Syntagma Romani Juris AC Patrii

발행: 1770년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

201쪽

.Iςo vntagm.ROm Iuris, ae PatriLib.ILTiLXIV. o. h. t. Cumque militare testamentum inofficioliquerelae non subsit t. et . f. a. F. de inoff. test. nullum remedium militum liberis praeteritis, aut exheredatis, ne ad legitimam quidem consequendam

superest. Verum enimvero cum praesumantur ex

communi voto parentes, hereditatem suam liberis deserri velle, silentio quidem militi liberos exhinredare licebit , si superstites sibi liberos esse non ignorarit; alias ipsius militis favor testamenti rationem haberi vetat L ρ. oe sequent. C. de te'. mil. Matris etiam , atque avi materni praeteritio pro exheredatione est. Id tamen non ex privilegio quidem, sed ex ipsa liberorum conditione manat. Cum enim mater, ac parentes maternae luneae , patria potestate non utantur in liberos, eos. que suos heredes haud habeant, ceterorum extra. neorum exemplo solo silentio liberos exheredare Poterunt ε. 7. h. t. Neque vero id immutatum novell. I s. c. 3. Siquidem non aliud ibi cau*um, quam ut patris exemplo praeteritionis causam testamento mater adjiciat. Nam matris etiam tectamentum ratum haud erit, nisi justam exhered, tionis , aut praeteritionis causam complectatur :alias inomiosi querelae subest. Sed isthaec latius

insta ad rit. 18.

De heredibus iissituendis. LIcet hodie ab heredis institutione non oporteat

initium testamenti fieri, & contra jus vintus ante heredis institutionem legata relicta rata

esse jusserit Imperator 9. 34. insi de lem stat acthuc

202쪽

De sepedibus insituend. 19 Ihuc apud nos hodie tamen veteris juris principium, ubiubi in testamento fiat heredis institutio, totius testamentarii negotii caput & fundamentum esse. Non quivis tamen heres potest institui, nisi & cum eo sit testamenti factio , & capere ex alieno testamento possit. An vero cum quopiam sit testamenti factio, tria tempora spectari debent, ipsius testamenti scilicet, mortis testatoris , & aditionis hereditatis β. . inst. de hereae quat. oe di f. Cum igitur in universum jus testatoris succedat heres, quisquis aut testamenti facti, aut mortis testatoris, aut hereditatis adeundae tempore in universum jus civis succedere nequit, heres scribi, auti nuncupari non potest. Ejusmodi sunt servi poenae, deportati , haeretici, apostatae, filii perduellium , peregrini denique, ac generatim omnes testamento capere vetiti. Verum ubique sere Gentium hodie ut libere testari peregrini possunt , ita & limredes institui non prohibentur ob Friderici AEnω barbi constitutionem de satui. oe consuet. I

unde authent. omnes peregrini. C. commvn. defunctis. Sed & ex ipso jure civili cum in contractibus, ac testamentis personam civilem servi mutuentur a dominis , heredes servos instituere licet seu proprios , seu alienos. Proprii quidem servi heredes instituti tacite manumissi intelliguntur , ac sibi hereditatem acquirunt princ. h. t. alieni vero, squidem in eadem causa manserint, jussit domini hereditatem adeunt, repudiantve; sin ante aditionem libertatem acceperint, suo arbitrio horeditatem adibunt I. h. t. Cum vero jacens hereditas vicem defuncti sustineat, servus etiam h reditarius recte heres instituetur 3. 2. GLII. Iam vero cum apud veteres regula juris

203쪽

esset, heredem neminem scribi posse, qui neque cernere posset hereditatem , neque pro lubitu se pro herede gerere Ulpian. fragm. 22. s. Dii, civitates , aut pagi , & generatim collegia mmnia licet publice recepta hereditatem ex testamento nancisci non poterant. Uerum in ea re

paulatim a veteri subtilitate descitum. Quod enim ad Deos attinet, ubi rerum potiti sunt Caesares, Senatusconsultis, Principumve constitutionibus quihusdam Diis indulgeri placuit, ut heredes institui

possent Ulpian. loc. cit. 6. Cumque rogatione Papia coelibes ex alieno testamento capere veta.

