장음표시 사용
91쪽
recipientis receptus intelligirur, nisi aliunde eolligi possie, quod auctoritate Apostolica receptus fuerit.
Dieiterarus, quod non est eredendum , Papam voluisse eundem collatorem pluribus onerare prouisionibus, nisi hoe exprimat aquoniam intelligitur in dubio minus onerare ordinarium eo,
S. Sum autem Si Papa mandauit , ut prouideatur alicui de pra Benda certi v Ioris, non poterit ei etiam volenti prouideri de praebenda minoris valoris ;quia mandati fines praecise suntaneelligendi L .ingentem 1 mand. o s. is, w e μων Inst. de mand.
sic eadem ratione si mandatum fuerit, ut prouideatur alleui de beneficio , quod ad collationem alicuius pertinet, non poterit ei prouideri de beneficio patronaeo, quod ad eiusdem praesentationem , vel institutionem pertinet, quia ex diuersis non fit illatio ι Papinianus Τ de minorib. magna enim est dillinctio inter collationem, di institutionem e. tum in illisi cam autem, de pratind. in o.
e Quod si nundatum est alicui a Papa, ut recepta resignatione alicuius beneficii facienda, idem beneficium alteri conferat,&ante resignationem resignaturus moriatur, non poterit virtute illius mandati idem beneficium eidem conferri, quia alio modo vacavit, idest per obitum, non per resignationem : imo amplius etiam si is, qui resignauit, intra viginti dies mortuus sit . non poterit illud beneficium conserri in vim illius mandati per rogulam Cancellariae de viginti, seu de infirmis resignantibus, qua tenus disponit, quod si resignans moriatar intra viginti dies a resignatione, heneficium dicatur vacare per obitum , & non Perresignationem l . Rebussi in sua pro . benes in reg. de io . recla s. Idem
92쪽
Sie etiam maniarum de prouidendo non extenditur ad bene.
ficium de nouo creatum , etiam si paulo post datam creatum sit, quia mandata de prouidendo sunt stricti iuris . Cum litteras, Minot. de rescripti sed si beneficium antea existebat, tenipore vero datae suit suppressum, de post datam fuit renouatum, numquid tale mandatum ad ipsum extendaturi Ea dicitur extendi armeorum , quae notantur in c. cum accessssem, de Constito O c. signia Mauit, de censib. s ead. Clem. litteras.
Appellatione autem beneficii non venit pensio, quia pensio non
est benefietum strictd sumptum, siue detur in titulum, ut comm niter fieri solet, quando reseruatur super fructibus alicuius benea
fieti in fauorem alicuius Clerici ad vitam i siue detur in stipendium, ut pro patrocinio , pro negotijs sollicitudinis , pro pulsandis eam panis , vel pro aliis Ecclesiae seruitiis. Gigas de pensio. qmisi. 28. Et propterea regula de infirmis, & regula de annali posses re non habent locum in pensione , quae datur in titulum.
Nauarr. de praebend. cons. II. Vnde ad titulum pensionis non potest quis ordinari , nisi necessitas , aut utilitas Ecclesiae aliud suadeat. Conc. Τrid. s tk a I. eap. a. de reform. Et constiturio Pii Quarti,& S. m. B. Pij Quinti de Considentiys non habent locum in is transferentibus pensiones per confidentias. Paris de consid. quast. a 3. Sic etiam habens pensionem non gaudet priuilegio fori propter ipsam pensionem tantum , nisi concurrant in eo cetera rea quisita , de quib. in Conc. seg. 13. cap. o. de reform.
