장음표시 사용
201쪽
lutem, vare tamen ad bova aliqua opera moralia, ct pauciora eommi xendapeccata, ut mitius in infimo puniantur: Si enim velit Gone-tus , sepe peccatores Angelicis illustrationibus obicem ponere , ut effectiam principalem aeternam videlicet gloriam non consequantur, id verissimum est, docetque S. Thomas pauid ante laudatus a.q. ad Si verb censeat, cessare Angelos ab illustrationibus saluti nostrae necessariis, falsissimum est: sic enim ossicio suo principali deessent,cum ideo dati sint, ut hominem a peccato custodiant , promoveantque ad gloriam aeternam , juxta illud ad Hebraeos I. Omnes sunt adminis1 orii Spiritus propter eos, qui haereditatem capiunt salutis. Sicut ergo deesset ossicio Tutor , qui clientis sui agros, ct facultates quidem Curaret, sed graviter aegrotanti necessaria ad vitam tuendam, sugiendamque mortem non pro Videtet 3 Cum Tutor praecipue detur non rebus, sed persenae ; ita deesset Angelus tutelaris praecipui ossicii sui partibus ue si omitteret ea inspirare, quae ad vitandam animae mortem , hoc est, peccatum, obtinendamque vitam aeternam necessaria sunt: quod si inspir/t, nec clientes obediunt, istorum culpa, non Angeli desectus est. Quanquam nemo tam perversius, qui non in aliquibus saltem Angelo inspiranti obtemperet, qualia sunt, quae minus passioni, ct cupiditati repugnant , ut si homicidio impudicus abstineat, Sacrumque audiat, ct ideo experimur, etiam projectissimos peccatores facilius Ecclesiae praecepta, qu m Dei observare 3 nam qui odio, ct adulterio abstinere non vult, abs in et tamen comedendis sabbatho carnibus , non quod hoc melius, sed quod minus cupiditati adversum, observatuque facilius. Sern per ergo Angelcrum custodia etiam in maximis, ct obstinatissimis peccatoribus proficua est , ct ideo nunquam cessat. Vide Sanctain Doctorem quasione citatass. q. ad Id vero, quod de certa peccatorum mensura dicitur, explica,tione opus habet. Si enim sensus sit, Deum, qui omnibus creatura rum, ac praeserti in hominum actionibus certum numerum, tempusque inscripsit, decrevisse tanto , ct non majori tempore peccatorem ad paenitentiam expectare, quo elapso eum morte , aliove casu iuxta communem cursum, nexumque causarum naturalium subi-
id percutiat, ut paenitere amplius non possit , id verillimum est, denegari a nemine potest. ct hoc duntaxat probant, quae in contrarium adducuntur, idque sussicit plane ad peccatores quoscumque terrendos, cum quanto diutius peccato inhaerent, tantb viciniores terminὐ
202쪽
sint, quem Dens aliis longiorem , aliis breviorem praefixit, omnibus incertai de brevi finiendum: qui ergo non timeant,cum non ignorent, omne momentum posse ultimum, de decretorium esse λ Ita Theod retus super illa Danielis verba: Ana us es in satera: ubi: Docet per haec υerba Propheta , nihil esse, quod apud Deum non ponderetur , quin etiam ditanam misericordiam , ac diutinam lenitatem mensura quadam , N pondere hominibus adbiberi. Quando ergo transgresisses , inquit, clemrntia fines , accipe diυiuam sententiam. Et S. A ugustinus Ser m. 3 I. de Verb. Dom. Eia arbor infructuosa, nou iam im rideas , quia parcitur tibi, dilata essecuris , volt ese secu) a, veniet , cy amputaberis. Et S. Gregorius Lib. a s. Mor. cap. 7. Subito tollitur , qui diu toleratur . Si verb sensus objectionis sit, Deum aliquam , Certamque mensuram peccatorum statuisse , qua impleta
