장음표시 사용
161쪽
1 so bntagm.Rom uris , ac Patr.Lib.ILTit.IX. tiis expediendis eo nomine videretur infestior , cum tamen contrahentes haud raro contractibus
interesse non possent, ipsa commercii ratio a Iurisconsultis expressit , ut subtilitate subtilitatem eluderent, & obliqua veluti via per vicariam princuratorum operam dominii acquisitio reciperetur in Civitatem. Civilis igitur ac naturalis acquisitionis excogitato discrimine , quaedam civiliter, ac veluti ministerio juris, quaedam naturaliter, ac facto hominis, acquiri docuerunt: quae minusterio juris acquirerentur, per semet quemque pMrare sibi oportere statuerunt; quae vero facto homunis , per quemlibet volentibus nobis acquiri posse
pronunciarunt L s3. f. do acquin rer. dom. Quapropter cum possessio facti quid esset, quippe quae naturaliter acquiri posse uidebatur, recepto semel, per
procuratorem eam a uiri posse, consequentia um1uti naturali per eumdem quoque dominium sta. tim parari docuerunt, ut ipsemet Ulpianus insertin L 2o. f. 2. F. eod. Necessario enim sequi vi. debatur , ut per procuratorem nostro nomine possessione quaesita, per consequentiam possessionis in nos quoque dominium transferretur in aperta d mini voluntate rem suam in alterum transferre volentis . Atque ita quidem e ematicis Iuriscomsultorum invaluit, ut per procuratorem possessio, ac dominium quoque, tamquam possessionis accessio, parari posset o. h. t. Uerum inde fiebat, ut dominium quidem, non vero obligatio per procur torem acquiri posset. Proinde viam excogitarunt Iurisconsulti, qua per procuratorum operam obliogatio quoque acquireretur. Id facile fieri posse videbatur , si obligationis cessio a procuratore
fieret , in cujus perlana ea primum haesisset L
162쪽
Per quas personas cuique a vir. III
M. g. a. ff. de acquir. posses. Quod tamen duXimus, per procuratorem parari posse dominium , id quidem procedet, si res tradita fuerit a domuno ; si enim dominus non ierit, qui rem procinratori nostro dominii transferendi causa tradiderit, non dominium quidem , sed jus usucapiendi tantum per eum acquirimus. Illud tamen interest inter utrumque , quod nobis etiam ignorantibus dominium per procuratorem parari queat t. I 3. F. de acquiri reri dom jus vero usucapiendi per Procuratorem nancisci non possumus, nisi traditimnem resciverimus ei factam I. I. C. de quin possNam sine hona fide non procedit usucapio: ab qui traditionem ignorans honam , aut malam fidem habere nequit.
III. Iam vero licet, si a procuratore discesseris , ita comparatum jus civile soret, ut alteri Per alterum acquiri non pateretur, potestas tamen qua maritalis, qua patria, ac dominica faciebat, ut quicquid nanciscerentur uxores, filii, servi, patrisanailias olim promiscue acquireretur. Et servi quidem jure quoque novissimo, quicquid in peculio habent seu unciatim ex demenso suo par tum, seu legatis, ac stipulationibus, seu ex aliorum liberalitate quaestum , nolentibus etiam, & invitis dominis generatim acquirunt ε. 3. h. t. Nam ipsa potestatis ratio pati non potest , ut vel momemto temporis obligatio , aut dominium quaesitum consistat in servo. Primo enim eum, qui alterius
potestati subest , proprii quidpiam habere jus vetat L Io. g. I. f. de acquir. rer. dom. Deinde
cum e jure civili dominium manet , per se quudem servus juris civilis expers dominium nancisci
non posset: consistit quidem ejus acquisitio, quia K tam
163쪽
I sa Θntam.RomJuris, ae PatriLib.ILTito. tantisper personam mutuatur a domino ; post acquisitionem tamen, persona domino veluti restituta, quicquid quaesitum fuerit , eo consestim mugrat , quo persona remeat. Solam hereditatem domino per servum acquiri non placuit, nisi eam jussu domini servus adiret: alias, cum aeri alieno,& ceteris oneribus hereditariis obstringatur heres, Periculum erat , ne servi facto deterior domini conditio fieret ε. 3. h. t. At vero in uxoribus, filiisque familias a veteri jure deicitum. Uxores
enim, ex quo per conventionem in manum ex is levere nuptiae, viris desierunt acquirere: tantum