I. Eodem etiam Si vero sue νit factum mandatum de prouidendo alicui de beneficio spectante ad collationem Episcopi, & ex negligentia Episcopi, vel ex delicto collatio fuerir deuoluta ad Capitulum, Executor non poterit de eo prouidere et secus si collatio pertin bat ad Capitulum ,& ex negligentia, aut delicto ipsius Capituli suerit collatio deuoluta ad Episeopum, quia poterit tunc de illo prouidere. Idem si iure deuoluto ex negligentia Episcopi, vel aliorum collatio pertinebit ad sedem Apostolicam, quia poterit
93쪽
etiam de eo prouideri Secus autem si beneficium non iure deuo Iuto, sed iure ordinario spectaret ad coIIationem Papae; nam Papa iure proprio consert, υι in c. a. de pMbend. in 6. S. Interdum Mancitum autem de prouidendo aliquando restringitur ex
persona prouidenda , ut si mandatum sit, ut prouideatur alicui de beataeio primo varaturo, & primo vacaverit beneficium Curatum; nam prouidendus si non sit in aetate , ut possie fieri Sacerdos, non erit de eo prouidendus. Idem intelligitur de loco, ut tale rescriptum recipiat interpretationem, & restrictionem rati ne loci. Exemplum est. Si rescribitur ad fauorem alicuius, quod prouideatur ei de beneficio vacaturo in Ecclesia aliqua Cluitatis, vel Diseesis, non intelligitur de Cathedralii secus si rescriptum fuerit, ut prouideatur de beneficio vacaturo in aliqua Ecclesia Prouineiae, quia tunc intelligitur etiam de Cathedralibus. Et ratio est, quia tunc apparet Papam voluisse facere pinguius man
Idem est ex ordine scriptum, ut fi mandatum sit, ut prouideatur alicui de beneficio , quod sperui ad collationem Ioannis, vel Pauli, & eodem tempore vacaverint duo beneficia , unum spe ctans ad collationem Ioannis, de alterum ad collationem Pauli, tune attenditur ordo scripturae, di eum primo fuerit nominatus
Ioannes debet prouideri de beneficio , quod spectat ad collati
Item fi mandatum sit prouideri de benefieto spectante ad prouisionem plurium communirer ,& beneficium vacans pertinet ad collationem unius diuisim, non poterit de eo prouideri.
Interpretatur etiam rescriptum, seu mandatum de prouidendo ex causa in ipso inserta, ut si Papa mandat prouideri Clericum pauperem, di antequam eueniat casus vacationis in illa Ecclesia, Clelieus ille fuerit Aequutus aliud beneficium, quia tune cum ce sit ratio paupertatis , cessat etiam mandatum de prouidendo. Hoc autem rescriptum dicitur in forma pauperum, seu in se ma communi. Episcopus autem non debet aliquem ad ordines promouere, nisi habeat unde vivere possit c. non licet, ct e. Epiyc pur, ct pNorad.de ad hoc impetrat Clericus litteras a Papa ordi
94쪽
natori directas, ut ipse prouiMat pro quotate personae, ut hone ac commode vivere possit c.s pauper, deprabend. in LEO quia sic communiter pro ordinatis Papa rescribere solet , ideo talia reseripta in forma communi appellantur,& dicuntur litterae itini tiae . Rebusia in sua prax. benef. tit. de rescrip. in fori e .
Si ad fauorem alicuius est coneessum mandatum de prouidendo , non intelligitur quod prouideatur, si habet aliud beneficium lassiciens , nisi aliud sit expressum : nee potest nisi habenti unum . aut aliud beneficium, aliud dari, quando in litteris expressum sit, quod prouideatur etiam quod alia habeat beneficia; Quo casu non erit prouidendus de benectio curato, nisi expresse dicaturia mandato. s. Ex natura Mandatum autem de prouidendo de beneficio, quod spectat ad
aliquem iure collationis , quamuis sit generale, non tamen extenditur ad beneficium electivum . Idem etiam si fiterit mandatu ade beneficio patronato. Ex quo colligitur quod electio non intelligitur sub nomine collationis, ut notatur in e. m. de ries'. is 6.
si in mandato de prouidendo non sint expretam onae,sed generaliter enunciatum sit quod idoneis personis heneficia vacatura, vel vacantia in certa Ecelesta conserat, si postea Papa moriatur, gratia non expirat. Secus si certae personae fuerint expressae, quia re integra, idest non dum facta collatione si Papa moriatur , -- pirat gratia . Et ratio est, quia primo casu gratia est ad fauorem eius, ad quem scribitur , & ideo firmior et secundo casu est ad D. uorem alterius, idest ipsius prouidendi,& adeo infirmior. Neque huic textui contradicit textus in es super gratia, de vita delegati ubi dicitur quod Executorum potestas datorum stiper gratia alicuius re integra non expirat, sicut nec gratia, cum illa gratia Executorum sit accessoria ad gratiam, cuius contrarium hie videtur innui,
Respondetur enim quod est diuersitas in facto; nam textus in L c. si super gratia loquitur de gratia iam facta: hic vero de gratia
95쪽
facienda per Exeeutores. Si ergo Papa reseruat sibi primunia, beneficium vacaturum in tali Ecclesia, quod ex nunc prout ex tunc consere Titio, de dat Executores, etiam si sequatur mors Papae ante vacationem, gratia non expirat. Si vero Papa no facit gratiam, sed mandat fieri, de sequatur mors Papae re integra , idest collatione non dum facta , gratia expirat, & etiam Executores dati , prout loquitur hic noster textus, & texti in e. βeat , de ptabe L in 6. de late ibi gloss. in verb. moriatur.
