Nodus prædestinationis ex sacris litteris, doctrinaque SS. Augustini, & Thomæ, quantùm homini licet, dissolutus. Auctore Coelestino S.R.E. presbytero cardinali Sfondrato

발행: 1696년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

- Ι 84 Nodus Praedesinationis

ce ssarium est gratia orandi. Id ipsum ex Sacris Litteris constat, quae

toties omnes, nulloque excepto ad quaerendum, pulsandum, petendum, vitamque mutandam invitant ; quae omnia supponunt, haec fieri posse, & consequenter gratiam saltem remotam, hoc est, oranta

di , S. petendi omnibus dari, alioquin frustra peccatores ad rem impossibilem invitarentur. Qubd si tu ab ista universali, ct in Sacris Litteris toties repetita regula aliquem excipias; oportebit hanc exceptionem probari, quod nunquam iacturus es. Haec ipsa est mens Augustini, qui mille locis de hominibus non imaginariis, non in comnibus Lunae, aut terrestri Paradiso degentibus, sed de hominibus, quales in Mundo sunt, hoc est, peccato originali, multi ue actualiabus obstrictis, constantissime docet, non peccaturos violatis divinis praeceptis, nisi potestatem haberent illa observandi, de consequenter , nisi haberent gratiam saltem inchoatam , hoc est, orandi , sine qua in statu naturae corruptae nulla potestas est observandae legis divi-Nae . Aut ergo ex mente Λugustini nemini haec gratia deest; aut si alicui deest erit aliquis sanae mentis, qui iurando, occidendo, adulte rando, blasphemandoque nihil peccabit, quod absurdissimum est. Sicut ergo ex sententia Augustini nullo peccato, quamdiu ratio viget , amittitur libertas , & potestas adimplendi Legem divinam, vitandique peccati; ita nullo peccato omnis gratia sumciens , & rem ta, hoc est gratia petendi amittitur, sine qua omnem quoque libertatem tolli necesse est. Sed audiamus Augustinum: sic enim in actis

cum Felice Manichaeo cap. IV. ait: Qui servare legem Non vult, in potesate ejus es, si Velia: non enim dixit, non potuerunt, sed nolu runt. Hoc cert/, quod nolunt servare legem, Iisa voluntate nolunt Et Tract. 1 g. in Joan. Nec quisequam neget voluntatis arbitrium , em audeat excusare peccatum; audiamus Dominum o praecipientem. O vitulantem, O jubentem, quid facere debeamus,'adjuυantem , in implerepsimus. Vides, ex mente Augustini, negato arbitrio,

negari quoque, excusarique peccatum. Et Lib. de Fide contra Manliachaeos, qui liber tamen probabilius Evodio Episcopo Ugalensi tribuitur : Quis non clamet, stalium eqse ,praecepta dare et , cui liberti non es quodpraecipitur, facere, ct iniquum esse , eum damnare , cuἡ non fuit potesas justa complere t Atqui etiam peccatoribus dantur praecepta . & istis obligantur ; at teste Augustino stultum id esset, si liaberi non forent, ct consequenter nisi gratiam haberent, qua possent praeceptis obtemperare. Et lib. de Libero Arbitrio cap. IV. Si labor

212쪽

Iaborἱosum es, omnἰa mandare memoria, nobis tam musta dapeccato, ct voluntate libera dictasunt, hoc brevissisnum teue. Q eums ista es causa voluntatis, si ei non potes refisti, sina peccato ei ceditur. Si autem potes, non ei redatur, O non peccabitur. Haec sane Augustini testimonia nulla interpretatione opus habend , sed simplici lectione, ut cuilibet certissimum sit, Sanctum Doctorem generatim in omnibus, d. singulis hominibus agnovisse possibilitatem adimplendum quaelibet praecepta Dei per ipsius auxilium, & opitulationem ut nemo iure, verebe conqueri de Praecepto aliquo possie velut observatu impossibili. Νeque dicas, Augustinum Lib. I. Retract. cap. Is . haec striabere: Qui autem cogenti cupidinui bona voluntate remere non potes , iam hoc ita peccatum est, vim etiam paena teccati. Ergo ex mente S. Doctoris contingere potest, ut aliqui praediti bona voluntate careant

