De divino officio commentarius historicotheologicus ... accedunt Regulae criticae, quibus Breviarii autoritas constituitur, & Germana S.S. Acta a spuriis fecernuntur. Autore d. Francisco Macchietta

발행: 1739년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

dissena habenda est de nuptiis , atque imaginibus adjudicata Evangelistae Ioanni doctrina in Aetis, quae sub ipsius nomine

circumseruntur. Hominis alia pland a Christo vexilla sectantis, est factum D Thomae,quem dira imprecatum cuidam alapam sibi impingenti narrant conficta ipsius per Manicharus Acta. Legesis alia hujusmodi in memoratis Apostolorum Achis r nos enim ad Sanctorum gesta vocamur, quae pariter miram ab impostoribus jacturam passa, omnium suffragiis acclamatur . Et si primorum Antistitum vigilantia nihil reliquerit intentatum, ut praeclarissima Martyrum gesta omni fide scriptis exarata po-iteritati non ad exemplum modo, sed etiam ad sincerum

historiae monumentum donarentur δε in re qua argumento n

his est demandata per Romanum Pontificem taementem I. septem Notariis haec cura , de imposita Subdiaconis , atque Diaconis lex, ut de Scriptorum veritate diligentissimE investigarent r nihilo tamen lectus ea nobis eripuit inimicorum se vities , i&i in primis excitatus a. Diocletiano, aliisque Imperatoribus adversus Ecclesiasticos libros immanis furor, eo exitu, ut de primis Martyrum Aetis vix pauca ad nos legitimis scriptis autographa derivarint. Ultimis hisce tempo-xibus'Cl. Theodoricus Ruinartius omnem quidem intendit operam, ut Acta Martyrum sincera, selectat, atque ad M.

S. S. fidem castigata vulgaret: verum .ea ab eruditis fidem omnem extorquere ne dum potuerunt, in hac collectione nactis plura, quae' nova incude egerent. Ad horum classem refertur vita Iacobi Hierosolymitani Episcopi, quam ab Hegesippo descriptam magis ad fabulae, quam veritatis ingenium accedere autumat Dupinus, Martyrium S.Iustini Episcopi , quem mortali vita veneno ediustum contendit Pape.hrochius , non capite obtruncatum , uti Ruinartii Acta sSanini Saturnini Historia , quam Ruinartius germanam h heis calumniatore non Historico digna censetur a Natali ab Alexandro Hist. Eccl. N. T. Saeculo I. Dissert. Is . Idem judicium serunt Censores de aliis, quae titulo Notariorum Romanae Ecclesiae Acta Martyrum , typis habentur vulgatar cum .persuasum sit ipsis e diro illo Diocletians naufragio Mart

rum Acta persecta, atque numeris omnibus absoluta non ena

lasse , sed perpaucas dumtaxat tabulas, reliquis omnibus

272쪽

2 De Divino osse oemendatione id ignis. Quid reseram ex industria ab Haeret,

eis vitiatas Martyrum Historias Pro omnibus audiatur Ar .nobii l. i. adversus Gentes testimonium ei Omnia conscribi . aut in auras omnium pervenire non potuerunt gesta gentitur in ignotis , ct usum nescientibus litterarum : aut siqua sunt litteris, eonseviptionibusque mandara , malevolentia Demonum , quorum

cura , ct sudium ebi hane intemeipere veritatem , ct cominum his hominum, interpolata quadam, o a ita , partim mutata atque detracta verbis , s Iasis , listreis, tit eradentium tardarentsdem , O gessorum eorrumperent auctoritatem. Quei id eos mem rem , qui Martyrum Catalogo impios homines inseruerunt ut Marcionitae , Catapli riges, Ephemitae, Ariani, atque alii id genus imposiores , quibus , Reformatos nostros adjicere postumus, qliasi idonei ad Martyrium fuissent , quos Ecclesia ad praelium non armavit. Ad haec quanta mendaciorum seges in vitis hominum , quos non Martyrium , sed intem rata vita ad immortalem. patriam transmisit, non irrepsit fProfecto satis eas oculis lustrasse, ut pateat nihil minus , quam sermanae historiae imaginem ibi delineari. Metaphrastis opus, unde plures sacri Scriptores Sanctorum Acta traduxerunt,historica fide indignum habetur a. viris doctis ri passim adminet Baronius inon pauca spuria , & fabulosa spongM , lit raque digna suam in historiam ex nimia credulitate congessisse Metaphrastem - Male meretur de veritate apud. Bella minum idem autor , & Bailletus Orat. de Uitis S. S. scribit eius fidem non Catholicis modo, sed Haereticis ipsis esse siruspectam . Aator iste a nonnullis. Haretieis ealumniatoris , e fassarii Aeo' habitus s , ad mo raparienda a natura com tus , o licentior iis omnibus fabulis, , quas pro Diis suis Gracia gentilis invexit. Neque benignius excipiunt alii S. S. illustria

esta , quae Aloysius Lippotnanus, Iacobus de Voragine.

