Nodus prædestinationis ex sacris litteris, doctrinaque SS. Augustini, & Thomæ, quantùm homini licet, dissolutus. Auctore Coelestino S.R.E. presbytero cardinali Sfondrato

발행: 1696년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

I1 4 Nodus praedisinationis

Dei, quam unsversis Nationibus communiter, atB indisferenter impendis ;fuerunt enim , acsimi ejusmodi dona ita generalia, ut per idi forum tesimonia ad quaerendum verum Deum possent homines a j υ ri. Et cap. a . de Insantibus loquens: Non irreligios/, arbitror , creditur , quod sipaucorum dierum homines ad ligam pertiueant gratiae partem qua semper uviυersis es impenset Nationibus, quί utis si

bene uterentur, eorum parentes, etiam 'si per eoqZma juvareutur .

Paulus orosius , qui Hieronymo, & Augustino viventibus Librum Apologeticum scripsit de Arbitrii libertate, ipsique Augustino inter carissi inos fuit, pag. 4s a. disertillime suam, quam uti tueati Augustino didicit sententiam, his verbis exponit: Measemper haec e fidelis, O ivdubitata sententia: Deum adjutorium suum, non folia iv corpore suo, quod est Ecclesia, cui specialia ob credentium fidem dona tiregitur , ver metiam ulliversis tu hoc mundo Gentibus propter longanimem sui, arernamis clementiam subminisrare, non iae tu asseris cum Discipulo tuo caelesio , in solo naturali bono, cir in libero arbitrio generaliger inti versis unam erasiam contributam, sed peciatim quotidie per tempora,per dies,per momenta, per atomos,se cunctis,o singulis mivisrare: ex quo eυidentissimὸ declaratum ebri, nemini homivis

deesse adjutorium Dei ,praesertim eram ct seductor assistat , er infit in-

S. Fulgentius Epist. ν. ad Venantium cap. 8. Nec tu aliquo uuia Bere, nec in aliquo tempore eae sis potes descere medicina. S. Anselmus in cap. I. ad Rom. Dominus illis manifestavit, ides, non solum naruralis ratio profuit, sed Deus quotidie adjuvit , ne sola natura sufficere υideresur. S. Thomas epist. ad Hehneos cap. Ia. LezL 3. Deus υust omnes semines salvos fori ,-ideo gratia vulgi deeri ,1ed omnibus , quantia i se es , se communieat. Et in cap. 6. Joan. Cor humarium ex D ad inferiora tendens , non potest sursum es ari , nisi tractum , si vero nomiamatur, non eΗ defectus ex parte Drahentis, qui quantum es tu se, Num deficir, sed es propter impedimentum ejus. qui nou mahitur , Deus enim omnibus ad νιssendum manum porrigit, quantum in se, O quoa plus es, non soliam a trabit manum recipientis , sed etiam aue Og aHye convertit. Ex quo ergo Drus paratus est dare omuibus gratiam , G asse attrahere ; non imputatur et , si aliquis nou accipiat, sed ei, qui non accipit. Et q. Is de Veritat. a. r ad I. Si aliquis uuiritus Hae diis, vel inter Maia animalia ductum riuiouis sequeretur in anesi-

182쪽

bom , or fuga mali , certiss- es tenendum . Uisdra Deus, vel per internam inspirationem revelaret ea, qua suut ad credendum nectiss-νia,vel alique dei praedieatorem ad eum dirigeret cuι misit Petrum ad Cornelium. Et ad a. ibidem: Quamis non fit in potesate nos , cognoscere ea, sunt fidei ex nobis ipsis; tameus nos scerimus . quod in nobis es, ut scilicet ductum uasuralis rationis sequ/mur, Deus non deficiet nobis ab eo, quod nobis es verasarium. Idemque repetit Lecti g. cap. Io. ad Rom anos, additque: Seu tamen boc θsum quia aliqui facium, quod in se es, convertenda se scilicet ad Deum , ex De es, movente corda ipsorum ad bonum . ubi supponit L Doctor, hane gratiam faciendi, quod in se est, omnibus dari. XII. Opponituτprimὸ . Docet S. Thomas, aliique Theologi , dari infideles aliquos, qui laborant infidelitate puri negativa. ho est inculpabili,& invincibili; non emo omnibus ad eam infidelitatem

