장음표시 사용
131쪽
I 2 Θntet RomJhis , ac Parr. Lib.ILTiLVII. Romae vetus inscriptio: hoc monumentum L. TLrurius Sabinus, se viυo , donavit L. Liniophoro, mancipavitque festertio nummo uno. Imaginariae hujus mancipationis solemne porro in do. nationibus negligi jussit Imperator, easque simplicitate juris Gentium regi voluit t. 37. C. de don. Verum mox in institutionibus Cajum fortasse si,. quutus, novique juris oblitus, donationem retulit inter civiles acquirendi modos . II. Iam vero donatio, quatenus est acquirendi modus, haud inconcinne definiri poterit liber tis in alium rei collatio. Eam vel mortis camo , vel non mortis casia , & inter vivos fieri scribit Tribonianus : haec tamen vera, & absoluta ; illa impropria donatio est : quemadmodum iam inus propriae donationes sunt propter nuptim, ac generatim omnes, quae sub causa, modo, conditione fiunt ; quippe quae a contractibus innominatis parum absunt. Iam vero mortis causa donatio mortis suspicione fit, seu eam mortis periculum, seu mortalitatis cogitatio sola suadeat 3. I. h. t. verum an ejusmodi donatio suerit, non ex ipso periculo , aut cogitatione mortis , quae donat ri obversabatur , imminebatue , sed ex verbis mortis cogitationem indigitantibus aestimandum erit. Si enim in extrema fati necessitate positus sine mortis mentione absolute quis donet, potius
moriens inter vivos, quam mortis causa donasse vi- videbitur l. 42. I. 1. de mori. cauf. donat. C. terum qui mortis causa donat, insta vivendi crupidine recepisse potius , quam dedisse , mavult. Proinde se potius habere cupit, quam eum, cui donat; illum deinde potius, quam heredem suum; denique potius heredem suum, quam ejus , cui
132쪽
De donationibus 11 Idonat has. β F. eod. Inde factum, ut ejusmodi donationem resolvi placuerit non solum , si,
cessante periculo, supervivat donator, eumve do. nationis poeniteat, verum etiam si donatarius ante donatorem obeat ε. I. h. t.
III. Porro Iurisconsulti veteres addubitasse ubdentur , ad legatane donatio isthaec accederet, an ad ea potius , quae suturam ob causam dari dicuntur . Cassiani quidem, cum ad repetendas res ita donatas condictionem causa data , causa non sequuta, competere donatori contenderent, iis, quae dantur ob suturam causam , & innominato comtractui ejusinodi donationem, videntur accensuisset. 33. 3. F. de mori. ca . don. Sane ex tribus hujus donationis revocandae modis a Triboniano proditis f. I. h. t. duo saltem Cassianorum sententiae lavent. Primo enim quemadmodum quae certam ob causam dantur, repeti ex poenitentia, causa non sequuta, possunt Ls. princi F. de cond.ca . dat. ca . non sequum ita si poenituerit donatorem, is donationem revocare poterit I.3o. 1. de mora. caus don. Deinde quemadmodum lex rerum ob causam datarum communis est , ut , causa non sequuta, earum repetitio competat L I. h. I. F. de condict. ob turp. caus ita si, morte non sequuta , periculum donator evaserit, res ita donatas repetere non prohibetur l.ay. F. de mori. O . don. Contra alii, & Procule ni sortasse, mortis causa donationem legatis potius comparandam existimarunt. Eorum quidem sententiam fidi . mare videbatur tertia hujus donationis resolvendae causa. Quemadmodum enim si ante diem legati cedentem decesserit legatarius, legatum non
transmittitur ad heredem I. s. princi F evanc
133쪽
H2 vntvm.RomJuris, ae Patri Lib.LLTit. Vudies tem reae ita si donatarius , vivo donatore, decesserit, res donatae donatoris erunt, neque ad heredem donatarii pertinebunt d. g. I. h. t. C terum Iustinianus decisione sua in I. MD. C. dedon. mori. ea . Procul ejanis litem addixit, at- ique ejusmodi donationes quacumque ex parte le- satis absimiles censeri vetuit. Caute tamen id intelligi velim. Licet enim cum legatis in multis donationes mortis causa conveniant, adhuc tamen post Iustiniani constitutionem non uno capite differunt. Proinde s militudines , ac differentias potiores juvabit hic sistere. IV. Primo igitur mortis causa donatio in eo cum legato convenit, quod , ut legatum ipsum, ad solemnitatem actus quinque leues requirit ι.ult. C. de dou. mori. rasi. Deinde exemplo qumque lesati donatio isthaec a donatore pro lubitu revocari potest, nec, nisi donatore mortuo, rata erit L 3o. 6. eod. Praeterea in utroque patet substitutioni locus L I. C. h. t. utrumque Falcidiae detractioni subest ι. 42. F. b. t. Neutri quoque insinuationis necessitas d. i. vlt. C. eod. neutrum inter conjuges vetitum I ρ. g. ult. F. de don. incvir. Ο ux. Utrumque denique jus adcrescendi