auxilio sussicienti aci resistendum, sive non peccandum, quod glibi quoque, ct saepius repetit Augustinus. ' Resp. Primis. Loqui Augustinum de auxilIo proximo, ct immediato praeceptum implendi,non verb de auxilio remoto,h est, se gratia orandi, ct impetrandi, quod nondum habes 3 de hoc enim sempeslocumhabet universalissimum iu vulgatissimum illud Rugustini ari ma: Deus impumilia non tulerisadjudiendo mones,o acrem 'uodlesi sin perere, quod non possis. Deinde nemo melius Λugustinum Inter Pretatus fuerit, quam ipse Augustinus, qui hanc quaestionem in te

minis proponit, deciditque omnino ex nostra sententia . Cum enim Tract. s q. in cap. I a. Joan. ea Verba exponit et Propte ea non pol rant credere, quia dicit Gaias: excaecavit oculos eorum mox hanc quaestionem proponit: Si non poterans credere , qua-odo ergo, noueredendo peccabanti . H quoapeccatum es hominis non facientis, quod non potes Deera Ad hanc quaestionem quid responderet Janse-nius, nila: ideo non poterant credere, quia ob peccata praecedentia saltem originale omni gratia, auxilioque carebant λ quid facilius hoc responso, quid ad intelligendum planius At non ita Augustinus et

Primb enim causam, qudd non possent credere, assignat eorum per versam voluntatem ; certissimum enim est, te non posse , quod non velis ; ideo quamd tu nolueris credere, tamdiu certum est, non pos se te credere. Verba Augustini sunt: Quare autem non poterant cremdere, si ὸ me quaeratur, cito respondeo, quia nolebaut 3 malam enim eo rum volvvratem praevidens Deus per Prophetampranuvriavit: ex caca

213쪽

18s Nodus Praedestinationis

eor populi binus, ut videntes non viaeant. Secundi, respondet Augustinus: ideo non potuisse credere, quia a Deo deserti , hoc est , adjuti

non sunt; ut validesererentur, malam eorum voluntatem meruisse. Si veth ab Λugustino quaeras, quaenam fuerit haec mala eorum voluntas, ob quam deseri meruerunt an peccatum originale an

peccata actualia praeterita quae ut non suerint juris nostri, ct arbutrit amplius non est quod Jansenius , aliique putant λ Non, rnquiedugustinus: Sed quia uasuperbὸ sapiebant, ut crederent, se Dei ad istorio ad bene vivendum non indigere 3 quamdiu ergo id pertinaciter sentiebant, tamdiu in sensu composito indignos se divina gratia reddebant, ponebantque obicem juvare Volenti, obicem , inquam , non praeteritum ob peccatum originale, aliaque actualia olim com missa , sed obicem praesentem, actuque influxum gratiae impedientem . At carebant potentia, carebant gratia , hunc obicem amoliendi 8 minime, inquit , Augustinus; aderat eis potestas, aderat gratia, qua obicem removerent, si uti vellent; sed uti nolebant , ct ideo tandem tota ratio, qubd non possent, erat, qubd non vellent. Uerba Augustini sunt: Dedit eis potesarem Alios Dei fieri ; ne omnino simemus, in voma potesate non esse, quod credimus 3 agenda sun/orgo ei gratiae, quia data es potesas, ct orandum, ne succumbat im

miras . . . . . non poterant ergo credere, non quia mutari in me

hus bomines non possunt, sed quamdiu talia sapiunt, non possunt credere. Quando ergo scribit Augustinus, aliqua praecepta esse , quae homo implere non possit, intelligendus est , ut se ipsum loco proxime allegato explicat, de impossibilitate in sensu composito, ct ex ipsa

prava voluntate hominis proveniente: aVarus enim, quamdiu talis est, restituere aliena non potest, sed potest avarus non esse, obi-

Ciemque amovere, quod ut faciat, semper illi potestas, ct gratia remota praestb est; iacultas videlicet orandi, petendique a Deo. Idem de impudico, idem de iracundo, aliisiue peecatoribus dicas. Deniaque sciendum est, saepe I Sanctis Patribus, ipsi ue Sacris Scripturis

ea dici impossibilia, quae valde dissicilia sent, ut jami supra oste

dimus α

214쪽

Dissolutus. Pars L

Dei gratiam etiam obsinatissimis peccatoribus non deesse longa serie, multis ue exemplis

Osenditur.