vincendam datur gratia. .is.. Resp. Λ liquos Fidei articulos Invincibiliter ignorari pone, quales sunt de Eucharistia, Necessitate Baptismi vc. sed omnes

prorsus ignorari, ac pra ertim illum de exἱ stentia, cultuque alicujus Dei, planu negamus ue cum sine hac cognitione nihil homini superlit, quo finem suum, ad quem conditus est, valeat adipisci. Sive ergo ad naturae , sive gratiae instinctu homines agnoscant, semper Unoscunt. S licet modb nos lateat, quibus modis, quihusque secretis spiracum lis Deus etiam Barbaris lucem, Et gratiam suam infundat, certum est, infundere, cum illi nec bonitas desit, ut velit, nec Omnipoten tia , ut pollit. Sicut ergo nullus terrae snus impervius Soli, qud calorem suum non mittat , iv metalla, gemmasque producat; ita nul lus sinus conscientiae impervius Deo. quem gratia, ct radio Veritatas non impleat: modus quidem, ch ratio non patet , sed aliquando Patebit, tunc videlicet, cum , ut docet Apostolus , Dominus illuminabit abscondita tenebrarum. in manifestabit consilia cordium I. ad C rinth. 4. Et ipse Christus Matth. 8. Dico autem vobis , quod traab oriente , ct occidente vestione, O recumbent cum Abraham, crIsaae, OIacob in Regno .caelorum , Nec Elias credere poterat, toto

Israεle in Idololatriam prolapso ,septim milia virorum fuisse, qui ge

nua Baalnon curvaυerans: Nec tonas persuasum habebat, in maSi ma illa civitate centum viginta millia hominum degere , qui ne

sciebant, quid irim dextrium Osini amesset, di tamen utrum tu. νerum fuit . Ita S. Justinus Martyr . 28. Apologia Socratem Philin

V a sophum

183쪽

irs Nodus Praedesinatio isis

sophum nori tantum salvum, veru metiam Martyrem esse docet,qubd unicum Deum professus morte ab Atheniensibus punitus fuerit . Et orat. ad Ansonis. Imperat. insigniores Philosophos, de quo quot de Gentilibus cum ratione vixerunt, Christianos appellat . Idem de Platone, Seneca, Trismegisto, alii dicunt. Sic quoque Nelchisedechum, Jobum . Jetrum, alio de Gentilium salutem o tinuisse ex Scripturis colligitur . Sanctus quoque Dionysius cap. g. Hacaesesi Hierιιrchia refert, multos Gentilium Angelorum ministerio . qui eis ad salutem necessaria revelaverint, salvatos esse. Reserurit quoque Patalus Diaconus Lib.aa. Suebertus, O Genebrarias in chro is nico ad Aunam et96. sub Constantino Sexto. ct Irene Imperatoribus. Cadaver Platonis cum aurea lamina ad collum, & hac inscriptione repertum esse: ciri ιs ex Virgine nascetur , ego in illum credo αtu MI sub Constantino, O Ireve Imperatoribur iterum me videbis .

alia ergo sunt hominum, alia Dei judicia, qui ubique terrarum , Mapud omnes Nationes aliquos habet, qui eum agnoscunt, ct colunt . eiusque gratia . d. beneficiis fruuntur, juxta illud Apoc. V. Hidi surbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibur .cr tribubur, cy livguissantes ante thronum . Nulla ergo gens, nullus populus, imb nulla hominum tribus , ex qua non coloniae, de deIectus in Coelum ducantur. Plane praeter omnium opinionem oti Prii Cedentia aliqua bona opera quamplurimos vitam aeternam Co sequi, dubium non est , quamvis adeli occultis modis, secretisque ra- tionibus, ut humanum animum fugiant, Cujus vel unicum specime

Divin. In sinuat. cap. go. in Uita S. Gertrudis, ct apuri Blosium in Monili Spirituali eap. I. videre est, tibi: cum S. Virgo Gertrudis audisset in concione, neminem mse salutem consequi , nis