Mandatarius autem 'potest alteri committere vices suas, quan- do commissa est prouisio facienda de beneficio in certa Ecclesia , Dioecesi , vel Prouincia ceroae personae: secus si personae incertae, licet in Ecclesia certa ; tunc enim videtur electa industria personae ipsius mandatarij. Est autem regula quod Delegatus Papae potest alteri subdelegare, iiis sit electa industria personae c. D. Lis amem , de viri O potes Iudici delegat
Demum est adnotandum , quod beneficia Ecelesiastica debent sine diminutione conferri. Hoc autem non refertur ad Papam, qui habet liberam dispositionem omnium beneficiorum,& p test omnia beneficia supprimere , ne dum diminuere, ut alias diximus ex Gon2. Dp. 8. reg. I. proemiati Item non procedit inheneficiis de mensa ,sci licet quae ob paupertatem sunt applicata mensae Episcopali, ut in Clem. a regulares s. praemissa , de suppuneglig. Pralat. ex gloss. hic in ver,. - bus.
De Institutionibus , Iurepatronatus
V Isum est de collationibus, per quas conceduntur beneficia. Verum quia, conceduntur etiam per institutionem , ideo sequitur presens tit. Et qu muis institutio possit etiam dici collatio in genere: tamen inhecie pertinet proprie ad beneficia pa
Ius patronatus Ecclesiulicum est inductum ad similitudinem
96쪽
Iur patronatus libertorum; nam sicut qui manumisit seruum ἰhabet iuspatronatus in eum , consistens in honore, & , tilitate , quia libertus praestare tenetur Patrono debita obsequia ,& si Patronus vergat ad inopiam, tenetur ei alimenta praestaraei ita Ecclesiae Patrono debetur honor in Ecclesia , in sedendo , in Processionibus&c. Est etiam utilitas, quia Patronus habet ius praesentandi, & si deueniat ad paupertatem, tenetur Ecclesia dare
Definitur Iuspatronatus per Abb. in rubr. huius tit. Est quoddam Ius onerosiam, honorificum, & utile in Ecclesia acquisitum propter aedificationem , vel fundationem , vel dotationem. Dicitur Ius onerosum, quia Patronus debet Ecclesiam defen- dere; Vnde Ius patronatus appellatur etiam Ius Αduocatiae, Ius defensionis , Ius guardiaer de Patronus appellatur Advocatus, De fensor, Guardianus secundum varias consuetudines Regionum. Dicitur , honorificum , quia Patronus, ut diximus debet l, here honorem, in sedendo , in Proeessionibus, & prima vieeis, qua Patronus accedit ad Ecclesiam patronatam debent Cleriei ire obuiam ei processionaliter, si conditio Ecclesiae id ferat, ut quia Patronus esset Rex, Dux , vel Episcopus D D. in c. nobis, de iuro
Dicitur, utile ob ius praesentationis, quod habet Patronus, de ob alia, ut supta diximus.
Iuspatronatus constituitur vel Ecclesiae aedificatione , vel sim-datione, vel dotatione . Et quamuis Conc. Trid. loquatur solum de fundatione, & dotatione, tamen intelligitnr etiam de construis 'ione, ut tenent omnes DD. de hac materia tractantes, ut Roch. de Curi. Lambertinus , & alii Acquiritur etiam per transsationem , quae variis modis contingit , ut successione , donatione, permutatione,& accessione, v. si emo Castrum , in quo sit Ecclesia patronata, venit etiam ipsum Ius patronatus. Gloss. magistratis in ean. piamentis 16. quast. 7. in verb. pia mentis. Non tamen acquiritust usurpatione, praescriptione , consuetudine , pacto, aut priuilegio, ut olim , quia hoc
prohibetur per Conc. sus, cap. s. de res . Nec sufficie probare quasi pol sessionem, nisi doceatur de vero titulo, α sic deptoprietate ex uno ex dd. tribus titulis.
