

viribus naturae, aliam , quae viribus gratiae . Primam non securi

dana damnat Apostolus . Cum enim e. g. fidelis ab infideli per fidem

140쪽

Dissolutus. Pars I. II 3

discernatur; fides vero voluntatem hominis, de gratiam requirat sequitur, discretionem fidelis ab infideli necessarib , S a voluntate hominis, & gratia Dei pendere λ non ergo Apostolus omnem hominis voluntatem excludit, sed illam tantum qirae gratia careat, suis. que viribus pugnet. Uerba Apostoli sunt. Nec unus in tur asiersus alterum s quid enim habes, quod non accepist λ Si autem accepist , quid gloriaris, quasi non acceperis λ Uides, non aliam liac ab Apostolo discretionem improbari, quam illam, quae suis, non divinis viribus fiat.Sicque hanc Apostoli sententiam ipse Augustinus exposuit

Lib. de Spirit. de Litt.cap. χή. Consentire υocationa divina, vel ab ea dissentire propriae voluntatis es, quae res non Iolum non iolamat, quod dietum es: quid habes,quod non accepistὸ Vertim etiam confirmat: accipere enim, Θ habere auima non potes,nisi consentiendo, ac per hoc, quod habet, in accipit, Dei es; accipere adirem, ct habere, utis accipientis, ct habentis es. Et in Psalm. 1 8. Ut 8 s. praeclare , eleganterque: Deus meus misericordia mea. O nomen, sιb quo nemini desperandum est Deus meus , inquit, Misericordia mea. Quid es Misericordia mea 'Si dicas, salus mea ; intelligo , quia das Ialutem. Si dicas, refugium meum ue intelligo, quia confugis ad eum . Si dicas, fortitudo mea; intelligo , quia dat tibi fortitudinem. Misericordia mea quid es totum quidquid sum , de Misericordia tua es. Se romerui te , inυocando te . Ut sem, quid feci λ ut essem, qui te invocarem, quid egi λβ

enim egi aliquid, ut sem, iam eram, antequam sem . Porro si omniano nihil eram , antequam essem, nihil a te promerui, ut essem . fecisi ,

ut sem , y tu non fecisi, ut bonus sem λ Dedi si mihi, ui sim , ct potuit mihi alius dare, si bonus sim Z Si tu dedisi mihi , ut sim , O

alius mihi dedis, ut bonus melior ilis, qui mihi dedit, ui bonus , quam ille , qui dedis mihi, ut m . Porro quia nemo te in Misericordia largior, a quo accepi, ut essem , accepi ab illa , ut bonus essem tDeus meus Misericordia mea i arguens enim superbiam Apsolus non ais, non habes ; sed ait: quid enim habes , quod non accepist 8 Non arguis, quia dicebas , te habere ue sed arguit, quia ex te se volebas, quod habebas . Imo habere te agnosce, λ ex te nihil habere, ut nec

superbus sis, nec ingratus. Quarn vis ergo fidelis ab infideli propria

voluntate discernatur, quia tamen hanc ipsam voluntatem non a se,

sed a Deo habet; ideo gloriari non potes, quasi non acceperit, quod sollim Apostolus prohibet. Et lucere, ct calefacere serrum candens quis nescit Z quia tamen id facit non sua sed aliena dote , ideo non Ρ ferro.

SEARCH

MENU NAVIGATION