Syntagma Romani Juris AC Patrii

발행: 1770년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

191쪽

18o Ontagm.Rom. ris, ae Patr. Lib.ILTinXILpaternae lineae parentibus relinquant. Vide Napod.

ad a. consuet. n. 22. oe sequent.

IV. Propter animi vitium testari nequeunt impuberes , dementes, furiosi, ac bonis interdicti prodigi . Quin imo licet jam pubescat impubes, ac furiosus, aut prodigus resipiscant , testamentum

antea conditum convalescere nequit ex Catoniana regula, quae vetat ab initio vitiosa consistere 6. I. s.c Contra si quis ante surorem, aut prodigalitatem testatus fuerit, licet in furore , aut prodigalitate decesserit, testamentum non infirmatur . Alias quidem, ut quis heredem habere ex testamento possit, non testamenti tantum , sed& mortis tempore testamenti factionem habere debet, id tamen obtinet , . quoties de capitis minutione agitur l. o. f. s. st . de injust. rvt. Si enim salvo capite quis immutetur , unice testamenti tempus spectari debet. Aliunde nihil impedimento est, quominus ex testamento ante prodigalitatem , furoremve condito , heredem prodigus , aut furiosus habeat, licet mortis tempore testamenti factione careat. Neque enim novum in iure est , ut , quae semel utiliter constituta sunt, durent, licet casus extiterit , unde incipere non poterant L 8s. F. de rem jur. Nam quae ex praesenti vires capiunt , quaeque non solum ab initio semel constiterunt, sed utiliter ei. iam constituta sunt, infirmari jus vetat, etsi quid existat , unde vetebantur incipere. Vid. Iacob. Goth. ad d. l. 8s. de rem tur. Hinc & testamen. tum in furoris intervallo conditum ratum haberi placuit d. g. a. h. t. Secus de prodigo statuunt passim interpretes : ejus enim testamentum licet

in prodigalitatis intervallo factum irritum haberi

192쪽

suibus non es permis facere te m. I Itacent jure civili, quamvis in eo prodigi mores haud

appareant; Leonem tandem novell. 39. abrogato

jure civili ratum haberi jussisse prodigi testamentum, si inde prodigi mores abessent. Verum ego subvereor, ne & fallantur interpretes, & jus abrogarit Leo numquam Romae receptum . Si enim ipsum dementis testamentum admisere Romani, ubi videretur a sano scriptum Val. Max. 7. 8. potiori jure ratum habuisse crediderim prodigi testamen, tum, in quo prodigi mores non pellucerent. Ubcumque id erit, in Regno invaluit, ut ratum habeatur prodigi testamentum, modo sani hominis

videatur de Ros in civit. decret. prax. c. 3. n. 39.

. U. Vitio corporis testari non posse videbatur mutus & surdus 3. h. t. Nam siquidem vitium conjunctum esset , ita affecti homines ne per .

rerum quidem naturam testari poterant, cum rerum , aut certe vocabulorum notitiam nancisci

non possent. Quod si vitium discretum esset, minio quidem factio testamenti non erat, quia testes rogare non poterat; surdo vero, quia aurium Vbtio ei denegabatur exaudire testes libi testimonium perhibentes Cujac. ad PauI. sent. 3. 4. Supererat igitur, ut, licet vitium discretum esset, mutus, aut surdus testamenti factionem impetraret a

Principe. In eo quidem privilegio concedendo Principes dissiciles se non praebebant ob vicesimae vectigal, & cetera lucra , quae ex testamentis ad fiscum reditura larent ; muti tamen, qui literas non didicissent, cum nec libello, nec voce Principi preces possent offerre, ne per privilegium principale quidem testari posse videbantur. Uerum Iu- sinianus L Io. C. qui test. Dci ptis natos quidem

mutos simul di surdos ex jure veteri testari prin

193쪽

I8a ontagm.Rom furis, ac PatriLibaLTit.XTILhibuit ; factos vero testari concessit , si ante imfortunium literas didicissent. Quod si vitium discretum esset, eos sine venia Principis testari voluit , si voce , vel scripto supremum arbitrium Possent exponere. Quod ad caecuin, cum testes accire, rogare, eosque sibi testimonium perhibemtes audire posset, ei inter ipsas veteris juris subiblitates testamenti factio fuit Paul. 3. fenx. q. V

rum , ne qua fraus in ejus testamentum obrepere forma quadam accuratiori a caeco testamentum Iustinus nuncupari cavit L 8. C. eod. Nam cae

ci voluntatem per tabularium describi jussit ; si

deesset tabularii copia, per testem octavum : --Iuntati ita descriptae praeter ordinarium testium numerum per ipsum tabularium, aut testem octa.. vum subscribi voluit ; palam recitari etiam, ac describi nomen heredis . Quae quidem constitutio omnis fraudis veluti everriculum ubique sere visset contra Leonis novell.69. Uide Stryla de caucres. c. 4

ΤITULUS XIII.

