장음표시 사용
151쪽
34o Ad Tit. VII. Excursus fingunducatorum millia tamen , dotis quadrantem cavitantilatum esse, atque inde donativi nomine, viro mortuo, usuras viduae semisses solvi. In dotibus supra decem , non ultra viginti millia tamen, quintam dotis jussit antilatum esse , usuras vero donativi quincunces . In dotibus supra vicena uLque ad tricena millia quindecim ex quibusque centenis antilatum constituere jussit , ejusque summae usuras quadrantes a viri heredibus mulieri solvi. Denique in dotibus ingentioribus antisatum,& usuras arbitrio partium definiri statuit , modo nec antilatum quindecim pro quibusque centenis excederet, nec usurae donativi quadrantibus majores sorent. Si qua vero secundo nuberet , ei
dimidium antilati constitui placuit, atque usuras ad praedictam rationem solvi. XI. His ita constitutis, set, puto, liquet, pra
maticam in usuris donativi definiendis potius viris, eorumque heredibus , quam uxoribus consultum isse. Usurae enim besses , aut semisses, mulieribus ob donativum praestari jussae tunc leviores videbantur pro ratione temporum , quibus vulgares usurae dextantes erant. Proinde ne quod favore virorum constitutum esset, in ipsorum perniciem converti videretur , ubi copia nummorum aucta humano temperamento usuras leviores suasit, ab
usuris pragmatica definitis sori aequitas recedendum censuit. Hinc donativi usuras in Provinciis quidem ad dotalis interularii rationem, in Urbe vero non supra quincunces aetate sua praestari consuesse scribit
de Ros ad consuet. I. de iur. quart. n. q. V
tum hodie seu in Urbe, seu in provinciis interu-surium qua dotis, qua donativi sine discrimine quincunx est, ut rerum periti testantur. At v.
152쪽
De donat. ante nupt. oe antis 2 et ro cum dotis veluti hostimentum pragmatica jusserit antilatum esse , atque ex dote definitionem accipere , antisatum indotata mulier non solum frustra postulabit, sed dote promissa etiam , nec soluta tamen, nihil antilati nomine recte petet. Hinc S. C. patres pronunciasse refert Afflictus
deci . 2 2. n. s. pro rata tantum solutae dotis antisatum mulieri praestandum esse . Caute tamen id intelligi velim. Si enim consensu viri solutio dotis ad certam diem dilata fuerit, & ante solutionis tempus maritus obeat, antisatum mulieri debebitur . Neque enim in ea specie quidquam imputari mulieri potest, cum jure permittente a foelutione cesset ,& alias etiam promissoris gratia tempus in stipulationibus adjiciatur l. I7. F. de rem jur. in eamque sententiam pronunciatum a Sacro Consilio scribit Afflictus deci 333. Secus est tamen, si mulieris, aut dolantis mora, ubi dies jam venerit , solutio facta non fuerit Guid. Pap. deris sues. & Ursili. ad dict. decis m. 333. n. a. Quod si superviventia, quam vocant, in tabulis nuptialibus promissa fuerit, qua, Viro mortuo, dignitatem suam matrona tueri queat, ea omnino debebitur, licet die condicta dos non solvatur: ea enim non ob dotem, sed ob nobilitatem , Mliudve quid tale constitui solet.
