장음표시 사용
61쪽
salutem , vitam lue aeternam in manu ac potesate nosra ege. At salias si inum id est, si salvari Deus aliquos nolit: tam enim in manu mea non est, salutem, Regnumque aeternum adipisci, Deo non eligente, quam non est in manu , ct arbitrio meo Epis opum fieri, non eligente Capitulo , Imb hoc magis, quam illud sperari possit ue potest enim
voluntas Capituli aut mutari, aut vinci, non potest voluntas Dei.
Neque dicas, velle quidem Deum salvari omnes, sed voluntate simpliciter inefficaci: Jam enim id supra refutavimus, quando probatum est, voluntatem sic inem cacem repugnare officio Patris, ac Redemptoris , repugnare tot illis remediis, ac modis, quibus Deus salutem hominis procurat, repugnare communi hinninum sensui, qui cum inefficaciter aliquid volunt, nihil eorum agunt, quae pro salute hominum agit Deus, repugnare etiam menti, ac do urinae Augustini: Si enim Deus, quantum ex se est, ct ante praeuisem omnem culpam vul; efficaciter me non esse ex numero Electorum, sequitur, ex parte Dei insuperabile consequendae saluti impedimentum poni, Omnemque potestatem ad eam adspirandi ademptam esse, quae tamen omnia e diametro adversentur Augustino, ut rno id probatum est. Repugnat denique rectae rationi: cum enim dicis, velle Deum salutem omnium , sed inessicaciter tantum, quaero ex te, unde haec ineffica- Cia , languorque voluntatis proveniat λ ex culpa peccatoris λ ut dicis , praecedere omnem culpam etiam praevisam : ex imperfectione hominis, qui nihil habeat, quod possit divinam voluntatem ad emcaciter amandum provocare λ At Dei amor non pendet ex objecto, bonitate creata, nec supponit bonum, sed facit. Deinde, homo qua filius, ct imago divinae pulchritudinis, satis habet, quo amari efficaciter & possit, di debeat, ut supra ostensum . An verb hanc inefficaciam divinar voluntati adscribes λ atqui hoc absurdissimum est, cum enim divina voluntas infinitae activitatis, ct potentiae sit, tam ex illa non potest esse inefficacia, quam non potest ex calore gelu , ex pulchritudine odium, aut ex magnis viribus, magnoque impetu , to
por imbecillitas nasci. An verb dicendum est, hanc inefficaciam ex arbitrio, ct libertate Dei profici i λ Λt Deus licet amare possit
hominem, vel non amare, postqvibra tamen illum ut imaginem condidit, tam non potest amplius non amare , quam non potest nonsare pollicitis, postquIm semel promist . Quae necessitas cum sit hypothetica, & ab ipsa voluntate originem ducat, non minuit, sed auget libertatem . Ut taceam, nihil posse a divino, infinitoque amore alienius dici, quam voluisse non unius, aut alterius hominis, sed
62쪽
tot myriadum ruina libertatem suam experiri. Quasi verb desui si sent alia , ct innoxia probandae libertati suae argumenta, qualia essent,
coelum , stellas, elementa, mundumque universum momento delere, ct alium struere .