De exheredatione liberorum.

HActenus de personis , quas jus civile testari

vetat, atque externis testamenti solemnibus; porro sermonem instituemus de internis testamen. ti solemnibus, quaeque in ipso testamento opus est inseri , ut ratum haberi queat. Eo pertinet ho redis institutio, quae communis omnium testato. rum est, ac liberorum, nisi instituantur, exheredulio, quae tantum pertinet ad parentes , qui ha hent in putestate libe in .. . teri. Decemvirorum

194쪽

De exseredatione liberor. I 83jure , eum liberrima testandi facultas patrisimilias concessa foret, nulla testatori necessitas instituemdi, aut exheredandi liberos. Proinde praeteriti,nis vitio testamentum infirmari non poterat. Id vero juris ad Ciceronis aevum in Urbe perennasse, vel inde constat , quod is apud Centumviros disceptatum scribit , an ratum haberi oporteret patrisfamilias testamentum , quo falso rumore de morte filii parens eum praeteriisset de orat. I. 38. 2Eamdem rem quidem memorans Valerius Max, imus T. 7. Omnium sententiis victorem filium dis cessisse narrat s perperam tamen addubitatum id foret, si sciens pater filium praeterire non potuisset. Verum enimvero licet testamentum praeteritionis vitio tandem infirmaretur olim , si per ignorantiam filius praeteritus esse diceretur, ut tamen alias tempore valescit, quod aequius, melius existimatur, favore liberorum invaluit, ut paremtes in potestate liberos aut instituerent , aut nominatim exheredarent: alias per oblivionem praeteritos videri placuit Lao. f. de liberi. o posum. Nescio igitur, quid in mentem Cujacio venerit ad *.a. inst. de heri quat. oe diis suos heredes in duodecim tabulis dictos existimanti, qui aut instituendi, aut exheredandi necessario sorent. Ut enim praeteream, in causa intestati tantum fui rum meminisse Decemviros, in Decemvirali jure f. exheredationis necessitas nusquam occurrit. Vide Schulting. ad inpiam fragm. 22. I . Nolim im ,

ficiari tamen, quin interpretatione sua Iuriscomsulti, & edicto Praetores, ex ipso sui heredis V

cabulo argumento petito, necessitatem exheredit, tionis invexerint. Cum enim, intestato parentes

mortuo , ad liberos suos heredes hereditatem D - , M 4 cem

195쪽

384 9ntagm.RomJuris, ac PatriLib.LLO.XIII. cemviri redire jussissent , institutionem extranei nullam pronunciandam existimarunt , nisi filius justus parenti heres, & vivo patre quodammodo

dominus, per exheredationem exclusus esset. Conf

II. Cum vero praeteritionis vitium praeter Decemvirorum mentem videretur excusium , ob juris antiqui reverentiam Iurisconsulti discrimen excogitarunt inter masculos primi gradus , ac sceminas , ceterosque liberos , qui gradus ulterioris essent. Masculo enim primi gradus a parente Praeterito, testamentum infirmari statuerunt; filia vero, & ex filio nepotibus , ac deinceps aliis silentio a patre praeteritis, rato quidem testamento manente , jus accrescendi ad certam portionem eis indulgendum existimarunt. Scriptis vero heredibus eos accrescere voluerunt suis quidem in partem virilem , extraneis in dimidiam Ulpian. fragm. 22. II Si iSitur permixtim extranei cum suis heredibus scripti sorent , filiae quidem praeteritae pro heredum diversitate diversum accrescem di jus erat. Nam filio & extraneo aequis partibus heredibus institutis , tantum suo avocabat, quantum extraneo ; si vero duo filii cum extra. neis instituti forent, suis quidem tertiam, extra. neis dimidiam auferebat Paul. 3. sent. q. 8. Ne porro differentia isthaec temere videretur inducta,

discriminis causam inde desumpsere Iurisconsulti, quod masculi primi gradus arctiori jure cum patre devincirentur, idque ex eo constare docebant, quod filia quidem , & nepotes ex masculis una mancipatione e potestate parentum exirent P in luberos vero primi gradus tribus tandem mancipa

tionibus jus patris perimeretur β. A. de injusi.