UT hactenus dicta, Deique etiam in perditissimos peccatores e

susiisma Bonitas tantb clatior evadat, placuit, longa fortasse. sed non injucunda narratione id ipsum exemplis ostendere, ut ex iis, quae Deus sceleratissimis praestitit, intelligas, quae praestitit minus sceleratis , minusque indignis. Anno Mundi I o. Cain fratrem suum Abelem innocentem, per insidias obtruncat. Fuit Cain primus, ct exemplar omnium reproborum 3 sacrilegus videlicet, invidus, fratricida, atheus, im- poenitens , ct in peccatis suis longe obstinatissimus. Et tamen vide,

quot modis ad poenitentiam , deveniam vocatus Deus ipse corporalem speciem indutus eum convenit, de occiso interrogat, Crimen

ante oculos ponit, poenam infligit, de patris potius, quam vindicis more custodiam , ne impune occidatur, promittit, sicque novo hocheneficio in spem, agendamque poenitentiam erigit, denique se centis annis ad veniam expectat. Quo fine haec omnia, nisi ut crimen agnosceret, ct elueret at noluit ue ipsius ergo culpa, non Dei

Anno Mundi i 6 s 6. Totum genus humanum ob flagitia, ct praesertim impudicitiam aquis deletum . Sed quot prius beneficiis, ac prodigiis praemoniti peccatores, ut servarentur λ missus Noe, quῆ centum prius annis imb quingentis, ut Chrysostomus notat Homi Lai.ω aa .in Genesimb Mundi naufragium praedicaret, qui totidem amnis Arcam ante oculos, & in conspectu omnium pararet. Animalia ingenti miraculo, & quod solum ad convincendos etiam obstinatissumos lassiceret, longo ordine, multisque mensibus toto orbe collecta , ct in navim progressa; denique aquarum imbres non uno impetu, sed paulatim, & o. dierum spatio ellusi, ut interim locus poenitendi, vi tam ii mutandi daretur . . Quot ergo ictus, quot labri, mallebi; citc Λa a Arcam

215쪽

18 8 Nodus praedesinasionis

Arcam ressinabant, quot animantium, &volucrum species, quot nubes in aere, quot dies, ct horae volvebantur, tot nova poenitendi argumenta. Quis h*c Dei misericordiam, & patientiam in peccatores non advertat Audi Basilium orat. s. Erat facile vel abses ligno Noomum salvare ,sed usum constituit primum, lentums arca. αῶ catorem , ut vel ex visis concusa formidine intuentes ad paenitentia traherentur. Erat λ hoc diυinum in hominum gratiam commentum invitamento ad paenitentiam. Et S. Chrysostomum Homil. I. de Pinuitent. Cujus rei gratia o Domine, quoacturus es mala, pra dicis λκι non facias. Et re ipsa multos eorum, qui diluvio perierunt, ad frugem rediisse, oblataque ad poenitendum gratia usos esse, clare in sinuat S. Petrus I. c. g. ac Ruperius 6. in Genesim. Imb S. Hieronymus tradit neminem eorum, qui diluvio absorpti sunt, damnatum esse, probatque ex littera Hebraica ; exponens enim ea verba: Non permanebus risus meus, sic loquitur: is Hebras scriptum es: NON judicabit Spiritus meus homines sos in aeternum, quoniam caro sunt .

hoc est: quia fraEilis est in homine eonditin. ωnn eos ad aetern Deferva

bo cruciatus , sed illis resiluam quod merentur . Ergo non severit rem, ut in nosris codicibus legitur ,sed indulgentiam Dei sonat, dum

peccaror hic pro suo scelere visit Hur. Quid dici possit de Deo. clementius pHoc ipse tempore, post Diluvium videlicet , ct vivente adhue Noe, initium cepit Idololatria ue adob nihil poenis , ct metu prosemctum, ut potius pejores evaderent homines, Deique cultum, th amO- rem penitus abiicerent, quod ante diluvium nunquam est factum.

