장음표시 사용
141쪽
igo Ad Tin VII. Excursus fingui.
dium donationis tantum ad sponsi heredes redire
ΙΙ. Iam vero sub junioribus Principibus aliud
genus donationum evaluit, proprium Romanorum
id quidem , & a donationibus hactenus expositis in plerisque diversum. Eas quis Principum prumus constitutione firmarit , definire vix ausim: illud constat, ipsarum meminisse primos Theodo. sum juniorem , & Ualentinianum III. in I. 8.f. 4. C. de repud. Cum tamen ejusmodi donationes ibi memorentur , tamquam vulgo rece piae , ac nusquam constitutio extet , qua primum introductae suerint, haud absurde sortasse statues , eas ipsis moribus inolevisse. Hae porro donationes ante nuptias dicebantur olim: matrimonio enim inito nec inchoari, nec augeri poterant , ne qua fraus fieri videretur Senatusconsul. to , quo inter conjuges donationes interdicebantur. Uerum Iustinus Imperator , aucta constante matrimonio dote , donationes etiam ante nuptias augeri jus esse voluit L I9. C. de dou. ant. nun
c Justinianus , inito quoque matrimonio , ejuLmodi donationes inchoari posse constituit , moedo, quod majoribus placuit , dotis quantitatem
haud excederent: ut vero rei vocabulum responderet, eas donationes propter nuptias appellari jusist l. ao. C. eod. Cum tamen ejusmodi donati nes dotis remuneratio sint , ac veluti hostimem tum, eas longe commodius appellasset propter do rem donationes, quemadmodum & a Graecis αντιφερ- νri dicuntur. Easdem υποεολον appellavit Harme. nopulus libr.4. απο του υποβαλλω . quia scilicet viro mortuo, tamquam dotis incrementum, uxori Cederent. Cons C ase observat. s. q.
142쪽
De donat ore non π antis 33s III. Porro harum donationum originem ex favore dotium manasse putarim . Publice scilicet interesse videbatur , dotes mulieribus salvas esse,
ut nubere honeste possent. Verum adversus tot privilegia dotis nomine concessa mulieribus, usu saepius veniebat olim, ut aliena fraude spe reciperandae dotis prorsus exciderent. Si qui igitur eis cautius esse vellent, in instrumentis nuptialibus albquid mulieribtri donari curabant non absolute quidem , quasi res donatae statim eis acquirerentur, verum ut dotis nomine in eas mulieribus hypotheca competeret. Soluto igitur matrimonio, si in dotis amittendae discrimen venisset uxor, praesto ei quidem erat hypothecaria actio in res ita donatas adversus tertium possessorem. Eurema Iurisconsultorum istud commodissimum principibus videri coepit. Hinc publicis quoque legibus pacta privatorum isthaec firmari placuit , resque ita
donatas etiam sine hypothecae pacto tacito pigninri subjici voluere Principes, earumque vindicatimnem adversus quemlibet possessorem mulieri competere L 29. C. de jur. aol.
IV. Iam vero apud veteres olim minor dote donatio fieri poterat, ac, si ante nuptias, major etiam , nec ulla in utraque requirebatur aequatutas. Tantum , quod ad pacta lucri , aequalitas paulatim evaluit primum sortasse moribus, deinde etiam lege scripta. Primo enim constitutum a Leone fuit, ut quantam partem ex ejusmodi do. natione mulier stipulata seret sibi lucro cessuram
post viri mortem, tantandem maritus ex dote summam , uxore constante matrimonio mortua, sibi lucri stipularetur l. o. C. de pacit. conisuri tam suptaot. Cum vero dubitaretur, an rata conventio
143쪽
soret, si secus pacti contrahentes essent, ac lucrorum inaequalitatem servari maluissent, pacta isthaeci ci equalia servari vetuit Iustinianus , ac majorem lucri partem ad minorem deduci jussit L Io. C. eod. Rursus idem Augustus novell. 97. I. non solum aequalitatem lucrorum hic servari voluit, sed & ipsam donationem cum dote jussit aequalem esse: proinde alterutra aucta, vel imminuta, ad eamdem etiam quantitatem alteram augeri, vel imminui cavit. Iure novellarum igitur cum do. nationi aequalis dos esse debeat , nulla constituta dote, donatio frustra constituetur , & vice versa. Dos quidem in nuptiis sine donatione dici potest, aut dari ; soluto matrimonio tamen nullam dotis partem vir sibi retinere poterit , licet in tabulis nuptialibus de ejusmodi lucro sibi di
serie caverit: quemadmodum &, dote non constituta, soluto matrimonio nullam mulier donationis partem acquirit noυell. 2. c. ult. Unde auth.