Quibus alienare licet, vel non. EDisseruimus hactenus potissimos acquirendi modos jure seu Gentium , seu civili proditos. Eorum sane prae traditione nullus naturali
153쪽
TU Ontagm.Ro uris, ae Pare.Lib.ILGLUTILsmplicitati consormior. Ipsa enim Natura suadet, ratam haberi oportere voluntatem ejus, qui rem suam alteri ea mente tradit , ut statim accipientis fiat. Cum tamen in res singulorum dominium eminens summo Imperanti competat, ejusque legibus res privatorum subjiciantur , a jure cujusque Reipublicae dominiorum translationes legem accipiunt. Proinde si jura Civitatis obsuuant, ne domini voluntate quidem rerum domunia transserri poterunt. Ita factum, ut, licet alias cuique de rebus suis pro lubitu statuere liceat, ac sine alienandi jure dominium vix intelligi queat,
dominus aliquando tamen alienare nequeat, contra aliquando non dominus recte quidem alienet . Ejusmodi juris exceptiones, seu, ut Thein philus ait , πιαραδοξα θεαατα , hic Triboni nus exequitur. At vero hoc potissimum institutionum loco de prohibita alienatione disseritur,& irascor ego compilatoribus, qui accuratius in ea re versati non fuerint. Monitum id quidem
oportuit, ne fraudi quis mihi tribuat, si ipsorum vestigiis ingressus haud fuero. II. Principio igitur prohiberi potest rerum alienatio auctoritate vel publica , vel privata. Iblud fit quidem, ubi ab ipsa lege vetatur alien
tio seu respectu rerum, seu personarum intuitu: hoc vero continget, si pacto , vel testamento mlienatio sit interdicta. Rerum ipsarum intuitu jus civile alienari vetat sacra, sancta, religiosa , pinblica , & litigiosa etiam, praeter alia de quubus aut supra actum , aut in tempore agemuS. Eo pertinent etiam res dotales , quas maritum
licet dominum per legem Iuliam alienare non posse scribit Imperator princi At. Verum ego, im
154쪽
Quibus alim. licet, me non. 143 eurs de docta 6.9. ni salior, ostendisse videor, jure Iustiniani novissimo dotalia praedia in domunio uxoris esse. Proinde mirari subit, cur suae. met providentiae Imperator oblitus dominium iundi dotalis viris hic asserat. Ceterum lege Iulia si),
invita muliere, viri dotale praedium alienare non poterant ἔ obligare vero , ne ea consentiente quidem . Exemplis enim compertum fuerat, vix
exorari se pati mulieres , ut dotale praedium inmnino distraherent ; in eodem vero obligando se praestare faciliores, spe vana sibi blandientes, maritos brevi rem luere posse. Quod igitur facilius mulier concessura foret, lex potissimum fieri vetuit, ut ei salva dos esset. Verum ne quid usquam periculi mulieri soret , neutrum viris licere voluit Iustinianus, ne consentientibus quidem uxoribus. Cum vero lex Iulia ad fundum dotalem tantum Italicum pertineret , & Provinciale prasedium alienare jus esset viro, ad fundos Provincia-Ies etiam legem Iuliam extendi jussit idem Augustus I. un. Is . C. de rei ux. a LIII. Iam vero ante legem Iuliam, cum maritus legum subtilitate dominus dotis esset, ei dotale praedium qua Provinciale, qua Italicum alienaresus erat: lex vero Iulia dotale praedium tantum Ital, Cum virum alienare vetuit. Igitur post eam legem latam dotalem fundum Provincialem pro lubitu
i Legem hane Iuliam eamdem eum lege Iulia &Papia fuisse statuit Iacobus Gothosredus ad leg. Iul. σPap. zo. Verum hoc caput legi Iuliae de adulteriis Paulus diserte tribuit recepi. sent. χr. 2. Proinde recte Gothosredus in not. ibid. suam sententiam deserit , ita suadente etiam inscriptione L a. o. 23. I . F. de fund. dat.
155쪽
maritus adhuc distrahere poterat. Proinde perperam post Cujacium Dion. Gothos redus ad Theoph. h.t. scribit, post legem Iuliam, ne consentiente quidem uxore, alienationem Provincialis praedii viro concessam. At qui factum inquies , ut in Provinciis sita praedia viris alienare jus fuerit, neque eorum quoque respectu lex sceminis consultum ierit. Nam sat imperite quidam eo confugiunt , alienationem scilicet Provincialis praedii publico jure vetutam , quia in mancipio ipsius Reipublicae id erat. Fundi enim Provincialis Quiritarium quidem do. minium apud conjuges esse non poterat ; dominium bonitarium tamen & apud conjuges erat , & in
alios quocumque titulo recte transserebatur Bymkers ek. de reb. manc. 9. Hei neccius in antis
quit. Rom. h.t. β ρ. praedii Provincialis alienati nem vetari, mulieris non interfuisse , scribit id enim ab emptore usucapi non potuisse, si distractum foret a viro: soluto igitur matrimonio vindicationem ejus mulieri datam. Ab Heineccio haud abludit Otto in praef. thes tom. s. pag. I s. edit. Bas. Quod tamen eos advertisse vellem , si non usucapio, certe longi temporis praescriptio, praedio distracto per virum, mulieri repetenti landum
opponi in Provinciis potuisset. Vide, quae supra disserui lib. a. t. s. β. 5. Si quid igitur video, a-Ιienationem Italici landi prohibitam ego putarim ob Italici praedii singulare pretium , & ingentim rem jacturam , quam eo amisso subiisset uxor ;Contra damnum Provincialis fundi levius pro divitiis temporum legislatori visum , quam ut ejus alienatio prohibenda videretur. Lex enim id tantum cavere sat habuit , quod damnosius mulieri foret. Neque aliunde factum invenies, ut res do
156쪽
Quibus alim. licet, vel non. 2 stales langibiles, & generati m mobiles omnes recte hodie distrahantur a viro a. F. de iuri dor.
