Syntagma Romani Juris AC Patrii

발행: 1770년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

171쪽

illud absurdum est fingi , cum ne intelligi quidem possit viventis hereditas , & ipse , se vivo, testator jus aliquod in heredem transferri nolit;

hoc vero ipsa rerum Natura fieri non patitur, cum testator extrema necessitate defunctus jus in quempiam transferre nequeat , quo ipiemet per mortem exciderit. ΙΙΙ. Enimvero isthaec reputans fortasse Grotius de iur. bell. 2' pac. a. 6. I . testamentum cUm jure Naturae non alia .ratione censuit in concordiam revocari posse , quam appingendo vocabulo notionem plane diversam, per testamentum intelligendo scilicet alienationem in mortis eventum, retenta interim possessione rerum, ac plenissimo semendi jure. Leibnitius quoque vir ingenii sagacissimi in nov. method. Iurifori pag. so. testamentum ex jure Gentium non aliter tueri se posse credidit, quam ut testatores ob animorum immortalitatem rerum suarum dominos manere fingeret, heredes vero tamquam procuratores in rem suam

concipiendos existimaret. Praetereo , quod apud vetustissimos mortalium testamenta prorsus ignota, & apud ipsos Athenienses Solonis aetate tandem innotuerunt Plutarch. in Solon. Apud Spa tanos etiam primus Epitadeus Ephorus invexit te standi licentiam, eodem Plutarcho teste in Agid. oe Cleom. & veteribus Germanis heredes sui cutique liberi, nullum testamentum Tacit. de morib. Germ. 2o. Ipsi Iurisconsulti Romani testamentum juris civilis figmentum esse sat agnoverunt, nec sne sexcentis fictionibus jus heredis tueri se posise putarunt. Primo enim fictione juris momem tum testamenti cum momento mortis jungi prin

172쪽

De te mentis ordinandis. Isrnunciarunt deinde momentum hereditatis aditae ad momentum mortis retrotrahi statuerunt. Quae sune non alio pertinebant, quam ut testator eodem

momento mortis fingi posset, heredi bona sua tradere , & ab eo heres vicissim accipere. Cons. Gothosted. de Cocc. in dus de te princip. h. et . Quin & vetustissimis rei Romanae temporibus publico Civitatis jure testamenta improbata crediderim. Cum enim exemplo Lycurgi Romulus adiquas agrorum partes unicuique familiae addixisset, easque, ne cui dedecori foret inopia, apud qua que familiam perpetuo jussisset esse Dionys. HalibCarn. 2.3. novis colonis testamenti factionem adem-Ptam oportuit , ne quando agri testatorum arbitrio contra jus publicum in alienas familias tran ferrentur . Cons. Montesquieum esprit des 'toix

IV. Ceterum licet ab Urbe fortasse condita vetita Olim testamenta suerint , Iurisconsulti tamen novi juris callidi repertores eo rem perduxerunt , ut ab ejectis Regibus duo testamentorum genera statim evaluerint, quorum alterum in pace, alterum a militibus prodituris ad praelium in proecinctu fieret I. inse. h. t. In pace igitur testamentum fiebat olim in calatis comitiis , lemnibus rogationis verbis adhibitis, tamquam si ju-henda lex esset; velitis , iubeatis Quirites, uti L. Valerius L. Titio tam iure, legeque heres si

bi Fer , quam se eius stilus esset. Comitiorum

vero solemnitas eo pertinebat, ne contra jus publicum , seu legem agrariam ad extraneos redire videretur hereditas. Scilicet, ut supra praecepimus , veteri lege Romuli cum ipse Urbe prognata ad familiae proximos avita praedia redire jubm maL. L ham

173쪽

I 61 isntagm.Ro uris , ae Patr.Lib.ILTitoc bantur. Cum vero jus publicum privatorum arbitrio mutari non posset, exitu futurum erat inutile, si quid secus cavisset testamento testator. Si quis igitur malignum foveret de sanguine suo judicium, praesto ei Juri lcontulti erant, ac testamentum Perpopuli comitia firmari curabant , ut nova veluti lege proximis adimi censeretur hereditas; heres vero in comitiis nuncupatus potius jussu populi, quam testatoris libidine videretur ascitus. Haud absimu Ales artes ad tuenda testamenta militum in proci mctu facta. Cum enim ejusmodi testamenta in ciructu Gabino ferent , eoque sumpto in re trepita milites devoti Diis manibus pro incolumitate Qui