etiam viventi, ct ratione utenti omne auxilium, gratiamque etiam
sulficientem subtrahat, qua paenitere, ct divina praecepta implere pollit ; hoc enim verb negamus, quippe contrarium tot illis Dei pollicitationibus, quibus omne genus peccatorum ad spem , ct poenitentiam hortatur, ct veniam promittit, quamdiu vivit. Deinde quaero ex te quid intelligas nomine illius certae mensurae peccatis aiasignatae Z aut enim intelligis, aliqua esse peccata tam gravia, ut ijs ad- millis continub peccator omni auxilio, &facultate poenitendi spolietur λ at id falsissimum est ue constat enim nullum esse peccatum tam grave cui Deus veniam non polliceatur,ct consequenter gratiam poenitendi ; nam hoc negare idem esset, quod veniam negare , quae sine poenitentia haberi non potest: si fuerint, inquit, peccata vesra ut coccinum, quasi vix dealbabuntur , y si fuerint rubrasicut vermiculus ue sicut lana alba erunt Isaiae I. V. 18. Et quod maius peccatum odio Dei. Idololatria, ipsoque Deicidiot S tamen ut in Juda is patet , ista quoque misericordiam , ct veniam adepta sunt. Λ ut intelia
ligis , omnibus peccatoribus Certum peccatorum numerum praestriaptum esse, quo expleto, quamdiu ViVunt, nullum amplius veniae
locum dari λ at quae major series peccatorum excogitari potest, quam quae profertur, duratque usque ad mortem & tamen tunc quoque sperandum est, iit in S. Latrone ostensum , de quo celebre illud Augustini: unus es, ne desperes, uuicur es, ne praesumas. Et illud non minus celebre Chrysostomi hominis alioquin austerae sanctitatis contra Novatianos: Etsimillies peccaderis, O paenitentiam egeris, Ecclesiam ingredere . Singulare quoque exemplum Manassis est,
203쪽
usque in ultimam senectutem Deo rebellis, de cuius precatis, ct pc, nitentia haec leguntur Reg. q. a I. d. Paralip. a. 73. Duodecim an norum erat Manasses, cum regnare cepisses, ct quinquaginta quinqua annis regnavit iusserusalem .fectis malum in conspestu Domini juxta idola Gentium, O erexit aras Baal, O adoravit omnem Militiam Caeli, O eoluit eam, exfruxit aras in Domo Domini, se altaria universe militia caeli in Δοbus atriis Templi Domini, ct traduxisilium suumper ignem, λ ισiolatus es, , observavit auguria , O fecit Othones , ct aruspices multiplioavit, us irritares Dominum.
Posuit quos Idolum luci in Templo Domini , O seduxit Isradi, ut faceret malum super Gentes, quas contrivit Dominus , ct fecit abominationes pessimas super omnia, quae fecerunt Amorrhaei: insuper Osanguinem innoxium fudit multum nimis, donec impleret Ierusalem HI ad os . . . . Idcirco super induxit eis Dominus exercitum Regis Assyriorum , ceperunt g Mavesen, qui postquam coangustatus es, oravit Dominum Deum suum, O egit paenitentiam valde coram Deo, δε- precatu H. est eum, ιν obsecravit intent/, D exaudiυit orationem ejus, reduxit g in Regnumjuum. Ergo nullum peccatum est, aut gravitate tam magnum, aut tempore tam diuturnum, cui exemplo Manassis venia sperari non
possit. Vel denis per mensuram illam peccatorum intelligis non
ues quidem , sed aliquos tantum peccatores esse, quibus certo numero expleto quamvis viventibus, & ratione praeditis omnis ad conversionem gratia subtrahatur λ Dico ratione praeditis, nam si aut orbo, aliove, di improviso casia, videlicet Vulnere, naufragio, praecipitio aliqui Deo cursum naturae non impediente, ita occupentur , ut mentem ad Deum , & quae animam spectant, elevare non