IV. Personarum intuitu non solum alienare nequeunt, qui morbo, vitiove corporis curatori
subesse jubentur, sed & bonis interdicti prodigi,
filiique familias respectu bonorum, quorum UsuS- fructus parenti quaeritur Lult. g. s. F de bon. qui ib. minores etiam , & impuberes, qui curatori, vel tutori subsunt l.3. C. de res. in integri oe' h. 2.
h. t. Uerum enimvero curatorum consensu minores, tutorum auctoritate pupilli alienare non prohibentur , modo ne de rebus agatur, quorum alienatio sine decreto magistratus est interdicta. Rustica tantum praedia ejusmodi erant olim ; verum Divus Constantinus eodem jure censeri jussit non solum urbana praedia, sed & res mobiles pretiosas, quaeque servando servari possent L 22. C. de admin. tui. Si res igitur ejusmodi fuerint , earum neque hodie consistet alienatio , nisi causa Cognita decretum interponatur , expedire pupillo alienationem iniri. Vide de Ros in cimit deor.
Prox 7. n. 37. oe squ. Cum vero sine tutoris auctoritate pupillus res alias alienare nequeat, recte quidem Tribonianus inserto a. b. t. a pupillo sine auctoritate tutoris, pecunia data mutua, mutuum non contrahi , nec nummos accipientis
feri . Proinde, sicubi quidem extent seu penes tertium, seu penes debitorem ipsum, vindicari a pi, Pillo poterunt e sin consumpti dicantur, siquidem bona fide , convalescet consumptione mu- . tuum , utque alias in mutuo fieri amat, condictio inde certi nascitur l. I9. β. I. β. de reb. cred. sin mala fide, ad exhibendum agetur L . q. vlt. f. eod. Licet enim haec actio possessionem na. V Κ alias
157쪽
I46 0ntagm.RomJuris, ac PatriLib.LT. t.'ualias in reo requirat , quae tamen mala fide comsumta dicuntur, potestate juris possideri censentur, cum pro possessione sit dolus L Iso. F. de re iuri Sed isthaec opportunius alibi. V. Privata auctoritate denique prohibetur alienatio per pactum, vel testamentum. Verum enimvero effectu juris maxime quidem interest, pacto, an testamento alienatio interdicta dicatur. Si enim alienatio prohibita pactione fuerit , valet prohibitio quidem, quatenus tamen prohibere queat ipsa
conventio. Proinde licet adversus eum, qui comtra conventionis leges alienarit , non denegeturastio, quatenus paciscentis interest , rem alien, tam haud esse L Igs. 3. F. de verb. obl. cum per palla tamen rerum dominia non transferam tur, eis res alienari prohibitae non ita quidem a ficientur, ut earum dominium contra prohibitio. nem transferri nequeat L 2o. C. de pact. Secus
tantum de pacto est, quo placuit, ne vendi liceat a debitore pignus. Cum enim pignus jus in
re creditori pariat, contra conventionem irritam venditionem esse , eaque pignoris non transferri
dominium, recte respondit Marcianus in L .fadfde diseram pigis. Contra ubi res alienari prohibita testamento suerit , ejus petitio adversus te tium possessorem ei competet , in cujus gratiam
alienatio interdicta dicetur L 69. g. g. F. de M.
Ieg. 2. Quae ei sane petitio non competeret, si alienatione contra testamentum facta , rei domunium transferri posset. Sed isthaec alias: illud hie admonere priestiterit , prohibitionem alienationis testamento factam sine demonstratione personae, in cujus gratiam iacta dicatur, inutilem censuisse Iurisconsultos: id enim nudum praeceptum vitam
158쪽
Quibus alim. Iicet, vel non. 14Thatur exitu quidem inutile vel eo nomine, quod ex eo nemini jus agendi nasceretur L II 4. g. I .