ritium crederentur , eorum extrema voluntas Prologe videbatur habenda, qui publico luendo perbculo piaculum facti forent. Verum testamenta isthaec rariora erant, nec nisi in prauentissimo mo iis periculo fieri solebant Plutarch. in Coriolan. V. Verum enimvero non diu Romae uterque t standi ritus obtinuit. Et testamenta quidem in princinctu pridem ante Ciceronis aev0m exoleverunt, ut ipse testatur de nat. Deor. a. 3. Citius adhuc

exolevisse videntur testamenta in comitiis fieri solita. Cum enim Decemvirali .carmine libetra testamenti factio patrifamilias concesta soret, nemo sanus voluntatem suam e populi suffragiis modore voluisset, cum privatim domi pro lubitu testari posset. Igitur Decemvirali jure perlato aliud testumentum evaluit, quod ob solemnia manςipationis adhibita per aes, oe libram fieri dicebatur .c. Iaeo , scriptia a testatore rabulis, praesentes ad xant familiar, seu hereditatis emptor, antesia i h

libripens, ac imago populi Romani testes rogati quinque, quibus prauentibus ς tori semiliae ho

174쪽

. .X De testamentis virdinandis .. ira redem repraesentanti mancipari fingebatur heredulas, ut eam potius emptionis titulo, quam here. ditario ' jure nancisci videretur. His rite persectis, a testatore, veluti voluntatem suam ratam

esse jubente , ita nuncupatio testamenti fiebat :haec uti in his tabulis, ceri que scripta sunt, ita do, ita lego, ita restor, itaque vos Quirites te- simonium praebitore Ulpian. fragm. ZO. 9.VI. Porro hoc quoque testamenti genus a Iuris consultis fuisse videtur excogitatum, eoque colluneabat , ut impune jus publicum patresfamilias ludificari possent. Licet enim libera testandi ta-

cultas concessa videretur Decemvirali carmine,

paterfamilias uti lega x super pecuuia , tutelaυσIua, ita jus esto ς id tamen duodecim tabularum

caput, ne qua legi agrariae aliquando fraus fieret, ita interpretatum existimarim , ut libere quidem testari quis poliet , modo tamen sine agnatorum injuria, neu avita praedia extra familiam transse rentur . Eo potissimum pertinere putarim Pomponii locum tu Liao. 6 de verb. signis verbis. duode cim tabularum latissima potestas reibuta videtur βeredis instituendi. : sed id interpretatione manasutiatum est vel legum, vel auctoritate iura consituentium. Simile quidpiam apud Hebraeos o tinuit . Siquidem contra jus vetus apud eos recepta testamenti licentia, ex Magistrorum interpretatio. me tamen intra familiam tantum testari quis posse videbatur Selden. de success. ad leg. Hebr. c. 6. Cum igitur jure Publico in alienas familias avita praedia transferri testamento non possent, praesto testatoribus Iurisconsulti erant , eorumque eur maticis mancipatio testamentis adjecta , ut vendi Potius, quam testamento transferri in extraneos avu

175쪽

164 vntagm RomJuris,-Patr.Lib.ILTit.xta familiae praedia viderentur. Eadem vero opera vetus etiam in comitiis testamentum imitabantur. Nam quinque testes quinque potiores populi classes repraesentabant ; nuncupatio vero testamenti veterem populi rogationem praeseserebat. Ceterum hujus testamenti satum sat diuturnum : nam suo adhuc aevo usurpari solitum scribit Ulpianus frum. 2o. 2. Proinde ratio Gothostedum haud fugit ad i. I. C. Theod. de testam. oe codici ex bstimantem , sub Theodosio juniore tandem ejusmodi testandi ritum exolevisse. UIL Valescente testandi ritu per aes , 8c libram , aliud ex Praetoris edicto testamenti genus evaluit. Ut enim alias scrupolosa juris solemnia, ac legum asperitatem neglexit edicto Praetor, ita

in re testamentaria naturalem simplicitatem amplexus edixit, bonorum possessionem secundum imstamenti tabulas se daturum , si septem testium signis munitae forent; eaque pars edicti Ciceronis

aevo tralatilia jam videbatur, ut . constat ex I. in Verr. 4s. Ιεitur jure Praetorio nec mancipatio, nec nuncupatio requirebatur in testamento: Praetor

enim tantum septem testium signa ex jure civili retinuit. Nam licet in testamento civili quinque testes lassicere viderentur , dum alios requirebat edicto Praetor , qui libri pendem, & antestatum re-

Praesentarent. Praetorium vero testamentum Celeberrimo quidem in usu erat; cum tamen destutueretur auctoritate legum, ex eo non hereditas,

sed tantum bonorum possessio dari posse videbatur . Sane bonorum possessio juris quidem effectu ab hereditate non discrepabat, exitu tamen inutilis, & sine re saepiuscule erat , si qui hereditatem evincere jure civili possent , aut ipso edicto a PO-

176쪽

De res mentis ordinandis. Isspotiores haberi juberentur. Cons. quae insta disseram libr. 3. rix. IO.

