Syntagma Romani Juris AC Patrii

발행: 1770년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

111쪽

quando suadet, ut usus in alium transferri queat. Ita quidem si ςquorum usus legetur aurigae, ejuLque vitam, & institutum testator non ignorarit,

eos in Circensibus locari posse scribit Ulpianus

in ι. 12. β. 4 h. t. Ita & silvae sortasse rem tioris usu legato , ligna caedua vendi a legatario posse rescripsit Hadrianus , ne legatum alias imutile foret ι χχ. princ. F. eod. II. Iam vero quid in re usuaria liceat, generatim definiri vix potest : pro diverso enim rerum usuariarum ingenio diverse de usu responsitam dum. Ita quidem gregis usu legato, eo tantum ad stercorandum usuarium uti posse censebat L, heo , neque recte eum usurum agnis , lacte, lana , quia ea magis in fructu serent. Verum defuncti voluntatem benignius interpretatus Ulpianus modico quoque lacte eum impertiendum censuit L Ia. β. 2. At. Largius agi cum eo placuit, cui fundi usus legatus esset. Recte enim utetur non solum oleribus, pomis, lignis, quantum reS Pinscit ad familiae quotidianum usum β. I. h. t. sed, quod humanioribus visum contra Nervae sententiam, oleo etiam, frumento, ceterisque frugibus cum convivis quoque uti non prohibetur d. I. I a. f. I. h. t. Id tamen ita admitti velim , modo pro rata usuarius serre velit culturae sumptus. Ea de re quidem nusquam in jure diserte cautum ;argumentum tamen videtur suppeditare Paulus in L I8. F. eod. Ibi enim edicit, si rei legatae communis si usus, legatarii & heredis communi sumptu reficiendam esse , ac si nullus inde fructus per veniat ad heredem, solum legatarium eam opo sere reficere. At vero, quod scribit Ulpianus ind. l. 12. 3. I. F. eod. legatarium ex rebus recte

112쪽

De Uu, ω habitat. Io Isumpturum, quod sibi, suisque lassiciat, non ita quidem accipi velim , quasi quotidie sportula sinmi debeat, quod sussiciat in dies singulos, sed simul capi posse, quod sussiciat in anni necessit,tem. Ubi tamen factum id fuerit, intra annum legatario mortuo, quod ex penu superest, ad ejus heredem non pertinebit. Morte enim finitur usus; neque legatarius fructus suos domum asportando sec1t. Sed ea de re desino plura, cum raro hodie usus distinctus ab usufructu legari soleat. ΙΙΙ. Postrema servitutum personalium species est habitatio, jus scilicet alienas aedes inhabitam di. Constituitur autem habitatio iisdem fere modis, quibus constituitur usus, aut ususfructus; ii dem adhuc modis intercidit. Illud tamen in ea

olim singulare placuit , quod per inusium, mini-

manave capitis deminutionem non amitteretur LIO. princ. F. h. t. In ea re quidem ab usu, &uifructu habitationem ideo recessisse censuit Modestinus in ι. Iod . de cap.min. quia habitatio in facto potius, quam in jure consistere videretur: a qui quae facti sunt , capitis minutione non pereunt . Inde factum, ut habitationis legatae dies non semel, sed per singulos dies cedere crederetur exemplo ususfructus relicti alternis diebus, aut mensibus i. I. princ. quand. dies usus truct. Ceterum ante Iustinianum in controverso jure apud Iurisconsultos erat, an, habitatione relicia, sedes a legatario separatim locari possent A verum humanissimus Imperator habitationem ad usum-

fructum propius accedere voluit , & in ejusmodi legato locandi copiam fieri jussit L 13. C. de Uu- f. Proinde vix quidquam hodie interesse putarim inter usumfructum, di habitationem aedium. Hinc . : G 3 si pa

113쪽

1 2 vntagm.RomJuris, ac Pur. Lib. IImin. si pacto, vel legato viduae debeatur inhabitatio , jure ipso apud eam manente , aedes locare non prohibetur.

De usucapionibus, oe longi temporis praeferiptionibus.

