Nodus prædestinationis ex sacris litteris, doctrinaque SS. Augustini, & Thomæ, quantùm homini licet, dissolutus. Auctore Coelestino S.R.E. presbytero cardinali Sfondrato

발행: 1696년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

seipsum viresque suas sperare , quod sperare in solium . Quod exemisplo suo S. Augustinus olim expertus ita in soli loquiis egregie describit: Sperabam aliquando in υirtute mea , qua non erat virtus : eamsic volui currere, ubi magis sare credebam, ibi magis cecidi ina ct s f um magis retro, quam ant/. Dicebam enim, hoc faciam , illud persciam ; flebat pos nee hos, nec silud , quouiam de meis viribus com' sebam. Nunc autem confiteor tibi Domine Rex Pater Caeli ct terra. quoniam in fortitudine sua roborabitur vir , ut non glorietur ante te fluit praesumptio omnis carnis. Et lib. 6. Consess. cap. I 6. Ua aut .ma audaci, qua speravit, si a te recesserit , se aliquid melius habituram. Versa O reversa in tergum, O in latera, O in υeutrem , Θ dura Dut omnia, ct tu solus requies es Domine .. Insigniter quo4ue S ad praxin Gerson supra laudatus de hac re disserit. Expendens enim illud Jeremiae cap. iv. Maledictus homo , qui consedit in bomia ne ponit carnem brachium suum , a Domino, recedit cor ejus . Erit enim quasi myricae in deserto , habitabis in siccitate. Benedictus vir , qui confidia in Domino , ct eris Dominus Mucia ejus, ita ratiocinatur: Mirum fortasse videbitur, quod dicturus sum. Dυenire es hominem Gerson ipse videtur indicari) qui quavist pluribus

impugnatur tentationibus ; quanto renitens eis pluries vincitur, vel in

voracitate gulae, υel in somniculosa dormitatione, ct aliis huiusmodi; tanto frequentitis , certitis , ideo fortius, quia humilius in Deum proiicit, de Deo sperat, O eonfidit. Consulto quidem, dum nullam in se videt Muciam resisendi vitiis , neque υirtutes o salutem adipi' scendi repositam . . . . Sed hic occurret trepida cogitatio dicens: qua ratione conabor declinare vitia, servare mandata Dei, virtutes acquirere , fine quibus sperare vitam jam nonspes est, sed arrogavs , inmdelis prasimptio λ conaberis prorsus , sed in adjutorio Altissimi, O

millies victus , millies conaberis, eo quidem amplius es' certius , quo nulla tibi supere ducia de propriis operibus . Ergo dum propria fragilitas obiicitur, ut desperes ; aesperes volo ,sed de te , se in te , qui homo ct caro es , nam maledictus homo , qui confidit in homine, O ponit carnem brachium suum. Devis spes υelut auctora , quis minus in

arenulis fragilibus λ idis humani auxilii Agitur; tanusolidius, Certius suprafirmam petram, qua cirisus es , defixa stabilitar.

262쪽

Dissolutus. Pars L. . 233

horismus III.

III. Totam spem suam in Deum reponere , me minori Mucio via eam a ternam ab illo evectare, quamsi unice a voluntate, arbitriogtuo penderet. Prius aliqua observanta sunt, quam Aphorismum hunc explicemus. Primo enim sciendum est, cum de spe loquimur, nobis de iis peccatoribus sermonem non esse, qui cum nullum peccandi finem iaciant , nullamque curam emendandae vitae suscipiant, sperane tamen, se tandem misericordiam obtenturos. Quorum spes non tantum vana est 3 veru metiam temeraria , novoque supplicio dipna ,

cum ad offendendum Deum, ipso Deo, ejusque infinita Bonitate abutantur ue perinde ac si Deus iaeo bonus esset, ut ipsi mali sint. Et ideo hanc peccatorum spem , imb praesumptionem mille locis Sacrae Litterae, Sanctique Patres detestantur. Misericordia enim Dei in- Iusta esse non potest ; at quid esset iniustius , magisque aduersirm Legibus rectae Providentiae, quam obstinate & ex proposito malos gra tia praemio afficere Verum est, id aliquando, ct aliquibus accidisse; sed rarissime ac paucissimis: at quod rari lii me , Citraque Ordinem contingit, desperandum potius, quam sperandum ess ue quis enim tam inops mentis, ut sanitatem veneno speret, ct ideo quotidie sumat, quia id aliquando bene Mithridati cessit λ aut quis se in