Rursus idem Augustinus lib. 6. Hypognosticon haec habet: laquautum poss.s u is, o ues bii isines ad bovu, exbo te nur ; nulli desperati ovem demus , pro invicem oremus: ipsi tu erit potesatis , j. cium iu nobis debitum mutare damnationis, O gratiavi indebitam Priasivationis prorogare. Observa, tantum ex sententia Augustini a Deo abesse, ut aliquem voluntate antecedente, ac sponte sua salvum nolit, ut potius paratus sit, etiam eos, in quos sententiam damnationis tulit, ingratiam, ac numerum praedestinatorum recipere , si vita in mutent, ct peccatis absistant. Scio equidem, ab eruditis dubitari, an hic liber Augustini sit, sed tamen Doctores, qui notas teditioni Lugdunensi addiderunt, ad finem hujus libri haec habent: Hujus operis non meminis Augusivus in Catalogo Darum lucubrationum , sed omniasic referunt ingenium illius , ut de auctore viabit ι dubitandum. Et initio ejusdem operis: Hic liber videtur esse bomiuis eruditi, sicundissi , quis , qua sparsim ab Augustino diserta
sunt contra Peligi raros, suduit in unum contrahere . Ipse Bellar minus: Libri, inquit, Hypognsicon eruditi sunt, O utiles , or vetusim loris. Sed quidquid de hoc libro dicatur, certum est, nec dubitari ab ullo potest, hanc esse Augustini sententiam: eam enim in sermonibus de tempore clarissime docet. Cum enim serm. Io 9. multa prael ni lisset de sententia Damnatorum in Reprobos serenda, mox adjungit: Quid times, quia dixi , si mutaris , mutatur λ praedixit, non it. Nam dictum es, si petuituerit vos de omnibus peccatis vestris , paenitebit λ me de omnibur malis , quotcturus eram υobis. Nunquid quasi errantem paenitet Deum 8 Sed paenite utia in Deo diciatur mutatio sententiae: non es iniqua ,sedjusa. Uuare justa λ mutatus es reus,mutavit Judex sententiam: noli terreri, sententia mutata es, non jusitia. Jositia integra manet, quia mutato debet parcere, quia iusus es. Si Deus voluntate antecedente, nulloque ad culpam , clepertinaciam peccatoris resipectu sal vari aliquos nollet, falsum esset, culpa mutaturum sententiam , cum , ut dicis, sententia non a culpa delinquentis pendeat, sed a voluntate salvare nolentis ; voluit enim non salvare, priusquam delictum praevideret. A qua incalescere quidem ab extrinseca causa potest, sed cum natura sua frigida sit, fac,
63쪽
te amoto igne calorem perdit, recipitque ingenitum frigus. Sic Deus natura sua benignus, de in omnes clementissimus est; nec illi ardor homines puniendi, Regnoque proscribendi ab intrinseco , se fialiunde accedit, ex delicto videlicet, de impaenitentia peccatoris. Hic est ignis, qui divinam iram iussam mat, istum si removeas, nihil in Deo praeter innatam bonitatem, omnesque salvandi propositum . Hoc sol O m discrimen est, qudd aqua, cum ex calida in frigidam evadit , mutatur, quia aliud est frigus, aliud calor; mutatio verb de uno in aliud transitus est. At cum Deus jam damnare vult peccatorem ,
iam emendatum non vult damnare, nulla in Deo mutatio est, cum
in illo non sit aliud, & aliud, sed una , eademque Voluntas, quae tamen ob infinitam sui eminentiam, utrumque effectum , poenam videlicet, & veniam complectatur. Tota verb mutatio in homine solo est , jam peccatum amante, jam detestante. Sic unum, idemque speculum , nunc deformem, nunc pulchrum , nunc ju Venem, nun senem repriesentat, nulla speculi, sed objecti tantum mutatione . Sicut ergo non speculum, sed facies mutatur ; ita cum Deus jam Vult, jam non vult peccatorem damnare, non Dei, sed peccatoris mutatio est. Sicut ergo in arbitrio tuo est, ut non turpis, sed sormosus in speculo appareas, si videlicet maculam tergas; ita in arbitrio tuo est, ut non reprobus, sed electus apud Deum sis, si oblatam gratiam accipias, ac peccatum deponas. Non ergo speculum, sed faciem, hoc est, non Deum , sed conscientiam accusa. Id ipsum alia similitudine illustrari potest, Solis videlicet, qui jam hominem illuminat, si oculum aperiat, jam non illuminat, si oculos claudat, nulla tamen in Sole , sed in homine tantum mutatione facta. Haec ipsa S. Pauli sententia fuit a.Timoth. Clim enim de Praedestinatione loquens, dixisset: Lundamentum Dei stat. Cognovit Dominus, quisuri eius. Iu magna aurem domo non solum sunt si aurea, O