97쪽
Requiritur itaque primo aedificatione, quae sit a sundamentis,
non autem si quis restaurauerit, aut parietes resecerit d. ca a. pia metuis, ct c . Frigentius Io. pust. 7. ubi DD. & acquiritur aedificatione etiam si Patronus illud expressὰ sibi non reseruauerit c. significauit, ubi Abb. detesib. u. I. In constructione autem requiritur consensus Dicecesani, stet Episcopi , qui non sufficit ad constituendum Ius patronatus in Eeclesia conventuali; sed requis
ritur priuilegium Apostolicum in ipso limine suadationis ad eis
ctum praesentationis. c. nobis s. ceterim ubi glos in verb. de sua iurisdistione, de Iurepatr. ubi Abb. num. s. & quatenus dicit rex. iuris ordine seruato , habetur in can. nemo ΗΙ. de consecrati dist. I. scis
licet quod Ep iscopus accedat ad locum, Crucem ibi figat, atrium designet, primum lapidem iaciat deci Secundo acquiritur fundatione , ut quando datur gratis landus ad aedificandam ibi Ecclefiam. Tertio dotatione , quando datur dos susticiens pro ministris,
pro utensilibus , pro luminariis, & ceteris oneribus. Et etiam exaugumento dotis acquiritur, dummodo tamen augumentum sit maximum; secus non . Dos autem congrua debet constitui ante fundationem , ut in d. ean. nemo . Quod si necessitas aedificationis urgeat, non debet Episcopus Ecclesiam aedificatam consecraro ,
nisi prius recepto instrumento de congrua dote d. can. pia mentis. f. Sunt tamen Pro intelligentia scire debetis quod Iuspatronatus aliud est Dicale, aliud Ecclesiasticum, & aliud mixtum. Laicale est quod ex bonis patrimonialibus est acquisitum. Ecelesiasticum quod ex bonis Ecclesiasticis , vel cum Iuspatronatus a Laico donatur E clesiae, vel cum ratione Ecclesiae alicui competit. Clem. a. de Iure patr. Mixtum est, quod partim ex Laicalibus, & partim ex Eceleusiasticis bonis acquisitum est. Dicitur etiam mixtum, quando simi Laici Patroni, & Ecclesiastici ratione Ecclesiae. Gon2. sv. 8.reg. gloss. 18. Hoc posito dicit textus quod Patronus Ecclesiastieus habet sex menses ad praesentandum: Laicus vero quatuor; & tempus lac, pie a die scientiae vacationis, di scientia presumitur ex vicinitare loci c. quosdam , o c. quanιο, de prasumpti Dicitur autem Patronus
98쪽
Melesiastieus ille, eui competie praesentatio iure EeeIesiae: secus si
iure patrimonii, etiam quod Clericus sit, quia tunc idem per omnia est in eo , quod in Laico . Glossi hie in verb. Ra ιών. Ratio autem quare prolixius tempus habeat Ecclesiasticus , quam Laieus est, quia Laicus variars potest, ut si unum praesentaverit non idoneum, poterit alterum praesentare r Ecclesiasticus vero habet mais ius tempus ad deliberandum, quia variare non potest, recedentii a primo praesentato, lieet cumulative possit praesentare alium c. cum autem de is patri Si vero insimul sint Patroni Ecclesiastici, &. Laici, Laieus etiam tunc habet sex menses , quia Ecclesiasticus trahit ad se Laicuin. Tempus vero, quod habet Episcisus ad instituenduin , est arbitrarium, ut per Gloss. in s. seq. in verri non mis .
Episcopus potest iustituere quem vult ex prae se litatis a Laico, dummodo idoneus sit. Sed si instituat secundum Omuso primo aeque idoneo, tenetur praesentato primo loco prouidere de com .petenti beneficio . Ex praesentatis vero ab Ecclesiastico primo loco praesentatus institui debet, dummodo sit idoneus, neque inhoe datur Episcopo gratificatio d. c. cum autem.
Alia est disserentia inter Iuspatronatus Ecclesiasticum, ac Lai eale, quod Legatus de latere potest derogare Iuripatronatus Ecclesiastico in praeiudicium Patroni, non autem Iuripatronatus Laicorum . Papa autem potest derogare cuicumque . sed facta
mentione de Iurepatronatus Laicorum, cum ex pressa derogatione, propter regulam Cancellariae , de Iare quaesito non tolleno, alias gratia non valebit. Αbb. in e. 3. de Iurepatri Iu dubio vero ausit Ecclesiasticorum, vel Laicorum quid statuendum Et respouis detur quod praesuinitur L icorum, quoties Laici illud possi lene.
