장음표시 사용
101쪽
quia isti ante patruum & avunculum non possunt locum tueri, & patrueles sub generali consobrini vocabulo patruos
statim sequuntur. Cujacius cum Graecis patruestem fratrem germanum , matruelem fratrem aut sororem uterinam explicavit, lib. vl. Obs. c. i7. Ego ampliandum censeo, ut tamen hanc interpretationem praeferam Violentae emendationi Putabam trajectione verborum huic dissiculiati occurri posse, si lcgamus: fratrem , sororem, patruum, azunculum, umιIam , paιruelem , matruelem , consobrinam. Sed Marci
nus in l. eod. Iit. monet , lege Pompria de consobrino comprchendi , non etiam eos pariter complecti , qui pari prioreve gradu iunt. Non pariter, id est , non nominatim ipsis legis Pompriae verbis, sed sententia, ut Ampl. Bync. kershoek explicavit lib. I. Obs. c. q.
Verum tu jam oscitas , mi Lector , & has de vocibus observationes , Grammaticorum tricas , apinasque , aut siquid vilius istis appellas; prius ergo ad rem ipsam gradum non capessam, quam vel unico eXemplo, usum earum in hac materia liquido ostenderim. In Plauti Poenulo nuptias consobrinorum , apud Carthaginienses, multi eruditi viri se reperisse existimarunt ; quos inter Albericus Gentilis lib. v. de nupt. C. II. Carolus Annibal Fabrotus in add. ad Cu-jacii notas S. 4. Inst. de nupt. ipseque Grotius in annotatis ad I. II. de I. B. & P. c. s. S. I . Et quis non confestim pedibus iret in horum sententiam , qui Achus v. Sc. 3. evolvit 3 ubi Agorastocles Hannonem ita assatur: AG. Audin' tu, patrue y dico, ne dictum neges: Tuam mihi majorem sitam despondeas. HA. Pactam rem habeto. AG. Spondesne igitur pHA. Spondeo. Rursus Sc. 6. AG. Sed patrue mi, guam, ut dixisi, mihi desponde filiam. HA. Haud aliter ausm.
Vereor autem, ne tantis viris patrui vox imposuerit ; somtassis
102쪽
russis etiam , quod Hanno Iachonem , adolescentis hujus patrem, fratrem suum appellat Sc. 4. V. 27. id os statris mei gηate, mi gnate, quid vis p expedi. Et deinde v. 86Vos sis ambae Aliae meae: F hic est cognatus user, Hujusce statris situs, Agora ocles. At vero gravissimis optimorum auctorum testimoniis jam supra probatum dedimus, Consobrinos se invicem fratres appellasse , idque idiotismo Hebraico inprimis convenire. Hebraismo autem Plautus in hac Comoedia sibi magis utendum ratus, quia tota Punica erat, atque Piaenorum lingua Cananaeae valde erat similis. Unde Augustinus in Epistolam ad Romanos testatur, Hipponenses rusticos, cum interrogabantur qui essent , aut quo nomine appellarentur. respondisse Cananaeos. Hannonem vero & Jachonem non vere fratres, sed consobrinos fuisse, a duobus fratribus generatos , ex prologo constat: Carthaginenses statres patrueles duo fuere.
Horum igitur patruelium liberi nuptias hic faciunt, qui in sexto gradu sibi cognati, Sobrini proprie erant, non Con- brim. Agorastocles sponsus Hannonem secerum, patris sui patruelem, Latine Disino propiorem appellare debuisset,
quia is uno Padu avo communi propinquior erat, patrui scilicet magni filius, remotior Consobrino, propior autem sobrino. Vide Paul. I. xv. sent. ιit. 3 r. f. s. Cajum in l. l. g. ult. D. de Gradibus ic Festum in Propius sobrino. Diocletianus in I. 2. C. Unde legit. propiorem sobrinum, natum con-sbrina recte interpretatur : accuratius autem propius sobrino dixit in I. 2. C. comm. de succ. pariter ac Paulus I. l . S. I 6.