sed quae . C. GL Uerum nostris moribus a Iustinianeo jure descitum: apud nos enim indotata mulier donationem sibi stipulari non prohibetur. U. Ceterum donatione propter nuptias constituta , tria potissimum commoda mulier sibi parat . Primo enim, si dos ei periclitetur, in res ita donatas hypothecam habebit: in eis igitur C. teris creditoribus praeseretur , si aliunde potiores esse non jubeantur l. etc. C. de iur. dot. Deinde temere divertente viro, propter nuptias res donatae aut OmneS, aut ex parte , quatenus placuerit in instrumentis nuptialibus, uxori cedent l. 8. f. q. C. de repud. Denique quibus in casibus vir dotem aut totam, aut ex parte lucratur, mulier quoque res
144쪽
De donat. ante nupt. oe antis. I 33 ita donatas aut omnes, aut partim ad servandam aequalitatem acquirit novell. 97. c. I. Quaproepter, soluto tandem matrimonio, donatio isthaec potissimum vires exserit . Constante enim matrimonio , nisi ad inopiam vergente viro, res ita donatae vindicari nequeunt ae nouell. 97. c. s. unde auth. donationem. C. de iur. dot. Quo magis murari subit , cur post Donellum comm. I 9. rerum propter nuptias donatarum dominium , ac fructus ipsos, constante adhuc matrimonio , mulieri complures asserant. Aliunde si id admittatur, ego non video, quid in virum commodi ex dote redeat. Posita enim dotis , & donationis aequalitate , ad sustinenda onera matrimonii dotis fructus maritus frustra perciperet, cum idem juris in res donatas uxori foret. Neque cum Donello regeras, ad persequendas res ita donatas non solum in rem actionem, sed vindicationem etiam mulieri competere ob d. l. χρ. C. de iuri doc Primo enim in rem actio non domino tantum , sed & ob jus hypothecae creditori competit. Deinde vindicatio do. minium necessario non requirit. Nam vel ex ε. I s. de act. constat, omnes in rem actiones vindicationes veteres dictitasse. UI. Ita quidem natae , ita comparatae apud
veteres propter nuptias donationes erant : Verum eas penitus exolevisse hodie recte videtur pronunciasse Cujacius obserυat. s. q. Secus tamen edixere pragmatici. Ii enim, tamquam si eadem instituta semper ubique fuerint , Neapolitanarum rerum, & negotiorum omnium incunabula in solo jure Romano quaerentes communibus fere su fragiis statuerunt, ejusmodi donationibus apud nos
successisse dotarium, tertiariam, quartam, &, quod
145쪽
haec hodie cuncta complectitur, antistium. Lata
num , & burgensium sublato discrimine , atque cum Urbe Provinciis in concordiam redire jussis,
dotario, tertiaris , quarta abrogatis , solum antisatum praestari placuit , ut in tempore memorabimus. Verumtamen dotarium , tertiaria, quarta, quamdiu apud nos obtinuerunt olim, &ipsum hodie anti fatum, alio a donationibus prinpter nuptias jure censetur, & harum alius ab iulis finis. Primo enim donationes propter nuptias potissimum institutas evicimus, ut mulieres dotem salvam haberent, non vero ut lucrum nanciscerenturi contra, ut infra liquebit, dotarium, tertiariam, quartam , ipsum anti satum denique sequior aetas excudit, ut extra dotis amittendae discrimen ea lucrarentur uxores . Deinde , quod supra praeve timus, propter nuptias res donatas non lucrabatur uxor, nisi quatenus placuisset in tabulis nuptialibus, & ex qua parte , soluto matrimonio, dos viro cederet; contra nullo cum periculo dotis imminuendae anti fati, ne singula memorem, ipsam aliquando proprietatem olim, hodie certe usum. fructum, soluto matrimonio, mulieres adipistuntur.
