장음표시 사용
91쪽
78 Dissertatio prima de Iure Imperat. Sc
de sensio & tutela Sedi Romanae promittitur , & si res postulat praestatur. Atqui secundum naturam est , comuoada rei eundem sequi , quem incommoda sequuntur. Gaudeat ergo Augustus quandoque jure Advocatiae Majestatiuae.&, si per ambitionem id licet, discant tandem ingrati ejus clientes, ex Christi, Pontificis maximi veri ec unici praecepto, Caesari reddere, quae sunt Caesaris s
92쪽
hil in rebus mortalium perinde venerandum atque matrimonium, nihil utilius, &toti gencri humano magis necessarium. Quod enim ad ejus originem attinet, ab ipso summo Numine in Paradi est institutum, nec sanctiora tantum quaeque gentilium mystcria
ejus sanctimoniam adumbriant ; sed in sacris litteris frequentissime etiam coniugii spiritualis symbolum, ad describendam Christi dc Ecclesiae unionem , adhibetur.
Ad Rempublicam si oculos vertamus, fateri cogimur, liberorum procreationem omnis societatis civilis esse semianarium, omnis amoris, charitatis 3c benevolentiae firmamentum. Individuo quippe hoc omnis vitae consortio uterque sexus ita conglutinatur, dc clavo velut trabali conjunεitur, ut duo fiant in carne una. sexusque imbecillior praesidium ex mutua societate sumat: inde familiae propagantur, regna conduntur , dc Dcquentia redduntur. Interest ergo Rei p. ut tanti momenti, α, quod caput est, indi Glubile nugo . . tium, non temere , vel inconsulto affectu. sed ordine de
coro ac maturato consilio contrahatur. Pleraeque gentes
idcirco per gradus pactorum dc sponsaliorum ad nuptias pro-L cedi
93쪽
cedi voluerunt. Solennitatibus addidere sacrificia. mensium quoque, dierum ac temporum haud levem delectum haben tes . Apud populos cultiores hoc amplius frenum aliquod lege fuit impositum , quo contrahentes personarum discrimen observare jussi ; ne ut equus aut mulus , quibus non est intellectus, ad sanguinem suum hinnirent, & sceleratis amplexibus pudorem, honestatem, fas & mores calcarent. Quanquam enim promiscua & pecuina propagandi ratio ipsi naturae hominis rationali repugnat; quo sanctior tamen lex & inviolabilior est, eo vehementius malis violandi d siderium gliscit. Immo licet jus naturale dc pudor aliquando non adversetur, sepes tamen gradibus sanctioribus objicienda fuit, & propter vicinitatem illiciti, ad quosdam ulisteriores protendendi verecundiae fines: pariter enim ac aliis
contractibus, sic huic quoque conventioni Princeps modum finemque praescribere potest. Variae hinc deducuntur nuptiarum prohibitarum classes : aliae enim semper incestae sunt, & nefariae jure gentium e aliae sic inhonestae, ut tamen nonnunquam aliter se habere possint: aliae indecorae. uas ratio deteriores licet, non tamen abscisse prohibitas ju-icat: aliae rursus nec inhonestae sunt, nec indecorae, propter rationes autem civiles vetitae: & aliis denique neque divinum neque civile ius adversatur. Consobrinorum nuptiae quorsum referri acbeant, in diversa abierunt Imper
tores , Pontifices, Theologi & Jurisconsulti , veteres p
riter ac recentiorcs. Quamobrem operae pretium me facturum existimavi, si ancipitis hujus quaestionis momenta dc juris progressus per varias aetates , distinctis capitibus quatuor exponerem ; camque ex jure gentium & divino, tum ex priscis Romanorum moribus. ex Theodosii Magni ejus que filiorum Augustorum legibus, ceterisque ad Justinianum usque constitutionibus, a Iustiniano autem ad haec usique tempora, ex Graecorum , Gothorum, Germanorum veterum, & Canonum jure inprimis, pro virili parte illustr rem. Fastidient forsan delicatuli cibum hunc, velut recoactums
94쪽
ctum, esque opipare olim a Contio, Sirmondo, Flotente & Gothosredo conditas esse crepabunt.' Sed tamen , parvae nonnulla est gratia Musae ; peritur posito vilis oliva lupo.