possint, certum est, istis quippe impotentibus nullam gratiam paenitendi suppetere. Extra, inquam, hunc casum salsum est, alicui pe
Catorum viventi, suaeque rationis Compoti omnem gratiam subduci, qua converti ad Deum possit: Id enim repugnat Scripturae, omnes omnino peccatores, dum vivunt, ad paenitentiam, & veniam invitantis , nullumque eScludentis , at excluderet, si Deus auxilia neceΩsaria negaret; paria enim sunt veniam negare, denegare auxilia, sine quibus obtineri venia non potest. Repugnat Augustino, cujus, ut supra vidimus, sententia est: Nullam esse Animam tam perversam, modo ratiocinaripossit, in cujus conscientia non loquatur Deus, nullums se tam reprobum, tam cacum, qui a Dei gratia , dum in hae
204쪽
vita e i, penitus excludatur . pugnat experientiae: quis enim peior, obduratior, veniaque indignior Λnti-Chrillo, Pharaone , iisque impaenitentibus, de qui bys Apostolus: Thel aurisaut fibi iram in dio irae, at nemo istorum a Deo ita penitus desertus est, ut poenitere non posset. De Anti-Christo jam audivimus ex S. Doctore, neque illi An gelicam custodiam defuturam , ergo neque sanctas illuminationes, ob quas potissimum Angeli destinantur, ut supra ostensum . De Pharaone constat, aliquando poenituisse licet postea reciderit quod sine gratia fieri non potuit. Uerba ipsius sunt Exodi a V. Peccavi etiam nunc , Dominus jusus, ego ct popular meus impii. In quae verba S. Augustinus lib. de Praedest. & Grai.cap. I . De cujus Libri dubia auctoritate jam alibi dictum est: Si piὸ de Deo sentiamur, etiam Pharaoni non denegavit misericordiam suam , nunquid enim non potuit sicut gellis cedens expusit populum, ita miraculis credens
Deum tanta virtutis agnoscere pDe obduratissimis verb, & impaenitentibus Juda,is, de quibus
Apostolus dixerat ad Rom. a. Secundiam duritiam, impaevitenseor thesaurizas tibi iram in die ira, praemiserat paulli ante: An dis fias bonitatis ejus, O patientia, longanimitatis contemnis, ignoras, quoniam benignitas Dei ad paenitentiam se adaucit 8 Et cap.ro. Ad Mrael autem dicis: tota die expandi manus meas ad populum
non credentem. contradicentem mihi. Quibus ergo Credendus est
Deus gratiam de miseri rdiam negare, quam non Anti-Christo, non Pliaraoni, non perfidissimis Judasis negat Ut taceam, nullam rationem esse, ob quam hos fines divinae Misericordiae statuamus: Cur enim id Deus velit ut peccatoris malitiam puniat λ at fatis punita est, si vel morte repentina percutiat, Vel eo morbo tolli permittat, quo cogitare des poenitentia non potest ; vel etiam si gratias illas efficacissimas subducat, sine quibus praevidet, impaenitentem moriturum ; his enim rationibus idem effectus sequetur , salva Dei bonitate , ct toties facta promissione veniae. Nes dicas, peccatum mortale hanc poenam mereri, ut docet S. Thomas 3. contra Gentes cap. I 6a. Jam enim supra respondimus, non hic quaeri, quid peccato debeatur, alioquin sequeretur de lege ordinaria, ct plerumque hominem primo peccato Commisso mox toto vitae suae tem pore potentia resipiscendi, custodi adue Λngelica privati, id enim peccato deberetur , ut loco citato observat S. Thomas. Non ergo