rentur , ne cui coelibi Deo ad solidum capiundum quidquam impedimento foret , ei jus liberorum concedebatur Dio Cass. libr. s s. princ. licet rarenter id quidem, cum sat parce coelibes apothemst donaret prisca superstitio. Quod ad municipia, primo sortasse placuit, ut ab ipsorum libertis institui possent Ulpian. loci est. β. s. Deinde, cum benignior natura fideicommissorum esset, Senatu consulto Aproniano sub Hadriano cautum , uti Schultingio visum ad praedictum Ulpiani locum, ut fideicommissam hereditatem municipiis restitui jus esset L 26. Is ad Senatus. Trebell. Denique , cum Senatusconsultum Apronianum ob juris antiqui reverentiam de solis municipiis acceptum esset, extendi sub Marco placuit ad vicos, & coiblegia quoque , quibus coire jus seret L ao. F. de reb. dub. Ita tandem subtilitate antiqui juris exolescente , Leo Imperator verbis quoque directis collegiis & civitatibus hereditates jussit ex testa.

mento deserri posse l. I 2. C. h. t.

III. Quod ad Christianorum Ecclesias , sub Ethnicis quidem Imperatoribus heredes vetabantur

204쪽

De heredibus hastituend. 19 3tur institui, non solum quia ceterorum collegi rum exemplo hereditatem cernere non poterant, sed & quia collegiis illicitis accensebantur. Uerum enimvero selicioribuς tandem auspiciis ad Comstantinum Magnum delato rerum arbitrio, is, inter licita collegia Ecclesiis Catholicorum ascitis, eis ex testamento solidi capiundi jus dedit Li. C. de sacros. Eccles. Iuniores Christiani Principes idem jus Ecclesiis servari jusserunt. Quod enim V,

lentinianus , Valens, & Gratiamis t.2o. C. Theod. de uvio. vetuisse dicuntur, ne Ecclesiastici, qubque ex eis continentium specioso vocabulo sibi blandiebantur, quidpiam ex mulieris, cui sub o, tentu religionis se privatim adjunxissent, extremo

judicio nancisci possent , id quidem pertinuit ad

ipsorum Ecclesiasticorum, & continentium avaritiam coercendam : ii enim infirmos muliercularum animos religione sibi devincientes ipsarum heredulates aucupabantur . Viae Iacob. Gothosted. ad L . eto. C. Theod. de Episci Tantum Ualentinianus Theodosius, & Arcadius I. 27. C. Theod. eod. ne ipsas quidem Ecclesias ex Diaconissarum testamemto quid capere voluerunt, ne nimia religione ipsi, rum perculis mentes de siliis , ceterisve cognatis maligne statuerent. Sed & Ambrosio intercedem

te sortasse lex isthaec ab iisdem Augustis pene a rogata , Sc qui sequuti sunt Principes, ex Comstantini lege Ecclesiis jus solidi capiundi gener,

tim esse voluerunt. Cons eumdem Gothola. ad La 8. C. Theod. eod.