S. I. Nuptiarum voce ambstus cur utamur. II. Cousobrini unde Acti CHi est Pauli Misso explosa. Vox lare patet. III. Sobrinorum tesconsobrinoraem nomina confunduntur. Pauli scriptura adversus Conistiam , Hormanam defensa. Geisus illus ιών. IV. Conseisini cur Dareo'sorores ραrueles; item fratres , sorores asiate vocensuri v. car statrueles. ι. I. ad L. Pompejam de parr. dij-caoas. VI. sta-tas harum observationiam Grammaticaram sι usus, ex Puasi Poenulo male intellecta osenditur. Quis proprior δε-
Ρriusquam ipsa spatia ingrediamur, non ab re erit,
quid Nuptiarum & Consobrinorum nomine intelliga. mus, paucis praemisisse. Nuptias a nubendo dici, tirones norunt; ad nauseam quoque illustratus est mos ille vetustissimus. quo sponsa, cum ad maritum deducebatur, faciem flammeo obtegebat. Lutei coloris hoc erat, ut ne virginis pudor proderetur, aut si quid in lacie appareret pudoris, is e velo color, non e genis, emicare putaretur. Nec tamen Caput modo, ut vulgo traditum , sed totum Corpus obvelatum suisse, e pompa nuptiarum Cupidinis ec Psyches , in gemma Petri Ligorii sculpia . elegantcr docuit Seonius Misccti. Erudit. Antiq. Scchione I. art. q. Nuptiae igitur prima nativitatis origine . ipsam nuptiarum fusti-
95쪽
vitatem denotant: hinc titulus de ritu nuptiarum in Pandectis, & solenne vel solennia nuptiarum apud Suetonium de Tacitum. Quintilianus declam. 3o6 Vis scire quid sint nuptiis p inpice illam virginem , quam pater tradidir, euntem die celebri, comitante populo. Apud Plautum , Martialem & Α- putrium idem vocabulum in obscoenis est , ut Naia.. apud Graecos, ipsamqne corporum commixtionem significat. Inde Festo Nupta verba, obscaena, & Petronio Nuptias facere Venit denique hac appellatione illa maris & D- minae conjunctio, mutuo consensu Conciliata, quae alias matrimonium appcllatur, ι. D. de Negor. ges. l. Io. D. de Ritu nosti. I. 3o. D. de Reg. 7ur. Eaque significatio hujus est loci. Connubit vox di licuit . tum cuPhoniae gratia, tum ne quis, lecto titulo, statim jus legitimi matrimonii, fine discrimine temporum, jurium & nationum, nos con inhrinis tribuisse sibi persuaderet: Connubium cnim est um-ris jure ducendae facultas, definiente Ulpiano Tit. V. g. 3. g. II. Consobrini proprie sunt duarum pluriumve sororum Itis heri, ut Nonius Marcellus cap. ult. ex antiquis, & maxime eXAfranio, Iurisque vetustissimis scriptoribus constare ait. Cajus& Paulus in I. I. S. 6. D. & L Io. S. I . de Gradibus, mOre Stoico, Iurisconsultis familiari, ex allusione id confimmatum ivcre: Eos eas , qui quaeete ex fororibus nati, natis e sunt , consobrinos, conseisinas, quasi confororinos ; quod repetit Justinianus f. 4. Insi. de Grad. cogn. Menagius autem Cap. 39. Amoenitatum observat, Q. cmsobrinus non m consororinus sed cX stis conserinus formatum esse hoc modo: a estjorus, antiquum nomen Latinum, sed obscuratum : unde δε- risus inuntatum quoque, pro quo deinde .. B, δε- brinus, consobrinus. Verum recepta consuetudine latius hoc nomen productum est, ut generaliter non tantum eX sororibus prognatos, sed patrui quoque, & amitae, & avunculi filios filiasque comprehendat: qui propriis nominibus patrueles di amitini vocantur. Vulos istos omnes communi am
96쪽