etrus de Martyribus, Laurentius Surius, Petrus de Natalibus , quaeque D. D. Putet , Marchant , Robin Gallice anno MIDCX. Arnaldus Andilliacensis item Gallice anno CIDI DIDCLXlU. vulgarunt , de alii primi subsellii autores satque maximE Monachi nonnulli , qui multas Sanctorum vitas consarcinarunt, si audiri meretur Bailletus, ex solo sui cerebri genio, vel veras ad Sanctorum facta supra hominem

273쪽

Commentarius Historico.Theologieur. Is revehenda ita corruperunt, quasi homines audire indignaren tur,qui SanctiMujusmodi abusus notatur etiam a doctisssimo vi ro Melchiore Cano l. II. de Locis Theologicis c. 6. Sui autem res humanas a Diυis, quorum historias scribendar sumunt, alienas fraeensent f hi divos ipsos ne homines quidem fuisse, credere videntur. Vidimus Sacras Litteras, Patrum Codices , S. S. A 2 a,.queis tandem canonica oratio conflatur ab impiis, vel vanis, atque superstitiosis hominibus adulterata: nunc adjungenda sunt ea , quae' prodant Conciliis , atque legibus suis Eccle-sam semper adfuisse, ut sutelae istae, Scaudacium hominum praestigiae vel in ortu suo praes carentur . Lamentabatur aevo suo aniles in Religione fabulas locum invenisse Paulus , &futura prospicienti oculo, etiam posterioribus sarculis inventuras vaticinatus,sedulo cavit, ut a fidelium coetibus,atque cordibus es minarentur. La icena Synodus c. ys prohibet alios Psalmos in Ecclesia cantari, alios libros legi, quam qui fuerint , Ecclesiastica autoritate probati. Non oportet privatos , atque pol ios Psalmos in Ecelsa eantari, neque Biros non eanonicos δε- g. . Milevit. II. ean. Ia .statuit dicendas esse Orationes, Preces,

Missas , Praefationes , Commendationes , Manuum impositiones , quae alicui Concilio fuerint probatae: Piacuit etiam illud, ut precer , vel orationes , seu missa , quae fuerint probata in Concisio , Me prafationes, commendationes, manuum impositiones celebrentur ab omnisus: nec alia omnino dieantur in

Ecelsa, nis qua a prudentioribus tractata , veIeompo ita fuerint in SInodo, ne forte aliquid eontra Mem, vel per ignorantiam , HI per minus studium fi compositum . Innoc. hu us nominis I. in Epist. ad Exuperium Tholosanu in Antistitem anno qCy, c. p. sacrorum librorum seriem in primis exhibet , rum ab

Ecclesia separat Acta Matthiae, Acta Iacobi, Petri, Ioannis &c. Gelasius in Romano Concilio septuaginta Episcopo. rum I Gessa, inquit, Sanctorum Martyrum Aecundum antiquam consuetudinem in Romana Ecelesta non Ieguntur , quia eorum a

ui eosscripserunt, nomina penitus ignorantur , ct ab ini elisus seu Idiotis suprema , ct minur aptὸ , quam rei ordo fuerit, seriapta esse putantur , ficut cujusdam Dirisi, o Iulitae ; sicut Geomgii , aliorumque hujusmodi palmnes, qua ab Haereticis perhibentuν composta. Alia praeterea scripta in hoc Concilio inter Apocry.