mare proiici faciat, sperans auxilio Delphini evasurum, quia id semel Arioni iactum 8 Non sperare, sed delirare hoc est. Accedit, mi-isericordiam divinam non debere iis propitiam esse , qui peccatis insistunt ue hoc enim ipso, qudd infinita est, sequitur, illi majorem boni de salutis publicae, quam boni ct salutis privatae curam esse ; at quanta in publicum mala redundarent, si Deus hujusmodi peccato ribus gratiam indulgeret 8 hac enim non tantum impunitate , --rumetiam remuneratione, ac facilitate, & fiducia veniae omnes passim justi, injustique ad peccandum invitarentur , ut optime dix rit Seneca: Tam omnibuς indulgere crudelitatem e se , quam nulli. Cum ergo homines ad sperandum excitamus, de iis tantum hominibus loquimur, qui aut Justi sunt, aut saltem peccatores quidem; sed tales, qui peccatum agnoscant, illique delendo , divinaeque gratiae impetrandae eleemosynis, piis operibus, ac praesertim quotidianis

263쪽

orationibus laborent ; istis enim sperandam omnino miserico diam esse contendimus . Si enim objectum misericordiae miseria est . tantb utique major misericordia, quantb major miseria , at nulla major , qu m peccati ; tantoque major, qudd voluntaria, nam si non voluntaria , nec esset peccatum , eoque nec vera miseria. Licet nec dici omnino voluntaria possit, cui extinguendae laboratur.

Hujusmodi peccatoris statum captivi quidem , sed tamen evadere Conantis egregie in se ipse exprevit, descripsitque S. Augustinus Lib.

2. Consess. cap. I I.Aurotabam,o excruciabar accusans memeti um, O Uolvens ac versans me in vinculo meo , donec abrumperetur torum , quo exiguo tenebam, sed tenebar tamen. Et tu instabas iis occultis meis Domines eris misericordia flagelli ingeminans timoris λ Ρῶ-ris , ne rursum cessarem, se non abrumperetur id usum exiguum tenue, quod remanseras, O revalesceret iterum, dr me roburisus aia figaret: Dicebam enim apud me intus : ecce modosiat, modo fiat is Er cum υerbo jam ibam, iam pen/ faciebant, or non faciebam, O Dein conuar, in pauo minus ibi eram, O jamjams attingebam tenebam, in non ibi eram, nec attingebam, haesitans mori morti, in υrta υisere, plus, in me valebat deterius inolitum, quam melius russitum, punctum, Usum temporis , quo aliud futurus eram sequanto propius admουebapur, tanti ampliorem iucutiebat hoνrorem ia'tinebant me nugae nugarum , vanitates vanitatum antiquae amicae mea, Osuccutiebant vertem meain carinam, γ' sub murmurabant : dimittisne nos λ momento iso non sibi licebit Γoc se illudiatia in aetervum λ ω dicebat mihi consuetudo violema: putasne sine lis poteris λ aperiebatur autem ab ea parte, qua intenderam faciem , se quo transire trepidabam, casta diguitas continentia . Ibi tot pueri , Opuella ue ibi iuventus mulsa, ω omnis aetas, se in omnibus ipser Cou-xinentia, in irridebat me, quasi diceret et tu non poteris, quod i ii se istae λ μ vero si, in isae in semetipsisposunt, in nou in Domino Deo suo Quid in te Has, in no as yproiice te in eum, noli metuere, non se subtrabet, ut cadas . Proiice te securus , excipies te, insanasit te .stuam diu, quam diui cras'eras λ quare non modo,quare non hac ho ru is turpitudinis tua λ Plane dum Augustinus ea verba proferret: proiica re in eum, noli metuere,proiice rasecurus, excipiet te, cir Dumbit te; cum , inquam , haec diceret, adhuc peccato tenebatur, & t men sperabat, nihilque dubitabat de auxilio Dei, quo deinceps exin Pugnare peccatum posset, ct pudicus vivere 3 non ergo Peccatum, cui