pellatione eo obrinos vocat, ait injus d. l. r. & Paulus dicta Lio. Plerique hos omnes consobrinos vocant , scut Trebatius. Inter patrueles & consobrinos hoc intererat, quod illi agnati , hi cognati, quoniam per feminas conjunguntur. Scd quia haec disserentia in successione ab intestato tantum admisia & observata est, ideo Iurisconsulti pariter, ac alii scriptores, extra illam materiam, generali consobrinorum vocabulo usi fuerunt. Sic Iustinus & Curtius Amyntam Alexandri conseisinum appellant , qui patruelis: & M. Lucullum Lucii consobrinum vocat Eutropius lib. v I. c. 7. qui agnatus erat, ut Scaliger docuit ad Euseb. p. iset. Ipse Chcero, Trebatii familiaris, Ligarii consobrinum appellat, qui ex matris ejus fratre natus erat, pro Ligario cap. ΙU. Isi. dorus quoque lib. IX. Originum cap. 6. ' Consobrini Cocari, qui aut ex sorore is fratre , aut ex duabus sororibus sunt nati, suas consistorini. Generalius eos describit G lossarium Latinum: Consobrini sunt, qui ex sororeVfratre, aut duobus fratriis Bus, vel sororibus sunt nati. Et mox : Consobrinus es Ilius avunculi. Atque sic omnes in quarto gradu constituti Consobrinorum voce a nobis hic designantur, pariter ac in I. 19. C. de N I. δέ alibi. Latino nomini exacte Germanorum Gesta per inder , & Belgarum Sufertingen respondct. Galli Cousns germins , Hispani primos germanos appellant: Vide Antonium Augustinum lib. II. Emendat. cap. F. S. III. sDisserunt a consobrinis Sobrini , quod hi ex patruelibus,
aut consobrinis, aut amitinis propagati, in quinto & sexto gradu, sic nominantur, auctore G o in I. I. D. de Gra-Zibtis . & mio Gallo apud Festum, voce Sobrinus. Conis sobrini vel cum adjectione vel Graecis priscis : recentioribus interdum appellati : Sobrini autem , vel apud Demostnenem in oratione adversus Stephωnum: minus eleganter , dc dicuntur. Recte Septuaginta interpretes, in cap. ult. Numer.
97쪽
ubi filiae Salphaati dicuntur nupsisse filiis patrui sui, redis
dunt una voce consobrinis , qui κασιγνητοι a maXimo
Poetarum appellantur. Attamen consobrinorum appellatio tam lata est, uti sobrinos quoque comprehendat. si sequimur Paulum lib. IV. Sentent. Tit. XI. S. 6. ecl. ult. S. I S. D. de Gradibus. Non me fugit Contium lib. I. Subsec. lect.
cap. Io. & Holmanum lib. I. Observ. cap. I 2. Pro con
sebrini hic maluisse Sobrini , Cujacium simul vellicantes,
quod ad 3. 4. Inst. de Gradibus secerat cum Paulo : at illi si cogitassent, quam varie nomina Cognationum confundantur , hac emendatioue. facile supersedissent. Ad Paterculum notavit Lipsius lib. II. cap. 3. Scipionem Nasicam Gracchi consobrinum vocari. qui erat sobrinus. Spa tianus Trajanum & Adrianum Caesarei consobrinos facit, cum tamen AElio , AElii Adriani Imperatoris avo uxor fuerit. Ulpia , Trajani Augusti amita; ut observat Casiaubonus, ad pr. vitae Adriani. Insolentius est, quod Iosephus Scaligor etiam admiratur, Ausonium fratrem uXoris Consobrinum appellasse. Sed & contra Consobrini sobrinorum nomine veniunt apud Tacitum Annali XII. cap. 6. Sobrinarum diu ignorata matrimonia. Si enim proprie intelligas, non valida haec erit ratio permittendi connubii cum tris filia, quae patruo in tertio gradu est, sobrini vero in sexto se contingunt. Tantum quoque abest, ut horima matrimonia tum fuerint ignorata, ut ipse Claudius jam ante Valeriam Messalinam, Barbati Messalinae consobrini sui filiam , in matrimonium acceperit, nunc supplicio aflectam, auctore Suetonio in ejus vita cap. XXVI. Aut igitur legendum est Combrinaram , aut sobrinae cum Lipsio & Rychio explicandae sent con brinae. Glosis antiquae : Comssirums . Sobri us. Donatus ad Hecyr. Υcrentii Act. III. Sc. s. Sobrini suur ex duaris Droribus: conseisini ex fratre is sorore. Et in Andr. Act. V. sc. q. Sobrini sunt combrino. νam filii e nam sic dicis Menandere Verum , ut alii putant.
