Syntagma Romani Juris AC Patrii

발행: 1770년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

71쪽

ω 0ntagm.Rom furis, ac Pare. Lib.LI. t.Iurusi. Iuvabit igitur acervatim hic sstere , quae communia servitutum praedialium existimari debeant, ne in ipsis dignoscendis usquam peccetur,

atque ibi servitutem sibi quis fingat, ubi personalis tantum est obligatio. III. Primum omnium, cum , auctore Ulpiano in I. I. comm. praed. servitus ideo praediorum

dicatur , quoniam sine praediis constitui nequit, servitus praedialis duo praedia desiderat dominans

quidem alterum , alterum vero serviens. Hoc plus; eadem aut esse vicina debent, aut ita tandem abesse, ut opportunitas utendi servitute non

adimatur L 3 r. is de fervit. praed. rusi. Hinc

servitutem aedibus imponi non posse censuere Veteres, nisi alter alteri aedificando posset ossiceret. 8.F.de fervit. praeiurb. Scilicet ipsa praedialium se vitulum natura suadere videbatur , ut utilitate praedii finirentur; quod ultra esset , si alteri quidem incommodaret, praedio tamen alterius utilitatem haud afferret, frustra videbatur actum I. I s.ff. de ferυit. Hinc apud severiorem populum olim, ac deliciis non indulgentem, solius amoenitatis gratia servitutem praediis imponi non potuisse crediderim , si inde nulla ad praedia reditura esset utilitas. Uerum & ejusmodi servitutes luxus novi juris repertor callidissimus ratas haberi jussit , non propalam quidem veterum legum comtemta reverentia, sed eo, putarim, obtentu, quas servitus in ipsius praedii emolumentum cessura laret, quae amoenitate quaesita pretiosus illud e siceret , eoque pertinere crediderim postrema Pomponii verba in L ly. F. de servit. Ex dictis sat, puto, liquet , cur scribat Iurisconsultus i. 8. F. de se in servitutem imponi non posse , ut po

72쪽

De ferra rusi. oe urb. praed. 61mum decerpere, spatiari, cinnare in alieno liceat. Ejusmodi sponsiones enim & praediorum utilitatem non complectuntur , & eorum causam meliorem haud faciunt. Eo igitur jure constituto, non servitus praedialis quidem, sed obligatio, aut Certe servitus personalis tantum constituta videbitur.

IU. Commune est etiam servitutibus praediorum, ut causam perpetuam habeant l. 28. F. deferυit. Causam in servitutibus Iurisconsulti vocant, cujus habendi , vel arcendi causa servitus constituta fuerit. Ita quidem in stillicidio, &aquaeductu causa servitutis est aqua , illic ut a nostris aedibus avertatur, hic ut ejus apud nos coepia fiat L un. g. . F. de font. Rursus Philosophorum exemplo perpetuum Iurisconsititii dicunt, quod oritur ex naturali causa, aut ex facto nostro prolubitu , licet non contingat assidue ι.28. f. de serivit. praed. urb. Proinde ut ex jugi quidem sonte ducatur aqua, servitus rite constituetur; servitus non erit tamen aquaeductus ex stagno , vel lacu promissus , si eo aqua cogatur ex imbribus d. . 28. sue eod. Licet enim aqua e Caelo depluens causa perpetua sit in stillicidio , in constituendo tamen aqtiarductu potius spectari videtur ipse locus aquam sponte sussiciens , quam imbres eo

Confluentes. Contra ut ex taberna casearia sumus immitti possit. in superiora aedificia, servitu- tem rite quis stipulabitur: nec enim hic deest causa Perpetua. Nam pro lubitu tabernae dominus ad casei saporem adjuvandum in superiora aedificia fumum potest immittere ι. 8. g. s. F. s servit. vindici cons Cujac. observat. II. 3. & Utricum Huberum ad tit. F. commun. praed. f. 6. O' 7.

73쪽

62 0ntagm.Rom furis, ac Patr.Lib.ILTit.LILU. Rursus cum servitutes in jure consistant, R incorporales sint, individuae existimari debent non praediales tantum, sed ceterae quoque omnes . 72. princ. F. de verb. oblig. Solum usumis ctum dividuitatem recipere placuit, quia scilicet in fruendo, non in utendo consisteret. Nam frui quidem pro parte possumus; at si partiaris usum, naturam ejus cito corrumpes t. s. F. de Uufr. Vide Cujac. ad libr.7. quaest. Paptu. rom. . p. I 38. Hinc facile rationem reddideris , cur pro parte servitutes acquiri, aut legari nequeant, aut unus ex dominis in re communi servitutem acquirere , aut imponere prohibeatur l. a. F. de feri Dit. At in ea re tamen inter retinendam, & constituendam servitutem interest. Servitus enim pro