I. un. g. I 4. C. de cad. toli. utrumque cautionem Mucianam admittit no u. 32. c. 44. Complinscula sunt contra tamen, in quibus donatio isthaeea legato recedit. Primo enim praeter legati jusea lege mortis causa donatio fleri potest, ne porro donatum revocare liceat L I3. f. i. F. de mori. cain. don. neque exemplo legati ab hereditatis aditione pendet, sed, donatore mortuo, statim si mitatem accipiet ι. 32. F. eod.. Praeterea dona tio in singulos annos una est : pertinebit igitur etiam
134쪽
De donationibus. 123 etiam ad heredes. Contra si legetur in singulos annos, multiplex legatum erit : proinde primi quidem anni legatum est purum ; reliqua condutionem habent, neque ante diem legati cedentem
ad heredem legatarii pertinebunt L 3 s. g. 7. F.
eod. Rursus in mortis causa donatione solum tempus mortis inspicitur, an quis capere possit; at In legato tempus testamenti quoque spectari debet . 22. si eod. Ne multus sim denique , absenti& ignoranti legare licet'; donatio , cum contractus rationem habeat, acceptationem requirit, &in ignorantem conserri nequit i. Io. . de domSed his omissis, de donationibus inter vivos, quae dominium statim in donatarium transferunt , π,
U. In veteri severitate morum apud Romanos olim nulla lex muneralis , cum aut aliena rapore , aut magnifice largiendo sua prodigere , cives perinde refugerent. Verum enimvero, ubi permgrinae opes cum luxu prodigentiam intulerunt in 'Urbem, serio cautum oportuit , ne donandi te. meritate cives ex liberalibus prodigi fierent, suisque leviter largiendo profusis, aut aliena invaderent, aut aerarium pessimo publico perrumperent. Cum igitur publice interesse videretur, ne effusis donationibus patrimonium patresfamilias exhaurirent, opportune lata lex Cincia a M.Cincio Alimento Tribuno plebis anno urbis eaque non solum ubtra certam summam donationes vetitae, sed & mamcipationis ritu res donatas transferri placuit Brumm. ad i. Cinc. c. I a. oe sequerit. Mancipationis enim solemnitas eo pertinebatὴ ut donaturus maturiori Τconsilio de donatione decerneret. Siquidem a
Menti laetitia soluti aliquando mortales de rebus suis
135쪽
124 onragm.Ro uris, ae Pare.Lib.IL p.VTI. suis plus nimio sperant, aut certe benigniores videri volunt: ita ab inertibus helluonibus facilius expugnantur, qui simplicioribus emungendis tempus opportunissimum aucupantur. Commode igitur eorum artibus intercessit rogatio Cincia, mameipationis necessitate in donatione prescripta. Nam inter librae delationem , & libri pendis occursum, facile fieri poterat , ut consultius de rebus suis statueret, qui pridem inter repotiorum hilaritatem, aut faustas natalis acclamationes inconsultius proemisisset. Eadem quoque de causa, & ad donat, rum levitatem coercendam, donationes scriptosi
ri , actisque publicis insinuari jussit Constantinus
Maenus, ut Gothostedo visum ad I. I. C. Theod. de Ipons Inconsulte igitur Theodosus, & Ualentinianus scripturam in donationibus remiserunt Lχρ. C. de don. inconsultius adhuc Iustinianus in-snuationem remitti jussit , si ultra quingentos aureos donatio non pertingeret L 36. C. eod. Sed& apud nos insinuationis nulla necessitas, aut ceriste donatori licet insinuationi renunciare , ut rerum periti testantur . Inconsultissime denique idem Augustus ex nudo pacto donationes ratas hvberi statuit La s. C. eod. Ita factum, ut nusquam
apud nos Cinciae locus , & Omnia bona sua quis alteri donare possit, modo aliquid sbi servet, de ruo testari queat. At vero praesentia, & sutura
onandi pactum contra bonos mores pronunciave
re pragmatici , quia testandi facultatem donatori adimit . Ita post Bariolum de Franch. iaci I 68. & ibi Amendola, de Luca, aliique sat multi per
eos excitati ; neque video , cur eam donationem .
ratam haberi jubeat Strykius in iuri mod. pand. A t. q. 9. Nec tamen existimes , ejusmodi do.