196쪽

De exheredatione liberor. I 8sνπc irr. Indidem factum existimarim , ut filios 3rimi gradus nominatim exheredari oporteret, miae vero, ceterique liberi etiam inter ceteros emieredari possent princ. h. t. . III. Quod ad postumos, cum incertum videretur, unus, an plures, mares, an sceminae nascituri sorent, & aliunde ex interpretatione duode- cim tabularum testatoris in testamento judicium certo consilio regi oporteret Ulpian. fragm. 22. q. ii neque institui, neque exheredari posse videbantur olim. Cum igitur necessario fieret, ut test, mentum postumus post mortem patris agnascendo rumperet , ne suprema civium judicia subverterentur, interpretatione Iurisconsultorum invaluit,

ut qui postumi testatori post mortem sui heredes nascituri forent, institui, aut exheredari a parente possent l. 4. F. de lib. oe posum. At vero in postumis exheredandis nullum gradus discrimen

erat: tantum interesse placuit sceminas inter &masculos. Foeminae enim vel nominatim, vel inter ceteros exheredari poterant, modo, si inter ceteros exheredatae larent , eis aliquid legatum esset , ne alias per oblivionem praeteritae viderentur: contra masculi sine discrimine gradus nomnisi nominatim exheredari posse videbantur Φ. I. h. t. Id vero sexus in hoc argumento discrimen haud absurde repeti posse crediderim ex lege Voconia , quae ab hereditatibus mulieres arcebat. Nam facile fieri potuit, ut licet ob opulentiam Civitatis ea lex soret extincta in hereditatibus te. stamento delatis, ejusdem tamen in liberorum exheredatione vestigia manserint. Vide Schultinnt

ad Ulpian. fragm. 22. 22.ι IV. Porro cum postumorum institutio , aut

197쪽

I 6 ontagm.Ro uris, ατ Patri Lib.I in XIII. exheredatio praeter juris regulas recepta videretur, ob juris antiqui reverentiam ea facultate parce quidem utendum censuere Iurisconsulti , ac tantum ad veros postumos coerceri oportere , eos scilicet , qui sui nascituri forent intra decimum mensem a morte patris. Adhuc igitur quasi poe stumi testamentum quasi agnascendo rumpebant

Ejusmodi praeter alios erant Aquiliani , nepotes puta, qui post mortem avi sui nati ex filio pra, mortuo prognati forent. Praeterea quas postumi videbantur etiam primi , & secundi Vellejani, quorum illi ex primo legis Iuniae Velle jae capite dicebantur, qui vivo testatore post testamentum sui nascituri essent; hi ex secundo ejusdem legis capite videbantur nepotes , qui ante testamentum avi non sui nati in locum defuncti patris mox successissent. Ab his haud longe absimiles Iulianei a Iuliano Iurisconsulto sic appellati , nepotes scilD cet, qui nati post testamentum avi , atque it

dem in locum patris ante avum mortui suc-lcedentes sui etiam heredes avo quasi agnasceban

tur.

V. Primo igitur, ne qua iuris scrupolosa su itilitas testamentis ossiceret, contra Aquilianos P ssumos testamentis prospexit Cajus Aquilius Iuris consultus callidissimus ille cautionum artifex, e c lata formula , qua Aquiliani postumi exhere dari possent , aut institui. Ipsa cautionis verba iservavit Seaevola in Laς. F. de lib. oe pinum. Si filius mPus, vivo me , morietur , tune se qui 'mihi ex eo nepos, sue quae neptis, post mortem meam in derem mensibus proximis, quibus Uius.

meus morietur, natus, nata erix, heredes funistis

Contra rutrosque Velle,nos testamentisi consultum

ivit

198쪽

De exheredatione liberari risivit lex Iunia Velleja sub Claudio, ut Shultimgio visum ad Ulpian. fragm. 22. Primo enim ejus capite cavebatur , ut qui , vivo testatore, post testamentum conditum sui nascituri forent, exheredari possent, aut instititi, neque testamem tum agnascendo rumperent : caput alterum prohibebat , ne nepotes jam nati testamenti tempore , vivo testatore succedentes in sui heredis locum testamentum quasi agnascendo rumperent, in quo instituti, aut exheredati forent L 2ς. II. e