si ambigatur , unde quid ad uxorem pervenerit, nec demonstretur , unde habeat , ad evitandam turpis quaestus suspicionem ad eam pervenisse existimatur a viro I. si. β. de don. int. vir. ρο υα Filii quoque familias , ex quo Rempublicam imvasere Principes , paulatim imminuto parentum imperio , plura sibi coeperunt acquirere pro diversitate peculiorum, de quibus accurate viden
IV. Principio peculium definiri queat, quod justiis parentis , aut legis filiosamilias conceditura paternis rationibus separatum , eo dedu Io immen , quod ipse parenti debetur l. o. g. a. F. M pec. Illud dictum existimat Ulpianus in L s. q. 3. F. eod. quasi pusillum patrimonium. Id tamen
Stoicam sapit allusionem. Peculium enim inroκυι-sτικως dictum existimari malim, quasi pusilum pecudum . Siquidem a vero haud abludit, parentes ab initio olim ad liberorum industriam excitandam cuique filio pusillam gregis partem peculiariter curandam dedisse , ut inter studia promerendae paternae laudis strenue rem quisque agendo parentum
164쪽
Per quas personas cuique acquir. Is 3 eum commodis impensius inservirent. Unde umde tamen sit origo vocabulo , peculium filiorum olim unius generis erat, nec a servili diversum. Proinde seu domi, seu belli partum, seu matriζ,& amicorum liberalitate quaentum, sine discrim, ne in arbitrio parentum erat. Inde factum, ut, Iicet per constitutiones Principum peculium c frense, vel quasi castrense, ad ipsos filiosfamilias Pertinere placuerit , peculium paganum tamen , nisi praecipuum legatum laret, patre mortuo, fratribus conferri oporteret t. I 3. C. de collat. Ceterum ut in aliis plerisque capitibus, valescentemnius imperio, patria majestas fuit accisa, ita Rius acquirendi per liberos tantum non omnino parentibus fuit ademptum. Nimirum jure novissimo peculium non unius est generis ; aliud castrems, aliud quas castrense, aliud adventitium, aliud
profectitium appellatur: in omnia non omnia, ut olim, parenti licent, ac pro cujusque diversitate diverse responsitandum. Iuvabit igitur in eorum initia tantisper excurrere ,: & cujusque propriet
V. Principio igitur cum sub unius imperio, tepescente patriae caritate, segniui pro Republica
depugnarent adolescentes, nec temere sacramento
se quispiam adigi pateretur , ubi stipendia eotius
Pro impotentium hominum principatu , & in cibvium internecionem, quam ad proserendos imperii fines conficienda forent , nihil omisere partium duces, ut lubentius tirones delectui nomen darent. Quapropter Iulius Caesar fortasse primus & is enim, ut milites ad se conciret, libera testamenti factione , & scrupolosis juris solemnibus haud obnoxia, filiossamilias uti jussit detes. milit.
165쪽
1s4 Syntagm.RomJuris, ac Pur.Lib.IT RIX. ad tirones sacramento facilius obligandos filioes, milias in castrensi peculio patrumfamilias jure eem seri voluit. Verum quoquo sub Principe peculii hujus incunabula statuenda sint , exploratum est illud, sub Nerone, ejusque etiam decessore Claudio, ad filiossamilias castrense peculium pleno j re pertinuisse. Ejus enim rei diserte meminit Iuvenalis eorum aequalis ian uir. Ejusmodi porro erat, quicquid a parentibus, ceterisve cognatis in militia agenti donatum esset, quodque in militia filius quaesivisset , modo ipsius militiae occasione
'aesitum esset: quod enim & sine militia qua,
nurus suisset, castrense peculium non videbatur
VI. Eodem cum castrensi jure peculium quasi castrense censeri placuit. Cum enim sub Principatu Epicurea deliramenta se Romae quam plurimis commendassent, ac libenalium artium labores adolescentes vulgo defugerent, ad eorum industriam excitandam cavere Principes, ut quicquid inermi militia nacti filii familias essent seu patrocinio causarum, seu professione scientiarum , seu publicorum ossiciorum emolumentis, pleno jure ad ipsos etiam pertineret uti. λ'. de mil. tes. Η
jus vero peculii sat antiqua institutio, ejusque mentio in pandectis haud infrequens. Proinde ingenio suo plus aequo indulsisse putarim Franciscum Balduinum Iustinian. libr. 3. existimantem, pr.
nuxisse e Triboniani cerebro , quaecumque pande-ctarum loca de peculio quasi castrensi supersunt. Neque enim generatim asserendum id fuerat, lucet de quibusdam verum videri queat. Instar mannium tibi esto Papiniani locus in L sa. f. 8.1. prosoci ubi nulla quidem interpolationis occasio.