Auctor hujus impietatis Ninus suisse dicitur, qui Ba lone publico in Optimatum, Principumque Conventu Patri Belo Imperii Assyriorum Fundatori ingentem, ct preciosi operis statuam dedicavit, S Cerdotibus, Sacrificiis, Altaribus, ac jure Asyli addito; qua pompa,

sacroque apparatu homines perstricti aliquid non tantum regii, Vo ru metiam divini in hujusmodi statuis suspicati . eas instar Numinum primb admirati, deinde etiam colere, invocare, ct pro Diis habere ceperunt. Prima ergo Idololatriae causa suit statuarum pom-P , de privilegia illis, qui colerent, Principum voluntate concessa . Unde paulatim eb deventum, ut quidquid inter homines, aliasque

creaturas etiam sensuum expertes quacumque ratione aut bellica, aut morali virtute, aut potentia, aut etiam forma corporis emineret s

M. Fidquid beneficum est, pr9 Diis haberetur. Quam supert

216쪽

Dissolutus. Pars I.

stitiosam Insaniam adjuvabant, ct Daemonum artes Per simulachra loquentium, ac sutura vaticinantium , ct Magorum ludibria nam ista cum Idololatria cepere de sacerdotum avaritia, qui quaestum , ct authoritatem ex Religione captabant, ct Principum exempla imbjussa populos Deorum metu coercentium, & denique ac pretesertim corruptisumi hominum mores, qui cum nihil amplius, quit m corporea, ct mortalia cogitarent, amarentque, nullos quoque alios Deos agnoscere poterant, quam corporeos, ct cupiditatibus, ac sceleribus suis simillimos: Quid enim avaro, impudico gratius esset, quam Deos habere non tantum non vindices , verumetiam impudicitiae , ct avaritiae suae authores, fautoresque λ Quantumque non solatii tam eum, Verumetiam gloriae in adulteriis Jovem imitari λ crevitque eousque insania, surorque adorandi, ut omnem plane admirationem superet, quod ipse Seneca Lib. de Superstitione a S. Augustino allegatus Lib. 6. de Civit. Dei cap. Io. his verbis eleganter expressit: Si cui intueri vaces, qua faciunt, quas patiuntur, invenies tam indecora bonesis, tam induna Iiberie, eam disimilia saxis , ut nemo fuerit dubitaturus furere eos cum paucioribusfurerent,nu finitatis patrocinium in lentium turba es. Huic tamensurori certum tempus es . Tolerabile es et in anno insanire. Sed si in Capitolium pervenias, pudebis publicata demeritae: altas horas Iovi nuntiat , alius lictores,

alius unctor, qui vano motu brachiorum imitatur ungentem . Sunt

qua Iunoni,ac Minerva capillos duponant sum qua peculum teneant; simi, qui libellos o erant, se illas causam suam doceant. Sedent quadam in Capitolio, quae se a Iove amari putant, nec Iunonis quidem iracundissima respectu terrentur. iusid, qudd ω Matrimonia Deorum

iungimus, O ne piὸ quida-. Dareiam scilicet infororum 8 Besionam Marti collocamus, Vulcano Renerem, Neptuvo Salariam , quasdam tamen caelibes rest uimus

Nec incredibile alicui videatur, ad tantum insaniae potuisse homines pervenire, ut non tantum selibus, de Draconibus, quae suit