quaerendum I nobis est, quid Deus ex debito, sed quid ex abundan- 2 tia
205쪽
tia infinitae Misericordiae suae & faciat, ct iacturum promiserit; pr
misit verb omnibus omnino, dum viverent, veniam admissorum , ct ideo non aliquos tantum, non plerosque, sed omnes omnino ad
poenitentiam invitat ; ergo dat etiam auxilium , quo possint poenitere, alioquin ad impossibile invitaret, hoc est, ad volandum , non datis alis ue ad transfretandum, non data navi ; quae omnia de Ueo dici absurdissimum est. Illud verb concedimus peccatoribus , qui consuetudinem peccati in naturam verterunt, difficillimum esse, ut convertantur: desinit enim ese remedio locus , ubi qua fuerunt vitia, mores sunt,
ait Philosephus Stoicus. Et de hujusmodi dicitur Jeremiae I . Si mutare potes AEthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, y vos
poteritis benefacere , cum didiceritis maD . Et S. Augustinus lib. Io. Consess cap. 8. Dicunt mihi creatura omnes, ut amem te, Nec cessans dicere omnibus, ut sint inexcusabises ; altitis autem tu misereberis, alioquin coelum, O terra surdis loquuntur. Tantoque magis grandescit dis icultas, cum Deo causis secundis naturalem Cursum permittente peccatoribus occasiones occurrunt, quae alliciant: adulato res , malique Consiliarii, qui seducant: sastidium rerum Herna-Tum , contemptusque Sacerdotum utilia monentium t orandi desidia mente in res, causasque temporales penitus absorpta: rerum caducarum affluentia, quae oblivionem aeternorum pariat, ct alia mille, quae inVeterati peccatoris conversionem pluries arduam reddunt, non
tamen impossibilem , sed nec deflacissimam , si modb remedia usu pet a Deo copiose oblata. Id Augustinus de se ipso testatur lib. 8. Consess. cap. sta Suspirabam ligatus non ferro alieno , sed mea ferrea
voluntare: velle meum tenebat inimicus, ct inde mihi catenam fecerat , ct confrinxerat , quippe ex voluntate perversa facta es tibiado , O dum servisur libidini, facta es consuetudo; dum consuetudini non resi itur, facta es necessitas. Sed paulli phst lib. 9. Consess. cap. I. Mox idem Augustinus subjungit: Quam suave mihi subito factum es, carere suaυiratibus nugarum, quas amittere metus fuerat, or jam dimittere gaudium est Eiiciebar enim eas a me, o tu intrabas pro his omni voluptate dalcior. Idemque Seneca ipse lib. q. de Ira cap. ia. Nihil tam es di iis, quod non humaua mens vincat, in familiaritatem perducat assidua Meditatio, nullis sunt ta eri, suis iuris sectus , ut non disciplisa perdomentur: quodcumgHi animus imperavit, obtinuit. Vino quia dam
206쪽
dam ; alii Venere, quidam omni humore interdixere corporibus. Dia Eicerunt abi iv funibus ambulare, immania onera ferre, mreti in ps undo , nec respirare . Sunt verb expugnandae consuetudini haec praesertim remedia . Primo servens, constansque imploratio divinar
gratiae; huic enim nihil est insuperabile ; & oratio nunquam non exauditur ob divinam promi 1sionem, constatque experientia,nullum unquam a Deo petiisse,quae ad salutem pertineant, nec impetrasse,ut proinde dubitare prudenter nemo possit, quod nulli, & minquam 1 Deo negatum est, id sibi negatum iri. Erubescat humana pigritia ;plus vult Deus dare, quum tu accipere: pltis vult ille misereri, quam tua miseria liberari , inquit S. Augustinus de Uerb. Dotria Ser m. qI.