argentea, sed se lignea, O illa: ct quaedam quidem in honorem,
quadam in contumeliam, mox adjungit: Si quis ergo se emundaveriσab istis, erit vas in honorem fanctificatum. Sicut ergo in arbitrio tuo
est, oblatam a Deo gratiam recipere quae, ut postea probabitur, nemini deest sicque a peccatis munduri ; ita quoque in arbitrio tuo
est , vas gloriae, aut contumeliae, hoc est electum, aut reprobum esse, Deo, quantum in se est, omnes ad gloriam, nullum ad contumeliam parante. Hoc est, quod scribit Ambrosius in caput primum Lucae: Novis Dominus murare senteuriam, si tu noveris mutare delictam. Cum
64쪽
Cum pelagiam obiicerent Augustino , docere illum, non esta
Dei voluntatem , ut omnes salventur, San bas Doctor ex instituto, ct professo hanc calumniam resutans, haec scribit art. a. ad articulos
sibi oppositos t tam veritas dicat: si vos , cum sitis mali , nossiis bona data dare siliis vestris 1, quomodo fleri potes , ut Deus nolis ah quos famari , qui etiamsalvari volunt, usi aliquae causa exi sant , de quibus , quamvis snt nobis incognoscibiles, ita tamen judicat, de quo dici non potest , aliter eum quidquam facere debuisse, quam fecerit . Remota ergo hac drycretione, quam divina scientia intra sectetum Iurisiae sis a continet , sincerus , credendum est, ais profitendum , Deum velis omnes Iahos fieri . Siquidem Aphsolus , cujus i sententia es, follicitὸ praecipit, Deo I 1 o omnibus hominibus supplicetur . Ex quibus, quod multi pereant, pereuntium eremeritum . quod multi fame etitur, sitis avris es donum . Quod eviras reus damnetur, inculpabilis es Dei Iustitia, ut autem reus jus ρε- inessabilis Dei gratia es. Hic tria docet Augustinus . Primo et Sicut pater terrenus bova data dat filiis, multb magis ici Patrem coelestem & secisse, ct facturum esse. At nullus est pater terrenus, qui propria voluntate, nullaque praecedente culpa velit aliquos ex filiis haereditate, domoque paterna excludere, quantb miniis id volet Pater coelestis λ An serte minus est pater, aut minus amat λ aut quis unquam de terreno patre audivit, eum, ut potentiam, de libertatem suam ostencteret, majorem filiorum partem, aut exilio mi ictasse,
aut gladio percussisse λ quantb min s id de coelesti Patre dicendum
Esto enim posset perdere sit Dominus, nollet tamen ut Pater ; nec ita ejus potestas extollenda est, ut amori praejudicet. Alioquin ubierunt magnifica illa: Et miserationes ejus super omnia opera ejus. Superexalsans misericordiam judicio 3 Quomodo enim major misericordia, si plures deserit, quam sanat, plures negligit, quam eligit pNutanda erit sententia, corrigendum vaticinium , magisque dicendum : Et indignatio ejus super omnia vera Hur . Superexaltans iudicium misericordia . Quod si potentiae suae dare experimenta Velit, quantδ illustrius, ct manifestius in alias creaturas, quam in homines,
hoc est, in mancipia potius, quam in filios aget 8 Quamquam jam
supra ostendimus, potentiam artificis non destruendis, sed condendis operibus monstrari. Socundis docet Augustinus: Sinceris e credendum, ac proseu in use, velle Deum omnes Didos fieri, ex qui--Π , quod multi pereant, pereuntium es merimm . Hic apertissime
65쪽
ostendit Augustinus, ex iis, quos Deus vult salvos esse, multos perire , sicque illam Pauli sententiam de voluntate omnes salvandi, non solos Pr edestinatos, verum etiam reprobos complecti, nullumque a Deo excipi, si enim aliqui exciperentur, ii reprobi essent. Cur ergo