SUb Imperatoris auspiciis edisseruimus hactenus,

quibus modis rerum dominia jure Gentium nanciscamur ; ejusdem vestigia sequuti porro de civilibus acquirendi modis sermonem instituemus. Modorum autem acquirendi civilium non idem effectus, aut nomen : sunt enim aut uniUer Ies, aut molares. Universalibus acquirendi modis alicujus universa jura veluti per aversionem in nos transseruntur ; de iis ad titulum hujus libri decimum infra videbimus. Singularibus acquirem di modis res singulae acquiri solent, queis edisserendis hunc locum addici placuit. Iam vero civiles acquirendi modi singulares complusculi olim apud Romanos erant: ejusmodi certe fuisse videntur mancipatio, in jure cessio, usucapio, sub c rona emptio, auctio, adjudicatio, lex , donatio denique. Eis salso accenset Hetneccius traditu,nem in antiquit. Roman. 2. I. M. Ea enim, nisi mancipatione fieret , pertinebat ad acquirendi modos jure Gentium institutos. Licet autem plinrimi apud veteres interesset olim , civilibus a quirendi modis rerum dominia quaesivisse praese tim ob jus optimum, & dominium Quiritarium, quod inde possessorem sequebatur; rerum mancupi , ac nec mancipi tamen , item dominii boni.

114쪽

De uoci oe longi temp. praescript. IOItarii, & Quiritarii a Iustiniano sublato discrimi.

ne, eorum nec idem pretium , & infrequentior usus. Proinde non aeque de civilibus acquirendi modis sollicitus fuit in institutionibus Imperator, eosque tantum adolescentibus propinavit, queis sine noxa carere non possent. Ejusmodi esse censuit usucapionem , donationem , legatum , fideicommissum singulare denique . De usucapione quidem hoc titulo; de ceteris infra videbimus. II. Principio recte post veteres hic Imperator usucapionis, quaeque eodem redit, praescriptionis originem a jure civili repetens eam civilibus acquirendi modis accenset. Haud ego quidem inficior, magni nominis viros eam a jure Gentium repetere malle, cum sine praescriptionis auxilio humanae societatis vinculum stare vix possit , Gentium sere omnium consensu placuerit, ut non desultoria quidem, sed diuturniori possessione alte. ni quoque territorii dominium pararetur Grol. de jur. beii. oe paci a. 4. & Pusendorf. de iuri Nanoe Gent. 4. I 2. verum praescriptionem jure Gentium introductam toto Caelo ab ea distare, quaevrodita jure civili suit, ex diversis utriusque cam is acute demonstravit Christianus Thomasius de iuri ruae diυin. a. Io. Illius enim fundamentum est tacita derelictio praesumpta consensu Gentium adversus eos, qui nec vi, nec clam , nec precario res suas ab aliis diutule possideri sinunt; hujus sundamentum est poena , quae sancitur adUe sus eos, qui in diem veluti stertunt, neque de re-hus suis reciperandis cogitant. Eo accedit, quod in praescriptione a Gentibus usurpata temporis desinitio quidem pendet ab arbitrio boni viri, ut rationes init Pubendoruus Ioc..cit. 3.ρ. in civili ve-

115쪽

io Ontagm. stomJuris, ac mir. Lib. ILTit.VT 'ro praescriptione tempus in negligentiae poenam fortasse quidem angustius definitur a lege Civit, tis. Praetereo, quod diversa de usucapione jura adiversis Gentibus excogitata satis aperte revincunt, eam ex mero jure Gentium repetendam haud esse, sed a cujusque Civitatis arbitrio promanasse III. . Iam vero licet isthaec ita videantur, nolim tamen sententia Imperatoris uti, qui impium pro sidium praescriptionem appellat novell. 9. neque ego video, cur eam juri Gentium adversari pronunciarit Cujacius ad i. r. 6. de uisuc. Quasi v ro impium praesidium videri debeat, quod conco diam inter Gentes fovet, & quo a Civitate proscripto, turbatis cum possessione dominiis, lites inter cives sempiternae gliscant. Neque vero cum Cu-jacio regeras, iniquam praescriptionem esse. , quod dominium invito auferat. Praeterquam quod enim, auctore Paulo in I. 28. alienare videtur, qui usucapi patitur, dominus se sponte sua juri civili subjiciens, si in Civitate recepta sit usucapio, tranStationi dominii tacite assentitur, ut recte advertit

Hugo de Roy de eo, quod iust. est 3. 3. Praetereo, quod legislatori licet , dominio leges in Civitate

pro arbitrio dicere , ac vel invito domino trans-serre illud in alterum , si ratio Civitatis ita poestulaverit. Aliunde ipsum jus Civile in usucapione tam rigide quidem haud agit, ut non valenti agere praescriptionem currere jubeat. Nam & absentibus in integrum restitutionem indulget , & facillima remedia praescriptionis interrumpendae praestat. Stet

illud igitur , praescriptionem juris civilis quidem

figmentum esse, Gentium tamen juri non adve sari. Vide Donet t. comm nx. s. 3O.