264쪽

Dissolutus . Pars I . a 3 s

cui vincendo per orationem, aliaque pia opera militatur, certam spem ct fiduciam de divina gratia obtinenda excludit. Idque e .ganter quoque S. Thomas expressit 3. p.ru Supplement. . I 4. a. q. ubi quaerens, an bona opera iam extra charitatem sint meritoria, res. pondete Meritum dicitur actio, qua incitur, ut ei, qui agit , fit iu- sum asi id dare. Sed jusum dupliciter dicitur, Mno modo propria . quod videlicet respicis debisum ex parse recipientis. Atio modo, quod respicit debitum exparte dantis: aliquid enim decet dantem care . quod tamen non babor non habes debitum recipiendi, λβ justila d citur decentia divina sonitatis, ficut Anselmus dicis, quod Deus iu-sus es, cum peccatoribus parcit, quia eum decet. Cum autem in st-nibus illis, quae gratis ΔΛtur, prima ratio dandi sis amor ue i si Ais es, quia aliquid tale sibi debitum faciat, qui amicitia cares A er ideo πὰm omnia'semporalia, O aterna ex divina liberalitate dumentur , nullus habere potes debitum recipiendi aliquid illortim , nisper char ratem ad Deum ue σπ ideo opera extra charisaum facta non sunt merisoria ex condigno , neg& arerni, nodi temporalis alicujus boni apud Deum. Sed quia divinam Bovitatem decet, ut ubicums dispositionem invenit, persectionem adiiciat ; ideo ex merito congris dicitur aliquirmereri aliquod bonum per opera bona exeris charitatem facta , se secundum hoc opera isa ad triplex bonum faciant, scilicet ad temporalium consecutionem, ad dispositionem ad gratiam . yad asuetudinem bonorum operum. Circa quae verba S. Doctoris notandum est,hona opera peccatoris νocari .di insionem ad gratiam ue ubi verbest dispositio habens necessariam connexionem cum forma, illic quoque est ipsa serma, ut patet in calore intensissimo , quem sem Per comitatur forma ignis 3 at oratio perseverans est talis dispositio , propter promissionem divinam. 'De e ex eodem Angelico Doctore I. a. q. 4o. a. 8. Sciendum est spem valde conserre ad bene ac constanter operandum, spes, i quit, per se habet, quod adiuvet operationem intendendo ipsam. Et hoc ex duobus . Pi imo quidem ex ratione sui obiecti , quod es sonum a

duum possibile non enim dicisur aliquis sperare minimum, quodst tim es in sua potesate ut habeat, y per hoc dissere spes a desiderio vel

eupiditate, a s de bono futuro absolutὸ, exi matio enim ardui e citat attentionem 3 exsimatio vero pusibilis non retan das conatum. Secuussi vero ex ratione sui Octus a spes enim causat delectationem , qua adjuvat operationem. Ex quibus verbis S. Doctoris colligitur,

265쪽

α36 Nodus Praedesinationis

dum peccatores ad spem excitamus ; nihil aliud nos agere , quam uestis ad pie ac Christiane operandum stimulos, viresque addamus. His ergo observatis Aphorismum nostrum testimonio Divi Augustini confirmamus , qui saepissime illum tradit, nam lib. I. de Praedest. Sancti cap. II. Sane, inquit, eum Apostolus dicat: ideo ex μae ut secundum gratiam Arma sit promisο , miror, homines in mia sati sua se malle committere, qua rmati promissonis Dei . Sed i certa es mihi, inquit, de ma 'se voluntas Dei . Quid ergo mane tibi voluntas de te ipso certa es, nec times λ cum igitur utras incerta fit, cur non homo miori, quam infimiorifidem suam, spem , charita-

rems committit λ Et lib. a. de Bono Perseverant. Cap. 6. Tutiores uia r vivimus, s totum Deo damus , non autem nos illi ex parte, ct nobis eX parte committimus. Et cap. I . Ego autem nolo exaggerare meis