D. de Gadibus e accuratissime Tacitus lib. Xll. Annal. cap. . LUidam Agrippinae sobrina priorem vocat, quia hujus pater Germanicus & Lepida, ex duabus sororibus, Antonia majore & minore, nati erant consobrini. Cum Lipsiodi Ruchio in notis ad hunc locum, Contius jungatur ad I. I. aegrad Ethis, opinor, apparet, quod quemadmodum M 1 Ha
103쪽
Hanno Iachonem vocat fratrem , sic hujus filius Hannonem appellarit, quasi minorem: simul etiam liquet. quid de Lipsit emendatione habendum sit, quam lib. II. Antiq.uct cap. is argumento hujus fabulae innixus Arit. V. M. 4 v 0 tentavit, invita prorsus poesi, invita etiam cognationis hujus historia. Si quis vero in versu prius laudato: Hujusce fratris suus Uc. Holmani conjecturam disput. derit. nupι. cap. 9. vel feliciorem Cl. Reinoldi Varior. jur. civ. cap. xo. suam facere velit, id quidem per me licebit.
, IURE NATURAE ET DIVINO VEΤITAS NON ESSE CONSOBRINORUM NUPTIAS.
s, I. Ratio naturalis trohibitarum nuptiarum inter consanguiseos prvin xum sanguinis , reverentia. II. Puae maxima parentiis has , minor patruis frmribus debetur. III. Eam in eo Obrinisesare in/naitur, eae simili illuseratur. IV. Gentium jure, in priamis Graecorum eae Spartanorum horum nuptiae permissae. V. Apud Ebraeos eaedem non modo non prohibitae, sed eιiam frequentes ; ejus rei exempla , testimonia. Interpres Philonis notatur. VI. Ambrosii, Contii tae Graecorum argumesta eontraria refellunιar. VII. . Gregorii , Innocentii rationes, de prole ex his non suscipienda, tr quaraor humoribua examinasin.
g. I. DE nuptiis autem nostris eo rectius ut constet, primum ad rationem decretoriam, quae alia conjugia prohibet, alia permittit, velut ad Lydium lapidem , exigendae
erunt. In contrahendis enim matrimoniis naturale jus is sudor inspici debet, auctore Paulo in l. I . f. 2. D. de Ritu nupt. Et semper in conjunctionibus non solum quid liceat eonyiaderandum esse, sed N quid honesum sit, tradit Modestinus libro singulari de ritu nuptiarum, in L I97. M AQEW
104쪽
Caussam vero, quare nuptiae nonnullis in gradibus prohibitae sunt, certam & naturalem assignare, Distu dissicile, immo ejusmodi esse, ut praestari nequeat , haud temere a firmavit Grotius II I. R. t, cap. F S. Iz. Qilam Plutarchus in Quaestionibus Romanis attulit, de latius spM-gendis amicitiis, tanti ponderis non est, ut id, quod contrant, invalidum reddere queat. Uclthusius , Pulandorfius &Huberus, cum Paulo jam laudato, ad pudorem provocant,
qui insigniter intendatur adversus personas , quibus nat tira reverentiam debemus. Alii horrorem naturalem urgent: . alii communem populorum nsensum : aetatis disparitatem alii : rursus alii confusionem nominum : alii denique non Constare riunt, quomodo communio physica est e stum moralem producere possit ; ideoque eX jure tantum divino positivo univereali incestum derivant: sed non desunt, quae his reponantur. Vide Celeberrimi Thomasit 8. I. D. l. m. c P. z. f. - . seqq. ibique Fundamenta. Mihi verisimilior illorum semper viri fuit sententia, qui cum sapientissimo Logiuatore , omnisque naturae fonte , rationem naturalem in Propinaustate carnis ponunt: haec enim sanguinis vinculo constricta unitatem aliquam inducir , quae non patitur, ut .quis secum ipse volui coeat , dc hac ratione genus hum num propaget. Nemo vestrum ad ullam carnem suam accedet, ut nuditatem revelet, inquit Iehova, Levit. XVIII. v. ' 6. In textu Ebraeo est : chol scheer Ucbaro , omnem carnem
carnis suae. Sic enim Hebraei propinqua consanguinitate conjunctos vocant, ut hic observat Cl. Clcricus, cujus verissionem sumus secuti. LXX. reddiderunt Onhelos propinquam carnis Hieronymus proximam sanguinis
sui, quod eodem recidit. Adi Cl. Viri, Collegae quondam
nostri, Joannis ab Hamm , Exercitat. Philolog. de Ara in remore Pan. II. cap. I. Quemadmodum igitur aqua nulla fontis sui originem repetit, nec arbor, innumeris licet frondibus distincta, propriis surculis maritatur, sic pater quasi
fons di caput numinis, unde liberi velut rivi