274쪽

a recensenda decernit idem Pontifex, cuius verba non vacat ulterius proferre. Canon 6I. Synodi Quin-Sextae in Trullo anno 692. congregatae legi vetat falsas , &confictas Martyrum historias , immo flammis ultricibus eas jubet consignari. a veritatis bostibus Diso consciae sint Marurum: hδον is , ut Dei Martyres ignominia incerent, o qui eas audia rari essent , ad infidelitatem deducerent, in Eeeissa non publicari iubemus , sed ear igni tradi. Hadrianus I. ad Christi vices in terris gerendas anno γ7 a. erectus, in Epist ad Carolum M. Galliarum Regem scribit Patrum vitas in Ecclesia non legi, nisi sincerorum testium suffragia accesserint. Sed quid ultra Ecclesiasticis congerendis decretis immoramur Nonne illa fuit Tridentinorum Patrum mens, ut Catechismus, Breviaria , Missalia novae limae subacta, mendis, & assutis laciniis castigarentur 3 En ipsius verba ex sess. as. transcripta r : Smerosancta Srnodus delectis quibusdam Patribus commist, ii de variis Censuris , ae libris via suspeeiis , via perniciossi, sia facto opus est considerarent , atque ad imam Sanctam Synodum reis ferrent. Audiens nune ob Afrorum varietatem non pose distincte, F commode a S. SInodo judicari, praecipit ut quidquid assis I sium est, Sancti a Romano Pontisci exhibeMar . . . . . idemque de Catechisma, Missali, ct Breυiario feri mandati Haec Tritidentinae Synodi auspicia , & vota animisi erexerunt plura Christiani orbis Regna, & Provincias plures , ut Ecclesiast,

corum Codicum reformationem aggrederentur. Quamobrem

anno II 28. in Synodo Senonensi de Sacris libris emendacidis edita fuit lex : Disece ani statim post Hllutumprasens Con elatum dia genter υ tabunt Breωiar;a , Missalia, rutiphonalia a ct Sanctorum Legendas, er quae deprehenderint in illis superflua , aut non satis pro Ecclesta dignitate eo enisuria, ipsi eontinuo tollent . A Synodo Coloniensi anni Is 36. idem Statutum promunavit: indelimur operae pretium futurum , s mssalia perinde , a

que Breviaria permiari curemus 3 ut amputatis tantum superfluis ,

o quae supergitiosius inventa videripossumi, ea tantum, qua digni tali Eceusia , ct priscis institutis consentanea fuerint , resinquantur. Porro istiusmodi sacros emendandi libros pius servor enitust insuper in aliis praeclarissimis Catholici orbis Dioecesibus Lam ante, quam post Trideo tinum. Nonne , ut alios prae

275쪽

commentarἰus ustor co-The log eus. a Iheream libros, a Breviario sustulerunt quidquid comment, tium , aut superstitiosum potuerat irrepsisse Lateranensis, &Romana S Petri Ecclesia Nonne idem praestiterunt celeberis rimae duae Hispaniarum Diocceses Toletana , & Salmaticen .s,3 Simili 1hidio prosectb non pepercit Mediolanensis , non pepercit iterum Romana in editione Breviarii, quae Urbani VIII. & Clementis VIII. auctoritate, & jussu recognita prodiit. Operam impendit eamdem Parisiensis Ecclesia in Br viario sibi proprio a mendis castigando, rem duobus Archiepuscopis promoventibus, ab anno 167o. , ad annum I 6 I. quo emendatio prima lucem aspexit; deinde sub alio Archiepiscopo Cardinali de Noailles ad novam limam revocatum, castrugatius fuit anno typis consignatum. In eiusdem operis partem venit Ecclesia Senonensis , cujus Breviarii ultimo emendati, anno scilicet 17oa , exemplar vix ulli non prohatur.

Quae eum ita sint , mirari amplius subire non debet emunctae naris Criticos diligentiam exercere suam in sacris libris, de quorum veritate in fallibiles Ecclesiae desinitiones dubium movere non Vetant 3 nec ulla Religi e tangi, si fidem iis detrahant , ubi certa, vel gravia suppositionis, corruptionis aut superstitionis momenta deprehendant. Cum enim pro

certo nabendum doceat omnium saeculorum experientia ab

his fraudibus immunes haud esse Ecclesiasticos Codices; cumque obtrusas fraudes reserari , corrigi, & a publicis, privatisque rebus 'amandari pro virili studuerit, &studeat temporibus quoque nostris Ecclesia I quemadmodum relata decreta suadente quis non intelligat citius Ecclatice vocibus auis dire , atque de illa optimE , eximieque mereri homines istos, dum aegre serunt pro Veritate fabulas ingeri, pro germanis autorii in scriptis spuria obtrudi, & pro linceris monumentis commentitia fidelium auribus in templis,publidisque supplicati nibus inculcari , ideoque, maturo adhibito examine , atque' ex antlatis pro veritate consequenda laboribus, monent, quid .n Ecesesiasticis libris velut adulterinum, quid tamquam si

perstitiosum , quid uti sutile sis a germanis, piis, gravibiis

ite operibus, atque narrationibus secernendum , nec non

Hane a populorum animis obliterandum , tum ne ab imp.