Et ibidem circa finem : Qui tam curvus in, ut terram ιntueatur surrena felicuate iatetur , aliam caelestem non credat 3 quicum,
i quam, tam curvus es, erigatur, O si per se ipsum non potes, inv eet Dominum: nunquid enim θ' mulier illa curva per se ipsam erecta υῖ Vae illi , si manum ille nonporrexisset. Alterum contra consuetudinem presidium est sortis, frequensque re lutio, perversam consuetudinem superandi, ac contrariae virtutis exercitium, quo paulatim, sensimque prima consuetudo languescit , ac tandem cedit. Qua in re memoria dignum , quod in vita B. Bernardi legere est. Is
nobilem virum inciderat, adeo impuris amoribus captum, ut sat fetur, ne una quidem nodie carere iis posse. Cui Sanctus: quailo te ,
inquit, in gratiam Dei vel triduo abstine, ct ad me redi. Abstinuit , rediit Ine, ad quem Bernardus: nunc, inquit, tantundem Virgini Praesta. Fecit: & Bernardus, semel adhuc, inquit, omnibus in Coelo
Sanctis inducias has posco: quod cum pactus Nobilis esset, ipsoque usu didicisset, fieri posse, quod suturum prius desperaverat, ac simul
honae conscientiae dulcedinem, pace lue expertus, quantum ista brevissimae voluptati praestaret, ad Bernardum, regressias, sponte sua plura promisit, praestititque, quam alter exegerat: Nolo, inquit, amplius diurnas cum Deo inducias, sed perpetuam pacem, stetitque promissis ; aded verum est, non in Reipublicae tantum, veru metiam in Animae causis saepe consultum esse: Arte rem moliri, vim procul
Denis optime vincendae consuetudini remedium est, mortis non tanquam remotae, sed tanquam imminentis ut revera semperest, aut emi de assidua Meditatio; Nemo enim est tam ε insanus, qui brevissimum gaudium longissimo dolori preserre velit, si Z a mota
207쪽
modb persuasum habeat . brevissimum illud fore. In quam rem non
injucundum auditu est Sacerdotis cujusdam rerum ad animas pertinentium callentissimi egregium strata gema, quo Vitiis non minus, quam annis senem ad poenitentiam, vitamque mutandam permo
vit . Is consessurus accessit, longamque peccatorum seriem, quibus incanuerat,exposuit. Sacerdos primb jejunium imposuit. Illo vertiginem causante, cilicium iussit: ct cum alter intellexisset, quid rei cilicium esset, ideoque respuerei 3 ergo, inquit, Sacerdos: certas quotidie preces e genu recitabis ; at ille ne hoc quidem possum, qui
pe imbecilli, ac languente corpore. Flagello ergo te caedes: flageulum, reponit, mihi alias satiscenti, d. vix muscam toleranti λ tum Sacerdos, ergo hoc saltem agito: toto proximo mense, cum te noctu ad tedium,d. somnum paras,prolixam hanc,canam si, barbam attente, multumque spem, ac manibus versa, nihilque amplius . Senex
prim b ridere , tum sacere ; ac repetito quae ipsa Sacerdotis intentiosuerat γ barbar aspectu , mortis Vicinae recordari: hinc timore, curaque futurorum angi, adeoque permoveri, ut lacrimis perfusus ad Sacerdotem rediret, tantoque poenitendi ardore, castigandique corporis ageretur, ut fraeno, quam stimulo deinceps regi oportuerit. Ergo, ut dicebam , nulla est tam inolita, haerensque consuetudo, quae
Vinci gratia, studio non pollit, & ideo nullius quoque salus desperanda est, mod1 medentem admittat, nam nisi admittat, non consuetudo, sed voluntas accusanda est. Quae Verbeae Sacris Litteris, Sanctisque Patribus in contrarium opponebantur, facile ex dictis solvi possunt: illa enim verba: hi interitu quos vesro ridebo : dorsum, se non faciem oriendam eis rnemo corrigi poteri, quem Peus despexit, haec, inquam , ct his si milia significant tantii in immobilem , ct in sexibilem subinde Dei voluntatem circa pinnas temporales infligendas: significant etiam efficacissimas illas gratias subinde suspendi, peccatore impedimentum ponente, Deoque justissime vindicante. Ea verb subtracta gratia peccatum non necessarid quidem, sed certissmb sequitur. Et denique, ut ex Augustino vidimus, iis loquendi formulis significat Scriptura , sub illi peccatorem, improuisoque percuti, ut paenitendi, animumque ad Deum convertendi spatium non habeat ; quid enim justius, quam ili, qui toties tempore abusi sunt,tiuapus aufferri pXm. Opponitur Decimo. Certissima est a ram putat Nemini videlicet pratiam dari, nisi petenti. Verba illius sunt Libro de