105쪽
ter quasi arbor aut radix , posteri velut rami: Stemmate quod Tusco ramum miliesine ducis, ait Pertas Sat. 3. Quinimo a natura abhorret, uti conjuncta conjungantur , & cognatio vix incepta ad sua statim initia revertatur. Nefas b. ut radix ramum ducat , aut ramus radicem. ebat Moses Maiiamonides. Dedi unam causam. Vin aliam ξ Immo addam. 8c cum illa omnino conjungendam: ne Adami exemplum. ad carnem suam accedentis nobis obmoveri Dossit. Pergo igitur, quod cx carnis illa unitate, a conjugibus protragata& communicata , relatio oriatur valde inaequalis . vi cujus liaberi parentibus , ut vitae suae auctoribus , ossicia pietatis, honoris & reverentiae debent. Parentes enim deorum simulacra sunt; deos eo picuos, qui ingenitum Deum imitantur, vi tam dando, eos Philo ad decalogum appellavit. Contra parentes dominium , potestatem dc obsequium jure sito 1ibi poscunt: quae omnia non Pacto tantum nuptiali aequalitatem quandam naturae legibus inducente , sed mutua inprimis pudendorum contrectatione imminui , vel in totum tolli necesse est. Quid λ quod maritus, si superiorem lege m
trimoniali dicamus , eam reverentiam, quam natura eXigit, matri praestare non potest. Bene Seneca Medea : Amor i
mere neminem verus potest. Et Ovidius Hemid. XIX. v. r73Nune male res junctae , ealor S reverentia pugnant. Ad lineam ergo rectam quod attinet, sanguinis illa nec cessitudo indeque fluens relatio in perpetuum salva manet, vel saltem per ingens temporis spatium propagatur. Index unitatis est maxima parentes inter & liberos similitudo; ex I qua superioris Asiae populi, quibus communio uxorum in usu, li os distinxerunt, Aristotele auctore, lib. II. Ροώlit. c. 2. Unde a commixtione parentum dc liberorum naturam ab horrere, ros ipsa docet, & pietas, & jura parentum sacrata inculcant, & praeter Gentes cultiores, ipsa bruta
agnoscunt, si qua Aristoteli, Varroni, Plinio & credulo
106쪽
de Nuptiis consobrinorum. ψηimis Iustiniano nostro est fides. Myrrha apud Ovidium
x. Met: 3s3. neve parentis Concubitu vetito naIurae polluesae. us. Velle puta ; res ipsa vetat. In. transversa linea similis observatio est in personis, quae immediate stipiti subsunt, licet non ianta. Scimus volui se creatorem genus humanum propagari per conjunctionem fratrum ec sororum; quod autem in te iurare est, id nulla ratione aut circumstantia temporista necessitatis, quae in Deum non cadit, honestum fieri potest. Conjunctionem fratrum&sororum, sanguinis parcntum recens atque necdum ab eXtraneo turbata Vis vetaret, quidem videturi sed obsture, & per consequentiam tantum, quatenus portio parentum sunt, horumque nuditatem aperit frater,
qui pubem sororis detegere non crubescit. Ne interficiamus Iosephum, frater noser , caro nostra est , ait Iuda , Genes. XXXVII. v. 27. ortum communem fratres quas eosdem facere, Aristoteles dixit Et hic. Nic. v I Il. I . Aliae vero ratio. nes huic addendae sunt, ob quas jure divino voluntario inprimis nuptiae illae, tanquam incestae, vetitae sunt: intcrquas eminet causa a Mose Maimonide prodita, ne convictus quotidianus& inobservatus stupris ansam daret, apud gentestibidinosas ; unde non exigua civitati mala nascerentur. Hinc Plato horum conjugia siceissa, Deo invise , ω rurpium rurpissima appellavit, lib. VIII. de LL. addita ratione : quia natita hujus consuetudinis cupiditas vulta animos titillat, eis pulcheris rimae snt Iorores. Quorsum & Comici illud reserunt: Tam pudica es a me, ac si esset foror mea. Quamvis fratris & roris vocabula; apud Poetas passim , inter nequitiae vocabula ponantur. vid. Broucklius ad Tibull. l. III. el. I. In patruis M avunculis, amitis di materteris accedit paternae & maternae reverentiae similitudo . propter quam horum conjugium sese. sum eontubernium , turpissimum conforata, ,'nefanda licentia dicitur in I. uis. C. de incest. nupt. Huc pertinet quod Sim-Plicius, interpres Epicteti rationem etymi thiorum reddens, ait, cum patres liberis olim fuerint quasi metu divi-ipae majestatis parentes desiisse deos nominari ; in patruorum