VI. De iis hactenus commentati sumus, qui licet domini alienare nequeunt: de iis porro viderudum , qui licet non domini rei dominium recte transferunt. Ejusmodi complures sunt. Ut enim Praeteream , tutores & curatores res impuberum, minorumve recte distrahere seu cum decreto , seusne decreto etiam , si id res patiatur , creditores quoque , licet pignoris dominio careant, illud tamen alienare non prohibentur g. I. h. t. Si secus enim id esset, inutile pignus creditori so-ret : nam moras usque nectendo debitor nunquam nomen expungeret. Proinde cum iacultas isthaec ab ipsa natura pignoris manare videatur , licet
non convenerit de distrahendo pignore , adhuc creditori licebit illud alienare. Quin quamvis etiam ab initio diserte placuerit , ne pignus vendi jussi , adhuc distrahi a creditore poterit, modo id ter denunciatum debitori fuerit ι. q. f. de pio. Oct. At vero id procedet quidem, si nulla fraus debitori fiat. Quapropter si per suppositam pem sonam pignus emptum a creditore fuerit, adhuc lui quidem a debitore poterit, & emptionis vitio causa pignoris , vel fiduciae finiri nequit Paul. fur. 2. I 3. 4. I. To. C. de di in pign. Ceterum de pignoris distractione constitutionem suam Iustinianus edidit in I. g. Q de iur. dom. pis. eaque primum observari jussit, quae de ejus distractione pacti contrahentes sorent: si ea de re nihil diserte placuisset, altero post denunciationem anno alienandi pignoris creditori jus esse voluit :si emptor non inveniretur , certum tempus debi-
159쪽
tori praestitui jussit , intra quod pignus luendum
esset. Intra id temporis laxamentum nisi lueretur a debitore pignus , creditorem a Principe poessulare jussit facultatem possidendi pro domino; ea
tamen concessa per Principem, adhuc intra biennium luere debitori pignus jus esse voluit ; iis tandem exactis induciis, justum pignoris dominum creditorem haberi jussit. Sed ea de re desino
plura, cum modus a Iustiniano praescriptus hodie vix usquam obtineat. Apud nos certe seu creditori aestimatae adjudicentur res pignori, aut hypothecae subjectae, seu subhastatae licitatori addicantur, eas debitor intra biennium luere non potest, licet se tem , & usuras offerat. Illud admonere praestiterit , apud. nos pignoris adjudicationem creditori factam ab ejusdem venditione sub hasta differre. Si enim in appellationis judicio pronunciatum pro debitore fuerit, is quidem rem adjudicatam a creditore Teciperare potest, neutiquam vero rem sub hasta venditam, ejusque tantum pretium obtinebit. Id ita receptum oportuit ob hastae fidem , utque licitatores facilius invenirentur. Proinde pragmat. a. de appellat. executionem non impediri juben appellatione interposita a decreto M. C. assisientiam concedente, quam vocant , de adjudicatione tantum debet intelligi de Ros in civit. dmcret. pra c. I 2. n. M'. Quod tamen ibidem de
Rosa scribit post Vincentium de Franch. iacissireto. in subhastatione pretio sexta minori addici creditori pignus, ni melior offeratur debitori comditio , eam consuetudinem nusquam in jure prohatam , & sit inhumanam etiam non admittit hodie sori praxis rectius instituta , modo ne secus singularia rerum adjuncta suadeant. ΤΙ-
160쪽
Per quas personas cuique acquiritar.
CVm possit alter alterius instrumentum esse,& beneficio alios ipse Natura devincire nos jubeat, jus quidem Gentium haud obsistit, quin per alterum alteri dominium , aut obligatio acquiratur, saltem ubi gestum ab altero tertius ratum habuerit. Nihil enim impedimento est, quominus ex alterius pactione jus petendi deseratur alteri ; & aliunde promissor, licet stipulatoris haud intersit , promimi fidem cuicumque pactam exolvere debet, nisi improbus videri velit. Inde factum, ut Respublicae , & Civitates , quae inter se nudo Gentium jure reguntur, ratas haberi jubeant pactiones, quas aliis aliae paciscuntur, C jusmodi pacta in foederibus haud ignota. Ita sane inter Galliam & Sabaudiam convenit in pacis legibus , ut Hispanis pactionis quidem ignaris copias in Sequanos , Belgicamque trans Rhodani pontem ducere liceret Grol. q. his . Belgici in M. Praetereo , quod Civitates quoque non desunt, quarum moribus pacta in aliorum gratiam initarata censentur. Vid. Hertium ad Pinendors dijur. Nan o Gent. 3.9. s. Uerum enimvero Romanti Vete S, seu ut rerum suarum accuratius quisque s lageret, seu ut uberior litium seges praecideretur, alterum alteri acquirere noluerunt. Aliunde sat importunus videri potuisset actor, qui otio suo in alienam molestiam abuteretur , &, ubi sua non interesset, negotium sibi, aliisque facesseret.