장음표시 사용
81쪽
Excursus I. De singulari fervitutum ingenio ex iure comfuetudinum Neap.
ae ex jure Romano de praediorum servituti-
. bus disseruimus hactenus , hodiedum vigent in Regni Provinciis ; verumtamen jure Neapoliatano non scripto in hac princjpe Regni Urbe, ejusque terminis praeter juris Civilis regulas per multa invaluerunt. Ea igitur, cum apud Neapolitanos cives in usu sint celeberrimo, ac saepissime disceptentur in foro , in gratiam juventutis, quam brevissime fieri poterit, juvabit hic sistere. Primum omnium satis constat, jure quidem Romano neminem compelli posse , praedium suum servituti subjicere . Favore tantum religionis rescripto suo Antoninus sepulchro , quo via non esset, a vicino vel inviis iter praestari voluit. Si secus fieret, aditus Praetor, aut Praeses, ad sepulchrum iter, qua opportunius videretur , justo pretio concedi jubebat L I 2. priuc. β. de resim Idipsum tamen favore tantum religionis indulgeri placuit. Proinde perperam ad fundos omnes, ad quos iter haud sit, pragmatici id juris generatim extendunt . Ceterum jure non scripto Neapolitano ob agriculturae favorem invaluit , ut rusticum praedium habens via, actu , itinere destit, tum, pretio soluto , possit a vicino petere , sibi Concedi viam, actum, aut iter. Si plures vicini sint, viam per iundum ejus concedi placuit, qui
82쪽
De sng. Drυ. ing. ex iure cons. Neap. 72propius absit a via publica , aut qua vehiculum agi possit eo uet. 1. de servit. II. Rursus jure quidem Romano in nostro quidvis moliri possumus etiam cum vicinorum incommodo , quatenus nihil immittamus in alienum,
ut ex Aristonis sententia Ulpianus diserte scribit in ι. 8. h. s. si semit. υind. Hinc si murum
meum vicini area statim excipiat, in eoque sene. stram extruxero, vicinus novum mihi opus nunciare non poterit , si a me leges de aedificiorum serma serventur. Publica vero aediliciorum forma ex decemvirali carmine inter vicinas aedes duorum
pedum cum semisse spatium praescribebat C jac. obseruar. 3. 4. Quod si quis prope locum vicini purum inaedificasset, eodem fortasse decemvirali jure duos tantum pedes relinquere jubebatur i, nisi H . rem nisi dicere malis, nullum in ea re discrimen secisse decemviros ; semipedem vero in d.ι. ult. siluisse Cajum, quia potius Solonis legem, quam decemvirale. in aedificando spatium edisterendum susceperat. Atque haec quidem de privata aedificiorum forma apud Iurisconsultos inveni : verum eadem privata aedificia quindecim pedes a publicis abesse voluere Principes t. 9. C. de ad . privat. Sed & a privatorum domibus decem pedum intercapedinem relinqui jusserunt
Honorius, 3c Theodosius in III. C. eod. Verum curiosissime omnium ea de re cavit Zeno t. I 2. C. eod. Is enim duodecim pedes inter privata
aedificia intermedios relinqui jussit, si, qui aedificium recens exstrueret, in suum vellet senestr
immittere seu s prospectiυas ), seu ψωταγωγους luciferas j. Quod si quis vetus rem ceret aedificium , prospectivas aperiri noluit , nisi
83쪽
2 SIntvm.RomJuris, ac Patr. Lib.ILot.LIT ejusmodi senestra 'in veteri quoque aedificio suissent, aut decem pedes a vicino distarent. Sin ad decem pedum intercapedinem vetus aedificii 'forma non pertingeret, in eoque senestrae non adfuissent , in eo reficiendo luciferas tantum sine pseudopato ex-. aedificari permisit d. t. m. i. oe g. C. Coae 'τΙΙΙ. Ceterum, quod ab initio dixi, jure pamdectarum licet in murum nostrum senestram im-- ttere, 'quamvis eum vicini area statim excipiat.