107쪽
appellatione autem veteris notae vestigia mimsisse, ut 5..... vocarentur. Horatius & Persius patruum pro gravi cens re posuerunt, & Manilius tutoris supercilium patruique ri. gorem conjunxit lib. v. Catullus ec nutrix Octaviae apud Seianecam nuptias Cum fratris filia , toros ninandos vocant, easque flebili face jungi existimarunt. Sed prohibitio Romae
non fuit perpetua, dc conjugia talia aliis gentibus solennia fui sic Tacitus indicavit, An n. XII. cap. 6. quocum Cl. Nood-tius jungatur lib. D. Obs. C Q. g. III. Ultra has personas neque relatio inaequalis, neque arctior. Carnis propinquitas , neque incommoda familiae modo enarrata deprehenduntur. Nam statim in Consobrinorum parentibus duae extraneae personae intercedunt, quarum, sanguis duplo unum illum stipitis vincens essicit, ut patrueles caro carnis esse desinant, & sic paulatim aviti sanguinis vestigia expungantur. Simili res fiet illustrior. Pictor imaginem hominis bis diverso tempore expressurus, ejus idcam mente concipit, sed quod tabulae inscribitur, id raro cxacte
ideae , multo minus corpori vivo, minime vero tabula tabulae respondet. Si alii deinde pictores diversi imagines illas priores imitentur , ii quantam adhibebunt artem, nun- suam tamen cas adeo perrecte sistent, quin longius a vera imagine recedant; rursus harum imitationum imitatio si instituatur , vix lineae similitudinem inter se habebunt. Sic
natura parentum per omnia vultum raro in liberis formati ipsosque gemellos alia atque alia facies, habitus, mens, m res contrarii, vitaeque genera rixantia discernunt, ut pulchre Quintilianus decl. 7. Fratres vero & sorores alienis per matrimonia familiis inserti . liberos producunt dc sanguine dc moribus prorsus discrepantes; atque ita, praeter commixtas sanguinis aviti particulas . ipsa natura in Consobrinis vix quicquam invenit lc agnostit; istae vero tanti non sunt, ut conjugio obesse possint. Quin potius nimia diversi sanguinis confiisio omnem per arum unitatam atque naturalem
108쪽
nuptiarum tollit. Ipsa porro relatio aequalis , quae inter has petaonas est, societati conjugali satis patrocinatur; cum in aequales reverentiae ratio non cadat , α nuptiae inter compares convenientissimae existimentur. Nam & firmissima est inter pares amicitia, atque propinquitas fugiens matrimonii vinculo rursus dum alligatur, geminato sic pietas crescit amore. Sidonius Apollinaris lib. iv. epist. I. Soror mihi. quxor tibi ; hinc inter nos summa principatis necessituao , S ea gaidem patruelis, non germana fraterni. ras, quae plerurare se purius , fortius , meracius amat. Re cte idcirco Ariuoteles patrueles . Ceterosque cognatos eodem stipite conjungi ait, ut tamen .sratre. dc sorores quasi eosdem vocet, in reliquis gradus simul agnoscat: ita ille lib.
Patriretis vero cy' ceteri cognati conjunguntur perstarerum , quatenus ex iisdem ortum habent I ita ut alii conjunctiores lint alii minus conjuncti , pro ortus ratione. Cicero consobrinos, ex aedibus paternis & avitis, in novas velut c
Ionias exirc, elegantissima Platonis imitatione, scribit, unde stupri furtivi metus cessat. Vcrba ejus, lib. I. de Oia sic. c. I 7. sunt ista : Prima societas in conjugio est 2 proxima in liberis: deinde una domus , communia omnia. Id autem . principium es urbis, θ' quis seminarium Reip. SequunI- θ iram conjunctiones: pos consobrinorum sobrinorumque : qui cum tina domo jam capi non possint . in alias domos , tanquam in co- Ionias exeunt sequuntur connubia cy' Unitates. Denique in hominum generatione non idem obtinet , quod Theophrastus de quibusdam plantis tradit, quae Post tertium partum similitudinem repraesentare incipiant; quin potius in secundati tertia sebole dissimilia multa, etiam in leguminibus, ut Virgilius lib. I. Georg. i93. observavit:
Semina vidi equιdem multos medicare serentes, Et nitro prius nigra perfundere amurca ,
Grandior M.fαιμι siliquis fallacibus esset.