verbis, sed illis potius cogitandum relinquo , ut videant , quale sit, quodsibi persuaserunt, praedica tione Praedesinationis audiensibus plus desperationis , quam exhortationis asserri 3 hoc enim es dicero, tunc de sua salute bominem desperare. quando spem suam non in se ipse , sed in Deo didicerit ponere . cum Propbera clamet : Maledictas omnis , qui spem ponit in homive . Et cap. aa. Absit autem a vobis ideo desperare de vobis ; quoniam spem vesram in ipso habere jubemini , non in vobis ue onum es enim consere in Domino, quam considere in homine, quia Reati omnes qui considunt in eum . Et hoc spem tenentes, servite Domino in timore exultate ei cum tremore. Hae , ais hujusmodi ι m dicuretur βυe paucis Chrisianis , sive multitudini Ecclesia ; cur

metuimus Sanctorum P desinationem ,-υeram Dei gratiam, quα non ferundum merita norira datur, praedicare an vero timendum es, ne

ne de se homo desperet, quando spes eius ponenda demo ratur in Deo non autem desperaret, si eam in se ipso superbissimus D infelicissimus poneret Hactenus Divus Augustinus, ex cujus doctrina palam est, hominem Christianum non minus sperare gratiam aeternamque gloriam debere, Praedestinatione a divina voluntate pendente , quam si Illa a propria voluntate penderet. Fac enim,in manu tua calamum M librum esse , quo in numerum Electorum adscribaris ; quid tunc amabb ageres λ nunquid te ipsum sorte illa beatissima excluderes minime, inquies : cur verb non excluderes λ quia me meamque selia citatem, inquis, amo . At multb magis te amat Deus,multb ergo magis ab so, qu m a te sperare illam debes. Si enim amor non ex ver

bis , sed op eribus pensandus est; auan id plura pro te secit Deus, quam

266쪽

Dissolutus. Pars I. 237

εu pro te ipse; tantb major illius, quam tuus amor. Deinde sicut, ut aliqud pervenias, non sufficit , ut ire velis , sed oportet , iri viam perveniendi agnoscas,'eligas nam frustra est voluntas finis errore mediorum. Ita ut Beatus sis, non sufficit, ad Beatitudinem eligi. nisi certissima quoque media disponantur, ouibus eam obtineas: ac in mediorum electione, quoties, quantumque errares , numquam errante Deop ergo quomodocumque Praedestinationem consideres, semper tutius Deo, quam tibi spem tuam committis . At, inquies, Cum Deus tam multos ad vitam aeternam non elegerit , quid si me quoque non elegisset y quomodo ergo secure in eum sperabo , illique meam sortem committam, qui tam multos abjecit λ Resp. multos 1 Deo electos non esse, quia videlicet mediis ab illo pra scriptis uti Toluerunt, certum est; at falsium, aliquem electum, vitamque aeternam Consecutum non esse , qui eo modo in Deum, ejusque gratiam speravit, quem modb descripsimus. Quid ergo times, tibi speranti eventurum, quod nemini hactenus speranti evenit λ Respiciteflii natio uer hominum, θ' scitote , quia nullus speravit in Domino , confusus es. Eccl. 2. In quae verba eleganter S. Chrysostomus: Nou dixit , jusus, sed quis λ etsi, inquit, sit peccator. mo e tenim admirabile, quod etiam peccatorer anchoram hanc spei tenentes sine ab omnibus inexpugnabiles . Et in Psalm. ix'. Dices: ego speravi, O sum pudore s. Bona verba quase o homo, ne diυina Scripturae obloquaris. Nam spudore sectus, es ideo assectus, es quod non ut oportuit, speraueris, en εο quod ceseris, quod em non expinaveris , qu)dpusillo O avgusa animo fueris. Hoc enim vel maxim8 eri sperare , quando in media , mala opericula fueris conjectus, tunc erui: Nec minus eleganter S. Bernardus Serm. s. In Psal. qui habitat: Quidquid agendumsit , quidquid declinandum ; quidquid tolerandum , tu es Domine θρς mea. Haec una mihi omnium promissovum causa , hac tota ratio meae. expectationis. Praetendae alter meritum ; susinere se iactet pondus diei O asus ue jejunare se bis in Sabbatho dicat ; ρυremo non esse sicut cate-rυs hominum glorietur ue mihi autem adhaerere Deo bonum es , ponere

in Domino Deo spem meam . Si quid illi impti iis, si quid vel di vile eis, quaere aliud in quo speres , Sed verbo omnia potes , quid facilius dictu ρ an vero ἰfacultate jam non dubitas , sed ipsa tibi essuspecta voluntas λ at quando in se speranti desii illa Messas, quae tam sudi Osὸ monet, in se sperare, piane non derelinquet sperantes in se , quam re t qui 1 meri tis i qui seraverunt jn eo: Glcii causal sed tamen