'saltem tantillum vera charitatis habeat, ut ex amore Dei paeniteat, a digream a peccatis : O 'sa apud I euitaret, plurimos migrare ex vita. qui videntur paenitere magis timore gehenna, quum Dei amo P . . re , Dominus sc respondit: Quando video illos agonizauras , qui mei yuam dulciter roc rduti fuerunt, υel aliquid meritoris operis peregerunt . in js mortis confinio exhibeo eis me tam pium, amabilem, e h miguum . uti lem intimis eordis medullis doDant, quod unqua Herint. M per talem meuitentiam apti redduutur ad salute rvdam , o preire non posui . Dicis: illa notitia, qua Bariabari cognoscimi , Deum esse; vel est naturalis, vel est supernatura- non naturalis . quia haec non suificit ad inchoandam salutem -

184쪽

Dissolutus . Pars I. Is

cum με fide i si iis sit Deo placere. Non supernaturalis 3 quia

Deum esse cognosci naturalirer potest. Re . eam quidem cognitionem naturalem esse, cum, ut observat S. Thomas I. p. q. a. a. a.

ad I. sit magis praeambulum ad fidem . quam ipsa fides ue Ades enim' supponis cognitiovem naturalem, sicut gratia naturam: sed quia nujusmodi notitia praesertim apud Barbaros, ct rudes est nimis vaga Confusa, de universalis ; propterea a Deo supplente desectum natura, ea per gratiae inspirationem magis completur ad ipsum Creatorem .

velut rerum humunarum principium, de honorum, malorurruiue re muneratorem coonoscendum, invocandum, colendum , timendumque . Et haec est illa fides inchoata, sine qua nemo placere Deo potest , ct qua si bene aliquis utatur, ad completam quoque , de Christianam fidem perventurus est .XlII. Onouitur secundo: S. Augustinus sepius docere videtur, homini gratiae auxilia deesse, quibus legem de mandata observet, ne ideo tamen culpae immunem esse, quia volens, libensii ue in hujusmodi se necessitatem conjecit, indignumque gratia reddidit; sicut homicidium ebrio imputatur, quia liberum in suo causa, idemque

Sanctus Thomas: confra Genter cap. I 6 o. n. g. de S. Bonaventura in a. Disiu& a 8. a. I. q. a. docere videntur .

Resp. primor Nihil hoc cum sententia nostra pugnare: Esto enim aliquo casu gratia careas, quia sponte impedimentum posuisti, V.s tam longa , di obstinata inebriandi consuetudine te ipsum obligasti, ut usu in naturam verso citra gratiae prodigium quod Deus exhibere non tenetur explicari, de evolvi non pollis, licque mora lem quandam peccandi necessitatem incidisti ; at poteras non incidere, si videlicet iis gratiis usus esses, quas toties, tamque copiose Deo acceperas; non ergo Deus tibi, sed tu Deo , ct gratiae desui sti uenec magis conqueri de illius bonitate, de clementia potes, quam Conqueri de amico possit, qui isto rogante , ac prohibente se i sum in mare praecipitem dedit, mersu siue est. Talis aliquando Augustinus suit, qui I b. 8. Confess. cap. s. de se ipso haec habet.: Suspirabam ligatur uou ferro alieno , sed mea ferrea υoluntate . Velle

meum tenebat inimicus , ω inde mihi catenam fecerat, D eonfrinxerat me. Quive ex υοluntate per υerst ficta es libido : dum serυitur libidini facta es consuetudo: O dum consuetud ui non resisitur facta

es necessitar. Cceterum necessitas ista, cum sit consequens, hoc est, Voluntaria , d. Deo, ac gratia repugnante contracta, nec libertati qui