de Drstibus stan e ut ma sobrini, quasi sororini. Ergo latic
98쪽
sima est consobrinorum appellatio, nec vox illa eodem ab omnibus sensu sumitur, apud Latinos. In Capitulari Pipi. ni Regis Italiae A. 793. c. de inclitis conjunctionibus, sobrinus insobrinus vocari videtur : Ita ut qui uxorem consobrino aut insobrino suo uxorem duxisset. g. IU. Illud porro non omittendum . consobrinos ex fratribus vel sororibus ortos , fratres & sorores aliquando absqlute, saepius cum adjectione patrueles appellari. L. I 6. g. ali. D. de Casr. pec. i. pen. de SCIO Silan. Non equidem more Ebraeorum, qui omne cognationis genus fratris & sororis nomine comprehendunt: Genes. I 3. U. 8. Levit. 2 . V. s.
Unde filiae Ethazari dicuntur nupsisse fratribus suis, cum tamen nupserint patruelibus suis, patrui Κischi filiis et Chrο-nic. 23. v. 2I. 22. Sic Evangelista Matthaeus I 3. v. s 3. ac Marcus 6. v. 3. Jacobum fratrem Domini vocant, qui vere Christi sobrinus aut consobrinus. Nos fratres domini cons- Minos Salvatoris, Mariae liberos intelidimus , materterae Domini ; quae esse dicitur mater Iacobi minoris cy' Ioseph-IM ,
quos in alio Ioco fratres Domini legimus appellatos. Fratres aurem consobrinos dici, omnis Scriptura demonstrat, inquit Hieronymus in Matth. cap. xl I. Similis autem, quae Ebraeos, ratio movit Romanos: quia consobrini per parentes uno pa' tre natos conjungebantur, cumque illis in unius avi nonn umquam domo , vel saltem ejus in potestate constituti educ hantur. Cicero de Finib. V. Cicero frater noster , cognatime truelis , amore germanus. Et II. ad Attic. 7. de filio suo :cicero tibi mandat ut ArisOdemo idem de se respondeas, quod
ais fratre suo patrueli sororis tuae stio , respondisi. Livius
lib. XXXV. cap. Io. His ob inuit . ut praeferretur candidato, uem Africanus frater , patruelis scilicet Scipionis Nasicae, Aducebat. Tacitus Ann. IlI. a. Drusus Ferracinam progressis
es cum Claudio fratre , videlicet patrueli. Suetonius Julio Cap. XXIX. C. Marcelio , qui fratri patrueli suo Marco inconsulatu successerat, quem Cicero fratrem absolute appellatici.
