Syntagma Romani Juris AC Patrii

발행: 1770년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

181쪽

gium ad solos liberos extendi placuit ι proinde hextranei heredes liberis admisti fuerint, pars eis adjecta liberis jubetur accrescere d. I. a I. g. I. C.

XII. Quodcumque sit testamentum , s nullo

certo vitio laboret, jure civili promptam exequutionem habet ι. 3. C. de edict. Diυ. Hadr. ton. Cum tamen pragm. 2. de contrast codicillos , testamenta, contractus per notarios scribi' jubeat, apud nos testamenta paratam exequutionem haud habent , nisi per Regios notarios conscripta sum rint . Proinde testamentis a notariis Apostolicis, aut ab ipso testatore conscriptis, praembulum non expeditur in Regno , nisi praevio termino, quem fummarium vocant , vera comperta fuerit testa. menti scriptura Μarad. in obfer t. nd sngui. 17s. n. . oe sequent. Ceterum cum fraudes nusquam facilliti , quam in testamenta possint obre pere, & aliunde exitum habere oporteat hominum suprema judicia, utrumque cavens edicto Praetor testamenta solemniter aperiri, ac publicari jussit .sgnatoribus omnibus, aut certe plerisque convenientibus I. s. F. testam quemadmod. veri Quod si quis ipserum abesset 'ad eum tabulas mitti eu-rabat , ut agnosci praesentes possent I. q. st eod. Verum apud nos , ut agnoscantur testamenti l bulae, ad absentes mitti non solent: a iudice enim, qui absunt, vocantur, ut praesentes agnoscant de Ros in civit. decret. prax. r. n. IIb. Quod si extra Regni fines scriptum testamentum fuerit 'S eri Consilii Praeses interpellatus ad agnoscendas t. stamenti tabulas notarium , septemque testes in locum absentium ipse substituet , ac, si nullumst sis vitium , aperto testamento, missis in pos I. seL

182쪽

De testimentis ordinandis. x sessionem heredi scripto decernitur de Franch. δε- eis uego. Si testamentum sine praedicto ritu comperiatur apertum , irritum pronunciari oportere tradidere complures , in eamque sententiam Sacrum Consilium judicasse resert de Franch. detis. 42ς. Duriusculum tamen id visum aliis , ac tam tum de testamentis a privato strietis admitti jubent , quemadmodum junctis aulis judicatum a Sa ero Consilio tradit Antonius de Marinis resol a.c. a17. n. 9. π f u. Verum cum in jure nusquam solemnis aperturae vitio infirmari testamentum ju-heatur , ne id quidem admiserim , eaque de re iudicium religioni judicis remitti malim. XIII. Nullum tempus olim praestituebatur h, redi , intra quod tabulae aperiendae serent. Uerum explendo aerario militari tot bellis exhausto ab Augusto hereditatum instituta vicesima, nequa ab heredibus fraus fisco fieret, intra triduum, aut quinque dies a morte defunAi testamentum aperiri placuit Paul. 4. sentent. s. Id autem ipsis heredibus expediebat , cum lege Iulia caducaria caducorum appellatione fisco deferrii juberentur ,

quae ante apertas , tabulas defecissent L Mn. h. I. C. de cad. toll. Uerum jure novo & vicesimae vectigali sublato , & abolitis a Iustiniano caducis,

apertura testamenti nullo certo tempore coercetur ι. g. C. de edict. Diυ.J Hadri rou Falso tamen contendunt quidam jure novissimo an eu. Isse. s. intra novem dies a morte testatoris hodia

testamenti tabulas aperiri non posse. Ibi enim

ereditores potius coerceri videntur , ne intra novemdialem lustram molestiam heredi creent cura

183쪽

De te mento militari. de testamentis ordinandis superiori rubrica praecepimus , ad paganorum quidem te. stamenta pertinent. Si enim miles jure militari testari malit , scrupulosas legum observationes sine testamenti vitio impune negliget. Scilicet ut imbentius cives sacramento se adigerent , - Martiae Civitatis intererat, in ea re cum militibus indulgentius agere, quos hostis, & sonitus armorum ingruens