185쪽

et y 8 Nodus Praedeliinationis

quicquam, nec ipsi divinae Bonitati obstat, quam tuemur. Resp. secundo. Verius tamen est , nullum esse, dum vivit tam perditum , tam peccatis assuetum , cui Deus gratiam resipiscendi . abstinendique peccatis non donet , sicque nullum esse, oui vel physica , vel morali necessitate, ouam consuetudo inducit, ao peccandum urgeatur. Id imprimis probant sententiae Patrum, quos supra la davimus; probant etiam omnes illae Scripturae, quae perditissimos , dc durissimos peccatores ad poenitentiam vocari, expectarique Ieo testantur; possunt ergo, nam si non possent, frustra vocarentur, sicut

fili stravincti, claudi, Dacii iue ad currendum vocantur: Nolo, inquit, mortem peccatoris ,sed ut conυertatur, viυat. Do om ni bus

etiam pessimis , di obstinat iis mis loquitur, qualis Idololatrae Judaei

erant; quan id enim pejores, tantb magis medico , ct remediis egent, at si non daret gratiam , qua converti possint, non eorum conversio nem, sed majorem damnationem vellet, sicque clementius saceret , eos post peccatum morte , ct inferno confestim puniendo, quam illos expectando: nam ex pectare ad poenitentiam , nec tamen vires

poenitendi, abstinendi e peccatis dare, quid aliud est, quam non adi veniam, sed ad majorem damnationem poenasque differre 8 Non e go ad vitam , sed ad mortem expectat; nec istud clementia , sed severitas est. Relegantur Pharaonis, Nabuchodonosoris, ipsorum

que Judarrarum vulgatissima exempla ue si enim istis quippe omnium pessimis, de obstinatissimis datae vires, ct gratiar, ut Pinniterent, quibus non dabitur λ α si istis subventum, quis sperare nori. Z possit 8 nec enim credibile est, gratiam, quae magis im Probis , mR-gisiue indignis negata non est, minus improbis, minustiue indignis negatum iri λ Neque ulla consuetudo opponi potest ue iacenia, illam in naturam , h necessitatem conversem esse; at etiam ista Viri- I si tempore , di solertia potest, ut in Leonibus, Tigribus, Ursis, i csque serpentibus videre est, quae constat, domari. Deinde nullat coniuetudo est, quae gratiae non cedat; at huic comparandae nunquam media peccatoribus desunt, oratio videlicet cum propria, tum aliena. ut suo loco dicetur : si jejunia peterentur; opponeres imbecilliatatem et si vigiliae, diceres, vires non esse: si peregrinatio, S solitu diue 3 nerares vacare: si corporis alsictationes; morbum Obtenderes; si lar tiones in pauperesue domesticos sumptus: at quae imbecillitas, quis morbus, qua fragilitas naturae, quae paupertas= ali tremuis obstare possunt , ne petas a Deo λ ne cum Augustino milites di-

186쪽

Dissolutus . Pars I.

cast Jubes Domine continentiam , quod juber, O iube, myrjubes temperantiam, iubes mansiuetudinem, jubes pietatem ; ubes, O iube quod υis. Nullus ergo peccator tam deploratus, tam durus, cui negatum sit, facere quod possit, y petere quod non possit, alioquin pejor erit peccatorum, quam damnatorum conditior isti enim , si non possimi poenitere, at nec possunt novis peccatis damnationem, pinnasque augere, peccatores verb,ut tu dicis. ct poenitere non possunt, quia ob admissiim peccatum gratia privantur, ct possunt novis peccatis graviorem damnationem mereri ; pejos ergo cum istis, quam Cum damnatis agitur. Verum quidem est, commisso semel peccato dignum esse peccatorem, qui omnibus Dei auxiliis, ac beneficiis privetur; nam ct jure humano sancitum est, posse ob