166쪽
Per quas personas cuiquc acquιr. IssViae Schulting. ad Paul. feni. s. 9. q. Ceterum iure Antejustinianeo inter utrumque peculium ibIud i tererat, quod de peculio castrensi quidem filii familias pm arbitrio statuere poterant non cono tractibus inter vivm tantum, sed testamento quoque; at peculii quasi castrensis plena quidem pro. Prietas, ejusque libera administratio tantum inter vivos ad filiosfamilias pertinebat , de eodem immen testari non poterant, nisi in eminentiori disegnitatis gradu constituti forent ε. o. in' de m rin test. Verum liberalior more suo Iustinianus de peculio quasi castrensi eromiscue omnibus test, xi concessit L 3 . C. de inus. νω. VII. Atque haec una peculia filiis addixere Principes ad Constantinum usque et si quid alium , de paratum esset , sine discrimine patri quaerebatur . Species enim in L so. F. ad Senatus. Bellian. . t. sa. f. de acquiri via omiti hered. secus decisae quidem per Hadrianum , ac Divum Pium, singularem rationem habent, neque ordinarium jus complestuntur, ut reste advertit Noodia de usu inet. . Verum sub Christianis Imperatoribus tertium peculii genus evaluit a paternis etiam ra. tionibus separatum , quod adventitium doctores
appellitant. Primo enim injurium Constantino viis sum, bona materna per liberos patri quaeri , in
eisque ex alia matre prognatos, aut extraneos etitam a patre praeferri posse. Proinde ne quid tale Iiberis aliquando contingeret , is primus L I. C.
Theod. de bon. man bonorum maternorum prinprietatem ad filios pertinere jussit, uifructu tan. tum patri relicto. Eo prodito per Constantinum exemplo, ulterius progressi Gratianus, Valentini,nus , ac Theodosius, quod de bonis maternis ille
167쪽
rs6 0ntagmRo uris, ac Patri Lib.nritu. constituit, ad omnia bona materni generis extendi jusserunt l. 7. C. Theod. eod. At ultra proincesserunt adhuc Theodosius , ac Valentinianus, eodem jure censeri jussis , quae conjugibus in potestate positis a conjugibus collata forent I. I. C. de bon. quae lib. idque de sponsis etiam intelligi voluerunt Leo, & Anthemius L s.ci eod. Denique Iustinianus modum in ea re omnem egressus, unde unde quid filius quaesivisset seu amicorum liberalbtate , seu fortunae beneficio, seu labore suo, iageneratim adventitiorum omnium , quae a patre prosecta non serent, proprietatem ad liberos peditinere jussit , usustuctu tantum parenti relicto
. 6. C. eod. i Parenti id tantum indulsit, ne ceterorum fructuariorum exemplo cautionem fructuariam praestare cogeretur L ult. q. C. e d.
Ceterum ex dictis sat , puto, liquet, in solum peculium prosectitium jure novissimo parenti jusvetus esse. Eiusmodi erit , quidquid aut ab ipso
patre, aut patris intuitu in liberos collatum fuerit arg. l. 4s. f. ult. 6. de acquiri veι omite. hered. Ejus igitur patre quidem vivo sola liberis relinquitur administratio; eo mortuo tamen cet ris fratribus in potestate retentis conserendum erit h.t. Verum & ex eo peculio illud in malum emolumenti manat , quod , nisi diserte in emancipatione fuerit ademptum, emancipatum tacite sequitur Lai. 32. F. de don. ac bonis patris publicatis filio separatur i. g. β. 4. 6 de min. VIII. At vero jure novissimo peculium adventitium duplex est : alterum ordinarium, seu minus plenum , alterum extraordinarium, seu plenum a doctoribus dici sulet. , Ordinarium appellatur,
cujus ex regulis juris antiqui proprietas quidem
168쪽
Per quas personas euique acquiri Is est penes liberos, ususfructus vero pertinet ad parentes. Extraordinarium dicitur , cujus & proprietas, & ususfructus liberis deferri jubetur. Jure Antejustinianeo quidem id rarius contingebat olim , veluti in specie t. so. F. ad Senatuqeons Trebell. verum jure Iustinianeo haud infrequenter peculii adventitii proprietas una cum usufructu liberis desertur. Siquidem eo jure censeri placuit res filiissamilias a Principe, vel Augusta donatas L 7.