IV. Rursus falso post Gravinam ad duod.

116쪽

De Uuc. oe Iovi temp. praescript. Iosiab. 3ς. sibi persuasit Heineccius in antiquit. R

man. h. t. ex Iure Attico usucapionem hausisse De cemviros . Haud ego quidem ignoro, apud Grinciae civitates plerasque omnes jus usucapionis inmlevisse: praeter Isocratem , & Diodorum Siculum in eam sententiam a Grotio excitatos de iuri bell. V pac. 2. . a. id apprime probat vulgatum apud

Graecos sermone proverbium , quo Vetera reposcere vaniloquentia dicitur Barbeyrac. ad d. Gran oc. verum non adeo ignaros civilis sapientiae Decemviros ego crediderim, ut ab exoticarum Gemtium institutis omnino penderent, neque in legi bus scribundis quicquam 3c ipsi cernerent, quod, ad quam contendebant, Reipublicae sormae videretur accommodatum. Primum omnium scilicet

facile mihi concessum iri puto , quod rei Romanae scriptores memoriae prodiderunt, in legislatione

sua patricio genere prognatos. adlaborasse Decemviros, ut aristocraticum Reipublicae regimen constituerent, optimatium partes juvarent, geometricas denique rationes ex mente patriciorum in Mgrorum possessionibus sectarentur. Cum igitur vix quidquam conducibilius usucapione sit ad ισοτητα των κτησεων s possessonum aequalitatem ) arcendam e Civitate, ipsimet sua sponte usucapionem ex coegitarunt, ut eo quoque nomine agris plarisque Gmnibus patricii potiri possent. Ita sane Plato, quem proditum est jactare solitum, αει τον θεον Deum semper geometrica cogitare in& geometricas rationes in Rempublicam suam imvehere studuisse Bodin. de Republ. 6. 6. usuc, pionem in ea constituit ret. de legib. Solonis in. stitutum sortasse haud absimile. Contra Lycumgus, qui arithmeticam Reipublicae formam apud

117쪽

ios Syntam.Rom Iuris, ae Pare.Lib.II. t. T. Lacedaemones meditabatur, fundorum alienatione prohibita, ne cui inopia pudori foret, a Spartanis usucapionem saltem immobilium abesse jusist, ut ex Aristotele , & Heraclide probat Cra-gius de Republ. Lacedaem. pag. 2oo. Ipse Deus Optimus maximus, qui ad arithmeticas rationes Iudaicam Rempublicam componebat, ut nemo Inter Hebraeos excelleret opibus, neu inopia dedecori cuiquam esset, usucapionem apud eos agraria rege prohibuit. Vide Petr. Cun. de RepubL H Br. I. 2. oe sequent. & Crag. loci cit. Per meisitur non Solonis quidem exemplum, sed patri. ciorum artes usucapionem in Urbem invexerint. Quapropter si usquam legas civitate donatam usin capionem esse , ut lites praeciderentur, & commercia expeditiora sorent , eam quidem causam tamquam pro Iunone nubem , plebejorum oculis

objectam intellige . aut certe, quod ajunt , apo 'eriori petitam.

V. Porro de usucapione ita cavere, Decemviri: us auctoritas fundi biennium ἰ ceterarum rerum annuus usus esto Gothosred. tab. 6. Usus auctorissas εν διοι δυο sunum per duo) est; utrique enim vocabulo non diversa notio , ut recte advertit Hotomanus observat.2.2. non dissentiente Salmaso de tinur.8. Auctoritas vero apud Decemviros jus est

vindicandi. Quapropter totius sententia carminis eo redit, res soli possessas ab alio intra biennium tantum a domino vindicari posse ; intra annum uero res mobiles , & se moventes; eo tempore circumacto, res alteri usucapione quaeri. Est igitullusucapio dominium quasit usu, & possessione paratum ; quemadmodum mancipium est dominium

manu, seu traditione quaesitum Gravin. adi rab.

118쪽

De Ge. oe Iovi temp. praescript. Io

3 ρ. At vero mirum videri non debet, intra ann aut hiennii angustias usucapionem coercuisse D cemviros . Cum enim tempore latae legis Romanum territorium angustioribus limitibus finiretur, intra tempus lege praestitutum cives alieniores a peregrinandi studio res suas ab aliis possessas commmde vindicare posse censuerunt. Ceterum cum De cemvirorum aevo intra Italiae fines conssteret Romana potentia , praedia tantum in Italico solo

vicapi posse videbantur: ita factum, ut, prolato tandem accessione Provinciarum imperio , fundi Provinciales seu tributarii, seu stipendiarii usuc Pione fuerint exempti . Eo accedebat, quod sinpremum Provincialium praediorum dominium non apud possessores quidem , sed apud dominum ro. rum populum, aut Principem esset , ut proinde eo quoque nomine dominium Quiritarium , quo careret vetus possestbr , in alterum per usucapi nem transferri non posset. Vide Bynkerili k. de Feb. manci . q. Secus in mobilibus erat: ea enim seu Romae, seu in Provinciis, seu mancipi, seu nec mancipi forent , per usucapionem possessori cedebant Ulpian fragm. I 8. R ibi Schulting. Peregrini tantum , nisi commercii ius impetras. sint, usucapione non utebantur. Nam adversus hostes s ita peregrinos dixit vetustas ) aeternam auctoritatem esse voluere Decemviri Ciceri pra