alibi Augustinus docet, de solis Praedestinatis diictam esse λ quia id
ex in stituto non agebat Augustinus, ut hic agit, quando calumniassbi ab adversariis impositas unice , & ex professo refellit. Deinde . quia , ut insta dicemus. d. ipse Augustinus professus est, non unam semper, eanderruiue sententiam tenuit, sed magis, magisque diu sputando profecit, cresicente semper, ut in Sole contingit, cum mota luce. Ac tandem quia A gustinus plerumque loquitur de illa gratia, quae non tantum est efficax, verum etiam essectrix , hoc est, cui opus respondet, de de hac verum est, ad solos Praret estinatos spectare Tertio excipit ab hac omnes salvandi voluntate Augustinus aliquos, qui licet velint, occultillimis tamen , & in arcanum repositis causis non salvantur ; ita prorsus , ut illis sit tota ratio pereundi non Dei, sed eorum impersecta voIuntas, quod musti pereant , inquit, pereuntium es meritum , quod multis ventur , salvantis est riunm ubi vides, duas I S. Doctore voluntates poni: unam, qua homo Perit, de hanc dicit, peccatoris esse: alteram , qua homo salvatur, de hanc Dei esse. Voluntas ergo Dei sellim pertinet ad salvandum, non verti ad reprobandum, ct deserendum, alioquin dicendum esset ,stuod multi pereant, nec Disentur, Dei es nutus , eos Disare recusantis. Nam posita hac vo Iuntate non salvandi, quamvis reliqua omnia impedimenta cessent, fieri non potest, ut homo faIvetur, cum omnium impedimentorum maximum sit, Deum nolle ; sicut impos
sibile est, nolente pictore, imaginem pingi, quamvis alioquin nullum aliud in tabula, in colaribus , in penicillis impedimentum sit.
Cur ergo non omnes salvantur, etiam qui volunt 8 respondet Augustinus, duas esse causas: unam patentissimam , ct universalem asteram occultillimam , & specialem. Patentissima ess, quia peccatores non vere, es efficaciter volunt; hoc est, non per ea media , lupe
illis ad falutem pra scripta siunt; sicut nec aegrotus dicendus est, velle sanari, si sin ita tum quidem optet, sed remedia recuset . non est haec voluntas, sed umbra voluntatis; non salvantur ergo , quia nolunt, ct ita 'Md multi pereant, pereuntium eos meritum . Altera verb , ct occultissima cause est, solique Deo nota: Quis enim compertum habet, cur Petrum, de Magdalenam ita vocaverit, ut vellent, non verb
66쪽
.etb ita Saulum, di Judam λ Petrus peccator , Judas peccator . Petrus vocatus, Judas vocatus . Petrum aspexit: Judam osculatus est; plus fuit osculari, quam intueri. Et tamen Petrus convertitur , J das desperat. Unde amabb in tanta paritate cadendi, tanta disparitas resurgendi 8 Quia Petrus voluit, ct quia Judas noluit ita quidem ; sed cur non factum , ut uterque vellet surgere, sicut permis sum est, ut uterque vellet cadere λ Hoc arcanum, & aenigma est, quam occultum , tam iussum. Constat, potuisse Deum, Constat, vuluisse; constat potenti, oc volenti Deo Judam repugnasse, .caex ra latent, nec explorare licet . Noli scrutari , si non vis errare, inquit, idem Augustinus, qui hanc doctrinam suam videtur a Magistro Ambrosio hausisse in Psalm. I 18. ita loquenter Mysticus ille nissus
xia omnibus ortus es, omnibusphsus, omnibus venit, y omnibus resurrexit. Si quis autem non credit in Christum, generali beneficiν isse fefraudat, uis quis clausis fenesris radios Solis excludat. Denique perpetua est Augustini sententia , divinae Bonitati, de Justitiae nimium quant sim repugnare , si homines immortali anima praeditos, ct ad imaginem suam conditos citra omne peccatum, non tantum aeternis suppliciis addicat, verum etiam si coelesti Regno excludat, ac velut durissimo exilio procul patria pellat. Quo argu mento praesertim Pelagia nos urget: Hi enim