208쪽
Ecclesiast. Dornat. Neminem credimus, nisi per gratiam salvari, nemini gratiam dari , nis poscenti. Atqui multi sunt, qui gratiam
rite orandi non habent, praesertim infideles: oportet enim orati nem, ut a Deo impetret, qudd postulat, esse fidelem, permanentem , xv fiducialem , seu spe munitam; at quam multi non sic orant pDeus, inquit, Augustinus, dat Omnibus amenter, uis his omniabus, qui sic petunt, or tantum petunt, quomodo, λ quantum res tamia petenda es. Lib. de Nat. ct Grai. cap. I . Et lib. I. quaest. a. ad Simplicianum: Nonne aliquando ipsa oratio nosrasis tepida es, ut potius frigida, O μπὸ nulla, imo interdum ita nulla, ut ne hoc in
nobis cum dolore advertamus, quia sic boc dolemus , iam oramus. Quid ergo aliud osevditur nobis, nisi quia in petere, quaerere , o pulsare ille concedit, qui, ut boc faciamus, jubes. Resp. Aliud est, peccatores non orare, aliud non habere gratiam, di facultatem, qua orare possint, eaque auxilia impetrare, quae iis necessaria sunt ad Legem divinam adimplendam: hoc postremum negamus, illud ver b concedimus: aliud enim est carere
gratia , aliud gratia uti nolle ; sicut aliud est , carere Medico, quosa neris, aliud sanare volentem nolle admittere e est enim gratia medicina voluntatis, quae datur, ut sanetur, bonumque velit, sed non sinat invitam . Qubd ut recte intelligas , observandum est, ad divina praecepta implenda , vincendasque tentationes duplici auxilio no his opus esse, remoto videlicet, ct proximo. Remotum est gratia orandi, petendique a Deo vires necessarias . Proxi)num est,quo nobis vires tribuuntur, praeceptum ipsum adimplendi. Remomm auxilium, seu gratia orandi omnibus, qui praecepto tenentur, loco, sis tempore opportrino datur ι habet enim se per modum primi princia pii praci ici, quod alio principio non eget, sed est causa omnium ali
rum actionum supernaturalium: Sicut enim Deus in ordine naturali hominem prae reliquis brutis animalibus investem , inermem, rerumque omnium inscium, rudem lue secit; nec ideo tamen deseruisse dici potest ut Plinius Philosephus Lib. '. in Prooemio imperitu
conqueritur J sed potius omnium maxime curasse, quia manum illi, ct mentem dedit, quibus non una tantum, extrinsecus accepta ratione , ut animantia, sed variis, & infinitis modis , nec tantum ad necessitatem, veru metiam ad commoditatem, S delitias , juxtaque temporum, locorum, conditionum, aliasque circumstantias, vestiri,
armari, scientiis quoque, de artibus imbui posset; idque non natu
209쪽
rae, sed quod longe praestantius est, arbitrii, S industriae suae dono Idem de ordine supernaturali dicas . Nascitur homo omnium , quae ad vitam aeternam pertinent, expers, ct nudus ue sed ut omnia , sine quibus nascitur, industria quoque sua , ct cum merito acquireret, data est ei, postruam ad usum rationis pervenito gratia, ch sacultas
orandi, qua velut manu uteretur ad omne2 reliquas gratias comparandis , sine quibus nec legem implere, nec vitam aeternam cons
qui pollit. Caeterum haec gratia , seu spiri rus orandi, gradus quoque suos, ct minorem, majoremque persectionem habet: Nam quoad
initia sua, primos ue gradus, a Deo non petitur, sed sponte, gratique datur alioquin eundum in infinitum esset, de hoc ipse , quod petis, jam gratiam petendi habes ) non ergo petis, ut detur , sed datur, ut
petas: sicut rota, non quia voluitur, rotunda est, sed quia rotunda est, adeo volvitur , sed quoad majorem intensionem , servorem, Spem severantiam, etiam ipsa gratia orandi postulatur; sic enim cum Ecclesia precamur: Actioues πψras quae fumus Domine aspirando prae veni, m adjuυaudo prosequere, ut cuncta nosera oratio, se operatio a resemper iuripiat, O par te cepta finiatur . Et ideo tantopere e Saninciis Patribus orationes illae jaculatoriae commendantur; quippe obbrevitatem , ct iacillimae, & ardentissimae, & frequentissimae esse pota sunt, suntque semina quaedam omnium aliarum gratiarum parva quidem mole, sed maxima virtute , ac fructu, de quibus haec habet