ingratitudinem omnem donationem revocari: at nos non quaerimus, quid peccator mereatur, aut quid facere Deus possit; sed quid Deus iaciat, quidque promiserit se facturum Z promisit verbpeccatoribus omnibus , nullo eXcepto , quamdiu viverent , Veniam , si paeniterent, omnesque ad poenitendum invitat; supponit ergo, id posse; nam si non possent, perinde id seret, ac h mines invitare ad volandum , ct volaturis praTnium spondere , nec tamen alas dare ue non haec promissio, sed illusio esset, qualis in summam Veritatem , & Majestatem non cadit. Quando ergo Patres in aliquibus Peccatorum necessitatem peccandi agnoscunt; vel nomine necessitatis magnam lifficultatem intelligunt, ni observat S. Anselmus Lib. de Concord. q. cap. Io. rapissime, inquit, δε- lemur asserere, impossibile nobis esse, quod sine dissicultare perficere non valemus. Et S.Tnomas q. p. q. 86. a. I. ad a. explicans Augustinum: Dicitur, non osse avari, qui nou potes factu savari. Idciue in Sacris Litteris frequentissimum est Hierem. Iq. v. 23. Matth. IO. V. 2 s. ad Hebraeos 6. v. . Vel intelligendi sunt Patres de necessitate non absoluta , sed hypothetica, ct conditionali: si enim mediis, quae Deus praeseripsit vincendis tentationibus uti nolis; non orare, non Sacramentis uti, non Verbum Dei audire, non occasionibus abstinere; quis neget, te necessario peccaturum at necessitas ista, cum libera sit, ct vinci possit a peccato, non excusat. Eodem modo respondendum testimoniis Augustini, quae Janienius agglomerat Lib. g. de Grat. Christi. ut taceam, Augustinum contra Pelagium loqui de necessitate Na tura , quatenus gratia caret; sic enim fatemur, neces sarib peccatur um , sed negamus, gratiam abesse saltem incompletam

187쪽

rso Nodus Praedesinationis .

tam , ct remotam , qua majorem, de proximam consequi possit

Audi ipsum Augustinum tam male a Jansenio intellectum t is enim

praeter toties citata lib. de Grat. de Libero Arbitrio cap. I 6. ita loquitur t cretum es, uos mandata semara , si volumus ; sed quiaρ paratur voluntas a Domino, ab illo petendum es, ut tantum vel mus , quantum sincit, ut volendo faciamus. .XlU. Opponitur tertio. Sunt multi peccatores, qui nullo pud re , nullo metu, nulloque conscientiae fraeno in peccata ruunt, de quibusJob. Is . Bibunt sicut aquam iniquitatem. Et Prov. 2. Laetan-μr, ctim male fecerint , exultam in rebus pessimis ; ergo isti taltem videntur, nulla gratia juvari, coercerique a voluntate peccandis quod praesertim in iis peccatis veru est,quae subitb motu irae,aut amoris fiunt, in quibus vix conscientiae, nedum gratiae locus esse videtur . Reyp.Primῖ. Si loquamur de justis,certum est,quoties urget praeceptum , aut tentatio illud violandi, auxilium quoque sufficiens dari ad peccatum vitandum ; ita enim ex Innocentii X. contra Jansenium Decreto, Synodoque Tridentina Sos. 6. cap. Iι. constat, Iuxta Celebrem illam s. Leonis sententiam: Singulariter admoneinur, ut dona gratia nou negligenter habeamus , tuin enim nobis insat praecepto, qui Iracurrit auxilio. Eleganterque expressit S. Augustinus lib. de Natur. M Grat. cap. 26. Medicus, inquit, cum sanaυerit bominem , jam de caeterosusentandum elementis, ct alimentis corporalibus , Ut emdam favitas apto subsidio convalescat, ars persi Di, Deo dimittit. I

autem Deus , cum adperfectam favitatem, hoc es, adperfectam v tam , justitiamgperduxerit, non riserit, δε non deseratur, ut pio semper Ues vivatur: Sicut enim oculus corporis otiam plenissi δIanus , nisi candore lucis adiutus, non potes eernere ; sic etiam homo etiam persem1 d jusificatus . vis externa luce divinitus adjuvetur , rem non potest vivere , sanat ergo Deus, non solum ut deleat, quota peccavimus ; sed utpraestet etiam, ne peccemus. Unde cum Patres

aliquando dicunt, peccantibus Dei gratiam abfuisse, lintelligendi sunt de gratia illa specialissima, ct effectrice, cum qua nemo peccat ,

quaeque per Antonomasiam , & excellentiam gratia vocatur. Caeterum , di bene notat Bellar minus: ad vitandum peccatum non requiritur semper superna inspiratio, sed sufficit, vel occassionem rem Veri , vel objectum aliud osserri, quo voluntas distrahatur, vel terrorem incuti, vel reprimi phantasiam, ut bonum delectabile minus

vivaciter , languideque, α velut stacto suspide obiiciat. Et hoc saltem

188쪽

saltem illis verbis Apostoli probatur i. ad Corinth. Io. Riauis Deus squi non permittet vos tentari super id, quod potesis. In quae verbReleganter S. Ephrem Tra a. de Patientia: Si homines suis jumentis