IV. Iam vero ubi ex Imperii Romani ruinis in Europa complures orti sunt Principatus, privilegium istud Ecclesiarum ubique sere austram, aut certe non imminutum. Ipsi Longobardi Princi- m.LL. N pes

205쪽

Iρψ DntagmRo uris, ac Patr.Lib.II. LXmpes Ecclesiis sat infesti alias cum eis testamenti factionem esse voluerunt in Long. I. 6. At inde tamen maxima in Rempublicam incommoda, quae non minus privatos, quam Principes ipsos assicimbant . Nam & cum familiarum damno avita praedia in Ecclesias confluebant , & ob valescentem rerum Ecclesiasticarum immunitatem soli tributo Principes defraudabantur. Hinc apud Christi,nas Provincias serius, ocyus, latae leges, quae ex vivorum spoliis manus mortuas ultra ditescere non paterentur. Apud nos ipsi Nortmanni Principes sine ipsorum assensu res saltem soli ad Eoclesias redire vetuerunt seu contractibus , seu testamento. Sane Fridericus II. ut constitutionem ea de re latam tueretur adversus Gregorii IX. expostulationes, veterem Regni legem Opposuit, qua decessores sui Nortmanni cavissent, ne in Regno Siciliae sine consensu Principi , in Ecclesias praedia transferri jus esset Matth. Paris ad ann. I 239. Deis cessores autem, quorum meminit Fridericus, sunt Gulielmus Ι. ejusque parens Rogerius, ut ex privilegio Mansredi constat edito in adnot. ad confula.

non vetuit quidem Fridericus , ne apud nos Ecclesiae heredes scribi possent: tantum si praedia in hereditate serent, ea intra annum deiuncti proximis , aliisve laicis divendi jussit consi. praederessorum . de reb. sabit. Ecclas non alim. si).

. 1 Diu me sollieitum habuit haee Frideriei eonstitu

tio : ut enim vulgati codices eam exhibent , videbatur Imperatoris menti contraria. Primo enim vulgata rubri

ca praeter Friderici sententiam res Ecelesiasticas distrahi vetat , tantum abest , ut res soli relictas Ecclesiis alim

206쪽

De Ieredibus instituend.

Verum lex isthaec saluberrima aetatem haud tulit. Ubi enim rerum potiti sunt Andegavenses, ut gratam Pontificibus navarent operam , quorum studiis Regnum reserebant acceptum, ea quidem in re adve sus Ecclesias fuerunt indulgentissimi. Proinde pomquam per Carolum II. Friderici constitutio abrogata

fuit c. . inter capit. Car.H. maximo cum priVatorum,

& juris Regii detrimento praediorum pars longe

maxima ad manus mortuas per concessas instituti

nes Ecclesiarum rediit si). Latens ab initio ma-

nari iubeat. Deinde in vulgatis eodicibus Fridericus alternatim loquitur , & Ecclesiis res soli legatae in ea uinsam eommissi vetantur incidere, non solum si distrahantur , verum etiam s.locentur. Quis vero non videt, legem exitu inutilem evasuram , si sub necessitate locationis Ecclesiae res soli nancisci queant Z Parum aberat, quin pronunciarem, per deterrimum aliquem nebuloneni fucum constitutioni factum , nisi me deterruisset religio quaedam suspicandi fraudem , ubi codices non addicerent. Locationis vocabulum pro emphyleusi placebat accipere. In eo praeire videbatur Fridericus ipse in consit. consi- rationem diva memoriae . de remeat. fetid. ubi pro more saeculi locandi vox rei coneessionem utile dominium trans ferentem indigitat. Id ipsum tamen intutum, & aliunde rubricae incommodum urgebat adhuc . In tantis rerum angustiis ad Stephanum Patricium penitioris eruditionis inter nostrates facile principem re delata , is humanitate, qua solet, ambages omnes mihi resolvit. Primus enim in vulgatis codicibus fraudem suspicatus, vetustissimum nactus constitutionum exemplum pridem ad-Verterat , non solum rubricam falsatam esse, sed & Aeandi verbum in constitutionem per fraudem irrepssse . Rem omnem accuratius postea est exequutus Andreas Serraus vir doctus, & mihi amicus in adnot. ad Patrici

confulti t. 2. p. 142.

ci Lex isthaec a Carolo II. lata in patris absentia.