juris vocem audire non pateretur . In eam rem

quidem testamentum in procinctu olim compar eum erat ἔ eo tamen pridem ante Ciceronis aevum exolescente, serio consultum oportuit, ne milites deterrerentur a numeris, si, omissis testamenti solemnibus, extremum ipsorum arbitrium in discrimen venturum stret. Haec, puto, Iulium Caesarem perpulerunt, ut factionem testamenti liberiorem militibus indulgeret. Cum vero ea comcessio temporalis fuisset, in eaque ad Nervam usque pro diverso ingenio Principum variatum esset, is primus, eumque sequutus Trajanus militum in re testamentaria privilegium perpetuum esse voluerunt. Exinde igitur mandatis Princiapum M. Magistratus in Provincias proficiscentes caput inseri coeptum , ut milites testamenta facerent, quomodo possent, aut vellent Ulpian. in La. s . ae test. mit. Proinde si quoquo modo de militum voluntate constiterit, ea a vitilitigatorum calumniis expers erit. Quapropter si lingua quudem nuncuparint heredem, vel duo testes proba-

184쪽

De teflamento militari. 273tionem voluntatis conficient : sin scriptura ipsius militis proseratur , rata sine testibus scripta voluntas erit. Quin imo in hostem ituro militi uti licebit pro atramento sanguine . ense pro stulo, Vagina, clypeo, humo pro tabulis i. I s. C. eod. Militare autem privilegium expressisse videtur non militum quidem imperitia, quod perperam Triboniano visum prine. h. t. sed aut iplius militiae favor , aut imminens potius periculo.

rum iunctio. Hinc idem privilegium non solum navarchis , maritimisque militibus indulgeri placuit , sed & generatim omnibus, qui seu nece statis, seu sui quoque compendii causa in hostico versarentur ι. 44. L. eod. Illud tamen intererat inter milites, eosque , qui in hostico deprehensi testati sorent , quod horum testamenta militari iure valere statim desinerent, ubi periculum evasissent L I. 44. F. eod. II. Ante Iustinianum olim militibus jure militari testari licebat , ubicumque in aestivis, hy-bernisve agerent, neque expeditionis angustiae expectandae erant, ut fieret privilegio locus. Sane Ulpianus fragm. 23. β. Io. ex sola persona militis militare testamentum aestimasse videtur sne loci discrimine, neque aliud in eo desiderasse, quam ut testator decederet stipendia adhuc faciens, aut post missionem etiam intra annum. Verum Irusinianus intra tempus expeditionis militare privilegium coerceri voluit ; si alibi testaretur miles, juris regulas de testamentis ordinandis servari ju sit L i . C. de rem milit. Proinde cum in i I. π Is. C. eoae expeditionis mentio fiat, recte proenunciavit Donellus comm. o. 28. eas a Triboni,no interpolatas videri: et sane satisfecisse non

185쪽

ν 4 Dnragm.Rom xis, ae Pare.Lib.LIT t. n. videtur Otto ad 4. q. inst. h. t. Est autem ex peditio neque conflictus ipse, neque intermedium Delli tempus, sed tempus illud, quo milites princedunt in armis ad rei gerendae opportunitatem imienti, seu invadant, seu expectent hostem. Cum vero praesidia , in quibus extra pugnae pericin Ium milites commorantur, I edes dicantur Vegetide re mili r. 3. 4. perperam post Cujacium quidam pro sedibus aedes reponi jubent in princ. n.t. Aliunde ejusmodi lectionem vel inde refellas, quod militibus, quamdiu stipendia merent, sat absurde

tribuantur aedes , quae propriae sunt paganorum. Cons.' Reitta ad Theoph. h. I. h. r. Ceterum ipso

Iustiniani jure aliquando testamentum privilegio militari censetur , licet in expeditione non fiat. Ita quidem si quis omissis solemnibus testetur aruliue paganus, mox sacramento dicto testamentum antea fallum quoquo modo in expeditione comprobet , ratum id erit quasi ex nova militis v luntate 4. h. t. Ita etiam ex nova quasi militis voluntate militare testamentum valet , similes testamento condito adrogandum se dederit, aut emancipatus a patre suerit h. s. eod. licet alias per minimam capitis minutionem irritum

testamentum fiat, ut infra liquebit. III. Iam vero militum favori concedi placuit, ut non solum testamenti solemnia impune negligerent, sed complusculis etiam privilegiis uti pos

ient, quae sine testamenti vitio paganis usurpara non licet. Ita quidem cum pluribus testamentis contra juris regulas miles obire poterat, impune liberos praeterire, deportatum heredem scribere, modo, quo tempore miles decederet , restitutus

foret in Civitatem L i 3. g. a. da res. mic

186쪽

r De testamentis militari. 17sEo accedebat, quod militi partim testato, paratim intestato obire licebat, ejusque test mentuminossiciosi querela rescindi frustra postulabatur ι 27. f. a. de in . reo. Militum quoque favori datum, ut eis mutis simuit & surdis factio testamenti soret, si, amisso linguae, & aurium usu, signis eviden-