non plus oneris imponunt qua erre queaut, multo minus pus tentationum imponet Deus hominibus, quὰ errepti t. Ryrsum si figulus υasa sua igne excoquit eo uses, dum rite coquantur, nec rursuras ulteritis ea fuit is igne, ne adurantur, sianis inutilia ue multo magis idem facit Deus , ut igne tentationum eo uris nos coquat, dum perficiat, ulterius υero tentatione aduri, se conismi non sinet. Et observa, Paulum universim ad Corinthios scripsisse, quorum plurimi peccatores , ct reprobi erant, orrines ad quam sortem pertinerent, ignari . Sicut ergo nullum peccatum est, non contra rationem , ita nullum non contra conscientiam, quae nihil aliud est . quam ratio practica dictans in particulari, quid non liceat, liceatque . Et quemadmodum omne peccatum est contra conscientiam, & tamen aliqui, magniq ue peccatores vix ea percelluntur, non qubd non pulset, ct m neat , sed quia confestim animum ad alia, ct placentia convertunt sea sere ratione, qua manus per ingentem flammam celerrime ducta

nihil aduritur, non ignis, aut caloris desecta, sed quia pertransit et idem de gratia dicen cum est. Quod etiam in Concilio Provinciali

Senonenia Anno Isa8. Decreto is. istis verbis explicatum est i Νestamen tauta gratias nectistas libero praemἐicat arbitrio , cum illa femper fit in promptu, nec momentum quidem prater eat, in quo Deus

non set ad sium, O pulset, cui si quis aperuit januam, intrabit ad illum . Ubi pro singulis momentis, quibus gratia in promptu esse

dicitur, intelligendum est illud tempus , quo, de quoties praeceptuma aut te niatio urget, ut supra iisdem sere verbis Orosius fidelissimus Augustini Discipulus exposuit. Et plane Concilii Senonensis magna a uinoritas est ; non solum quia Provincialis, & ex flore collecti E clesiae Gallicanae , quam in rebus ad fidem pertinentibus, ct praesertim in Augustini doctrina versatissimam semper suisse negari nonne congregatis specialis Dei assistentia promissa sit, iis decernentibus longh major authoritas est, majorque fides adhibenda, quam cuilibet coetui privatorum , licet alioquin praecellentium Theologorum.

Resp. Secundo. Sed quidquid de hac quaestione sit, an videlicet ε uotiςs praeceptum urget, etiam improbisiimis peccatoribus gratia

189쪽

rsa Nodus Praedesinationis

detur, nostri Instituti haud est, id indubitanter asserere, sed solum diacimus, nullum hominem esse,cui dum vivit,de ut loquiturAugustiricis, per mensuras temporumper intervasia locorum, non quam plurima gratiae auxilia dentur, quibus de majorem , completamque gratiam , Mipsam qin, iue vitam a ternam consequi pollit ; id enim sussicit ad Dei Bonitatem plane ostendendam in omnes effusam, nihil interim Contendendo , quando, quoties, quantoque numero ea auxilia praestentur: sicut enim aliud est, solem omnibus lucere, aliud semper Iuc re et ita aliud est, Deum omnibus gratiam dare, aliud semper dare sistud dubium , illud compertum, ct a nobis hactenus probatum est . Et hac ratione negari non potest, etiam in obstinatissimis peccatoriabus conseientiae voces, metusque nunquam extingui, juxta illud Isaiae ς ν. Impius quasi mareservens,quod qui e siere non potest EtJob. v. Luis resilit ei, re pacem habuit Z Et cap. I s. Multus terroris in auribus eorum, ' ciam pax sit, semper insidias Inspicantu . Et de obduratissimis aegyptiis Samir.Sive Piritus sibilans,aut circum devos ramosolum sonitussuavis, aut concentus aquae eintis, aut onus validus pracipitatarum tramin, aut laseivientium animalium cursus, reus