Cujacius quidem obf I 13. servitute luminum non constituta, negat, in praedicta specie senestras aperiri potuisse; verum nil solidi ex jure profert, quo ejus sententia firmari queat. Quod enim ex Constantino Harmenopulo scribit, aperto eariete coe-co, jus non esse, senestras in alienum immittere, id, ne ipso quidem dissimulante Cujacio, desumpsit Harmenopulus ex t. 4α ε de se in prid. urb. Atqui ibi Paulus non de pariete proprio, sed de intergerino, seu communi loquitur. Igi tur ex contrario , ut ajunt argumento desumpto, si paries communis haud sit, in eo licebit vicino senestras extruere. Quod autem scribitidem Paulus in L L . F. eod. luminum se itura
'constituta, id acquisexum videtur, ut vicinus Iumina nostra excipiat, non eo pertinet, quasi in hostro fenestras sine servitute extruere nequeamia sed eo potius, ne exaedificando vicinus nostrarum aedium lumen intercipiat. Nam , servitute lumi-mm non constituta, contra praedium nostrum vicinus aedificando senestris a nobis apertis facile
Ιv. Ex dictis hacten ς sat ἡ, puto, liquet, a jxire quidem pandectarun, omnino recessisse Neapout nos mores in consuet. s: quis.habet. de servis
84쪽
eosdem vero proxime abesse a constitutione Zeno. nis in I. 12. C. de aedis. privat. Praedicta enim
consuetudine placuisse scribitur, ut, si in pariete nostro senestrae sint seu prospectivae, seu luciferaes has barbaro vocabulo dintias consiretudo vocat , quia Qrtasse in dorso parietis exstructas ) &contra nostras senestras vicinus aedificare velit, is duodecim cannae palmos loci puri relinquat. Itidem si quis contra purum vicini locum aedificet, in parietem suum fenestras velit immittere seu prospectivas, seu luciferas', idem spatium inte
medium relinquere jubetur: alias murum tantum ccecum secundum vicini aream aediscare poterit consuet. I. de aperi. non fac. Ob vicinorum ut
litatem igitur consuetudo in solo suo aedificandi pro lubitu libertatem adimit : nam sine consensu vicini intra duodecim palmos lumina in propriam
aream immitti vetat. Verum enimvero consuetindo isthaec aperturarum vocabulo fenestras tantum
indigitasse videtur. Proinde si quis moeniana v lit extruere, si contra publica quidem aedificia , quindecim; sin contra privata , decem pedes puros , & liberi aeris inter moeniana ex adverso se spectantia relinquere debet L Ιχ. q. s. C. Maeae privax. Sed Zenonis ea de re constitutio aut
nunquam a nostris recepta , aut certe per mO-
res subacta fuit. Cum vero praedi Neapolita nae consuetudines a jure Codicis parum absint, mirum videri non debet, si non solum in hac principe Regni Urbe, ejusque territorio, sed & in Omnibus sere Regni Provinciis observentur, ut rerum periti testantur. Eo accedebat, quod & ad arcenda incendia, & liberiorem platearum , & aeris usum opportunissimae videri poterant.. Conser Ia-
85쪽
V. Porro iure civili, pretio licet oblato, nemo invitus pati cogebatur.olim, ut vicini aedificium in suo requiesceret . Murus igitur, qui imgitimum inter aedificia spatium sequebatur , ejus Perpetuo manebat, qui eum in area sua aedificas. set , nec alterius aedificio fulciendo , servitute non constituta, servire debebat. Communis quidem paries sexcenties occurrit in jure ; id fiebat
tamen, non quia necessitate iuris accepto pretio Paries cum vicino communicatus esset , sed aut quia ultro a domino acceptum pretium a vicino foret , aut quia communi sumptu in communi area extructus esset L sa. Ig. f. pro foci Umrum enimvero jure Neapolitano non scripto placuit, ut vicino recens aedificanti servitute non comstituta, in coecum vicini parietem tigna, aliudve aedificii sui onus, immittendi jus esset, modo vicino solverit dimidium pretii, quanti scilicet aestimatus fuerit paries vicini coecus consueti oe se ex latere.