109쪽
Et piamvis igni exituo protirata maderor, Vidi secta diu, ω -uo spectaua labore.
Degenerare tamen: ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis In peius ruere, ac retro sublapsa referri. s. IV.
Quod si porro consensio omnium Gentium Ius Naturae putanda est, & conscientia universi generis humani in diasciplina morum haud sacile aberrat , magnum momentum sententiae huic accedet , si Consobrinos sociari. plerisque popuIis morem dc fas fuisse , ostendemus. Paulus Iure
gentium insegium co-mittere , ait , qui ex gradu ascendentium vel descendentium uxorem 'duxerit. Rui vero ex latere eam duinaeit, quam vetatur cyc. I. uis. D. M Ritu nupt. Satis comismate posteriori prodens, in linea obliqua incestus mere ci. viles esse , vel saltem ad paucos gradus naturales ', quod magis placet, propter L 8. I. 16. S. 2. D. Eod. I. g. I. δεπινώ. Obl. I. I'. C. de Disc. ω cier. Plane communibus Graecorum legibus ut impuros AEgyptios & Ρersas mittam fratrum ec sororum conjugia tantum inter collaterales vetita fuisse, vel ex Ocello Lucano cap. IV. Ec Artemid ro lib. V. cap. 24. evinci potest. Solon Atheniensibus peramisit ducere sororem consanguineam , non uterinam, ut multi veterum tradunt, & Cimonis exemplo apud Nepotem , tum Archeptolis Themistoclis filii matrimonio cum Mnesiptolema, sorore ex alia matre nata, apud Plutarchum, compi atur. Genus erm maternum, ut Certius, magis attenderunt Graeci cum Phoenicibus, quibus eundem morem tribuit Achilles Tatius libro I. 8ca quibus Athenie sis multa didicerunt. Quemadmodum autem Spartani mnia studia sita in diversa destinaverunt, dc sive metu Collationis , sive naturali quodam dissidio, alio quam Athenienses dicendi, scribendi. praeliandi genere uteiantur; sic Lycurgus permisi connubio uterinae , duci prohibuit s rorem ex Patre . au re Philone Iudaeo lib. de ib.
110쪽
spec. pag. m. 779. cujus verba ex versione Gelenii scines scribo : Athenienss Solon hoc obser vas in uterinis taurum, germanis eodem patre prognatis relinquit liberum. Contra Lac daemoniorum legi tor uterisis non interdicis coamurio, sed solis eodem patre genitis. Hic itaque proximus gradus. Nam Α-naxandrides Lacedaemonius sororis filiam uxorem habuit,
in re Herodoto lib. U. Fratris vero filiam , qui par est radus, Athenis ducere licitum fuisse, ostendit Isieus Ec invita Plutarchus ; ut minus ideo de Consobrinis dubitandum sit , quorum nuptias justas fuisse Andocid. orat.
s. & Isaeus orat. 7. testantur. AEschylus Atheniensis, scio, in Danaidibus eorum Conjugia vocat-ων eabilia , quae jus prohibet , existimans sic μα-Θαι - , fedari genus. Sed Grotius ex Scholiaste ejus observavit , illegitia mas tales filisse nuptias, quod adhuc viveret virginum p ter , quasi iustis fuerint eo mortuo, ex lege eis, Simile quid habes apud Hebraeos, unde legis origo, Numer. p. 36. V. Io. Confer Petitum ad LL. Atticas lib. VI. tu. t. dc Grotium ad Matth. r. v. I 6. In fabulis gentilium, quibus Heroum amores describuntur, multa id genus nu--iarum exempIa. Hyginus de AEgypti filiis tradit: impetraras sorores patrueles acceperunt uxores. fab. I 68. erant enim
Danai patrui sui filiae. Deucalion Promethei filius ad ux rem , α item consobrinam sitam Pyrrham , ex quibus genus reliciuum fingitur hominum extitisse , apud Ovidium
O soror , o conjuxo femina sola superses,
am commune mihi genus ces patruelis origoneinde torus unxit. Hermione ad Orestem apud eundem Epist. Heroidum VIII. cuid, quod amus nobis idem Pelopeius AtreusEt , s non esses vis mihi, frater eras , Vis, precor, uxori, frater succurre sorori: Inflam vieto nomina bina ruo. Agamemnon enim di Menelaua germani fratres fuerant: il-