207쪽

xςs Ontagm.Rom ris,ae Patri Lib.ILTit.XTV. Ium Andegavensium quidem providentiam haud

excivit. Verum in dies valescente malo, primum Ferdinandus I. Aragonius haud ausus injuria te porum Caroli II. legem aperte abrogare obliqua

via quidem id egit, omnibus Regni constitutionibus generatim servari jussis , ut ex Afflicto constat in

constprael. quaest. I.n. 2. Deinde augusta Neapolitana

Civitas, ut Regni indemnitati consuleretur, preces obtulit Philippo IV. ejusque successori Carmio II. verum utriusque mors fato propera remedii spem praecidit. Igitur & Carolo VI. repetitae preces ; verum ab absente Principe opportuna remm

eum Regno viee sacra praeesset fison urb. t. 2 . c. 9.f. 2. Μirum vero videri queat, ea usque adeo maiores nostros abusos , ut ipsus obtentu contra saluberrimam

Frideriei legem res soli in Ecclesias transferre se posse crederent. Primo enim tanta quidem in re Regni Uiearium iniussu Principis haud temere quidpiam decern re oportebat. Deinde si temporum rationes inspiciantur, facile, puto. constiterit, eam legem ferentem Carolum ΙΙ. non serio quidem egisse . Ex ratione Principatus ita eum cavisse oportuit, ut in angustiis , quibus res suae premebantur , offa veluti objecta, cleri, ac Μartini ΙU. studia in Regno tuendo, ac Sicilia reciperanda sibi conciliaret, rebus pacatis sibi & Regno mox melius consulturus . Tot adversis iactati quidem Andegavenses hanc legem revocare existimarunt intutum, ne Pontificum invidiam sibi concirent: rerum potiti tameα Aragonenses eamdem oblique saltem abrogarunt , omnibus Regni constitutionibus generatim servari iussiς Asae.n conse. prael. quaest. I. n. 2. Hinc, puto, liquet, merito

huius Carolini capituli nullam rationem habitam in Rogiis literis Augustissimi Ferdinandi IV. ann. I 767. pridie Kal. Iun. ad Stabiarum praefectum , quibus a Friderici constitutione Magistratus desciscere prohibentur.

208쪽

De heredibus instituend. 197dia vix expectari posse videbantur. Vide histor.

τιrb. libr. ψo. c. 6. Scilicet ea gloria servabatur Ferdinando IV. feliciter laus teque regnanti, qui, ne quid porro Respublica detrimenti caperet, Ecclesias, & loca pia, quae vocant, Regiis literis idibus Septembr. an. 1759. quoquo modo res soli nancisci vetuit, iis tantum exceptis, quae publicis, piisve operibus destinata regerentur a laicis: qua tamen

exceptione congregationes, quas vocant, contineri

noluit. Quod si res soli ex tempore , aut sub conditione ad Ecclesias, & loca pia pertinerent,

tempore, aut conditione adveniente, eas peneS ultimum possessorem sine restitutionis onere liberas remanere jussit. Verum enimvero veritus Rex pientissimus , ne quando Ecclesiae , aut cetera loca pia ad inopiam laberentur , eis pecuniam restitutam in eodem contractus genere collocare benigne concessit, modo ne praediis coemendis impenderetur.

V. Quod ad mulierum institutionem, quoniam, uti legasset paterfamilias, ita jus esse Decemviri statuerunt , cum sceminis seu suis heredibus, seu extraneis etiam , jure Decemvirali erat tellamenti factio. In ea tamen testandi licentia agrariae legi , qua cujusque praedia in familia perpetuo servari jubebantur, fraudem obliqua via fieri compertum. Foeminis enim a parentibus heredibus institutis, in alienas familias avita praedia per nuptias Vulgo

transferebantur. Ingruebat etiam ditiorum muli rum, luxus , & impotentia ex ingenti pecuniae receptitiae vi, quam in nuptiis coeundis in potestatem viri non committebant , eoque pertin re putarim locum Catonis apud Gellium noctis Att. Ι7. 6. Incommodis igitur obviam itum is