parte quidem ab initio constitui nequit; potest ex parte retineri tamen , si fundus , cui servitus erat, inter plures dividatur i. go. g. I ff. de feminpraed. urbau. Cum enim toti fundo , dc singulis quibusque partibus quantium jus fuerit , particulatim fundo divendito, partes omnes servitute utentur. Ita etiam , ubi pro diviso plurium communis est fundus , nihil impedimento erit , quominus singulis partibus servitus acquiratur, aut imponatur, quia fundi potius , quam partes videri debent l.5. β. I. F. commvn. praeae Alias in communi fundo servitus imponi nequit , nisi' omnes cesserint, & novissima cessione tandem simperiores confirmabuntur l. II. β. de fervit. praed. ν t. donec id fiat , servitus in suspenso erit . Hinc cum defunctorum actus exemplo viventium suspendi nequeant , si duo diverso tempore moris tui servitutem legarint, conjunctione per mortem

prorsus abrupta, frustra servitus legata videbitur,

74쪽

De ferυ. rus. S' urb. praed. 63 nisi eodem tempore eorum hereditates adeantur LI8. F. comm. praed. VI. Denique & servitutum omnium commmne est, ut aut in patiendo, aut in non faciendo consistant l. 1 s. f. de se it. Proinde si quis ab altero stipuletur, ut viridaria tollat , in suo quid pingat, aliove quo modo sibi prospectum amo, niorem faciat, non servitus quidem, sed person, lis obligatio constituta videbitur. Neque Vero negotium tibi facessat t. 33. d. de se in ubi Paulus receptum scribit , in servitute oneris serendi praedii servientis dominum columnam, aut pariditem oneri serundo reficere oportere. Id enim non ex hujus servitutis singulari natura manavit, sed ex ipso pacto, quod in ea constituenda interponi solebat: nam in lege aedium scriptum erat, paries oueri ferundo, uti nunc es, ita st. Hinc Ulpianus in I. 6. q. a. s se in vind. actionem nω his adversus vicinum competere scribit , ut ad ficia reficiat ad eum modum , qui se iture imposita comprehensus esset. Quin adeo certi juris Videbatur, non posse servitutes in faciendo conis stere, ut magni nominis Iurisconsulti negarent, Tatum esse oportere pactum, quo quis ultro prinmisisset, parietem se resed rarum o Ita sane semtiebat Aquilius Gallus, quia eontra servitutis in genium videri poterat, ut quis facere cogeretur. Vix tandem, ut memoriae prodit Ulpianus in d. . . 6. f. a. F. eod. evaluit ex Servii Sententia, ut ejusmodi pactum in lege aedium apponi posset. Id ideo receptum existimarim, quia servitutes inmnes perpetuae esse deberent. Id ut aliarum exemplo & in servitute oneris serendi fieret , obtinuit Pacto caveri posse, ut, qui eam servitutem deberet s

75쪽

64 S tagm.Rom. Iuras, ac Patr.Lib.IT. Tis.Luret , in se reciperet columnae relaetionem , ne quando servitus elusoria seret. VII. Porro servitutes constituuntur vel domini

voluntate , stipulationibus scilicet, legatisve; aut jussu judicis communi dividundo , & familiae ediciscundae judicio; aut lege denique , usucapione scilicet, seu praescriptione potius, & longa possessione decem quidem annorum inter praesentes, viginti inter absentes . Veteri quidem Romanorum jure , cum in duodecim tabulis de servitutum usucapione nihil occurreret, cumque eaedem , tamquam

incorporales , ne possideri quidem posse viderentur , usucapi servitutes haud poterant. Uerum cum ipse servitutis usus pro possessione a Prudemtibus haberetur, eorum interpretatione servitutum quasi usucapio paulatim increbuit. At inde tamen colonorum, & inquilinorum incuria dominis damnosa fiebat : proinde lege Scribonia sub Augusto sortasse cautum , ut libertas quidem servbtutum usucapi posset, ipsas vero servitutes jus non esset usucapi t. 4.ap. 1. de usum. Ο ucap. Uerum legem vicere mores, & ipse Praetor , qui utilem

actionem ei dedit edicto , qui diuturno quidem usu, & longa quasi possessione , decennio scilicet

inter praesentes, vicennio inter absentes non vi, non clam, non precario servitute usus esse diceretur l. Io. princ. f. se ferυic vinae Ex quibus sat , puto, liquet, hodienum praescribi quidem,

non usucapi tamen servitutes posse. Neque rege.