AEpyptiorum Religi erumetiam ut mutis simulachris inesse aliquid

Divinitatis crederent. Cum enim hominem a bruto ratio distinguat, quid mirum est, non ut homines, sed ut bruta sensisse ratione per cupiditates oppressa λ Furor ergo erat, quam Religionem vocabant, ct furor tam publicus, lateque sparsus, ut ultra bis mille annos, hoc est, a diluvio usque ad Christi Nativitatem totum fere orbem perva serit, omnibus aut idola colentibus, aut cultum simulantibus , ne

217쪽

rso Nodus Praedesiuationis

popularem Invidiam, odiumdue inciderent. Tales Philosophἱ erant. inter quos Seneca Libro pauid ante laudator Hac omnia Sapiens seriniabit loquam legibus fusa, non tanquam Diis grata 3 omnem ergasam ignobilem rurbam Deorum, quam Ango aυο longa supersitio imvexit , sic adorabimus, us meminerimus cultum ejus magis ad morem

kominum, quam ad rem perrinere . In quae verba S. Augustinus 6.da Civit. cap. Io. Sed is populi Romarii Senasor eolebat, quod reprehem debat , agebat, quod arguebat, adorabat, quod inculpabat: quia vid licet magutim aliquid eum Phlosophia rieueris ue ne videlicet supersiatio=s esea in Mundo , non quidem ageret Scenicum in theatro, sed imitaretur in Templo, eose damnabilitis, quod illa, qua mendaciter

agebas, sic ageret, us eum populus veraciter agere exis aret.

Nemo tamen persuasum habeat ingratissimis ipsis. insanissismis hominum divinam gratiam defuisse , qua de occultis, ct apertissimis modis ad verum Ueum cognoscendum invitarentur, juxta ce lebrem illam Prosperi sententiam de Vocat. Gent. cap. I. Non se iam in novissimis diebus, vortimetiam in eunctis retro saeculis proba

tum es, gratiam Dei omnibus bominibus adfuisse, quoniamstae main virisὸ ,siva κωθὸ, ipse, ut A solus ait, Salvator omnium hominum es, maximὸ Fidelium. Quam sententiam Prosperi, ut intelligas sciendum est vastas illas Monarchias, quae maximam Orbis partem occupabant, idololatriae coaevas esse, quippe cum Imperio Assyriorum natas , nam ut Justinus observat Lib. I. Histor. Priscipio rerum Gentium. Nari - imperium divis Rura eras. Populus nullis legibus unebatur, ambitria Principum pro legibus erant: nec Imperii rueri magis, quaim proferre mos eras: intra suam cuis patriam Regna iebantur. Primus amatum Ninus Author Idololatriar o Rex Astyriorum veterem morem noua Imperii cupiditate mutavit. Hic primus intulit bella μxitimis , O rudes ad c ad retiendum populor, terminos uris labia perdomuit, domitis veris proximis cum aecessione virium fortior ad alios transires, O proxima quas victoria is umentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit. ut ergo Deus velut ex altissima cula omnibus facem veritatis efferet, quam nemo posset ignorare,pissime, maximisque prodigiis, Regibus,& Imperatoribus Divinitatem suam ostendit. Id ne prolixior sim, de quatuor tantum M narchiis palam facere animus est.

Primo igitur Monarchiam Assyriorum omnium antiquissimam quod

218쪽

quod attinet, per intervalla temporum missi a Deo sunt Daniel, ELdra, Jonas, Nahun, Jeremias , multique ex Judaico populo , a quibus de oretenus, ct per prodigia veritatem edocerentur, Deo etiam captivitate suorum utente, usi Babiloniis, de aegyptiis innotesceret. Quae causa suit illius Angelorum certaminis, quod apud Danielem legimus, aliis populum retinere volentibus, ut Babilonios ad

cultum veri Dei converterent, aliis verb missionem optantibus, ne malorum exemplo perverterentur. De aegyptiis constat, a Mose,