VIII. Cum igitur testamentum per aes 3c libram scrupulosas lemnitates complecteretur, Pra, torium vero jus incertum in heredem transmitteret, jure novissimo jam a Theodosii junioris aevo, ut Iacobo Gothostedo visum ad L I. C. Theod. de resam. π cod. tertium testamenti genus invaluit. Id, quatenus scripturam desiderat, scriptum dici solet ; quatenus ignoratur heres in eo scruPtus, , sticum appellatur: vocatur & misium , quia quaedam ex jure civili, quaedam ex Praetoris edicto, quaedam adhuc ex Principum constitutionubus eo migrarunt. Eo autem ritu quis recte testa. hitur, si coram septem testibus speciatim rogatis -supremam judicii sui contestationem uno contextu Peragat, eosque testamenti tabulas subscribere, ac

signare jubeat. Hoc plus ; ipse testator, ejusve

nomine testis octavus subscribere testamento do. t ι. 2I. C. de testam. Verum subscriptio isthaec in testamento ολογραφω, quod scilicet ab ipso scriptum testatore fuerit, impune negligitur, modo testes subscripserint L Σ8. C. eod. Rogati igitur in ejusmodi testamento testes, eorumque praesentia ex jure civili manant. Nam sine rogatione cuvium, qui praesentes essent, in comitiis olim he. res ascisci non poterat. Indidem & unus comtextus oritur, quia in comitiis interruptis nil quisquam credebatur actum. Contra ex Principum constitutionibus subscriptio testatoris , testiumque manat. Testium signa denique ex jure sunt honorario. Vide doctores ad β. 3. h. t. At vero sinlemnia isthaec remissa sunt iis , qui sne scripto testari velint . Quemadmodum enim olim edicto

177쪽

tos onragm.Romfuris, ae Patr.Eu Π LX. Prietor bonorum possessionem dabat heredi coram septem testibus propalam nuncupato dicbou. pQ sec. rab. ita constitutionibus Principum ratam haberi placuit voluntatem ejus, qui, septent testibus praesentibus ac diserte rogatis , heredem

voce nuncuparet q. I 4. sit. Hoc Vero testamentum

frequentioris est usus hodie, & nuncupatiυum, seu opertum dici solet, quia eo propalam nunc patur heres. Licet vero ejusmodi testamentum, quod vulgo fieri amat, tabellionum opera mem alae causa redigatum in scriptum, nuncupativum immen esse non definit. Ceterum in nuncupati votestamento palam heredem nuncupandum monet

Iurisconsultus in I xi. β. qui test. fac. pus proim de nuncupatio heredis per relationem ad schedis tam jure civili non videtur admitti. Verum foeri praxis heredem per relationem ad schedulam nuncupari patitur , si per eam certo constet devioluntate deincti. Vid. Schilti exerc. 38. f. 3.

IX. Adhibentur autem testamento testes non ni, dete probationis causa, sed ut negotium testamen. tarium rite consistat: alias enim ad nudam rei prohationem testes vel duo sussiciunt l. Ia. β. de rem Neque vero promistue omnes testamento testes adesse possunt. Iustum in testamento testimonium dum. taxat eorum esse jubet Imperator es bis t. cum

quibus testamenti factio est. Verum verba isthaea rem sua sponte incertam incertiorem faciunt. Ad. huc enim addubitari queat , quibuscum in hoc argumento sit testamenti factio. Nodum Themphilus aggressiis est solvere in para r. h. t. h. iam reis esse testamenti factionem interpretatus

γραφε. --. Qui a nobis herede sex ibi , aut seria a et a bera

178쪽

De testamentis ordinandis . 167 Here nos possunt. Verum aperte falsus est ibi pataphrastes , neque usquam nugas majores egit. Nam impubes, furiosus, mutus recte quidem scri-huntur heredes, testes tamen advocari nequeunt: ululieres etiam rite testantur, testes tamen adhiberi non possunt. Proinde rem divinasse putarim Ottonem ad inse. h.c & ad Uinnium Hei nec-cium existimantes, testamenti factionem esse cum illis hie dici, qui comitiis interecte possent. Ne- σ'ue Uero regeras, ex Imperatoris verbis ejusmodi sententiam exsculpi non posse: novo enim loquendi ritu cum illis esse testamenti iactionem dixit Imperator, coram quibus in comitiis olim testa. mentum cives facere possent. Ita quidem constabunt omnia, ac facile rationem reddes, cur mulier, impubes, servus , furiosus, mutus, surdus', caecus, prodigus, ac generatim improbi, & intestabiles omnes a dicendo in testamento testimonio ardeantur: hi enim omnes comitiorum erant eYPertes . Ceterum conditio testium spectatur testamenti tempore: proinde si mortis , aut aditionis tempore deterior ea fiat, heredi non oberit t. χχ.