repercussa de concavitate montium Ecbo, iussolvebat illos. Quod etiaris Gentiles ipsi agnoverunt, quorum omnium una vox suit et Nihil in serius esse, quam animum huminis consium: pejorem maxima peccantium meuam, peccasse et maximum sceleris tu scebere suppliciu- esse. Quis unquam pejor, Impurior, magisque flagitiis assuetos Tiberio, se Nerone λ ct tamen de utrisque narrat Tacitus Annalici naIib. 7. Dberium no ortuna, ποπ solitudinesprotegebant, quin eo meπω pectoris, suaa sese poenasotreetur. Et de Nerone: Reliquo noctis movi per silentium d xus, saepius pavore exurgens , O mentiae inops lucem operiebatur tanquam exitium allaturam. Si ergo ne i nisdidem defuit Deus, quim per conscientiam moneret, cur rogo de-lturus est y aut quos Tiberio, S: Nerone pejores, magisque proCUI

gratia reperies 8 Ergo quae de Conserentia opponebantur, sententia nostrae suffragantur potius , quam noceant, cum constet, nulloS e Hoepeccatores tam improbos, quibus a peccato coercendis Deus Cori- scientia velut domestico tortore non utatnr, torquere Verd, ut Vela stineant, vel emendent. Semper ergo verum est, quod scribit ri Ggustinus septa letu datus lib. a. de Serm. Dom. in Monte et NuIM-ese suimam quamois perversam, qua tamen ullo modo ratiocinari

190쪽

XV. Opponitur quam . S. Augustinus saepe docet, gratiam non omnibus dari, ac presertim Serm. i I. de Verb. Apost. ubi: Cominmunis, inquit, eri omnibus Natura, non grntia.

Resp. Jam supra notatu messe , S. Augustinum plerumque de illa gratia loqui, quae per antonomasiam gratia Vocatur, hoc eR de specialissima illa. &effectrice, quae cur non omnibus detur, duplex causa est ue S indignitas creaturae impedimentum ponentis, charcaua Dei voluntas, ut citato loco eleganter observat Augustinus .circa finem et Sed moves me, inquis, quὐκ ille perit, ille baptizatur ,

moυet tauquam hominem . Si verum vis audire, in me movet , quia

homosum. Sed si tu homo, O ego homo , ambo audiamus dicentem

oriolum: is homo , tu quis es, qui respondeas Des λ fposses loqui pecus , O dicere Deo , quare isum hominem fecim, θ' me pecudem stnonne juse succevseres, ct diceres: Opecus, tu quis es, qui reseo deas Deo λ ω tu homo es, sed ad Deum pecus es. Loquitur eti3m δε ugustinus de gratia immediata, de proxima, non verb remota: sicut enim certum est, non omnes esse Cnristianos ; ita certum est, non omnes gratiam immedia am, proximam habere . qua sint Christiani ue hahent tamen gratiam illam remotam, mediatam, S incompte iam, quali uterentur, Christiani fierent, ut supra ex S. Augusti,no , ct Thoma ostensum est. Imb hanc gratiam universalem , . re motam nemini a Deo negari, in illo ipso Sermone docet Augustinus, qui nobis opponitur, sic enim scribit: Adoremus eum Fratres, θ' proriernamur ei, O ploremus ante Dominum, qui fecit nos, non enim fecit, deseris non enim curaυitfacere'non curat custodire. Ploremus aπte Dominumqui nos fecit, quia non ploravimus, quando nosse cit, O tamen fecit. Qui ergoscit, antequam rogaretur, deserit, cum rogaturi utist exaudii, quos fecit, utig nonpoterinon curare, quos se cit . Vides ex sententia S.Augustini neminem a Deo deseri, quem secit et sicut ergo nullus homo est, quem non fecit ; ita nullus est, quem deserat, nullus, quem non custodit , a quo autem magis custodiat .

quam a gehenna λ aut per quid aliud custodiat, quam per gratiam

XVI. Opponitur quinti . Fxemplum parvulorum sine Baptismo decedentium , quibua constat, gratiam non dari , qua salvari possint. 8 p. Quaero ab iis, qui haec opponunt, si concederemus , imbetiam probaremus efficaciter, parvulis suffcientem gratiam a Deo

dari, applicarique 3 an non continuo acquiescerent, crederentque syshil amplius in causa parvulorum exigi a Deo posse,multaque mi

SEARCH

MENU NAVIGATION