'tissimis extremum judicium coram commilitonibus demonstrare possent h. a. b. t. Novo quidem Iustiniani jure in I. Io. C. qui te β. fac. polf une concessione Principis paganis etiam surdis, & miniis testari licet, modo lcripto , vel lingua voluntatem sudim ostendere queant sit tamen literas non didicerint, & heredem verbis nuncupare n. queant , frustra testantur , licet certissimis signis de ipsorum voluntate constet. Igitur post ipsamini L Io. C. eod. militibus surdis & mutis privi. legium militare stetit, ac salso Vinnius compilatores vellicat ad d. a. ινφ. h. t. quasi praedictae constitutionis immemores inter militaria priuilegia retulissent , quod paganis omnibus aeque Imperator indulserit iu d. l. Io. C. eod.

IV. At vero militari privilegio militibus uti

licebat, quamdiu in numeris essent. Quocumque enim missionis genere solutus miles sacramento seret, privilegio excidebat , modo ne quis post senadena stipendia exauctoratus esset. Exauctora. ti enim vere milites erant: hinc sub vexillo ret, nebantur ceterorum quidem immunes , non tamen propulsandi hostis. Cons. Lipsium ad T rit. anu. I. 36. Neque tamen statim a missione

militari jure valere testamenta desinunt. Vetera, nis enim honesta , vel causaria missione potitis, atque intra annum a relictis castris fato cedent,

bus , si , quod ante missionem secerint testamen

tum s

187쪽

m L al. 1. eod. Cum vero alias conditio existens retrahatur ad testamenti tempus , si intra. annum decederet veteranus, & apposita instituti, ni conditio post annum existeret, testamentum in castris jure militiae iactum quasi militis adhuc va-.lebat d. β. 3. eod. Id autem beneficium ex comstitutionis verbis ad solos veteranos missionem admptos coercendum docet Asricanus in L L 2I. 1. d. proinde duces, qui successoribus acceptis militare desinerent, privilegium non habituros. Cum tamen verba legum captare non deceat, & alium de haud intersit, utrum quis dimittatur, an successorem accipiat , recte scribit Cujacius ad ductum Africani locum , ad duces etiam post su cessores acceptos privilegium extendi oportere, ne ii deteriori jure .prae caligatis utantur. Sed in his ego diutius immorari nolim rara felicitate pacatiorum temporum vix ullius apud nostrates usus. Si quod tamen bellum depugnari contingat , militare privilegium hodiedum obtinebit. Cons. Stryk. in uri mod. panae libr. 29. LI.

Quibus non es premissum facere te mentum. CVm jus Gentium testamentum ignoret, ejusque factionem ex jure Civitatis manare pro harim libr. a. tit. Io. f. a. 3. quatenus cubque testari liceat, dimetiendum ex 4egislatoris adihitrio. Athenis quidem ex vetustissima Draconis lege omnibus testari vetitum; heredes sui cuique liberi, aut agnati. Enimvero Solon, ut severtin

188쪽

Quibus non es permis facere testim. 1 7 res Draconis leges mollivit alias, ita & testamenti factionem indullit Atheniensibus, limitibus tamen

angustissimis , circumscriptam. Primo enim , ne quid inclementius statueretur in filios parentes cum liberis decedentes testari vetuit Demosth. Orat. a. in Steph. Deinde ne orbos quidem testa. ri permisit, si morbo, aut aevitate languescerent, ne valetudinis, aut aetatis vitio de agnatis malugne statuerent Isaeus orat. s. Quin viros etiam uxoriis blandimentis. illectos testamentum facere Vetuit, ne, quod fieri amat, muliebres illecebrae testatoris mentem transversam agerent, ejusve judicium corrumperent, ubi, humana Omnia morte intercludente, ad serendam de rebus suis sententiam incorruptum judicem mitti oporteret Meurs Them. Att. 2. 13. Verum enimvero diversam ab Atheniensibus viam , iniere Romani, qui liberius esse

voluerunt extremum voluntatis arbitrium vulgato Decemvirali carmine ; paterfamilias uti imgassit super pecunia, tutelave fua , ita jus esto . Quo magis mirari subit , cur non paucis in

mentem venerit , testamenti factionem Romanis concessam ab Atheniensibus mutuatos esse De