i. ss qui restam. fac. pus. Quin licet test,

menti tempore injustus testis adfuerit, praeter juris rigorem liberaliores Principes testamentum ra- trini haberi voluerunt , modo testi nullum ines vitium publice crederetur, quo tempore testis ad Ocabatur ρ. h. r. Id quidem privilegium ratio publicae utilitatis expressit, ne testamenta si pius infirmarentur , si detectum personae vitium eis ossiceret. Hinc sortasse argumento petito respondit Ulpianus in I. g. F. de M. Prael. reprobari non oportere , quae decreverit servus sugituum P tutam per fraudem adeptus.

179쪽

368 S rvmRom ris , ac Patri Lib. II. LX. X. Quod ad heredis testimonium, eorumve qui ei potestatis vinculo conjuncti forent , divePsum jus fuerat olim pro diverso testandi ritu .

Praetorio testamento quidem ejusmodi personas imstes adhiberi vetuit edicto Praetor, ne domesticum testimonium cuiquam prodesse videretur Lao. princist i res. fac. pis. Secus erat in testamento civilip r aes & libram ordinari solito. In eo scilicet,

cum negotium testamentarium geri fingeretur cumen piore familiae, qui alius ab haerede erat, famuliae quidem emptor, eique potestate conjuncti testes advocari non poterant; contra cum ex ejusmodi testamento plerumque ignoraretur heres, neque heres , neque ei potestate conjuncti testes esse prohibebantur : quamquam minus verecunde Videre. tur agere, qui sciens, heredem testamento se scriptum, jure sibi concesso uteretur, seque de testumonio excusarent, qui vellent pudori suo confiniere . Id ipsum tamen mali moris Iustiniano visum; proinde vetuit constitutione sua, ne heres, eive pintestate conjunctus testamento testis advocari posset Verum cum in solo testamento per aes &libram heredis testimonium passi sint veteres, issique, ut supra praecepimus , a Theodosii junioris

aevo exoleverit, operam Imperator videtur abusus

ejusmodi testimonio interdicendo. Id enim pridem

Iespuere mores, ex quo exolescente testamento civili , mistum increbuit, atque, abolitis mancipationibus, negotium testamentarium cum ipso he. rede coeptum est agi. Ceterum heredis quidem im stimonium vetari oportebat, quia, cum universi juris aperte successor esset, diversus a testatore non videbatur. Proinde cum legatarius, eive potestate

conjuncti universii juris successores hausi sint, tedi

180쪽

De resumentis ordinandis . I stes adhiberi non prohibentur I.2o. F. qui totam

XI. Porro cum muneris sui peritiam quisque

repromittere videatur, ac maxime momentosa ressi testamentum , falsitatis poenam tabelliones haud effugient , quorum negligentia testamenti sol mnia fuerint omissa Laρ. C. de resam. Quod tamen hic adverti velim , humanitate Principum testamenta quaedam non rite facta pro justis haberi placuit. Primo enim si quis extremum arbitrium supplici libello descripserit, eoque Principi oblato roget, ut libellus in sacra scrinia recipiatur, ea comtestatio voluntatis justi testamenti jure censebitur, ubi in scrinia Principis recepta fuerit L I9. Ceod. Idem juris erit, si quis voluntatem suam, quam supremam esse testetur, judici, aut municipio os ferat, & in acta publica referri petat. Ejusmodi

enim scriptura , ut cetera monumefita publica, licet testibus, eorumve subscriptionibus non m niatur, perpetuam firmitatem habebit d. ι. I9. C. d. Vide Donetl. comment. 6. 6. Rusticis quinque numerum, ac subscriptiones testium remitti

jussit Iustinianus, modo & testes quinque paucim res haud essent, &, si qui illiterati sorent, emrum nomine testamento subscriberent, qui literas non ignorarent L3I. C. eod. Praeterea Theodosius ac Valentinianus posterius testamentum , in quo legitimi scripti forent heredes, testibus non minus suinque subscriptum priori licet persecto derogare jusserunt L a I. C. eod. Denique & in testamento parentis inter liberos vix ulla solemnitate,opus, modo de parentis voluntate constet seu i scriptura, si scriptum si testamentum, seu per testes duos,

si heredes voce snt nuncupati. Id tamen priuilo gium

SEARCH

MENU NAVIGATION