de se ix. Licet autem consuetudo ψ.eod. quadrantem pretii dumtaxat solvi vicino jubeat, si tegularum capita tantum in ejus parietem immissa sue. rint , sori aequitas tamen hodie eam explosit. Siquidem quocumque modo utatus alieno pariete vicinus, fine discrimine pretii dimidium praestare cogitur . aequum id visum, quia quoquo modo p riete utaris, totus in usu erit, & eadem inde commoditas. Ceterum ubi accepto pretio paries communicatus fuerit, novum aedificium sustinebit non jure quidem servitutis sneque enim res sua cutiquam servire potest in sed ob dominium jam qua stum. Proinde si reficiendus sit paries, communisum
86쪽
sumptu reficiendus erit. Vide Napod. ad consueta. de servit. n. 22. Quod si in muro vicini luciserae sint tantum , recens aedificanti licebit in eum eadem lege aedificium suum immittere ; verum si tectum tegulitium requiescat in vicini pariete, inter tectum, & vicini senestram palmi spatium intermedium relinqui debet. Id intercapedinis satis visum, quia per tegulas vix quisquam in alidirias aedes penetrare se potest . Sin aedificium sit L ne tegulis, & subdiali pavimento contectum, im ter pavimentum requiescens in communi pariete, Sc luciferam ipsam octo palmorum spatium interesse debet d. eo uet. 3. de semit. Alias ubi solutum fuerit a vicino pretium, novum aedificium pro lubitu extolli poterit , quatenus communis
paries oneri serundo fuerit. VI. Rursus ne cum vicini incommodo in urbe aedificia fierent, apud Neapolitanos invaluit, ut re cens ex latere aedificium cum alieno quidem comiungi posset, abesse tamen Oporteret a vicini senestris palmos duos , & alterius bessem consuet. 3. de serv. At vero consuetudo isthaec , quae ninuum aedificium a vicini senestris eatenus abesse
jubet, de ea specie videtur intelligenda, in qua
novum aedificium vicini latus senestras habens intersecat , & cum eo angulum facit - Nam si in eamdem lineam recta pergat novum aedifi- Cium , neque angulum cum veteri faciat , &in eodem prospectu senestrae a vicino fiant, o, tinebit consuetudo , quae in volumine consuetindinum quidem haud occurrit , servatur in so-m tamen. Per eam scilicet uterque vicinus a muro intermedio senestras arcere debet palmos duos & hestem. Proinde si murus intermedius
87쪽
st Syntam.Rom furis , ac Pur.Lib.umt.m. duorum palmorum ponatur esse, inter utramque . fenestram, palmorum septem cum triente spatium interesse debet. Vide de Ros ad d. confveL3. eod.n: Isr oe sequento .
VII. i Quod ad consuetudinem se aliquis. de
aperi non faciend. ea nec omnino a jure Romano recedit, nec per omnia ei servit. Ea scilicet duo potissimum complectitur. Primum enim de eco pariete cavet , qui tamen protectum, aut subdiale pavimentum habeat , unde sit flumen, aut stillicidium in alienam aream. Ea sane in speeie consuetudo jubet, vicinum P in cujus aream flumen, aut stillicidium ex alieno pariete casitet, posse quidem cum ejusmodi pariete recens suum aedificium conjungere , ubi tamen ad protectum, aut subdiale pavimentum aedificium perductum suerit, inde abesse oportere palmum saltem unum , ut
liber sit fluminis, aut stillicidii exitus. Atque id quidem juri communi non adversatur sed potius illud explicat. Siquidem & Paulus diserte scri- hit in Leto. 3. 6. de femit. praed. urb. aedificium perduci posse usque ad stilliei dii locum, & ultra etiam, modo sillicidium recte recipiatur. In ea
re igitur cum jure Romano consuetudo consonat: tantum ea ultra progreditur . Nam aperte definit
quantum spatii relinqui a vicino debeat in commidum vicinarum aedium, si ad stillicidii locum aedificio suo pervenerit. Verum enimvero quod consuetudo subdit, ulterius etiam vicinum tediis care posse, at in subdiali pavimento murum palmorum octo extruere debere , ne.alieno solario
molestiam creet, id quidem prorstis aberrat a j re civili , quo ad vicini commoditatem nemo
88쪽
. De sim . ferv. iv. ex iure cons. Neap. 77quid in suo facere cogitur. Vide, quae supra dis,