276쪽

ris , atque suspeetis sontibus exempla, & doeumenta sideIes

hauriant; cum ne pravi homines squod utinain saepius nota contigisset J pro paucis commentis Oggerant in Ecclesiam con vitia ; magistram vocitent errorum, uti olim Graeciam vetus Paraemia , Didquid Gracia mendax audet in historiis . Hine prsemi nominis autores nullum, aut sibi, aut Religioni creare periculum, immo admodum commodi affere opinantur, si de Breviarii autoritate sermonem instituentes, apertE profiteantur Romani Breviarii effata efficere non posse, ut fabulae veritatem induant. Hi Natalis ab Alex. Differt. ao. Saevi III. siint sensus e Censeri non debent e lorata , atque inconeus se veritatis quacumque Breviario sunt inserta , quod pluribus exemplis probare faelis esset. Consonat Tillemontius not. 9. in IesChro . haec scribens r Ecelesia nobis aliquando integram faeis abrias f Officii J verbis recedere, animumque sectari, atque in re has Historis i iis assentisi , qua ad leges Hi loricas exacta eo

tinent ver ratem . Bailletus in se . art. II. confidenter pronuntiat Breviaria mendis oppleta esse, totque aspergi Rommanum ipsum , quot aliud quodcumque. Vix parcius lii, quuntur Richardus Simonius, Ioannes, Launojus , Thierius, Bernardus Lamy, Dupinus , aliique praestantissimi Critici. Et si verti haec ita se habeant f non proinde flocci facienda Breviariorum, & hujusmodi Codicum auctoritas. Operae quia dem pretium est diligentem ponere curam, ut apertum fiat, num errorum illi planE sint expertes , utque deprehensi ei,

rores emendentur e donec autem id aut certo , , aut gravibus

momentis non constat, sua Ecclesiasticis libris debetur reus rentia s probabili saltem fide non sunt spoliandi, recepti ab im. memorabili temporis decursuὶ Ecclesiastici Codices, queis ad

Deum laudandum non minus , quam ad Religiosos veterum sensus, atque heroica Sanctorum facta , unde mores nostri instituantur , eruenda nobis pia mater proponit. νNon paullo me prosecturum sperarem , si, indicatis abusi. bus , queis Ecelesiastici libri suerunt, sintque etiam num Emalevolorum , aut impudentium temeritate obnoxii, admi niculis quibusdam iuvarem Lectores s unde cavere sibi possinta falsis pro veris adoptandis, & noverint a germanis spuria secernere. At vero cum voluminibus aptam materiam

277쪽

Commentarius instor eo-Theologisus. asspraeberet 'tegulas assignare omnes, quae ad sinceram Scriptu rarum lechionem ad genuinos Patrum textus , ad vera

Sanctorum Airi dignorienda solent ab autoribus proponi rideo ommissis, quae ad Scripturam spectant, & ad Patres, de Sanctoruna praecipue Actis, utpote instituto nostro magis congruis , nonnulla delibabo .. Vacillantis itaque fidei habeto Martyrum Aera , qua insolitis crueiatibus ferunt ab hujus

Uura Iutis ereptos christiani nomisus professorei ; quaeque sepiar in satelliter , in Daeises orationibus , auoquiisque eodem invexisse

prodant. Certε prudentibus, de accuratis rerum existimatoribus adeo Elnaeorum moribus , atque statutis se nec non I

hi Christianorum Viri tui haec advertari visa sunt , ut suspe. Otae ipsis proinde fuerint tabulae quaecumque hujusmodi coimplectuntiar, aut ad summum a Novaturientibus non mini. mum easdem vitiatas Judicarint. Sic Acta nectae , qua nervis omnibus a suspicione vindicare conatur non minus in Annalibus ad annum 47. quam iii lautis ad diem. 23. Smptembris Batonius maxilis a vero dissonantia censent alii Recentiores, quod ea, & sic diversa mortis instrumenta in Sanctam Virginem a 'rannis reserant. armata , ut fidem superet ab una muliercula tandiu se passos defatigari mu di a potentes Sic humi exquisitum illud machinae dentatae tormentum , cui lacerandam Catherinam objecit Maximinus, unquam in crudelis huius Imperatoris animum venerit, adem