267쪽

Nodus Praede nationis

efficax, irrefragasilis; quis enim speravit in eo , y confusus es

Et optime S.Thomas: Divino auxilio nemo potes nimis inniti. Verisba ipsius sunt a. a. I . ad a. Virtus Theologica in circa 'sam regulam primam non regulatam alia regula tanquam circa proprium obisctum ue O ideo per se, O secundum proprium objectum non convenit virtuti theologicae esse is medio, sicut fides non potes habere medium y extrema, in hoc, qubd innitatur prima Veritati, cui nultas pors nimis inniti. Et similiter spes non habet medium, extrema, ex parte principalis objecti, quia dioino auxilio nemo potes nimis

inviti . Cum ergo duae sint voluntates ad vitam aeternam Consequendam necessariae, divina videlicet, & humana, divinam quod attinet, nunquam de illa satis sperare potes , quia nunquam deesse, nunquam deserere vult, ct i fleo quantb amplius de illo speras, tantb selicior. Aliud est de voluntate humana , quae cum naturaliter, semperque in desectum propendeat, ideo nihil boni ab ea sperare posus ue sicut qui arundini incumbat, casui proximus est, nulla quidem terrae, quippe immobilis, sed arundinis culpa . Hinc salubris ille & toties in Sacris Scripturis commendatus Sanliorum timor, quo spem suam velut myrrha mordaci quidem . sed salubri condiebant,

ne corrumperetur, quantum enim securi de Deo erant, tantum de se

metuebant. Constabat illis, nunquam Deum sibi delaturnm; at metuebant, ne ipsi deessent Deo, lacque perirent, juxta celebrem iulam Augustini sententiam in Psalm. Ioa. Sanat Deus omnem languidum , sed non sanat invitum, opus es, ut sanari velis. Non ergo tumebant, ne sanare Deus vellet , sed timebant, ne sanari ipli nolient ; sicque nulla de medico, tota de languido trepidatio. Caeterum observant magistri vitae spiritualis, hunc saluberri

mum, perpetuumque timorem , quo misceri spem nostram oportet , talom esse debere, ut semper fiducia sermidinem superet, scii uetalis sit proportio timoris ad spem , qualis septem ad centum. Cum enim timor humana fragilitate ct malitia; spes verb divi na omnipotentia, ct Bonitate nitatur 3 quantδ Bonitas Dei major malitia humana; tantb maior spes metu. Accedit, timorem, cum sit ex consideratione mali ; affligere animam ct dolorem asterre, sicque affectum qu m violentum , tam fugacem brevem esse; d. ideo

animum gaudendi avidum, timori tanquam molesto omni conatu obsistere , ac tandem pellere et unde conversiones peccatorum solo

metu inchoatae, nisi spe ct amore sustineantur, fallacissimae ct brevisisma

268쪽

simae sunt, quales Achabi, Nini vitarum , Lutheri , aliorumque. Deinde timor resia peccato mortifero cohibeat, quippe causa aeterni

mali , non extinguit tamen amorem, ct Cupiditatem rerum terrenarum, quae sine peccato lethali esse possunt. Λt cupiditate illa chamore flagrante semper anima in praecipiti est, cum difficillimum

sit vehementer sitienti non plus bibere, quam sanitati conveniat. Timor ergo conversionem peccatorum inchoat quidem, sed nec pr ducit, nec absolvit. Quid enim, inquit, S. Augustinus Serm.. 9. de verbis Apostoli, poenam times 8 vam Latro times malum, μώ-git Iudice comparente, O tamen latro em Ergo quod Medicus de vulneribus corporis optime dixit: Nimis intumescere υulnus, malum; vibit intumescere, pessimum e i. Idem ct potiori jure de vulneribus animae dicas: Nimis peccatorem timere malum ue nihil timere .pessiinum est. Sed iuvat, totam hanc de Praedestinatione ct fiducia in Deum reponenda DissertationEm verbis laudati suprI Gersonis absolvere: Vi intelligo, ita se res habet: quod apud vere humilem, quanti minis res in sespei, minus in ope aliena fiduciae, minus denis υult consituere