136쪽
De donationibus. 12snationem prorsus inutilem esse; nam potestate juris bonorum futurorum mentionem ex ea detrahendam , atque ita, saltem quod ad praesentia , servari oportere, praeter alios judicatum scribit in. sillus ad mire decis. 338. N. 3. VI. Iam vero possunt donare omnes, quibus ibbera rerum suarum est gestio, & quibus bonis imterdictum a Praetore non fuerit. Verumtamen ipsa juris ratio donatione dominium in alterum aliquando tranΠerri non patitur. Ita sane pater filiosamilias frustra donat, quia ob personae unitatem, ac potestatis vinculum ipse sibi donare vi. deretur . Hinc quod filio donatur , ne usu quidem capi posse respondet Paulus in I. I. 3. I. F. Pro don. Ceterum morte patris soluto potesta. tis vinculo, donationem, nisi revocata suerit, ratam ab initio existimari jussit Imperator in L a s. C. de don. Rursus idem potestatis vinculum imtercedebat olim , ne quid uxori donari posset a viro. Cum enim ritu plerumque civili uxores ducerentur, in potestatem viri transibant: igitur filiorum exemplo nil separatum a viri rationibus possidere poterant. Apposite Plautus Casin. ama.
Nam pecuu probam nihil habere addecepciam virum , . quae habet, partum ei baud
commode es, suin viro aut subtrahat, aut supro invenerit :me viri emos esse omne, quicquid guum est. Quo quidem loco celeberrimae legi s I. st de don.
.nt. viri oe ux. lucem queas assundere. At vero
ubi nuptiae veteri ritu fieri deserunt, & uxores sub tutorum , aut parentum arbitrio maluerunt
137쪽
Ias υntagm.ROmJuris, ae PatriLib.LT. t. . agere, vetus potestatis vinculum conjugum donationes impediturum haud erat. Cum tamen d nationum inter conjuges prohibitio saluberrima Civitati soret, alias rationes excogitarunt furis Consulti, ex quibus , quoquo modo nuptiis initis, donationes ejusmodi infirmari oporteret. Hinc moribus id juris asserit Ulpianus in I. I. F. eod. causatus, ita placuisse, ne mutuo se amore comiuges seoliarent, seu, quod Sextus. Caecilius adjiciebat in I. 2. F. eod. quia saepe Iuturum est x, ut discuterentur matrimonia , s non daret is,
qui posset, atque ea ratione eventurum, ut v nalicia essent matrimonia. Hanc rationem, iamores ita recertos confirmavit Antonini oratio in L 3. princi f. eod. VII. Iam vero Senatusconsultum donationes inter conjuges interdicens verbis quidem angustius interpretatione juvandum, ejusque sententiam extendendam Iurisconsulti censuerunt. Igitur Sen tusconsulti mentem ad eos quoque pertingere statuerunt, qui in ejusdem patris potestate serent. Inde Ulpianus inseri, mariti fratrem glori don, Te non posse , ac generatim omnes, qui soceri podiestati subessent ι. q. a. oe s. F. de dou. iunmin oe ux. Rursus cum jure pandectarum patri filius acquirat adventitia, ne filio quidem matrem donare posse scribit ibidem Ulpianus g. . ne fraus Iegi sieret , & obliqua via res donata rediret ad
virum. Cum tamen hodie adventitiorum proprietatem saltem filius sibi quaerat , ei matrem recte donaturam puto. Quod ad nuptias contra leges inutas , cum eis conjuges justi non fierent, ad eos rigore iuris Senatusconsultum non pertinebat verum mOribus receptum fuerat , ne ratae ejusmodi conjingum
138쪽
De donationibus. 127rm donationes forent, ne, auctore Ulpiano in L
3. f. I. melior esset conditio eorum, qui delis querunt . Contra cum concubinatus apud Romanos interdictus haud esset, concubinorum donatio. nes non infirmabantur. Cum apud nos tamen concubinatus per leges nomen habere deserit, iadelinquant concubini hodie , ipsorum donationes existimarim irritas arg. d. i. g. I. Cons. Stry-kium in iur. mod. panae de don. inc vir. π ux.h. Ceterum res a conjugibus donatae olim non tantum
repeti a donatore poterant, sed &, si prior decessisset donator, ejus silentio donatio non confirmabatur; proinde ipsius heredi res donatas vindicare jus erat. Uerum Senatui sub Antonino placuit, donatorem quidem poenitere posse, at ejus morte donationem confirmatam videri, neque heredem posse res donatas eripere L 32. F. eod. O