e num sincera de Virginis . istius Martyrici extent Acha, dubium alii movent, etiam praeter aliud non leve supposutionis argumentum in ipsis deprehensum , quod scilicet ab anno 3Ia., cum perpessa sertur Sanctissima virgo , altumst erit 'de tali cruciamento silentium usque ad ' finem saeculi XII. quo sub Alexit 'Comnenii Imperio floruit Euthymius Zygabenus autor omnium Primus , qui haec mira de hac Vidi sine in Psal. 4. exararit. Pariter Aeta MariFris Vict oris Massiliensis ea cruciamenta praeseserunt, quibus ipsum M. S. Abbatiae Parisiensis S. Victoris autoritas aegre admodum apud. non leves ad credendum fidem conciliaret. De S. He misit Martyrio disserens Tillemontius , fidenter pronuntiate

Magnum tormentorum numeram , e quibu1 Lυina sempeν virtute convalescit S. Hermiat, . recentiorum Gracorum credulitatem red

278쪽

terer ut ut Graecorum Menologio plane Romani Martyroso. gii Acta consonent. Quod est adoratiunculas,colloquia, &allocutiones, quibus referta occurrunt Martyrum Acta, satis exinde colligi non esse inter Archetypa recensenda, dicent Tille montius, Bailletus , Amori, aliique accurati Censores, immo ad hoc caput, tanquam ad Lydium lapidem esse confugiendum , ut certa ab incertis distinguantur, aut res iidem stini. Eccui enim persuasum haud erit non minus a primorum fidelium simplicitate oratiunculas ad oratoriar aristis praescripta concinnatas, quam a Tyrannorum iurore quam

maxim E abhorrere blanda, aut longa colloquia , & magna subinde promissa Christianis saeta, ut thus adolerent Idolis Hinc Martyris Agathae, cujus solemnia apud Latinos perinde ac Graecos ad diem quintam Februarii recoluntur , gesta in Autographorum suspicionem vocantur , etsi de productis alloquiis mentio habeatur non modo apud Metaphraitem, S rium, Lippomanum, sed etiam in antiquissimis Ecclesiarum Codicibus, quos Sanctorialia vocabant. Hinc Ficinini Aimbianensis Episcopi gesta , de quibus antiqua Martyrologia, ad diem I 8. Augusti, & Romanum ad septimum Calendas Octobris, suspicione haud carere tradit in Tabulis Criticisas. Septemb. Milletus, & non nisi mendosas esse aut viti ias Martyrii D. Nestoris, cujus diem soletinem octava dieoia obris Latini, vigesima septiim vero ejusdem mensis agunt Graeci, tabulas alii opinantur, qliod promissis alliciatur stre. nuus fidei pugil ad ostiam Idolis immolandam. Rursus: Ne cera tui fit Iider Actorum,que insolita referunt pro di aseu Anacronismos eo beluaetur, aut ex Imperarorum alam, Antonini. MAurelii edidiis os memorant aliquos Dei Confessores. Non est in dubium revocandum se se mirabilem in Sanctis suis exhibere Deum , seque hujusmodi exhibuisse cum primum in priscis Evangelicae legis prosessoribus, dum sanguine suo ipsius veritatem tutabantur, dumque novae legis sanctitas prodigiis confirmari exigebat, at vero passim felici primae Ecclesiae aetate divinitus ad fidei confirmationem operatis portentis, ita prisci fideles assueverant, ut nullam in assim irationem ab iis raperentur, immo, quod rebus obviis comtingit , neque haberent digna, ut Ecclesiae fastis commenda,

279쪽

Commentarius ILθorieo Theologicur. Is rentur , quoties Deus ipse per Consessores suos, in torment rum agone versantes ea operabatur , rati publicis tabulis id sollini tradendum, quod singulari Martyrum constantiae praeis conicii esset , & aliis exemplo, ne in fidem, & fidelium vitam conspirantibus tyrannis cederent . Qii amobrem suppositi nem redolere Acta Martyrum, quae multa, eaque insolita complectuntur prodigia, censent Neoterici multi i non quod hujusmodi plura vetustior non viderit aetas, sed quod tabulis ea praeserant consignata, quae consignare ab eorum s. culorum genio, & moribus erat alienum. Anacronismis laborant, adeoque plena sibi non constant sinceritate Martyrum gesta , quoties aliquibus Imperatori.