Proinde dotarii, tertiariae, quartae, &, quod apud nos hodie solum obtinet, anti sati, alibi quidem,
R extra jus Romanum origo quaerenda. Interea, ne pragmaticos iratos experiar, illud edico, praedico, me receptas in soro seu errore, seu aequitate sententias oppugnatum haud ire. Si quae igitur leges de donationibus propter nuptias antitato in foro sunt accommodatae , quin porro accori modentur, non intercedo. Principio factum id
quidem glossatorum inscitia ue est tamen & illis
146쪽
De donat ante nut oe antis Iasgratia, quod, licet pessimi legum interpretes,
optimi tamen juris conditores fuerint. VII. Ut igitur uxoriorum apud nos lucrorum originem investigemus , advertendum in primis, Longobardos, qui diutule quidem nostris regionibus imperitarunt, aliarum fere Gentium Septemtrionalium ritu nullas, aut certe permodicas dotes mulieribus dare solitasse. Sane constat ex lege Rotharis apud Murat. rer. Itat. dilf ΣΟ. parentem, aut fratrem , filiam, sororemve alteri despondemtes, quatenus luberet , dotem dare , dicere poetuisse , neque jus suisse mulieri, dotis in ciosae nomine de fratris, aut parentis judicio conqueri. Quapropter apud Longobardos spes ditescendi mulieribus in unis maritis erat. Hinc haud ignotis
artibus, lacrymulis, blandimentis viros adortae novis usque donis exprimendis eos avitis rebus e turbabant. Proinde ne uxorio ambitu avito p trimonio quisquam exeideret , opportune vetuit Liuiprandus m Longob. libr. 2. lat. 4. edit. Limdenbrog. ne quid jus estist uxori donari praeter mephium, oe morgineas. Mephium erat mundii, seu perpetuae muliebris tutelae pretium. ConsMurat. Devest. Nimirum supra praevertimus libr. I. r. r3. 3. 6. sub perpetuo mundio apud Longobar dos mulieres egisse : igitur & nuptiis initis p
rentum, aut agnatorum mundio suberant. Mol.
mim id fortasse viris, ideoque uxorum sibi mum dium coemebant. Pretium id quidem ipsis paremtibus, aliisve, quibus mundium deserri juberetur, exolvebatur olim ; mox ipsis steminis nulla cum dote fortasse nubentibus. Cum tamen ingenti res summas mephii nomine stipularentur sibi miniteres, earum aviditatem coercuit Uutprandus L
147쪽
Isbr. a. tit. Siquidem ibi cautum, ut judices quidem , seu primi ordinis nobiles, ultra quadringemtos , ceteri nobiles ultra trecentos lolidos mephii nomine mulieri ne solverent. Quod si qua secundo nuberet, ei mephii tantum dimidium praestari jussit in Longob. libet.tit. 8. Inde fortasse apud nostrates, exolescente mephio, ea lex in Regno ad antilatum translata ; ejus enim dimidium solvi jubetur viduis apud nos secundis nuptiis funestatis pragm. uv. de don. prop. nupt. Mirum vero videri non debet, munditam apud Longobardos tanti venire solitum. Cum eo enim praeter alia commoda mulieris hereditas redibat ad viros, ut constat ex Liuiprandi legibus apud Murat. Dc. cit. Ceterum in Bari provincia Longobardici juris tenaciori pro mephio ducatorum millia plus minus solvi solita aetate sua testatur Domin. Tasis de anxif. obscrvat. 4. n. 76. quae sane summa a Liui-
prandi mephio propius abest. Nam solidus pro aureo usurpatur : solido insunt sestertii centum :igitur quadringenti solidi millia Regni ducat rum essiciunt. Vid. Calvin. lex. iurid. in voci
VIlI. Ceterum apud nos hodie mephii vix ullus usus, & a morginca Longobardorum potius uxori inrum lucrorum origo per me repetatur. Longobardi scilicet adversus novas nuptas ardentiores ita plerique insueverant , ut ademptae virginitatis veluti hostimentum confestim a prima nuptiarum nocte ingentem patrimonii partem uxori traderent. Quosdam etiam uxoriis blandimentis in tempore delinitos eo prolapsos oportuit, ut ejusmodi donatione totum patrimonium exhaurirent. Opportune igitur Liuiprandus d. libr. a. r. q. morgincae tit
148쪽
De donat. ante nupt. oe antis. 13 Io ultra bonorum quadrantem virum uxori donare vetuit ; si vellet , minus donaret. Sed eius legis remissus est rigor , & tertiam bonorum partem quosdam donare consuesse probat ibidem Muratorius. Sequiori etiam aevo adeo desipuere quidam,
ut ea donatione omnia sua prosunderent. ConfHistor. Urb. t. s. c. s. Cum vero ante nuptias ejusmodi donationem promittentes viri, deducta domum uxore, vulgo fidem haud exolverent, sedulo mulieres ejusmodi donationes in ipsis tabulis nuptialbhus sibi promitti curabant. Ceterum ex Liui- prandi lege integrum viris non donare fuerat: ve rum saeculo decimo secundo ita mores recepti suerant , ut necessitate juris isthaec seu tertia , seu
quarta uxoribus donanda foret Murat. loci eic. IX. Ex enarratis Longobardicae momincae ubcibus at, puto, liquet, dotarii, tertiariae, quartae , eisque antilati suffecti apud nostrates originem ex Longobardorum jure manasse. Facili enim negotio fieri potuit , ut Regni Provinciae cum ipsa principe ejus urbe in ea parte leges Longo. bardicas adoptarint alibi quidem Imperii Longobardici vicinia , alibi victoribus obsequendi libidine. Uerum enimvero ut in morgincae modo definiendo Longobardi ejus auctores perpetuo sibi non constiterunt , ita apud. nostrates etiam in lucris uxoriis tantisper intererat primo baronos, Sc bu genses inter; deinde inter provincias , & principem Regni urbem. Primo enim in laudis a b, ronibus dotario constituto, post viri obitum ejus
dumtaxat usumfructum mulier lucrabatur, superessent, necne, ex matrimonio liberi: muliere mortua,
dotarii usustructus ad eum redibat , cui studum
149쪽
delatum esset si). Contra dotario a burgensibus in tertia uxoribus constituto , si quidem liberi superessent, solus ususfructus mulieribus deserebatur; sn liberi non suscepti , aut matri praerepti forent , ipsa proprietas ad mulieres redibat Tasson.