iusilia Dam, tanti plus spei, plus fiducia de Deo concipit , Hus quoqθJusitia Dei fit Iullectus, dicens ex sententia ualmi aer Mihi autem

adhaerere Deo bonum ea, inponere in Domino spem meam, sin m gis intelligere nunc videor, quae in devotorum lisris legi de introductione Sponsa in cubiculum Sponsi, de osculo oris ejus , de habitatione praeterea in adjutorio Altissimi; non in habitatione vel meritorum propriorum, qua Nava est , vel poenarum futurarum, qua anxia es ; vel industriarum propriarum, quae timida, ω incerta es Vult ergo Theologia per summam deiserationem de homine, trahere adsummam

da Deo spem ; Oper desolationem inaesimabilem cir intolerabilem fursum ducere adsolidam consolationem Caeterum sabili ur a Deo spes , cujus supernaturale est donum. Sed si particularius aliquid exigit, indevitur quadruplex meditatio, qua velut in tetragono firmissimoge loem. Una meditatio est; divina iussonis, ut speres: Altera divinae nomissionis, si peres, Tertia immensa Dei pietatis, ne despens de suis miserationibus. Quarta propria fragilitatis, ne speres in te, vel in propriis viribus. Dic igitur cogitatiovi tuae Olicianti Ipem deserere , dum nonsacis certam vocationem tuam per bona opera, quotidiὸ corruens de peccata in peccatum, ingereκti proinde, ne sis de multicvocatis, O non electis, Mut vita tua similis es multorum ; dic, i .

quam

269쪽

'quam: quὸd obedis iubenti Deo, qui mille locis Scripturo ripis, vi heros ineo . Prosicio me in te iubente te: non es crudelis, aut fallax , . ns abiicias me 3 iuncta praesertim multiplici pramissione tua, quam Bribas in repollicisus er , quod liberares, eriperes, salvares, i glorificares: cujus demum tam immensa pietas est, ut nullis peccatis etiam infinitis si eommisissem ea Plus ) vinci possit in hac via, quodsinterposui cum immobilitate consilii tui iusiurandum, ut per duas res i mobiles, scut loquitur Apostilus tuus, quibus impossibile in , inextiri te, vos fortissimum Platium habeamus ad tenendum propositam se eis. Quamvis enim sis inobligabilis a crearura tua rationali ρωοluit taman dignantissima condsensio tua commercium quoddam Fabere eum hominibus , ut bene de te mereantur, sium tua compleverint , O in tecte veros, qui Melis es , O te ipsum negare non potes.

270쪽

NODUS

Triplici in Mutus.

PARS ALTER A.

In qua osenditur, nihil opponὶ posse dioinae Prou dentiae ex eo, quod in negotio praedesinationis quaedam sint inscrutas lia.

ODUS Ρraedesinationis unum est de Arcanis Divinitatis, quae homini expedire non licet εNec minus absurdum est negare Deum , quem omnis natura clamat, quia aliqua ejus opera non capis, quam si neges vixisse aliquem Poetam Virgilium, quia aliqua ejus carmina non intelligis ; sicut ergo non ideo nullus Virgilius , quia tu rudis; ita non ideo nullas Deus, quia tu ignarus. Imb ideo est Deus, quia tu ejus opera non omnia intelligis ; nam si omnia intelligeres, ille non esset Deus; sicut non esset mare, quo phiala caperetur, nec Sol, qui a noctuis videretur, nec turris, quae a Nano tangereturε quid enim est homo ad Deum, nisi phiala ad mare, Sol ad noctuam . O Nanus ad turrim λ In Regno Siamorum Rex idiomate utitur, quod

nemo ex plebe loquitur, aut intelligit, sed soli Sacerdotes, Aulaeque Magnates , postquam diu didicere. Sicut ergo apud Siamenses inditium est Regis, non intelligi Plebe; ita apud Christianos argumentum est Dei, non intelligi ab homine . Lingua , ct arcana Dei Coelim BMibus, non aliis patent, ct ne istis quidem, nisi post longum in H h terris

SEARCH

MENU NAVIGATION