99쪽
lib. IV. ad iam . ep. 4. Sic etiam Constantius Imperatori Julianum Caesarem designatum , fratrem suum patruelem vocat , apud Ammian. Marcellin. lib. Xv. quum uterque duorum fratrum filii essent. Multa alia exempla conduxit Vir Cl. Henricus Brou erus de jure connub. lib. 2. cap. Io.& Iacobus Perigonius Animadv. His or. cap. 3. ubi &Scholium refutat Nodor. Cic. III. cap. 2. negantem, quem . admodum fratres. ita & sorores pro consobrinis poni. Ca-jus vero & Paulus in I. i. f. uli. l. ult. f. IS. D, de Gradiabus & l. IV. Sent. Iit. II. non minus sorores, quam fratres patrueles habent. Sed absolute Ciccro Philipp. II. cst. 38. M. Antonii uxorem, etiam sororem ejus vocat, quia C. Αntonii ,. patrui ejus erat filia: Omnibus eum patruum conis tumeliis onerasi, quem patris loco colere debebas. Filiam ejus, sororem tuam, eiecisti, alia conditione quaesita. Aurelius Uictor in vita Theodosii cap. 76. ranquam sororem vocat consobri nam; Augustinus dixit lib. XV. de C. D. C. I 6.& Ausonius in Parentalibus Epigr. 18. de Iulia Idalia consobrina: genita es, mihi pene soror,
Filia nam Dis haec amitae. g. U. Verum non est quod miremur, Consobrinos fratres die os esse, qui fraterna amicitia se amabant; quum Romae obtinuerit, ut fraternitas non modo ex naturali, quae hic adest. propinquitate , sed improprie eX studio , etiam ex amore M officio aestimaretur Societatem jus quodammodo fraternitatis in se habere. dixit Ulpianus in I. 6 I. pro Soc. Et qui frater non est, si fraterna caritate diligitur, hunc recte cum nomine suo , sub appellatione fratris , hcredem institui, Paulus scripsit in I. D. de Hered. insit. Eleganter Quintilianus declamat. 32 i. Certe quoties blandiri volumus his, qui esse amici videbantur, nulla adulatio procedere ustra hoc momen potes, ut fratres vocemus. Dulce ergo hoc consobrin rum cognomen usui tribuendum est, quem penes arbitrium
100쪽
de Nuptiis consobrinorum. 8 trium cst & jus, & norma loquendi. Petrus Chrysologus
serm. q9. Gus, ait, temporis , etiam praesentis, germanorum tis germanarum suos fratres Moscitur nuncupas. Immo latius adhu et evagata est Iratrum appellatio . & ad sextum usque gradu m& septimum, ad sobrinos& sobrinorum filios transla ta ; qui omnes consobrini fratres. Cognatos proprios , quι sunt ultra fratrem , appellat Ulpianus in I. I. de Ἀσ. Ies. Menander, τρανιξαλλ ωο recentiores Graeci vocarunt Nec minor abusus in voce fratruelis , quae fratris filium quibusdam notat: veteribus autem usque adeo fuit incognita , ut Paulus negaverit, fratris sororisque filios & filias no men speciale cognationis habere, in I. Io. S. I 4. D. de Graisdib. At Latinitate declinante, Iornandes in Geticis , & Sigbertus in chronico , eX fratre nepotem ita nuncuparunt; aborum aequalibus etiam sobrini & consobrini fratrueles dicti sunt, auel ore Palaemone in Glossis. Isidorus lib. 9. Origo C. 6. Fratrueles , inquit, materterae siti βηt. Graecis fratris filius M. Oi,isi, & roris filia vocatur; quo modo uocem posteriorem recte convertit Dionysius Exiguus, in can. I 8. Apostolorum : perperam Haloander transtulit consobrinam. In quem errorem Erasmus quoque apud Lucianum, & Ualla apud Thucydidem lapsi, quos eo nomine Budaeus, Stephanus, Contius & Giphanius notarunt. Pauci sane absque offensa hanc Scyllam praete navigarunt , nec apud ipsos veteres fratrum filii a con-Ωbrinis semper distincti. Quinimo ipsi Iurisconsulti, quorum maximus circa haec vocabula labor , sibi constare non videntur. AEnigmatis instar est lex Pompsa de parricidiis apud Marcianum in I. r. de lege Pompella: Si quis ,
ait, patrem, matrem , avum, aviam , fratrem , sororem , patruelem , matruelem, patruum, avunculum , amisam , consolrinum, consobrinam occiderit. ibus in verbis pa/rueles non licebit eos, qui eX fratribus nati, dc matrueles , qui CX matris fratre nati sunt, interpretari , sicut in I. 26. D. de Senat. Silan. I. a. S. uis. D. de Grad. Paul. lib. 4. sent. ιit. II.