seqv. F. de lib. ω' post. Denique ab Iulianeis poestum is testamentis prospexit Iulianus Iurisconsubtus, qui, utroque legis Iuniae capite veluti commixto, institui, aut exheredari posse pronunciavit nepotes etiam, qui post testamentum non sui nati in locum patris instituti mox successissent d. Laς. i s. β. de lib. c pos. Cons. Ant. Fabr.9. com Iect. c. I. oe seqv.: Vl. Porro quae dς liberis instituendis, aut em heredandis diximus, ad emancipatos non pertin hant. Nam duodecim quidem tabularum leges emancipatos ignorabant ; jus vero civile interpretatione Iurisconsultorum invectum pro extraneis emancipatos habebat, quia de familia per emam ei pationem exeuntes ab ea sponte se abdicaribant. Cum tamen naturalem potius aequitatem, quam emancipationis civile commentum specta ret edicto Praetor , emancipatos etiam utriusque sexus, nisi instituerentur, exheredari jussit edicto: a secus fieret, capitis minutionem, quam passi emamicipati fuerant, veluti rescindens eis contraei testae

menti tabulas bonorum possessionem dabat . a. β. t. m ι. o. 1. de bon. pQ . Contra adoptiavi liberi, cum, abdicata naturali 1 familia in Pact

199쪽

188 SFntagm.RomJuras, ac Patri Lib.ILT LXIII. tris adoptivi potestatem, ac familiam translati per adoptionem essent , quamdiu quidem consstebat adoptio, ab adoptivo patre instituendi, aut exheredandi erant. Quod si adoptionis vinculum sol,

tum per emancipationem esset, in adoptiva famulta pro extraneis habebantur. At Vero, cum apud

duas familias jus sui heredis habere quempiam,

publicae Romanorum leges non paterentur, quamdiu maneret adoptio , ne Praetoris beneficio quidem filius in adoptionem datus in patris naturalis familia jus sui heredis nancisci poterat. C. terum si a patre adoptivo is emancipatus foret, perinde habebatur , ac si ab ipso patre naturali fuisset emancipatus. Proinde nisi in ejus test,

mento institutus, aut exheredatus esset, ut emamcipati ceteri, contra testamenti tabulas honorum

possessionem rite petere posse videbatur β. 4. h. r. Verum de adoptivis hodie obtinet Iustiniani comstitutio in I. Io. de adopt. quam enucleavi alias

VII. Atque haec quidem ex antiqui iuris Q, tilitate valescebant olim circa differentiam sexus& gradus, natorum & postumorum, in liberis imstituendis, aut exheredandis . Uerum enimvero ab iis principiis recedi jussit Iustinianus ι. . C. de lib. praeno s. b. t. Ibi enim primo exaequati suot li- heri ratione sexus. Hodie igitur ipsae laetanae, nisi instituantur, nominatim a parente exheredari debent: si secus fiat, filiae quoque praeteritae, aue non nominatim exheredatae, infirmandi testamenti jus habent , non emancipatae quidem ex jure civili , emancipatae ex jure Praetorio. Rursus ibidem Imperator liberos exaequari jussit ratione gra

dus . Proinde hodie sui heredes parenti liberi,

200쪽

- De exheredatione liberor. I 89 seu filii, seu nepotes, aut deinceps alii, vel instituendi, vel nominatim exheredandi; alias , accrescendi jure cessante , liberi quidem in potestate testamentum infirmare possunt ex jure civili, mmancipati vero ex jure Praetorio ad bonorum ponsessionem contra tabulas admittuntur. Eadem comsi tutione denique discrimen omne sublatum internatos, ac postumos. Hodie igitur postumae generatim omnes, seu filiae, seu neptes, aut deinceps aliae, licet legatum accipiant , nisi instituantur, nominatim exheredari debent: si secus fiat, test, mentum agnascendo rumpunt, suae quidem hermdes jure civili , per emancipatos susceptae jure Praetorio d. β. s. h. t. Ex dictis sat, puto, ibquet , salsos esse post Bariolum vetustiores sere omnes interpretes, praedicta constitutione pronum ciantes disserentiam a Iustiniano sublatam inter suos, & emancipatos , atque ex ea emancipatos liberos sine Praetoris auxilio patris testamentum infirmare posse. Discrimen enim inter emancipatos & suos longo post tempore sustulit Imperator

novell. II 8. c. I. Sed & ea ipsa exaequatio ad solam successionem ab intestato coercenda videtur: nam testamentum evertere sortasse majus Imperatori visum , quam ut sine Praetoris beneficio concedi oporteret. Proinde ipso jure novissimo, si emancipati praeteriti testamentum oppugnare Ue- Iint, adhuc auxilio Praetoris egent. Sed isthaec Iatius alibi. VIII. Porro, quae hactenus disseruimus de ibheris instituendis, aut exheredandis , ad pagano Tum testamenta pertinent. Milites enim , qui in expeditione testantur, liberos impune praetereunt, eorumque praeteritio vim exheredationis habet ε.

SEARCH

MENU NAVIGATION