de ores. obfe . q. n. 77. Conser Fabric. Bran-cac. apud eumdem n. 8. Deinde in Principe Regni urbe non tertia quidem , at quarta constitui solebat in lucrum uxorium ; licet in UNhe etiam , ejusque territorio , quarta isthaec a tertia in provinciis diverso jure non censeretur. Siquidem in consuet. I. de iur. quart. placuisse seribitur, ut, liberis quidem ex matrimonio non susceptis, aut matri praereptis , ipsa quartae prinprietas ab uxore vindicari posset; sin liberi communes superessent, nudus usu ructus ad uxorem , viro mortuo, pertineret. Quartam vero consuetudo
computari jubet, deducto aere alieno, quod ante
qua t Inter Regni eonstitutiones libr. 3. f;t. I . I 3. σ36. tres constitutiones oecurrunt de dotario a baronibus in laudo eonstituendo. Et ex Rogerii eonstitutione quidem d. t. i 3. dotarium in seudo baroni constituere per mittitur, si seuda tria habeat, non minus ; si pauciora in peeunia dotarium constituere iubetur, quae tamen & seudali iure censeatur , nee trientem pretii seudorum excedat. At avo indulgentior Friderieus A rit. rue. baroni dotarium in seudo eonstituere ius esse V
luit , si vel seuda duo, aut unum eum dimidio haberet; alias in pecunia, eaque affecta fendati iure, dotarium disci iussit. Mortuo igitur laudatario , ea peeunia redibat
ad seudum. Id ego eautum existimarim, ne aut imminuta seuda reverterentur ad fiscum , aut baronum agnati
dignitatem suam tueri non possent, si mulieris heredibus ea pecunia deferri juberetur.
150쪽
De donat. ante non oe antis. I3ρ quartae constitutionem suerit a viro factum, ejusque petitionem denegat , nisi tabulis nuptialibus constituta fuerit confvet. a. eod. Quod si ex eadem hereditate plures debeantur quartae, cujusmindi speciem sistit eo uet. um de iur. prim. quarnquae ante alias constituta dicitur, decerpi ex hereditate jubetur; ex eo, quod superest, detrahetur altera.
X. Cum igitur apud nos olim, liberis non susceptis, eisve ante matrem propero fato functis, lucra isthaec uxoria quod ad ipsam eroprietatem plerumque mulieres acquirerent, serio cautum oportuit, ne post earum obitum ad alienissimas familias avita virorum hona redirent, eisque defraudarentur non solum agnati, sed ex priori quoque matrimonio suscepti liberi. Quapropter ne quid porro familiae detrimenti caperent, ab ordine, populoque Nevpolitano iterum rogatus duo offuniensis Neapoli
uice sacra agens anno Io I ' pragmaticam constitutionem edidit in Urbe, ac Provinciis atque Ualituram, qua enarratis incommodis obviam itum. Is igitur pragm. uu. de don. propc nupt. lucra isthaec mulieribus tantum non omnino praeripuit. Primo enim cavit, ut nil lucri sperarent , quae indotatae nupsissent : nam pro dotis ratione majus, aut minus anti fatum praestari voluit. Deinde solum ejusdem usumfructum post viri mortem mulieres nancisci jussit, licet viri sine liberis decessissent. Poreo in dotibus, quae ultra quatuor ducatorum millia non pertingerent , trientem dotis statuit antilatum esse; donativi vero nomine, s luto matrimonio, ex antilato ita constituto us, ras besses, quoad viveret , mulieri praestari. Indotibus ea lamna majoribus , non supra decem