VIII. Donationes autem inter vivos rite persectae temere revocari nequeunt. Temere inquam ;justis enim ex causis rescindi poterunt. Iustae donationis rescindendae causae religioni judicis remittebam tur olim. Uerum longa inde litium , & injuri, rum seges. Proinde quinque tantum ex causis Iustinianus donationes jussit revocari posse; nimirum si donatarius atroces injurias in donatorem effuderit ; si illi impias intulerit manus; si vitae ejus insidiatus suerit ; si gravem jacturam bonis ejus ingesserit; si pacta denique donationi apposita implere noluerit L uis. C. de r oc. don. Verum praeter Iustiniani mentem negarunt interpretes sore Omnes, alias causas excludi oportere , si quae occurrant majores, aut pares . Ita sane propter
negata alimenta donatori donationem statuunt
139쪽
ris ad Tit. VII. excurs sing. rescindi posse. Vid Struri exere. 4o. M. I s. Sed flerescindi donatio poterit, si cujus in fraudem facta fuerit ; veluti si intra Neapolitanum territorium in tonsuetudinis fraudem avita bona quis donet Assi. decis 3 o. n. 13. oe sinu. Ita etiam locus rescissoni patebit, si donatio in ciosa fuerit, eaque legitima liberis imminuta dicatur I. s. C. de incl. don. ibi singulare est, quod, donatione facta, liberis postea genitis haec actio non denegatur . Denique communis sere pragmaticorum semientia est , ob supervenientiam liberorum etiam donationes revocari posse , quia donationem ab orbo factam tacitam conditionem habere putant, s donarori liberi non nascantur. In eam Uero sententiam utuntur L 8. C. de revoc. don. Licet autem illa tantum de patrono loquatur,
cujus in plerisque diversa ratio debet esse ; requitas sori tamen ad omnes eam extendit , si tanta donatio fuerit, ut ea donator abstinuisset , si deliberis cogitasset.
Excursus singularis. De donationibus ante nuptias, oe anti to. '
Donationes ante nuptias a sponsis fieri solitas
nec ignorarunt Iurisconsulti veteres , nec Senatusconsulto supra memorato vetari censuerunt L 27. F. de don. innovin oe un. Sponsalitiae vero largitates absolutae donationes videbantur olim:
proinde ne repudio quidem solutis sponsalibus xes donatas donatori condicem licebat , nisi dise
140쪽
De donat. ante non m antis Myte ea lex donationi fuisset apposta I. I. q. I. F. de don. Verum enimvero cum sponsorum liber, litas plerumque ex affectu proficiscatur, quo qui Sprosequitur futuram uxorem , nec temere quispiam, praecisa spe nuptiarum , praesumatur donare velle, opportune Constantinus, sponsalitiis largitatibus tacitam suturarum nuptiarum conditionem inesse jussit l. a. C. Theod. de spo . ex qua interpolata l. I s. C. de don. ant. nupt. Ita scilicet repudiorum levitas coerceri posse videbatur, si sponsalitiam largitatem amitteret sponsus, cujus facto nuptiae sequutae non forent. De ea re igitur
prudentissimus Princeps ita distingui voluit, ut si
Per eum, eamVe, qui, quaeve donationem accepisset, factum esse diceretur , ut nuptiae sequutae non essent, competeret donatori condistio tamquam ob causam dati , causa non sequuta ; sin facto donantis sponsalia soluta serent , rei donatae non solum retentionem, sed & exactionem donatarium habere jussit. At vero , uter sponsus voluntatem mutasset, non mutationis causam Constantinus spectari voluit. Proinde audiendus haud erit sponsus, qui suspectos sponsae mores arguere velit. Serum enim videri queat , accusare moreS, qui solemni sponsione adprobati videntur , & aliunde ita cautum oportuit, ut sponsaliorum sanctitas religiosius servaretur . Vid. Jacob. Gothos r. ad d. l.
2. C. Theod. de Dons. Quod si alterutrius morte nuptiae confieri non possent, si sponsae quidem, ad ipsius heredes res donatas omnes sine deminutione reverti jussit, licet osculum sponsalitium intercesistat; sin sponsi, res donatas ipsius heredes con- dicere concessit , siquidem osculo sponsalia fimmata non forent ; sin osculum intercessisset, dimi- Tom.IL I dium