docebant . parvulos criginali peccato non teneri, sed tamen, si absque Baptismo decedant, coelestis Regni expertes esse. Quibus Ataustinus responder, id salva Dei Justitia fieri non posse: nec enim posse innocentes a iustiusmo Deo puniri, maximam veri, creaturae rationalis poenam esse, si exilio mulctetur, nec verb exilium aut majus esse, quam. quod Perpetuum , aut pejus, quam quo caelum amittitur; tantb .enim infelicius exilium, quantb felicior patria, sicut tantb gravius malum, quantb majus est honum , quo privat . At qui haec omnia absurda longe magis locum habent, si dicas, Deum ante omne praevisum hominis peccatum alios ad aeternam vitam elegi sie , plures verb non elegisse. Non elegit ergo, cum adhuc innocentes essent, hoc est, Cum nondum peccassent, nec peccaturi praeviderentur; privavit ergo illos patria, ad quam creati erant ue at haec privatio patriae est illud Reerbissmum exilium, quo negat Augustinus, posse innocentem puniri. Quod absurdnm longe in adultis immanius est: adultos enim Rut aeterna in coelo felicitas, aut in in serno aeterna infelicitas manet spec medium datur: unde quoad rem, euectum due ipsium unum idem
67쪽
idem sue suerit, non elegisse , quod damna sse, cum illud ex illo ne cessati b sequatur. Sicut enim quia inter manum dexteram , di sinistram alia, ct tertia manus non datur ; siquis dexteram vinciat, ne uti illa polsis, sequitur necessarib, sinistra te usurum. Ita si Deus ante omnem praevisam culpam noluit aliquos, imb longe plures ad dexteram, hoc est, ad coelum pertinere ; sequitur, necessarib pertinere ad linistram , hoc est , ad insernum, aeternumque supplicium et id vero nimium divina Bonitate alienum esse, mille locis protestatur Augustinus. Audi illius verba Serm. I . de Uerbis Apostoli:
Ecce exsit, uescio quis, O dicit: parvulus non habens ullum omnivo peccatum , nec quod sua vita contraxit, nec quod de vita primi Parentis traxit, habdit O Regnuis caelorum, O vitam reternam . Respondete Pelagi tui . υiucite hstminem resisHevrem υοbis. Vos eviri dicitis : vitam quidΘm babebis ise non baptizatus aeternam , sed vov babebit Rcivum caelorum. Ille coutra: imo vitam, O Regnum coelorum. Guare rarimpatrimonium Regni caelorum abripis innocenti λ a quo guum caelorum non acquiritur , profecto magno bono fraudatur .
Qua os bla insilia Z Dic quare quid offendis parvulus nou baptizatus,
nulla Vr babens culpam, nec Da . nec de parente tractam Z quid osseu dit , dic mihi, ut non intret is Reguum caelorum, ut sit exul a societate Angelorum 8 rideris enim tibi misericors,quia non a fers ei υitais,
damnas tamen, quem separar a Regno caelorum . Damnas, non eu perculis , sed in exilium mittis. Nam qui exulantur , vivunt, in doloribus corporis non sunt, non torquentur , non carceris tenebris
affliguntur, hinc illis sola poena es, uou esse in patria. Si amatur patria,
magna parua; si autem Non amatur patria, pejor es cordis poena. An enim parvum malum es, in hominis corde, si societatem non quaeris
Sanctorum ,si non d siderat Ranum eaeloruis 8 Sed si , quod vis , parva sit paena, O ipsi parva magna es, si nulla es culpa. Hic defende
iustitiam Dei . Quare vel parva poena ivsviIur innocenti , in quo nuia Ium λυρvitur omnino peccatum ρ Responde, si potes . Hatc Augustinus Pelagianis. Haec ego aliter sentientibus: Uos dicitis, Deum tam multos eorum , quos ad imaginem suam finxit, ct ad felicitatem aeternam creavit, non quidem aeternis flammis addixisse , sed tamen sponte sua, nullaque praevisa Culpa coelo eliminasse, Vobisque mi se ricordes, clemente sive videmini, quia non infertis quidem eis pc nam, damnatis tamen , cum coelo excluditis. Dicite mihi, qtiae
oi tria Militia' quid offenderami, si nullam habent culpam λ Defen-
68쪽