ras , parum interesse jure novissimo, praescribine, an usucapi servitutes dicantur, cum usucapio, & prinscriptio longi temporis aequata a Iustiniano suerit L Mn. C. de usucap. transform. Primo enim

exaequatio isthaec non rerum quidem corporalium& in

76쪽

m acquires rem domin. GR incorporalium , sed rerum mancipi , & ne . mancipi discrimen sustulit ..Deinde in servitutum praescriptione, sicut in usucapione alias, justus titulus , & bona fides non requiruntur . Sane in servitutum.longa possessione aliud non deliderat Ulpianus, qu/m, ut neque Vi , neque clam, neque precario servitute quis usus fuerit d. t. I F s te in vinae In eo nusquam a Iustiniano. descitum . Quod vero re*ribit Antoninus iur. 2. C. . de servit. exemplo rerum immobilium

praescribi servitutes posse , id quidem non ad titulum , & bonam fidem, sed ad tempus pertinet, intra quod exemplo immobilium servitutum prae

VUL Atque . his sere modis servitutes. Omnituuntur; porro videndum , quomodo amittan- tui. Modi autem servitutum amittendarum haud incommode revocari posse videntur ad confusionem, remissionem , rei interitum , finitum ius couc den is , ac negligentiam denique Primo igitur cum servitus jus sit in aliena re constitutum, ubi idem utriusque praedii dominus esse coeperit, confunditur cum dominio servitus, cumque res sua ne

mini servire queat, juris necessitate servitus Perbmetur l. r. β. quemadm. fervit. amitt. Deinde cum sui juris quisque si arbiter, si dominus prae dii dominantis jus praedio suo debitum vicino remiserit, statim servitus extinguetur l. I . f. I. st de servit. Praeterea cum servitutes sint jura praediorum, eisque sublatis superesse nequeant, per interitum alterutrius praedii necessario exti uuntur

nemo plus juris, quam sibi sit, in alterum tran, serre queat, constituentifri re quoquo modo peκῶ- E ptor

77쪽

66 Bntagm.Rom uris, ac Ri LibaLTit.III. pto, & ipsa perempta servitus intelligetur ι. Ir r. F. eod. Per ipsam denique negligentiam se vitus amittetur, ubi quis praesen; quidem decennio, absens vero vicennio ea usus haud fuerit Luit. C. de δε it. Uerum si servitus ita constitu. ta dicatur, ut tantum alternis annis, aut mensi. hiis exerceretur, nonnisi duplicato tempore amitti potest l. 7. f. quemcdm. se in amitt. Ceterum quod ad servitutes per negligentiam amittendas, interest urbanas inter, & rusticas. Nam rusticae quidem servitutes non utendo sine discrimine amittuntur; verum, ut amittantur urbanam, ad non usum libertatis etiam usucapio debet accedere .

Praedii libertas usucapta videbitur , si quid exerceatur servituti contrarium; veluti si qui servitu. tem tigni immittendi debebat ligni soramen Oh-turarit, ac justo tempore ocellisum habuerit t. s.f. de fervit. Drb. praed. Totius discriminis rati nem inde repetierim , quod rusti et servitutes in ipso exercitio eundi, agendi, vehundi, aquam ducendi consistunt : quapropter manifesto negligens Per non usum jure quaesito excidet, nec quidquam τum tueri potest, qui, cum posset, servitute usus haud suerit. At urbariae ses vitutes in nuda sequi praedii patientia consistunt: hinc, s dominus contra servitutis formam nil moliatur, patientia semper adesse videbitur Struv. e,eercis. I 3. s8. Verum si servitutis ea natura si, ni R rustico, & urbano

praedio aeque deberi possit, vehiti iter, actus, sine discrimine non utendo perimitur. Id inde famitti existimarim, quia ejusmodi se vitutes sottasse olim solis praediis rusticis deberi poterant , ac rustieae

IX. Inter rusticaruis set tutum specidi a Tr

78쪽

De ferυ. ruis. ' urb. praed. orhoniano princ. h. t. recensentur iter, amas, Via, aquaeductus. Ejusmodi tamen in pandectis plures occurrunt , veluti aquagium, pecoris ad aquam appulsus, aquae haustus, jus pascendi, calcis eoquemdae , arenae sodiendae, cretae eximendae. Sed complusculae adhuc Mngi possent pro diverso rerum rusticarum ingenio. Nolim hic ego sistere, quae ad fastidiima usque de diversis servitutum rusticarum specie. hus doctores aggerunt: tantum de itinere, actu, via pauca decerpam. Iter ω ius eundi, ambu-ιandi hominis ἰ actus est ius agendi jumentum , mes mehiculum; via est ius eundi , agendi, ambulandi princ. h. t. Sed concinnius sortasse legetur homini, auctore Ulpiano in LI. β. de fer