ΙΙ. At vero licet prae omnibus sere Graeciae Civitatibus liberior apud Romanos esset testamem iti factio, non cujusvis testamentum tamen jure civili ratum haberi placuit seu desectu status, seu propter animi corporisve vitium , seu propter Improbitatem etiam. Quod ad primum igitur, cum testamenti factio manaret ex jure Quiritium, ejusque expertes peregrini forent , quicumque cives haud essent, testari non posse videbantur. Id tamen ita quidem intelligi velim, eos testari non Tom.LL M pin

189쪽

ootuisse jure Romano ; si enim secundum jus G.

vitatis suae peregrini testari vellent, nihil eis impedimento erat V ian. fragm. Σω I4. α IbIschulting. Rursus cum DecemvIrali iure unis patribusfarrulias testamenti factio concessa laret, ne dominorum quidem , parentumve consensu, ser- .vis filiisve familias testamentI lus erat, ne lu-ri publico privatorum pactis ossiceretur L 3. s. oui test. Dc. pus M accedebat , quod quaesiita

a servis , aut liberis , ad Patremfamilias promiscue pertinebant olim, ut ne pecunia quidem eis esset, de qua testari posse viderentur. Quod tamen diximus, ne parentum consensu quidem testari potuisse liberos, id benignius velim accipi: nam pium parentem existimatum ego crediderim, uui ultra leges justus filii testamentum ratum ha- heri mallet. Recti enim exempli viri ipsorum servorum testamenta servari curabant. Ita sane Plinius servos suos quasi testamenta secisse 1cribit epist.8. I 6. eaque se, ut legitima, custodiri curasse, modo ne quid extra domum legatum esset. Ser.

vis enim Respublica quaedam , & quasi Civitas

domus esse videbatur. Uerum emmVero , cum donatio mortis causa in complusculis contractus potius rationem habeat L 3 s. g. J. mori. ea . don. patre consentiente, filius mortis causa

donare poterit: id enim perinde erit, ac li lituministerio pater ipse donet t. 9. f. 2. n. ae actu. III. Atque ita quidem sub libera Republica ius fuerat blim. Verum enimvero ubi Principatus intersuit, patrumfamilias jus imminui, dc ad belli pacisque studia promovenda discrimen Pecis Itorum invehi , servi quidem , quorum Pecinlium uniusmodi foret, sub veteri iure manserunti, ruu

190쪽

cuibus non es permis facere regiam. 17ssalii vero familias, si castrense peculium nacti essent, saltem a Neronis aevo testamenti factione uti coeperunt. Repete, quae supra praecepimus Irbr. a. t. q. Φ. s. Et ab initio quidem de castrensi peculio testamenti factionem filiis amilias indulsere Principes, si sub numeris adhuc essent . r. 6. de te'. mil. Uerum quod privilegium pedisonale fuerat, honorum esse jussit Hadrianus, ac fili familias etiam sacramento solutos, quibus peculium castrense foret, testari permisit prino. An Peculii quasi castrensis diversae vices. Licet enim ejus proprietas & ususfructus , ac libera quoque inter vivos administratio ab ipso Iurisconsultorum sevo ad filio amilias pertineret; de eo tamen testari non poterant, nisi in eminentiori dignitatis gradu constituti sorent ε. 6. inst. de mitit. te β. Uerum liberalior more suo Iustinianus de peculio quasi castrensi promiscue' omnibus testari conces, si I. uti. C. de in . res. Cum ibi tamen Imperator in solo peculio quasi castrensi a veteri jure discedi jusserit , hodie ne de ipso quidem pe-

Culio adventitio, quod irregulare vocant, filiissemilias testari licet. De ejusmodi quidem peculio filiosfamilias Iustinianus pro lubitu statuere jussit

novell. II7. c. I. ipsum tamen verbum διοικειν,

quo ibi utitur Imperator, non testamenti factio. nem, sed actus inter vivos indigitat. Neque novum in jure est, ut testamenti factione careant, qui pro lubitu inter vivos res suas alienare possunt. Vide Vinn. ad prive. h. r. n. 6. Ceterum Per consuet. um de filii . volent. te'. apud Ne, politanos invaluit, ut de bonis maternis, maledinaeque lineae filiisfamilias testari liceat, modo, si decesserint sine liberis, legitimam patri, ceterisve Μ a P,

SEARCH

MENU NAVIGATION