quaest. 28 a. num. ου. inquit quod Clerici fundantes Iuspatronatus ex proprio patrimonio, dicuntur Patroni Laici: quando vero laudatum est a clerico non habente patrimonium. praesumitur Ecclesiasticum, prout teneat etiam Roch. de Curta in ιract. de
99쪽
Alia est differentia, quod Clericus institutus debet reddere ra itionem de temporalibus Patrono Ecclesiastico id requirenti, non tamen Patrono Laico. Sed si Laicus cognoseat Cler cum dissipare , potest ipsum monere,& pollea deferre id ad Epistopum, qui si negligat, debet deserre ad Archiepiscopum , quo etiam non prouidente, debet deserre ad Principem , etiam secularem, ut gloss. inquit, ut est Rex dic. Quod tamen non videtur procede re, nisi quando periculum esset in mora , & non posset ita facile consuli Papa ; alioquin non potest habere huiusmodi recursum
ad Principem secularem e. nouu . ubi notatur, de Iudic. Et quando deferretur ad Regem , tunc non tanquam ad Iudicem, sed tanquam ad Executorem Ecclesiastic una deferretur , iuxta ea , quae dicit Baron. in Iuti Annalib. anno in princi ubi quaerit quo modo Iustinianus ediderit tot leges de rebus , & personis Ecclesiallicis , cum ipse esset Princeps Laicus i Et respondet quod illas fecit tanquam Executor Canonum, non tanquam S uperior. Non solum autem Patronus poterit accusare Clericum diIapidantem bona beneficij: sed etiam quilibet de plabe, ut inquit
gloss. hie , quia de rebus Ecclesiasticis dantur a Stiones populares ut inquit eadem gloss. hic in verb. Patrono Laico . Sed in concursu semper praefertur in accusatione Patronus eius descendentes ;Quod poterit etiam Patronus facere in Ecclesia Conventuali, licet in ea praesentare non possit sine priuilegio Apostolico in ipso limine fundationis obtento, ut supr. innuimus.
Ex successione etiam acquiritur Iuspatronatus, vel sit ex testa mento, vel ab intestato, siue sint liberi,& in potestate qui suc-
cedunt, siue sint extranei, siue masculi , siue sceminae, quia De minae etiam sunt capaces Iurispatronatus, siue sint naturales liberi , siue legitimi, quia etiam naturales sunt capaceS . Et qua do sunt vocati filij,& descendentes sine alia mentione legitimi tatis, succedunt naturales, Si non adsint legitimi. Bald. in L eam quam in fin. C. de fideicom. Gigas de pensonib. I 6. num. a. dc facit tex. incan. pia mentis 16. quaest. I. Disiliam by Coral
100쪽
ste etiam transit Ιuspatronatus ad heredes extraneos, si Pater instituat filium in re certa ,& extraneum uniuersaleni heredem, Iuspatronatus enim tunc transit ad uniuersalem heredem , nouad filium i & si plures sint heredes , ad omnes transit c. I. de Iu-ν atra filius vero, qui repudiauit hereditatem paternam , non erit Patronus. Federi de Sen. cons. 9 I. Heredes autem succedunt in stirpes, non in capita. Cl . eod. tit. de qui habet plus de hereditate , quam alter, aequaliter nihilominus erit Patronus , dum modo non sit .institutus solum in re certa . . Dubitatur autem , numquid Iuspatronatus remaneat apud heredem, an vero transeat ad fidei commissarium uniuersalem l Et Respondetur quod remanet apud heredem. Soar. in suis commmilia in verb. Patronatus rus. Transit etiam in legatarium , si Episcopus
ab initio consensit, ut possit illud legari. Idem Marea ubi supra
Est autem adnotandum quod plures heredes insituri ab uno
ex Patronis habent vocem unius tantum in praesentatione.Et ratio est , quia esset in conueniens quod unus Patronus posset exclud re alium a praesentatione instituendo plures heredes. Si vero fuerint plures Patroni , & aliqui unum praesentaverint , alii alium. praesertur qui lisa sentatus est a pluribus , de sic qui a maiori paritidum modo sit magis idoneus.
' Si vero Patroni fuerint di seordes in praesentando , .le, ob hoc Ecclesia detrimentum patiatur, ut quia interim non possit Clericus initi tui, nec Episcopus possiealiter prouidere ob scandalum suturum, tunc debet Episcopus Ecclesiam cIaudere, Reliquias inde adsportare ,& praecipere ne in ea Missarum Solemnia celebre tur . Ceterum si non sit futurum scandalum, debet interea Episc pus alicui Ecclesiam commendare , ita tameniri si sit Ecclesia Parrochialis , non commendetur nisi Sacerdoti , qui possit Sacra menta ministrarer nec talis commenda fieri poterit ultra sex memses , nec nisi in persona unius; quod si lapsum fuerit tempus datum ad praesentandum , ipse Episcopus ordinabit Ecclesiam , ponendo clericum absque alia praesentatione . Poterit etiam du-' rante discordia Patronorum ponere oeconomum , qui colligat