S. Augustinus Epist. Ia I. ad Probam cap. s. Dicuntur Fratres in Egnto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas , O raptim quod modo eiaculatas. ne illa vigilanter erecta, qua oranti plurimum necessiria eri . per productiores moras evaπesicas, a s hsbetetur intentio . Ais ster hoc etiam ipsi satis Uendunt, hanc inuniatiouom , sicut non est Obtundenda, si perdurare non potes ; ita si perdura Derit , nou cito esse rumpendam ; absit enim ab oratione multa locutio , sed non desit multa precatio , sifervens perseverat intentio . Tales orandi sermulae suerunt illae Davidis: Peccavi Domino : de Josue enl eontra Galbisonum movearis . Et Judithae, cum serrum in caput Holophernis. vibraret: Confirma me Domine Deus in hac hora ; Et Sarsinnae jamjam obruendae: Deus aeterne ecce morior, cram nihil horum fecerim. Et Publicani: Deus propitius so mihi peccatori . Et
Latronis: Memenso mei Domine, ciam veneris in RUnum tuum. ImbDominica oratio non solum brevissima ipsa est , verit metiam nihil est aliud , quam contextus brevissimarum petitionum, irarum sin Κulae
210쪽
gulae tribu, , vel quatuor verbis absolvuntur. His ergo orandi principiis, quae nemini desunt, de major, ac perseverantior orandi spiritus, ct proximum auxilium Dei ad legem implendam obtineri possunt. Primis ergo illis precibus, quarum facultas Dei liberali esJano dono omnibus peccatotibus prasib est, duo petimus: opportu num videlicet auxilium Dei, tum ad omnem orationem sequentem quam oportet humilem, fiducialem , ac perseverantem esse tum ad omnem operationem honestam , ct salutarem, sed audiamus A u-gustinum id ipsum saepius docentem . Nam Lib. de Grat. ει libero Arbitrio cap. I 6. Iubet aliqua, quae non possumus, ut noverimus , quid ab ilis peiere debeamus: ipsa enim os fides , qua orando impetrat, quod lex imperat. Et lib. q. de Libero Arbitrio cap. I9. Deo gratias agant, quod aliquid sine di ultate faciunt, .se ubi di ultatem aliquam sentiunt, fideli is , se perseverant is precibus, ct -- fericordia promptis operibus facilitatem at Domino impetrare persistant. Dignum quoque memoratu est, quod S. Gelasius Epis. s. ad omnes Episcopos in Piceno constitutos contra Pelagianos censet, ideo Luciferum , ct Adamum cecidisse, qu bd nimium viribus, ct selicitate sua nixi oratione abstinuerint. Verba S. Pontificis sunt: Si in ipsis primis hominibus, iam sua nimium felicitate confidunt, y tantam Dei gratiam in vacuum recipientes non orando quod utique nun quam sic i sie reseruntur nec de receptis gratias referendo; nec ut eadem intemerata dura; εut, suppliciter implorando, incolumes conitare
nequierunt , quanto magis pos praevaricationis ruinam abfg divino munere suis viribus vel agri sare non possunt, fine quo nec integri
persi ere valueriant. Et S. Thomas I. pari. quaest. 94. art. . ad s. Nec valet insantia , quam qMidam asserunt, quῖd Adamo in tεnratione non fuit subventum, ne deciperetur, licet tunc maxime ind/geret ; quia jam praeces eratpeccatum in animo, O ad divinum anx sitim recunisum non habuis. Vides, totam rationem , ob quam Adamus deceptus est, non aliam suisse , qudm quod orationem omiserit. Idemisque de Petro dicendum est, toties lapsus imminentis, ct orationis
admonito, ct tamen , ut caveret , ct oraret, nunquam persuase.
Hoc verbprimum auxilium locis, ct temporibus opportunis nunquam negari, patet imprimis ex iis, quae toto hoc paragrapho diximus, ubi prolixe osensum est, Deum , ut omnibus, ct quantum ex se est, efficaciter vult salutem ; ita ad illam obtinendam omnibus copiosissima media tribuere, quorum potissimum, & maxime nemce sari