VI. Licet igitur In rebuς mobilibus ustra. pio ubique dominium per possessionem adjiceret,

an rebus soli tamen ultra Italiam non proce. debat. Uerum enimvero cum Reipublicae expediret, bonae fidei possessoribus litium, & sollicitindinis finem adesse tandem, paulatim aequitati S Ob

119쪽

Iog 0ntagna.RomJuris, ac Pur.Lib. II. inrtentu Praetores ad landos Provinciales etiam non veram usucapionem quidem , sed praescriptionem coeperunt extendere, eaque, veluti per excepti nem , justos possessores decennes , vel vicenarios securos esse voluerunt. A suis enim initiis praescriptio nuda suit exceptio , qua justa possessione decennii quidem inter praesentes , vicennii inter absentes repellebatur actor, in eamque notionem praescriptionis vocabulum Iurisconi ulti frequenter

usurpant ι. creditor. F. de dιvers tempor. pro script. Cons. Donetl. commeret. s. 4. n. s. oe adiit. Coae de except. n. I s. Edicti aequitatem responsitando Iurisconsulti juvarunt, M. V.

pro empl. & ipsi Principes praescriptionem si mantes longae possessionis praerogativam prodesse jusserunt ton tit. Cod. dc praescript. long. rem Porro cum ex edicto praescriptio nuda esset exceptio , ab initio fortasse , amissa possessione, ne utili vindicatione quidem rem possessor persequi potuisse videtur; verum contra rigorem juris paulatim receptum, ut utilis vindicatio ei daretur L 1 o. princi θ s servit. vindici Vid. Cujac. in pa- , an Cod. de praescript. long. temp. At Iustinia-nMs, praescriptionis tempore circumacto , primo directam actionem, amissa possessione, dari possudenti jussit t. 8. de prascript. 3o. ann. mox Italia cum Provinciis in concordiam redire jussa, rerumque mancipi, ac nec mancipi sublato discri. mine, usucapioni praescriptionem aequavit. Cum tamen vetus usucapioniS tempus videretur anguis stius, sne locorum dilcrimine longiusculo tempore utramque compleri voluit : nam res quidem mobiles triennio ubique usucapi jussit; immobiles vero decennio inter prasentes, Vicennio inter ab-

120쪽

De uoci S' Iovi temp. praescript Ioysentes t. un. C. de usucap. trans. Hodie igitur in rebus possessis, tempore , & acquisitionis effectu inter usucapionem , & prascriptionem vix

quidquam interest Donetl. comment. s. q. Neque tamen utroque vocabulo promiscue utendum erit. Usucapio enim est rerum tantum corporalium ἔpraescriptio incorporalium etiam: illa supra vicesimum annum nunquam excurrit haec ultra procedit haud infrequenter, ut infra liquebit. VII. Hodie igitur cum vix quidquam inter usucapionem , & praescriptionem intersit, utraque definiri poterit adiectio dominii per continuarionem possessionis temporis a lege definiti t. 3. F. h. t. At vero usucapio , seu praescriptio a sola temporis praerogativa non pendet : requiritur ashuc justus titulus , bona fides , possessio non interrupta ; ipsa res denique ejusmodi esse debet, Ut usucapionem haud respuat , neve quid vitii eam usucapi vetet. De omnibus accurate viden

dum a

VIII. Principio igitur nullus usucapioni locus

sine justo titulo, seu causa ad transserendum dominium apta . Generatim enim quibus ex causis transfertur dominium, si res tradatur a domino, ex iisdem tantum tradens non dominus jus usucapiendi tribuere potest ε. s. infri per quas person, cuiq. acquir. Proinde tot tituli usucapionis erunt, quot & acquirendi dominii. Cons. Donetl. comm nr. 5. IS. Quapropter neque pro empto, neqque pro legato, neque pro dote , neque pro O- Nato , aliove quo titulo usucapiendi jus erit, si nulla emptio, nullum legatum , nulla dos, aut donatio, aliudve simile intercesserit, unde reUera dominium parari solet 3. o. h. t. oe l. 27. F. eod.

SEARCH

MENU NAVIGATION