vir. rust. praeae quem excripssse videtur Imper tor . Utcumque id erit, hae servitutes potissimum latitudine differunt. Viae latitudo, nisi secus placuisset, ex decemvirali carmine in porrectum quidem octo pedes patere debebat , sedecim in amfractu , ubi scilicet flectendum erat I. 8. d. eod. Latitudo actus nusquam in jure definita: igitur aut demonstranda a contrIhentibus erat , aut ab arbitro statuenda I. I g. g. a. F. eod. Sed & ainctor Varro est de lingv. Lat. 4. latitudinem actus minimam quatuor fuisse pedes, cui consonant MGrammatici veteres. Proinde haud absurde st, tuas , iter duos patuisse pedes. Ut enim adtiis viae dimidium, ita & iter dimidium actus sorta se complectebatur . X. Si vera sunt isthaec , in mendo manifestario cubat allatus Triboniani locus : ibi enim amis describitur via latior. Nam, actu constituto , agi, & vehi posse dicitur viae vero ius eundi, agendi , ambulandi tantum inesse . id, opinor, E a CO

79쪽

68 9ntagm.RomJuris, ac Patr.Lib.ILTit.m. Connanum movit, ut in viae definitione pro eum di vehundi legeret, praeeunte vestigio libri veteris, ut ipse narrat comm. 4. II. I. At ne ita quidem omnino scrupulus eximetur. Quid enim tandem vehundi ascito , viae pracipuum prae actu eriti

Nam si, qui viam habet , & agere potest , &vehere, non minus juris erit actum habenti, qui& agere potest, & vehiculum Vehere. Haec, puto, eumdem Connanum perpulerunt, ut diceret, inter actum , & viam nil interesse. Id tamen admitti nequit , cum non tantum hic Imper tor, sed veteres etiam inter utrumque discrimen agnoscant. Aliunde Gordium hunc nodum videtur expediisse Bynkershoekius obf. q. 7. Is enim per vehiculum actum habenti concessum meham minorem intelligit, seu currum , qui manu tr ditur, quem proinde trusatilem vocant. Ita quidem constabunt omnia. Nam qui actum habet, Poterit armentum agere , poterit & vehiculo marinuali uti, quo propellendo minuscula latitudo sat erit. Contra qui viam habet, poterit curru jungere equos, aut boves', & generatim omnigena vectione uti. XI. Urbanorum quoque praediorum S permuI- ear memorantur in jure servitutes, Sc pro amoeni ri , aut commodiori habitatione plures adhuc excinsitari possent. Primo ipsarum quaedam aedificandi in alieno, vel liberius in nostro quoque praestant arbitrium. Eo pertinent servitutes oneris ferendi, signi immittendi, projiciendi, protegendi, altius uendi deniqile. Oneris serendi servitute quaesita, vicinus nostrarum aedium Onus ferre cogitur.

Ab ea haud multum absimilis tigni immittendi se vitus: ea enim constituta vicinus pati debet, ut

80쪽

De reb. eorpori oe incorpor. 6ς tignum nostrae domus requiescat in suo. Ab utraque diversa projiciendi , & protegendi. serVitus. Per illam enim tignum nostrum in alienum adirem promittere possumus suggrundae, vel moeniani causa, licet nusquam requiescat in alieno ; per hanc parietis nostri protegendi, vel, umbrae captandae gratia, protectum nobis habere licebit super alieno solo. Altius tollendi servitute constituta, vicinus prohibere non poterit, quominus aedeis nostras extollamus altius, quam statuta sinant. Ea igitur ut intelligatur, ponendum est, in Civitate ultra certam altitudinem, invito vicino, aedificia tollit non posse. Rursus servitutes quaedam eo pertinent , ut aquae pluvialis incommodum a 'ceatur a nostro, eoque spectat servitus stillicidii, vel fluminis recipiendi, vel non recipiendi. In stillicidio aqua guttatim casitat; in flumine collecta per canales uno veluti agmine ruit. Stillicidii igitur , vel fluminis recipiendi servitute quaesita, vicinus nostrarum aedium stillicidium, aut flumen in suum recipere cogitur : non recipiendi servitute constituta, prohibetur vicinus flumen , aut stillicidium in aedes vicinas avertere. Hoc ipsum ut intelligamus , statuamus, oportet , jus in Urbe fuisse, ut vicini flumen, ac stillicidium vicinus recipere cogeretur. Quaedam denique servitutes ad lumen aedium , earunt1ve prosperium amoeniorem

pertinent. Ejusmodi sunt servitutes luminum, dc ne tuminibus inciatur : prospectui , & ne prospectui viciatur, eaque , quae altius non tollem di dicitur . De iis late dinores , quorum scriniis expilandis in re nullius pretii prolixior esse

nolim.

SEARCH

MENU NAVIGATION