hus , aut Consulibus pastas serunt Martyres, qui sanguinem pro Christo effuderimi, iis vel planE hac dignitate de--

ct is, vel eam nondum consecutis, sive quoties e particulari ali qua persecutione tormentis memorant addictos in ea Provinia Cia,cum nondum Imperatorium edictit in suerat ibi vulgatum, aut in qua numquam crudelis lex suerat executioni manda. ta. Eadem aificiuntur nois,l de quibus agimus , monumenta, quae aliquos exhibent sub Decio, ac Valeriano Martyrii Palmam consecutos. Septima enim, vel, ut Sulpicius Severus opinatur , octava in Christianos a Decio excitata persecutio , alia planE apud Historicos est ab illa , qua UaIerianus anno circiter quarto Imperii sui adverssis Idolorum contemtores desaeviit; & prodit Imperatorum Romanorum Catalogus numquam simul Romano diademate Decium, ac Valerianum redimitos: anno siquidem Christi a ρ. & Urb. cond. I a. ad imperii fastigium acclamatus suit Decius ex inferiore ortus Pannonia, cui jura imperii biennio eum sex mensibus moderato, successit Gallus, & volusianus; his post uatuor menses supra biennium a suorum seritate intersectisatus successor .aemilianus , qui vel morbo, vel serro ε vivis raptus, locum ad imperii splendorem tandem anno Christi as . fecit Valeriano, sub quo anno Imperii, uti dicebamus, qua to severissima rursus in Christianos edicta eruperunt et quamobrem octo annorum decursu a Deciana persecutione

distare bellum a Valeriano, & filio Galliano in Christi fidem susceptum necesse est, ideoque temporum errore inspe

280쪽

si memorias , quae unius, ejusdemque Martyrissata Decii , ae Valeriani furori perhibent deberi. Huc reserendae quoque sunt

Martyrum Achis insertae voces, quae pluribus annis, aut L .eulis obtinuerunt, postquam victores e Vrannorum barbarie ad immarcessibilem coronam advolasse seruntur Christi Athletae. Hujusmodi suspicionem redolent voces & τν-Lρatis , Impostasis , consubstantialis, quae Saeculo tantum IR

ad tergiversantium Haereticorum cohibendam licentiam, aut non multo ante fuerunt a majoribus nostris usurpatae 3 &Papae Romanum Pontificem designantis , quae Roma e uris

his Praesuli sollim post Gregorii VII. aetate ipsius lege fuit peculiaris 3 Se Episcopi Episcoporum, aut V. Sanctitatis eidem

Petri successori tributae, quam Saeculo dumtaxat V. invaluisse monet Tillemontius tom. annot. in S. Sebast. cum liqueat primis saeculis, & Papae , & Episcopi nomine simplices Sace dotes donatos , uti videre est in Actis Frontonis Parochi Ma. lan sis , queis Papa vocatur Fronto ,& apud Chrysost. Homx. in Epist. ad Philip. ac Hieron in Epist. ad Titum , qu rum primus ait primis Ecclesiae iselliis utrumque, Praesbyteri, scilicet ac Episcopi vocabulum adhuc fuisse commune, alter v ro : Idem ergo est Presbter , di Epistopar. Et certE passii napud antiquos Episcoporum voce legimus decorari Monasteriorum Abbates , & Evangelicae legis praecones, quemadmodum Martyrologia Notheri, & Adonis consulentibus erit exploratum. Quamobrem non solius R. Antistitis decorus titulus erat titulus Papae, & Episcoporum Episcopi nomine poterant hoc pacto meri Episcopi designari.

Cum falsitatis argumentum, aut gravem certe de ipsorum veritate suspicionem ingerere asserimus Acta Martyrum , quae Τraiani, Antonini, & M. Aurelii Imperatorum praeseserunt edicta, non inficiamur Christianorum plures, his Romanum sceptrum gerentibus, in fidei odium ad necem petitos. Quis nesciat, Traiano rerum potiente, Martyres Ecclesiae datos Z Clementem R. P. & Ignatium Antiochenae Ecclesiae Epiastopum , Se Simeonem Hierosolymorum Episcopum annos natum Iro. &Onesimum Pauli Discipulum Ephesiorum Antistitem , & Barsimaeum Edessae Praesulem, nec non quinque Virgines Antiochiae flammis combustas, aliosque plurimos, in

SEARCH

MENU NAVIGATION