Josepho, Jeremia, Trismegisto , aliisque unius, verique Dei notitiam accepisse. Ab AEgyptiis Verb maxime propagata est, nam ct plerique Sapientum prosectiones in AEgyptum adornabant, quales inter alios suere Homerus, Pythagoras, Plato, Lycurgus, Solon, omnes etiam Civitates , Provincia Aue, quoties magni aliquid , arduique occurreret, illinc oracula petebant. Et ipsi quoque AEgyptii colonias toto orbe mittebant, quem poste morem Romani imitati sunt. Praesertim Dei notitiam propagavit celebris illa Sacrarum litterarum translatio a Ptolomaeo IEgypti Rege procurata , toto uue postea Orbe terrarum sparsa. Sane Eusebius in Libris Praeparationis multis argumentis ostendit, optima quaque, quae Plato in suis Libris conscripsit, hausisse ex Sacris Litteris Veteris Testamenti. Hanc ipsam Dei coguitionem Sibyllae toto Mundo dispersae, earumque libri cantabant, quae causa fuit, ut Christiani Sibyllinis Libris ad convincendos Gentiles maxime uterentur . Quam In rem

optime iaciunt Clementis Alexandrini verba memoratu dignissima Lib. I. Stromat. ubi: Quomodo Deus Iudaeos DBos esse voluit dans eis Prophetas ue ita etiam Graecorum spectatissimos, quod declaravia Paulus Aposolus dicens: Libros gnos Graecos sumite, agnoscite Sibyllam , quomori unum Deirmsignificeι. mdaspen sumite, y legi eire inυenietis Dei lium mulio clariis,= apertius esse scriptum. J

stinus quoque Martyr Orat. ad Antoninum Pium: Opera autem, insinctu malorum Daemonum mortis supplicium a ersus Librorum 'daspis, O Sibyllae Lectores consitutum est, ut per timorem homines ab illis, quo minias stripta ea legentes rerum bonarum notitia percipians abferrerentur: quod quidem incere nequiverunt: Nousnim abfis timore tantiam hujusmodi scripta legimus, ver metiam υ bis ad inspieiendum offerimus, grata, Meptas omnibus fore scientes Denique lumen ipsum rationis omnibus mortalium a natura impresefum, in specier ipsa Mundi, omniumque creaturarum hanc Dei cor

219쪽

gnitionem nulli non inspirabat, ut enim si quis ἡ longinquo cithara

audiat ex mulsis, diversiis nervis compositam , ct iis coπcentum , O barmoniam admiretur ueplanρ ivtesilet, non a se ipsa citharam moveri , aut a pluribus pulsari, sed unum eqse Iruficum, qui unius cujusBnerυ ovum ex arte ad concentum, O harmoniam misceat , etiamsi illum eoram non ivtueatur, ita quos ex consona ubig, O concinπa

Mundi Hypositione sec. Uerba sunt Athanasii Orat. Contra Idola . Qubd si singularum Monarchiarum Principes consideres; deinprehendes neque istis, quamvis alioquin perditissimis, Deum de suisse. Sennacheribum ausum Deo insultare i monuit prodigiosa illa strage centum octoginta quinque millium una nocte inter Aorum: ct quamvis nemo magis ipso Rege mortem meritus esset, ipsi in tanta suorum clade parsum , datumque tempus poenitendi: Nabuchodonoser ex Daniele, Jeremia , tribus Adolescentibus in fornacem jactis, cie incendio prodigiose liberatis Deum intellexit. Idem de Balthasaro Nabuchodonosoris filio constat, qui cum ex miraculo manus in pariete scribentis, ct ipsius Danielis interpretatione verum Deum agnovisset, ac insuper imminentem sibi proxime mortem , aded tamen sibi defuit, ut vel inertia, vel metu suorum , vel usu pristinae vitae abreptus, nec Deum, quem agnoverat, placandum Cura

ret, nec consilium a Daniele, quem in Aula habebat, modumque

quaereret, utramque mortem temporalem, aeternamque Vitandi.