et VIII. Iam vero mirum videri queat in Ne, politanis consuetudinibus in maritima urbe receptis de prospeetii maris nihil occurrere . Quo minus mirari subit , si & in Urbe Roma a mari longiusc ulae dissita de eo nil cautum fuerit olim. Imperium translato Birantium, cum novae Romae amoenitati augendae Bietantini Principes intentiores essent, praeter alia Leno cavit Laa 4-.C. de aedilfpri t. ne cui aedificando in mare prospectum adumi jus esset, nisi inter vetus & recens aedificium purae areae pedes centum intermedii relinquere tur: intra centum pedes aedificari perinisit, si cinlinis, scalis, aliisve locis obscurioribus maris p . spectus adimeretur. Porro Zeno constitutionem suam Constantinopoli tantum obtinere voluit eam tamen Iustinianus ad Provincias omnes extendi jussit Lit 3. C. eoae cumque Zenonis comstitutio scripta foret tantum adversus eos, qui contra vicinos aedificando directum maris prospeectum eis auferrent, idem juris esse voluit Imperator , si obliquus maris prospectus interciperetur novell. Iss. Verum enimvero qui intra centum pedes aedificando prospectum maris vicinis adempturi sorent, in fraudem legis ultra centum pedes murum altissimum extruebant, atque ita prospectu maris vicinis ablato , mox intra centum pedes aedificabant, ac, persecto aedificio , murum
dejiciebant. Ita quidem vicinis incommodabant, atque cum legis fraude prospectum maris ipsi retinebant'. At. Iustinianus impune legibus illudi noluit, eosque, qui tale quid molirentur, dejecto aedificio , decem libras auri arcae theatrali
89쪽
78 Synragm,Rom Juris, ac Patr.Lib.ILTinLinferre jussit novett. 63. De Zenonianae constituotionis in ejusmodi argumento apud nos vigore vix certi quidpiam asseverare ausim : ea tamea in re hodie Sacrum Concilium eo temperamento uti generatim solet, ut si vicino omnino adima. tur maris prospectus, aedificari vetet; sin ex alio domus solario prospectus in mare vicino supersit, aedificare permittat. Cons. Car. Ant. de Resa imo t. decret. pro. I 3. 48. IX. Iuri communi prorsus adversatur pragm. a. de mon. Ea enim subdiale pavimentum, & s,nestras domorum occludi jubet , si in gynaecea, ac monasteria virginum Deo sacratarum inde oculi immitti queant. Ejusmodi servitutem privatorum domibus pragmatica imponi voluit , ne mulieribus Deo devotis quoquo modo a vicinis molestia crearetur. Quod si inter privatas aedes, di monasterium via publica esset intermedia, prasematica idem juris esse jussit. Id tamen cautum existimarim, iniquiori ratione temporum ,& rerum
adjunctis ita flagitantibus. Proinde si ejusmodi controversia dirimenda sit hodie , iudex religi ne sua decemet, ipsine privati fenestras, & p
uimenta subdialia occludere debeant , an minniales potius altius extollere parietes oporteat, ne 'vicinis sit aspectus in monasteria. Eo minus igitur, si recens monasterium extruatur, ad senestras claudendas vicini compelli possimi: ipsae moniales potius ita aedificium extruere debent , mi nullam a vicinis molestiam patiantur. Aliunde aequum haud seret , supervenientes in viciniammoniales intercipere aliena jura, Si libertatem aedificiorum a privatis diu quaesitam. Nolim autem uti Roviti, ac pragmaticorum sere omnium sen
90쪽
entia existimantium, ad monasteria monachorum etiam pragmaticam produci ohorterea horum enim diversa est ratios, & vitae liberius institutum . Nammoniales quidem intra septa perpetuo coercentur; contra monachi interdiu extra coenobia plerumque versantur. X. - Denique, ut hila serme omnia, jure Romano praescribtmtu ' servitutes licet in ejus-rnodi praescriptione bona fides , 3c justus titulusnbn requiratur. Servitutes enim rite praescripsisse videberis, si nec vi, nec clam , nec precario
eis justo tempore usus fueris I. ro. F. s se invind. Verum jure mapulitano non scripto fieri quandoque potest, ut ejusmodi praescriptionis nul la ratio habeatur. Primo enim praescriptionem ei prodesse non placuit , qui in vicinam domum collapsam s eam casa ensem consuetudo vocat
fenestras, aut onus immittit consuet. 3. de apere
non fine. Id aequitas, puto , suasit, ne quoquo modo deterior conditio fieret aedium , quibus collapsis, plerumque negligentius agunt domini. At vero id intelligi velim, si ante ruinas aedium praesemitio inchoata non fuerit. Si enim ea jam
me ata, corruerint Hes ,' praescriptio fite pro cedet arg. l. 16. d. de fund. iat. Deinde eodem jure Neapolitano non scripto, si in divisionis tabulis placuisse dicatur, ut fratribus, aliisve consortibus servitus debeatur in re divisa, aut contra, ne debeatur, contra divisionis tabulas ne longissimi quidem temporis praescriptio proderit. Proinde fratres, aliive consortes , eorumve heredes ac successores etiam singulares, ne longissimi qui dem praescriptione temporis adversus pacta in di. visione conventa servitutem acquirere poterunt