gite Iusitiam Dei. Nec enim parva poena es, non eis in patria. Et si parva esset, quare υρlparva poena infigitur innocenti, an quo vullum omnino invenitur, nec praevidetur peecatum λEadem S. Augustini mens ex fidelissimo eiusdem Discipulo R. Prospero Aquitano magis adhuc, magisque patebit. Is enim lib. a. de Vocat. Gent. Cap. s. Frustra , inquit, dicitur , quod ratio operandi non habet in electis , cum ad hoc operentur, ut electi sint. Vides in arbitrio operantium esse, ut eligantur, Deo quidem gratiam ad opus offerente , sed homine oblatam acceptante , eo sere modo, quo in arbitrio aegrotantis est, ut sanetur, O vivat: non qu bd pharmacum ipse praeparet, sed qubd maxima arte , ac labore a Medico paratum accipiat ; unde totum pretium, de gloria reparatae sanitatis ad Medicum ; fructus verb, ct utilitas ad aegrotum pertinet ; tamenim multum est, quod Medicus lacit potionem temperando , ac porrigendo ue tam Vero parum est, quod aegrotus secit accipiendo, ut merito omnia Medico,nihil aegroto debeatur: sed nisi aegrotus acciperet, nihil quoque medicina juvaret. Idem de peccatore dicas,
gratiam recipiente, aut recusante, sicque aut ad vitam , aut ad mortem , aut ad electos, aut reprobos pertinente , utcumque voluerit,
modb id semper observes, etiam ipsum velle, ipsumque accipere, ct hominis esse, ct Dei ue sed Dei magis, quam hominis; sicut sanari. in laborantis est, ct medentis; sed medentis magis,quam laborantis. Imb secus ac in aegroto illud ipsum, quod diximus, hominis esse, illud , inquam, velle, ct accipere, totum quoque a Deo, ct gratia est, quae si non esset, homo nec vellet, nec acciperet, lsed repugna, ret. Unde optime Apostolus dixit: Non es currentis, nes volentis
sed miserentis Dei. Vult homo, ct curri se elie ,
Currere, di hominis , quia homo est , qua consentit, non Deus: sed hoc ipsum de currere, & consentire, magis est Dei, quia non curreret, nec consentiret homo, ni si Deo per gratiam miserente. Sic cum Musicus manu cylla aram pulsat, totus ille sonus, ac pulsus, ct a manu, ct acythara est; magis tamen totus ab anima, quia nisi animaesiet, nec manus, nec cIthara moverentur ; hoc verb est Deus, ct gratia homini operanti is quod est anima manui pulsanti, hoc discrimine, qu bd volun fas potest pulsante Deo non velle , manus verbnon potest imperante anima non moveri. Idem S. Prosper responso tertio ad Gallq; ita scribit: Ideo non sunt praedesinati, etVa trier
69쪽
futuri ex voluntaria praevaricatione praesciti sunt. Et respons Ia. ad obiectiones Vincentianas explicans haec Verba: Exjerunt ex vobis ,
Jed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique
nobiscum , inquit, voluntate enerunt, voluntate ceciderunt, y quia
prasciti sunt casuri , non sunt praedesinati ue essent autem praedesinati,
si siseni reversuri , O in sanctitate , ac veritate mansuri. Tota ergo causa, quod praedestinati non sint ex Prosperi sententia , non Dei , sed hominis voluntas suit ε, Deo, quantum est ex se, omnibus ad salutem prompto, sed peccatore se lutem recusante , ct mortem ante vitam eligente . Plane sit quis cogitaverit, suisse Prosperum Augustini Disscipulum fidelissimum, ei iue coaevum, atque acerrimum de-
sensorem ut ex ejus Epistola de Praedestinatione ad Augustinum constat is negare non poterit, Prosperi sententiam Augusini sententiam esse . Plura S. Prosperi testimonia omittimus , quae jam supra recitata sunt , sed & ipsi concinit S. Fulgentius lib. I. ad Mon mum circa medium , tibi ait ; OsIensurus itas Deus , quod reddendum praestiverit, quid donandum , praede ivavit ilios ad suppliciu- , quor is sepraescivit voluntatis malaemitis discessuror, O praeri- sinavit ad Regnum, quos ad se praescidit misericordiaepraevenientis auxilio redituros , ct iu se misericordiae subsequentis auxilio e se marisuros. His verbis praescientiam operum electioni, ct reprobationia perte Cupponitiunde subdit: Quia misericors est Dominus, ct j sur, praedesinavit Iustos ad gloriam, er impios admenam . S. A n- selmus Augustini fidelissimus Sectator Orat. 28. juxta correctissimam Editionem Gabrielis Gerberonis Congregationis S. Mauri , ita Christum alloquitur: AEquali diDctio pro omnibus passionem fuscepisti , aequaliter omnibus vitam aeternam praeparίμ. Ergo ex sententia S. Anselmi tota inaequalitas, quae inter reprobos, electosique Versatur, non ex Dei vollantate, sed ex cul a hominis procedit. Idem tenet Commentator Matth. apud S. Anselmum in caput 6. adit Ita Verba: Fiat voluntas tua , Iaaec habet: Diesunt voluntates tu Deo et Rua Misericordia , quae non es cogens , n q, aliquid libero arbitris fert, qua omnes homines vult Disos fori, quod tamen in libera eo-r potesate positum es. EI O alia. quae s de s ctibus rGraim , deqvi dicitur: omnia quaecums voluit, fecit. Huic nemo potes re sere, de qua dicitur: voluntati ejus quis reflet λ Haec Providentiae concordat semper ; alia vero non emper . Si enim velit per Misera cor-ἀiam de aliquo praυο, quod ejusus, in conferat ei gratiamsuam, O
70쪽
1amen ille per liberum arbitrium contradicat, nec gratia Dei consem ιiae, hac voluntas Dei non concordas Providentiae. Das bomines re- sunt voluntati Misericordia, D non resistant voluntati Justitiae. In serra multi contradicunt voluntati Dei, illi scilicet, quae es ex Misericordia : Ciam enim vellet pravos etiam salvare, si velunt; tamen ipsi contradicuut operibus huic voluntati. Non minus eleganter nostram hanc sententiam Angelicus Doctor duobus praecipue locis expressit. Sic enim lib. g. contra Gentes cap. os 9. loquitur: Considerandum es , quod licet aliquis per motum liberi arbitrii divinam gratiam nec promereri, nec a Vocare possis , potes tamen se ipsum impedire, ne illam recipiat. Dicitur eni de quibusdam Iob. a I. Recede a nobis, silentiam viarum suarum noluismus . Et Iob. 24. I i rebelle uerunt lumini. Et ctim hoc sit in pote smte liberi arbitrii, impedire receptionem gratia, non immerit) ei impu- satur, qui impedimentum ponit. Deus enim, quantum ex se es, paratures omnibus gratiam dare, vult enim omnes salo Osferi, sed illi soli graria privantur, qui in se 'sis impedimentum gratia posuerunt ; sicus
Sole mundum illuminante in culpam imputaretnr ei, qui oculos clauderet , licet videre non possi, nisi lumine Solis praeventus. Et in illa verba Ioannis: Nemo venit ad me: Sicut grave per naturam non poterisursum ferri , nisi trabatur ab alio ; ita cor humanum ex se ad inferiora tendens non potes sursum eleυari, nisi tractum per gratiam. Si vero non elevatur, non es defectus ex parte trabentis, qui quan
rum ex se es, non deficit, I ed es propter impedimentum ejus, qui non trahitur. Vides liqc iterum ex sententia Angelici Doctoris velle Deum, quantum ex se est , omnes salvos fieri, velle omnes illuminare, velle omnes trahere, sed eos solos non salvari, non illuminari, non trahi, qui impedimentum ponunt, & qui nolunt 3 sicque nullum ex parte Dei volentis, sed tantum ex parte hominis resistentis impedimentum esse , ct ideo voluntatem Dei salvandi omnes , non ad solos praedestinatos isti enim impedimentum non ponunt sed etiam ad reprobos extendi. Hanc verb Dei voluntatem omnes salvandi, quantum ex parte Dei est , efficacem esse, dubitari non potest; si enim inefficax sit, impedimentum non solum ex parte hominis , sed praesertim ex parte Dei esset; illa enim inefficax voluntas salvandi V. g. Judam, impediretur a contraria, ct efficaci voluntate non salis vandi ue quod enim majus impedimentum operis, quam essicax voluntas non operandi λ aut quid magis morari aliquem potest, ut non F a ambu