ge Voconia lata a Q. Voconio Saxa Tribuno

209쪽

198 ontet RomJuris, ae Patri Lib.ILTit. XIV. plebis anno Urbis s84. eaque cautum, ne, qui census esset, sceminam institueret heredem, licet unica foret, aliique liberi parenti non superessent Cicer. I. in Verr. 43. & August. de Civit. Dei 3. 2I. Ceterum cum lex eo potissimum perti. neret , ne nimiae divitiae confluerent in sceminas, ab eo, qui census haud esset, heredes scribi non vetabantur: ex ipsius etiam censi hereditate intra Centum nummorum millia mulieri capere jus erat, ut a Dione proditum libri ues. Vide Perizon. indissert. de Di me. edit. Lugd. Bat. p. I 59. oesequa VI. Cum igitur rogatione sua Voconius ab eorum tantum , qui censi forent , hereditate foeminas exclusisset, ditiores , qui mulieres scrupturi sorent heredes , parum de aestimatione sua selliciti in extrema classe inter aerarios se censeri curabant: ita enim & incensorum poenas essugici hant, ac libere testari posse videbantur. Lex enim

Voconia eorum, qui tantum capite censi forent, atque in extremam classem relati essent, hereditatem complexa non credebatur, ut recte advertit

Montesqu. pr. des lotae et . Neque tamen hic fraudum finis. Nam fideicommissis excogitatis , qui hereditatem ad sceminas redire vellent , fideicommittebant heredum, ut hereditatem mulieribus restituerent, quas directe instituere non poterant Ciceri de M.1. Ipsi Praetores quoque Voconianam rogationem iniquiorem existimantes sceminis hermi dibus testamento scriptis aequitatis obtentu bonorum possessionem dabant : favore Praetoris etiam

confidentiores Iurisconsulti facti non solum pro filiabus, sed sororibus etiam consanguineis in legitimis hereditatibus deserendis responsitabant Palm Ius

210쪽

De sepedibus ἰUtituend. 199lus 4.sent. 3.12. Sed& lege Papia lata Votonianae rogationis pene accisae sunt vires. Ea enim mulieres ex aliorum testamentis solidum capere jussit, si ingenuae tres liberos haberent, libertinae quatuor I.8. o ς. C. Theod. de bon. proserjt. Verum enimvero per legem Papiam plebiscito Voconiano vis non prorsus adempta. Licet enim Gellius, qui sub Hadriano floruit , plebiscitum Voconium opulan. tia Civitatis obliteratum dixerit noct. Att. 2Ο. I. id tamen de hereditatibus tantum testamento

delatis intelligendum. Nam ipso Iurisconsultorum

aevo ad legitimas hereditates foeminae ultra consam guineas Voconiana ratione non admittebantur ,

Ut constat ex Paulo loci cit. In legitimis igitur hereditatibus primus Iustinianus steminas masculis aequari jussit t. I . C. de legit. hered. VII. Iam vero in heredibus instituendis certo

consito debet regi testator. Hinc primum mmnium ad sormam institutionis quam maxime pertinet, ut verba usurpentur , ex quibus de testatoris mente certo constare possit: tantum haud interest hodie, directa verba sint, an inflexa. olim quidem legislatoris exemplo testatorem directis verabis uti oportebat ; verum Divus Constantinus ob

inanem verborum observationem testamentis calumniam fieri vetuit, & quibuscumque verbis extrema judicia ordinari concessit I. Is . C. de test. Rursus certa demonstratione indigitandus est limres : alias institutio non consistet t. q. C. eod. Olim ipso institutionis tempore de periona heredis constare oportebat eo si foret incerta, her ditatem frustra vindicabat Vlp. fragm. 22.4. CI*.2s.. t. de legat. Verum ob personae incertitudinem I

SEARCH

MENU NAVIGATION