C. de bon. quae lib. hereditates renuente patre aliberis aditas l. ult. f. I. C. de r. res ab ascendente relictas , aut datas sub ea lege, ne Diusfructus pertineret ad patrem novell. IIT. c. I. hereditatem fratris , aut sororis , ad quam una cum parentibus filiifamilias admittuntur novest. II 8. c. a. atque ea denique, quae liberis deserumtur , si parentes divertant ex causis in jure non definitis noυAL I34. c. I. Illud quoque contra jusvetus de peculio adventitio constitutum a lustiniano fuit t. o. β. 3. C. de bon. quae lib. ut nisi diserte privilegio renunciatum esset, emancipato filio, dumidium ususfructus adventitiorum omnium paremtibus deberetur licet olim filium pater emancipans tertiam proprietatis adventitiorum partem, tamquam emancipationis pretium, retineret l. I.
De te mentis ordinandis. AD singulares etiam acquirendi modos legata,& fideicommissa pertinent. Proinde ut masteria isthaec semel absolveretur, ratio quidem O
169쪽
x s 8 ontagm.Rom. ris, ac Parr.Lib. H.Tit. X. dinis postulare videbatur, ut protinus de legatis, ac fideicommissis commentaretur hic Imperator. Verum aliter is quidem, nec inconcinne fortasse, rationes init. Cum enim hereditas per universitatemst acquirendi modus, ex eaque legata, & fidei commissa plerumque praestentur, singularium acquirendi modorum disputatione tantisper omissa , universales hie acquirendi modos interserit β.7. per quar perfcui . acquir. Ita enim expeditior via muniri posse videbatur ad legatorum, ac fideicommissorum ambages iacilius resolvendas. Universales autem acquirendi modi complusculi erant olim: ejusmodi sane erant successio in obaerati bona, redactio adulterae mulieris in servitutem, uxoris in manum viri conventio , fisci successio in bona damnatorum , eorumve qui sine heredibus decessissent, hereditas , bonorum possessio , arrogatio denique , ac libertatum servandarum causa bonorum addictio.
Licet vero tantum postremos quatuor obtinere jusserit Imperator d4.7. per quas person. cuiq. acquir. eorum tamen celeberrimus, & fere unice usum habens hodie hereditas est . Hereditas vero deserri vel testamento, vel ab intestato potest. Inde vuls ta hereditatis divisio in testamentariam, & legitis
mam et illa testatoris judicios, haec legis jussis d.
fertur. Cum vero potiorem heredis testament,
. rii, quam legitimi causam haberi placuerit, testatoris in testamento judicium legibus derogat de
intestatorum hereditate latis. Id cautum oportuit, ut liber stilus supremae volontatis esset, & liculum , quod iterum non rediret, arbitrium. Recte igitur Imperator hunc universalem acquirendi mindum enarraturus testamentariam hereditatem prius edisserit: ea vero cum testamento deseratur, pri
170쪽
De testamentis ordinandis. I symum omnium de testamentis ordinandis si) cum
Imperatore videbimus . II. Testamentum , & ex eo successiones juris Gentium esse passim hactenus asseruere doctores. Vorum enimvero cum dominium jure Gentium possessione quaeratur, eaque remissa dominium occupanti dat , possessione in persona desuncti cum fato mortalitatis extincta, non videtur in heredem transis
serri posse dominium , quod interceptum statim cum defuncti possessione fuerit. Nimirum cum jus Gentium ne ad vitam quidem proprium dominium
cuiquam concedat, & res occupatas in pristinam causam redire jubeat, si possessio fuerit amissa, jacens hereditas occupanti cessura foret , nisi jus Civile
heredi dominium tueretur. Pristina enim rerum Causa communis est jure primaevo , neque hujus dumtaxat aetatis hominibus, sed Sc mox nascituris terrarum orbis est destinatus, cum Natura singulis industriae praemia proposuerit. Ea quidem suo Cedendi, seu potius occupandi ratio maximas tu has exciret in Civitate : praesto igitur jus civile fuit, atque in rebus hereditariis occupandis her dis causam potiorem haberi jussit. Quapropter cum sine legis auxilio heredis nullum jus praecipuum in hereditate futurum esset, testamentum, & ex eo successiones potius ex jure civili manasse crediderim . Cons. Bynkersta observat. a. a. Aliunde siquid juris in heredem transire jure Gentium testamento posset , id in eum transferri oporteret
aut i) ordinari dieuntur testamenta , quae rite fiunt, ea que loquendi formula & in jure sat frequens ι. a. C. de eodie. & ab exteris etiam auctoribus usurpatur Sen. de benes 4. II. Λmmian. Μarcell. 23.