Quid sto Balthasar suae perfidiae , si ignaviae obtendet λ ct potuit, debuit; at noluit . De Sardanapalo ultimo Assyrioru m Rege Pau- id infra dicemus, cum de Ninivitis sermo erit. Assyriorum Monarchiam Persica excepit. Primus illius Princeps Syrus suit. Hic a populo Judaico Babylone captivo , ab Esdra , ct praesertim vaticinio Isajae ducentis prius annis de se edito Dei, Veraeque Religionis notitiam habuit, imb missione captivis data, instauratoque Dei Templo, optime de Iudaeorum Sacris meritus est. Idem dicas de Dario Medo Cyri avunculo, di Danieli amiciss1mo,de

que alio Dario Hydaspis filio, qui Judaeis facultatem dedit perficiendi

Templi, fuit ii .e maritus Esther Reginae, a qua ct Mardochaeo Dei fruitum edoctus e . Idem de Artaxerxe longi mano filio Xerxis, cujus jussu Esdras, He Nehemias missi ad omistam Templi fabricam re-οJurandam , ct a quo tempore celebres illae Danielis hebdomadae septuaginta principium ducunt. Ex quibus patet, non defuisse Monarchis Persarum opportunissima media, quibus Deum agnoscerent, Qqlerentque. Idem

220쪽

Idem de Graecis Principibus sentiendum est: Nam de Alexandro Magno primo Imperii Graeci sundatore haec habet Josephus Lib.

Iaaap. LAlexander anno quarto in Phaeniciam,2' tum,O Judaea venit,s' solus adIaddum Pontificem aceedens nomen illud Tetragram malon Dei, quod Pontifex in lamina tiara affixa incisumgesabat, adoravit, O primus salutavit Ponsi em. Syriae Reges, , reliqui ob. puerunt. Solus Parmenio tropius accedense quid ita, eum ipse adoraretur ab omnibus, nune adoraret Ponti em Iudaeorum 8 at ille, nis,uncse aririssse respondit, sed Deo , evius Pontifex set, bouorem eχ-hibuisse: hune enim. inquis, vidi hoc ipso habitu, cum adhuc essem tu Macedonia , qui me deliberantem, quomodo Asiam phsem subigere,

hortatus es, sine mora traiicere, nam suo du potitiarum me Persarum Imperio. Hac locutus, O comiser complexus Pontificem deducentibus Sacerdosibus in urbem pervenis, in edim asseud et in Templum, immolois Deo ex Sacerdotispraeseripto , Uensessibi Danielis Libro , in quo Graecum quendam Persas debellaturum significabat; fune ipsumse esse interpreeatus laetus dimisis mnltitudinem . Et cum fecissetpote tems qui vellent salvis suis ritibus sequi ejus militiam,

multi in eam expeditionem dederunt nomina. Imb certum est, fi rente Graeca, Romanaque Monarchia Iudaeos d. negotiorum , de Commerciorum causa toto orbe, ut etiamnum videre est diffusos,

suisque ritibus, cultumue veri Dei usos esse, quod & Josephus loco mox C1tato asseverat, ubi narrat, sub Alexandri signis Judaeos milit , suisque ritibus permissbs esse . Idemque Nagianzenus asseverat Orat. 44. Et Philo Libro de Legatione ad Crium testatur, Judaeos Augusti temporibus Romae trans Tiberim habitasse, permissosque jure malorum vivere. Sed praesertim ex Sacris Litteris id constat Act a. ubi recensentur veri Dei cultores, qui Religionis, agendissue Paschatis causa ex toto orbe, omnis Natione Jerosolymam convenerant. Verha Sacri textus sunt: Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni Natione, qua sub caelo es, Parthi , Medi, θ' Elamitae, or qui habitant Mesopotamiam, O Cappadociam, Pontum, in Asiam, Ph giam, Pamphiliam, ara tum , y partes Lib a,

re advenae Romani, Cretes, in Arabes sec. Heroa O tus quodue Halicarna meus,qui so. annis ante Christi Nativitatem floruit, apud Io

set Libὶ 8. Antiqui scribit, aethiopas antiquitus circum

cisionem cultumque vera Dei ab IZgyptiis didicisse , sic enim Iudaeos vocat , qubd in aegypto habitassent, Λ utorque est Strabo

lib. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION