Nodus prædestinationis ex sacris litteris, doctrinaque SS. Augustini, & Thomæ, quantùm homini licet, dissolutus. Auctore Coelestino S.R.E. presbytero cardinali Sfondrato

발행: 1696년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

64 Nodus Praedestinationis

loqui homo non potes, sed qua non licet. Si Paulus audivit, si loqui

potuit, sed non licuit ue ergo hujusmodi arcanorum rationes, ct causae dantur, illaeque Beatis compertae sunt, nobis tamen inter Morta ies versantibus occultae; quid ergo miraris, videre Aquilas, quod noctuas latet λ Legitur in vita S. Angelae Fulsinatis , ei quoque Coe lestia contemplanti, ac in extasim raptae subitb divinorum Judiciorum momenta, ct causas patuisse, ac singillatim , ac velut radio descriptas oculis objectas esse; tantam verb in illis aequitatem, pulchri tudinem, sanctitatem, ac sapientiam effulsisse, tantoque eorum aspe clu, ct gaudio, di amore perfusiam , ut paratissima esset, si Deo ita lubitum seret, illa experiri, aeternumque subjacere. Ergo dum

velum pendet, non accusentur, non damnentur, quae necdum spectantur ue erit tempus judicandi, velo sublato, ac theatro patenteis

Sed Augustinum ipsum audiamus de hac impermeabili abysso pro more suo elegantilsime perorantem ; sic enim Serm. a a. de Verbis Apostoli loquitur . Dicis itas mihi, cur adhuc quaeritur λ quis erim voluntati ejus rellit O homo tu quis es, ut respondeas Deo i quis sis ille, attende, quis sis tu , attende: ille Deus es, sed tu homo . Sed justitiam tibi loqui videris i , ct fons ille justitiae siccarus es t Si iusu loqueriς, unde tibi nise a juso Deo λ quid orgo dubitas jusum, a quo e omne fusum λ aut sinjusum loqueris, debes tacere. Primum ergo fundamentum Ridei pone, nunquid iniquitas es apud Deum y latere torequitaspotest, esse illi iniquitas non potes. Expectas a mefortasse , ut dicam tibi, quare cuius vult' miseretur , θ' quem vult indurat Z sed s , O tu homo, O ego bomo, ambo audiamus: O homo tu quis es , ut respondeas Deo λ melior ergo es fidelis ignorantia, quam temeraria scientia. Si bomos,m ; non indigner ; excedam hominem sipossum, cir forte attingam. Quod si aequitatem illam. quae est apud Deum, modo non videmus, finietur via, ct veniemus ad Patrem , non potes vi deri tempore via, videbitur tempore Patria; ibi aequitatem Dei videbis, illic leges in re, ho, y sine Codice . tam ergo perveniemus adspσ-ciem, aquilatem Dei videbimus, O iam non erit ibi dicere, quaro huic subvenit, o huis non quare ille ductus es, ut baptizaretur, ii

autem ciam bene catechumenus vixerit, subita ruina mortuus est, cir- : non pervenit ad Baptismum p ille cum scelerati vixerit, cum Maecbus . cum S uicus, ctim Venator, aegrotavit, baptizatus est, decessi, e cu' peccatum in eo deletum. Quare merita, non iuvenies, Nispanam ,

furere gratiam, O ecce, O Altitudo divitiarum i Petrus vegas, Lac

92쪽

Dissolutus. Pars I

ινο erHse. O Altitudo divitiarum i hoc nos putas perscrutari posse ,

quod Apostolus expavit λ quaeris tu rationem, O ego expaυso alta tu dinem . Tu ratiocinare, ego mirer: tu disputa, ego credam . Alii amnem video, ad profundum non pervenio , o altitudo i Nemo ergo quae rat a me occultor um rationem. Paulus dicit, inscrusabiliasunt iudi

eia ejus, tu scrutari venisi λ si inscrutabilia Putari venisi, se inosigabilia vestare venisti, crede, jamperiist. Tale est υelle formiari inscrutabilia, O inobligare investigabilia, quale es, videre inmisibilia, Θ fari in abilia. Et traca. in Joan. Quod si nos vitiamus dies pro scientes inυenorit, ibi dissemus , quod hie nonpotuimus. Alterum . quod responderi ad factam objectionem potest , illud est : in hac dispari gratiarum dispensatione, non tam quaerendum es, se, cur Deus hanc tibi gratiam tribuat, non illam ; sed potius, cur tailla,quam tribuit, uti nolis. Sicut si carcere clausi Principe clavem

acciperet, qua erumpere custodia posset januis apertis,nec tamen clavibus uti, sed murum carceris everti vellet, non tam quaerendum esset, cur Princeps clavem osterret, non murum everteret, sed potius, cur oblata clavi uti captivus nollet8 ejus enim nihil interest, clavi, aut muro evadere, modb evadat: at Principis plurimum referre potest,cur unum , qtiam aliud malit. Non ergo tam quaerendum est, cur Princeps hoc potius modo, quam illo juvare reum velit ; sed quaerendum, Cur reus juvari hoc modo nolit, quo Princeps jubet Z Idem de Deo di-Cas , cujus voluntas quantb certius justillima, ct sapientissima est ι tantb minus examinanda,& judicanda est; quis enim examinat certa Tertio denique respondettir, Deum ad diversissimos gradus gloriae, S per diversissima quoque media juxta infinitae providentiae

suae sapientissimas regulas homines destinasse; nec enim minor in ordine supernaturali, quit m naturali varietas est . Inter tot stellarum , gemmarum , florum , plantarum, brutorum, Volucrum, hominumque millia, nullum alteri simile ; alia species , alius color, alia figura , aliae dotes, aliae facies, alii mores. Cum enim omnis creatura sit vestigium quoddam, & exemplar divinae persectionis; nulla verbcreatura totam , integramque exprimere pol sit nam si omnia , quae in Deo sunt, exprimeret, jam infinita non esset opus pluribus, ct variis suit, ut quod singula non possent, omnia coniunctim, a C quantum licet, explicarent. Verba Doctoris Angelici sunt I. p. q. V. Dicendum es, quod disinctio rerum , ct multitudo es ex intemtione primi agentis , quὐd est Deus. Producit enim res in sepropter

93쪽

suam bonita em communicandam creaturis , O per eas repraesentamdam , es' quia per uuam creaturam sufficie uter reprasentari non potess, producit multas creaturas, diversias , ut deest uni ad repraesentandam divinam bonitarem. suppleatur ex alia. Nam bonitas, quae iv Deo essimpliciter, ct uniformiter , in creaturis es multipliciter , or divisim . persctitis participat diυivam bouitatem , cir repraesentat ea torum Universuis, quam alia quaecumn creatura . SiCu tergo infinita Dei persectio causi est varietatis in bonis naturae, ita quoque in bonis gratiae , hideo alia gratia est, quar datur Petro , alia quae Paulo, alia quae Iudae; sic tamen alia, ut omnibas ad bene operandum accommodatissima sit, non secus, ac in magno exercita, Ma peritilliino Duce, non omnibus eadem arma tribuantur, sed aliis gladius, aliis lancea, aliis tela, aliis iaces, omnia tamen ad pugnandum, devincendum aptissima. Quod ergo militibus sunt alia ar-ina , hoc sunt Christianis aliae gnatiae nec si miles lanceam abiiciat, Ducis est crimen, nec si Christianus gratianir recuset, Dei est culpa et S potuit. & debuit miles, debuit, & potuit homo. Idem ergo essinterrogare, cur Deus non eand em Judae, & Petro gratiam dederie. quod interrogare Imperatorem, cur non eadem arma pediti, equitique non eandem lanceam tribuerit λ sussicit, omnibus datum e sie .

quo commodisti me vincere, ac triumphum mereti possent; si noluit, crimen militis, non Ducis fuit. Alio nec minus apto exemplo expi i cari id ipsum potest. Statuit Rex alimis adolescentem sanguine sibi junctum , sed aerumnis coniecturn, ct In exilio procul degentem , ita filium, Regnique haeredem adoptare .. Millis ergo Legatis ad Fn- latium vocat, utque iter facilius, nullcκiue labore absolvat, jubet

serVos, comites, equos, currus, aud si malit aqua vectari ,, naVirri

instructissimam adornari, ac multam pecuniam offerri, darique et e-ctionem, Curru, equo, an navigio iter aggredi malist, & ad thronum Capessendum venire. At ignavus adolescens , di otiis dissuens, molestiam itineris causatus , domi haerere, ac oblatam purpuram rem fare . Rex soror dia tantam gratiam respuentis ofensus, alium sivRegnum adlegere, ac throno imponere, primo illo in exilio, Otisque , ct aerumnis marcente ; qui ubi intellexit, alium ad Imperium evectum, omnia querelis, de accusationibus implet, ct culpam totam in Regem refert, qui ad iter, Regnumque capessendum non illarri

dia submiserit, cum quibus cerib praevidebat, iter arrepturum H is se: nam si currum illum igneum, quα Elias in Coelum abreptus est ,

94쪽

Dispolutus. Pars I. 67

aut Angelum misisset, qui Prophetam capillo sublatum Babylonem

per aera transvexit, aut alas commod a siet tot aliis volucribus multbhomith inferioribus concessas, certb se viam ingressurum , ct ad Regnum , quo Vocabatur , perventurum suisse . Si hoc , inquam , ignavus ille diceret, quis non meritb irrideret, ac non injustas tantum, sed insanissimas querelas crederet At id ipsum faciunt, & dicunt peccatores, quicumque iis gratiis, quas a Deo copiosilsime acceperunt, abusi, ac propterea coelesti Regno exclusi, culpam in Deum reserunt, stigideque interrogant, cur non auxilia tribuat, quibus praevidebat, certissim b consensuros, ac postea salvatum iri λ quibus respondendum est, velle Deum, omnes salvos esse, mod1 tamen, ac

ratione non qualicumque, sed a se sapientissime praescripta; . sicut

Vult aestatem, vult autumnum esse, Sole tamen non in quocumque ,

sed in Cancri, Leonis, Librae signo metante ; ct ideo stultus omnino esset, quicumque in Aquario, aut Piscibus messem, & vindemiam quaereret. Uult ergo Deus , ct Petrum , ct Judam salvos esse, sed non eodem modo, nec eadem gratia Petrum, qua Iudam. Quid enim non secit, ut Judam salvaret, & ab exilio peccati, quo tenebatur , ad poenitentiam prim b, ac deinde ad aeternum Regnum proVeheret in Collegium Apostolorum accepit, inter amicos conscripsit, testem sanctitatis,ac miraculorum suorum secit, docuit, monuit, minatus est , praedixit, osculo, amplexu strinxit, ac jam jam sceleri pertinaciter accinctum cum armata cohorte ad terram allisit; quidam abb facere amplius debuit, ut obstinatissimum expugnaret 8 Habuit ergo Judas, ct pedes , currum, di navim, quibus iter salutis ingrederetur . At si gratiam Petro, & Magdalenae datam haberet, viatam mutasset. Verum quid hoc aliud est, quam cum inerti illo Adolescetate, quadrigam Eliae, & volucrum pennas optare, Cum ad iter faciendum equus, ct rhedae, navisque sum ciant. Deinde quis novit Cum ea gratia, quae Petro, & Magdalenae data est , Judam conversum iri, cum sorte plures, ac majores gratias utroque acceperit λEtiam Epulo Evangelicus Fratres suos ad meliorem frugem redituros sperabat, si ad illos mortui mitterentur ; sed responsum est: Habent Mosen, Er Prophetas, audiant illos, etiamsi aliquis ex mortuis

ad eos venerit , non credent. Vult ergo Deus S Petrum, de Judam, ct Reprobos, de Electos, omnesque homines salvos esse, vult omnibus media dare, non sollim quae sufficiant, sed etiam quae abundent. Cur verb non dat alia, quibus praevidet, salvatum iri λ quia id tam

95쪽

6g Nodus Praedesinationis

non convenit varietati, ordinique, ac legibus gratiae a se praescriptIs, quam non convenit uniuerso aestatem eye, nisi Sole Cancrum obiatinente , quam non convenit homini, alio modo, quam oculis videre, aut alia ratione, quam pedibus iter facere. Sicut ergo non ideo oportuit, mutare leges naturae, quia tu illi subiici recusas, ita non oportuit mutari ordinem gratiae. Totam hanc doctrinam ipse Augustinus paucis quidem, sed clarillimis verbis insinuat lib. I. de

Nat. & Grat. cap. I . Hoc utis agit Deus, ut fauet omnia, sed agit judicio suo, nec ordinem accipit ab aegroto . Ecce concedit Augustinus, Velle Deum omnes salvos esse , sed non eodem ordine , iisdem- iue remediis ; nec ex voto, arbitrioque hominis, sed suo . Sicut enim noluit dispositionem, nexumque causarum naturalium singulorum electioni permittere ue ita multoque minus ordinem, ac nexum Causarum supernaturalium, quae quantb nobiliores, tantb minus decute

ex alieno judicio, nutuque pendere. Qubd si tamen tibi ista non sufficiant, quae convincendo etiam pertinacissimo sufficere deberent; redeo ad prima, ct cum Λugustino iterum , iterumque inculco: Νοα

si Drutari ,si non υis errare.

XX. Obiici tua septimo . Haec sententia,quae dicit, Deum, qua tum ex parte sua est, omnibus aequaliter gloriam velle, videtur Sacris Litteris adversari, ct iis pra sertim, quae S. Apostolus saepillime ad Rom. 9. ct II. repetit: Illic enim cum disputationem aggressius esset, cur Deus rejectis Judaeis, Gentiles ad Fidem elegisset, id totum in Dei voluntatem, occultu inque propositum refundit. Verba Apo- soli sunt: G- enim nondum nati offent, aut boni, aut mali aliquiavissent, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus , I ed ex υocante dictum est eis: quia major serinet minori, secus

scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui .... Moysi quoA HAcit: Miserebor, cujus misereor , ct misericordiam prae fabo , cuius

miserebor ;igitur non volentis,um currentis,sed miserentis est Dei . . . . ricii enim Scriptura Pharaoni: iv hoc ipsum excitaυi te, ut ostenda D te virtutem meam, ergo cujus vult metiseretur , in quem vult ob mTat . . . . An non habet riguluspotestatem ex eadem masa faciendi aliud quidem vas inhonorem, abud in contumeliam p. . . . quod ergo quis rebat Israel, hoc non es consecutus, eis Silo autem confecuta est ue cinereri vero excaeca i sunt, sicuι scriptum est dedit eis Dominus Spiritam compunctionis, oculos, ut non videant, aures, tit non audiani ias in

hodiernam diem , conclusi enim Dominus omnia in lucredulitate, us

96쪽

Dissolutus . Pars L

emnium misereatur. Hactenus Apostolus, ex qnibus argumentari ita licet: Deus Jacobum dilexit, Esau odio habuit; quaero, unde tanta disparitas, ut unus diligeretur. alter odio haberetur ex parte hominis λ at nondum nati, nondum operati erant, ergo ex parte Dei; si ergo Deus ante omne opus alium diligit, alium odio habet; sequitur Deum, quantum ex se est , non in omnes aequaliter propensum esse. Neque dicas: Nihil quidem mali operatum Esau fu i sie, antequam nasceretur; praevisum tamen male operaturum , ct ideo nota amore, sed odio dignum fuisse. Primo enim in Scripturis inauditum est, Deum aliquem odio, aut pinna prosequi propter peCcata , quae nondum secit, sed quete facturus est; amat enim Deus , qualis aliquis est, non qualis suturus est. Deinde: si Deus unum diligit, quia praevidit bonum; alium vero odio habet, Quia praevidet, malum suturum esse; quid opus Apostolo fuit, tam longam disputationem texere , tot causas inquirere, se in omnem partem versare, ac tandem ad occulta, ct inscrutabilia Dei judicia , velut ad asylum confugere, cum facillime se labyrintho explicare, totamque causam duobus ver bis ah solvere potuisset, si dixisset, unum dilectum, alium rejectum esse non ex operibus quidem bonis, malisve, quae jam secisset, cum nondum nati essent, ced quae praevidebantur facturi, si nascerentur . Rursus ea Verba: non ex operibus, sed ex vocaute, O ut propositu Dei maneret, dictin es: quia Iacob dilexi , Uau autem odio habui hclariisi me insinuant, qu bd unus prae alio diligatur, non operibus, sed Dei proposito adscribi. Si ergo Deus nullam operum ratione habet, sed sola sua voluntate Esau a Jacobo distinguit, non ergo, quantum ex se est, omnes vult aequaliter sal vari. Illa quoque verba: Miser bor, cujus misereor, clare significant,Misericordiam a Deo non omnibus , sed aliquibus tantum praestari, nam si omnibus: non diceret, Miserebor, cujus rarissereor , sicut quia omnes homines moriuntur,s ustra dicitur, eos mori , quos Deus vult, cum Velit omnes. Idem, ct praecipue ex illis verbis colligitur: cujus ergo vult, miseretur , O quem vult obdurat: an non habet figulus potesatem Oc. Si enim aliquorum miseretur, quia vult , alibs verb obdurat, quia vult; sequitur, voluntatem Dei non omnibus propitiam esse; quis enim propitiam illis dicat, quos obdurat λ hoc est quorum non miseretur, ut exponit Augustinus. Et sicut, qubd ex eodem luto, ea tamque maiasa alia sint vasa ad honestos, alia verb ad sordidos usus; nihil aliud , figuli voluntas in causa est, ita quud Pharao, quod Judas ex

97쪽

o Nodus Praedesina tionis

reprobis ; qubd Paulus, qubd Petrus ex electis sint ; nullam plandaliam causam, quam Dei voluntatem Paulus agnoscit. Cum haec objectio multa complectatur, ad singula respondem dum est. Primo igitur observa, hunc Apostoli locum, unum ex illIs esse, de quibus S. Petrus scribit a. a. Sicut se charissimus Frater no-ser Paulus Secundum daeam sibi sapientiam vobis Ampsit ue sicut er tu omnibus Episobs , in quibus quaedam sunt di ilia intellectu, qua indocti, Θ in biles depratiant. Et plane his maxime Pauli verbis

Lutherus, de Calvinus ad errores suos muniendos abusi sunt. Cum ergo clarissimis Scripturae testimoniis ostensum sit , Deum Velle om-nso Klvos fieri, omniumque misereri 3 quae ratio patitur, ut clari L.

Liria, ct planissima testimonia, obscurissimis illis, ct abditissimis

cedant λ Nam quae clara sunt, per obscura impugnari non debent, ised obscura potius per clara monstrari ; alioquin si certam Veritatem incertis rationibus urgeas , idem suerit, quod velocissimum cervum lenta testudine, aut claudis , caeci sciue canibus leporem venari. Quae igitur Paulus de Gentium vocatione prosequitur, vera quidem sunt, sed di ilia intellecto, di ideo obscura, non ergo probationi idonea . Adde , quae in scripturis uno loco dicuntur, cum aliis Conserenda esse, id enim veritati, quod remotis procul stellis contingit, ut videlicet coniunctae non solae appareant. Tu dicis, non GEcurrentis , ego respondeo: Sic currite, ut comprehendatis . I. ad Corinth. 9. Tu dicis: Non es Oolenti ego respondeo: Si volueritis , O audieritis me,bona terrae comederis Isia. I. vers. s. Si volueris Iervare mandata, conservabunt se: Ante hominem vita, λ mors, auod

placuerit ei, dabitur illi : Eccl. 1 f. Tu dicis: Esau odio babuit: at ego respondeo : Nihil odit eorum, qua fecit. Sap. II. a r. Tu dicis: Es filius Dei miserentis ; at ego respondeo et Misereamur

impio, Θ non disset justriam. Isa. I 6. Curavimus Babylonem, oe ηοπ es curata. Isa. ς I. 9. Quoties volat congregareflios tuos, no- lusi λ Matth. et . q. Non ergo est solius miserentis, ct curantis Medici, sed etiam volentis aegroti. Tu dicis: Cujus vult, misere- ωr 3 at ego respondeo: Omnium enim misereris , quia omΠium Domi s es. Sap. II. Et neminem perire vis a. Pet. q. Tu dicis: quos vult, indurat ; at ego respondeo: imo Deus est, qui monet, v jubet : Si vocem ejus audierisis ; nolite obdurare corda vesra. Psalm. q.

Non ergo obdurat, qui prohibet obdurari. Et iterum, Deus est, de

98쪽

Dissolutus . Pars I. 7 I

de quo Apostolus: Ipse autem neminem tentat. Jacob. I . si non tentat, quantb minus obdurat Z Tu dicis: Deus excitaυit Pharaonem . ut in ipso sevdat potentiam suam. At ego respondeo et ne dicas , illime implauaυit, non enim sunt ei nece rit homines impii Eccl. Ir.

Denique tu dicis : Nunquid non babet Aulus potesatem aliud quidem

vas faciendi in bonorem, aliud vero in contumeliam 8 At ego respondeo: Nunquid Doluviatis ejus est mors impii, O non potitis ut cou vertatur, vivat λ EZech. I 8. Numquid mu vult omuer salvos feri , in in quitionem veritatis venire Ad Timoth. g. Ergo vult omnes vasa honoris, ct vitae, non vasa mortis esse, aut contumeliae. Si ergo Scripturae cum Scripturis conserantur, ut fieri oportet ; Verae sunt, quae Paulus dixit, sed salsa, quae ex Paulo colliguntur, nec eo sensu intelligenda, quem cortex vorborum Ostentat . Secuudo Circa ea Verba: ctim nondum nati essent, aut quidquam boni , vel mali egissent, dictum est Iacob dilexi , E au aute

odio habui, sciendum est, si sensum litteralem, & proximum eorum verborum attendas, non de electione, aut reprobatione intellia genda esse ; sed tantum de temporali felicitate, in qua Jacob 'praelatus est, Regno in eum, eiusque posseritatem translato, ac Esau, ct Idumaeis adempto, ad quos alioquin sure Primogenitorum spectabat. Sic enim apud Malachiam cap. I. ex quo Paulus hanc sententiam accepit) legere est: Dilexi Iacob, Esau autem odio habui, iam posui montes eius is solitudinem, O haerediIatem ejus in dracones deserti . Et ipse Paulus loco citato: Νοπ ex vel ibus, sed ex vocaute dictum est: quia major service minora ; totum ergo odium .suit, quod major serviret, ch in catenis Babylonis haereret, minore regnante, Iibertati restituto. Est verb idiotismus, &phrasis Hebe ica, qua Hebraei, cum comparativis careant, dicunt, odio haberi, qui miantis diluuirtur ; ct uou esse, qui sunt quidem , sed insta alium ; quod mille exemplis ostendi ex Sacris Litteris posset. Unum tantum, alterutrive dabimus: Gen. 29. In textu Hebraico dicitur : Videns aurem Dominus , quod odio haberetur Lia 3 hoc est, qudd minus, qu in Rachel diligeretur. Et Luc. I . Si quis non odit Patrem suum , ω Matrem suam, non potes meus esse Discipulus, hoc est, nisi quis minus Patrem , & Matrem, quam me dilexerit. Et Matth. s. Audisis. quia dictuis es, diliges proximum tuum, o odio habebis inimicuis suum , id est, minus inimicum , quam amicum diliges. Et Joamaa. Qui odis Arima; uam in boc mundo, is vitam aternam custodis

99쪽

a Nodus Praedesinationis

eam ; hoc est, qui minus vitam temporalem, quam spiritualem dIlioit. Et I. ad Corinth. g. Nes qui plantat, nese qui rigat, es at

quid , sed qui dat incrementum ue hoc est, qui plantat, qui rigat,

nihil sere agit, si cum Deo componas incrementum dante. Nihil ergo aliud est odium, quImminor dilectio, alioquin si de vero odio , ct reprobatione intelligas, sequeturi Jacobum , Omnesque ex eo genitos inter electos nam non de sola persona , sed toto genere , aCPosteritate Propheta, ct Apostolus loquuntur) Esau vero, omne iaque idumaeos inter Reprobos esse, quod falsissimum est, cum Esau ,

Se Jobum qui ex Eseu familia fuit) aliosque multos Idumaeorum ,

constet testimoniis Patrum, ipsaque Scriptura ad vitam aeternam pervenisse. Sed Paulus ex sensu litterati ad mysticum, de allegoricum transit; hoc est, ex terrena felicitate, quae non ex meritis , sed eX Dei propolito Iacobo potius, qu m Esau collata est , ad mirabilem vocationem assurgit, qua Gentiles ad Christianam fidem prae Judaeis electi sunt. Sicut enim Jacobus nullo suo merito regno poties ius est, ita Gentilis nullo merito suo ad fidem vocatus est, utrumque

sine merito ue utrumque non volentis, non currentis, non operantis ,

sed miserentis Dei fuit, id dogma catholicum est, quodque citra ha resim negari non potest, gratiam videlicet primam , seu primam Vocationem, nullis meritis dati, alioquin non gratia, sed debitum esset. Et hanc esse Apostoli mentem, constat tum ex ipso contextu , tum etiam ex Augustino lib. I. ad Simplicianum quaest. a. ubi sic loquitur et Et primo intensionem lorioli, qua per solam Episolam v get, tenebo , quam consulam ; haeo autem es, ut de operum mcrito nemogArietur, de quibus audebant Israelitae gloriari, quod data ibi sigi servissent, O ex hoc Gangelicam gratiam tauquaim debitam meritis percepi Ise; uvde nolebant eandem gratiam dari Gentilibus, tane quam indignis, nisi Iudaica Sacramenta perciperent, non enim luteia ligebant, quia hoc ipse , quod gratia es, operibus non debetur, alioquin gratia iam non es gratia. Et ideo inu 'tis locis gratia praponitur veribus, non ut opera extinguat, sed ut ostendat, non ese opera pDι cedentia gratiam, sed eousequentia, ut scilicet non sequis σrbitreruκ percepisse gratiam, quia bene operatus es ; sed bene operari που pilo . Misiper gratiam , nec enim at ferveat, calefacit uvis, sed quia fervet 3 nec ideo bene curris rota, ut rotunda sit, sed quia est rotunda ssc etiam nemo bene operatur, ut accipiat gratiam ι sed quia accepit .

Hactenus Λugustinus, ex cujus verbis intellig is, nihil Apostoli ver-

100쪽

ha nostrae sententIte, & hactenus dictis obstare, cum nihil aliud Apostolus velit, quim primam vocationem non operibus deberi, sed Dei Misericordiae, quod omnes Catholici fateri debent. Qubd ii omnino velis, Esau vero, formatique odio habitum, ac reproba tum esse; sane nulla hujus odit, ct reprobationis alia causia esse potuit, quὲm peccatum, & voluntas delinquentis, non verb voluntas omnia diligentis Dei. Audi non me, sed ipsum Augustinum , sic enim in expositione quarumdam propositionum ex Epistola ad Romanos num. 6o. scribite Quod autem Iacob dilexi, Esau auum odio habui, nonnullos movet, ut putent, Apostolum Paulum absulisse arbitrium , quo promeremur Deum bono pietatis ; vel malo impietatiro=Mimus . Sed respondemus, praescientia Dei fictum esse, qua no- Uit, etiam de uondam natis, qualis quis futurus sit. Et lib. i. ad Simplician. quaest. a. Non igitur odit Deus Esau bominem, sed odio Deus Vrupeccatorem . . . . Odit enim Deus in homine impietatem . O in aliis , eam punit per damnationem, in aliis adimit per jus carionem , quemadmodiam ipse judicat ese facisngum, judiciis illis inscrutabilibus . Ei quod ex numero impiorum, quos non j lificat, facit υasa in contumeliam , non in eis odit, quod facit, quippe in qua i-rum impii, sunt execrabiles ; in quantum autem vasa sunt, ad aliquem usum faciuns, ut per eorum ordinatas pinnas, vasa, qua ut in honorem, prosciant. Non is stodii Deus, nec in quantiam homines sint, nec in quantum vasa uni ue id est ue nou quod in eis facie creaη- do, uec quod in eis facit ordinando Sicut enim Judex in bomise oditorium, sed non odit, quod datur ad metallum, illudem fur, boc Jud facii ; ita Deus. Et iterum i Noluis ergo Esau,

non cucurris. Sed eis voluisee, ερο emurrisses, Dei adjutorro perve qui etiam velle, curre o υocando praestaret, nisi vocation. contempta reprobus feres. Vides hic iterum aperte lateri Augustinum. Don ideo reprobatum esse Esau , qubd Deus non vocaverit, aut quod

velle, ct currere quod ad gratiam efficacem pertinet prauia re noluerit; sed qubii Esau vocantem contempserit. Causa ergo, ob quam Judaeos de quibus in persona Esau loquitur Paulus aliosque xeprobos Deus odio habet, non est Dei, sed hominis voluntas, hoc est, Peccatum ; nam si non peccarent, nihil esset, tcste Augustino, quo possent odio haberi. Et plane nihil ex parte Dei ad convertendum Judaeos defuisse, clarissiimum est Scripturas legenti: Quid debuis./νquit, facere vineae meae, O non feci λ Isa. s Lita quoti X vovi

SEARCH

MENU NAVIGATION