Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

venditorem manet periculum I. IA. g. de Peric. ccmm. Quanquam pignora creditori , Vel aliis res alienae, quas ex contractu possident, sine culpa aliquando sumi pi possint, I. f. q. D. de Contrah. emt. ι. 9. C. de Pign. as . maxime a sacculariis & apertulariis, quorum ars in furando adco sit btilis, ut nihil tam obseratum, occlusum aut obsignatum sit, quod illi inon aperiant latenter, Velut a Gygis annulo instructi. Itaque cum Ulpiano in l. Iq. g. 6. D. de Furt. distinguendum erit, an de ejusmodi circumstantia aut vi adhibita non constet, & culpam furtum comitari dicemus,

donec contrarium probetur GomeZ l. 2. zar. νή. c. 3. n. 22. Clud. de cond. Iuri. c. 2o n. 27. an vero effractio, vel violentia aut similis nequitia fuerit probata, & furtum in. ter casus fortuitos referetur CarpZ. 2. c. 26. def. I F. Farinac. Oper. crim. p. ψ. cons. 6o n. Strych. Tol. I. disp. a. de Saccutir. Hreis. Illud item inter omnes nunc constat, quod facto Principis fit, ut si rem ad fortalitium ex-1truendum ex plenitudine potestatis auferat, pro casu fortuito haberi , neque emtori ad evictionem adversus auctoorem suum actionem dari. l. 2. d. R. V. l. I I UD. de Evict l. M. C. d. A. E V. Me v. p. IV. dec. 3q. Strych. de C. C. sedl. 2. c. S. S. Ao. L B. de Lyncker. dec. 238. 2' is . nisi via juris & ordine processus consueto austrat, vclmanifesto de justitia causae ejus constet Brunn. ad d. l. II.n Σ. BCri. p. I. d. I 9. n. I. vel etiam venditor sciverit.

Principem hoc facturum este, dc nihilominus hoc reticuit. Ita judicatum in causa Claudii Centumali apud Valerium

Maximum lib. VII l. c. 2. n. i. summa quidem cum aequitate, quia bonae fidei venditorem nec commodorum spem augere, nec incommodorum cognitionem obscurare oportet. Adde Mangit. de EGLI. qu. 17. n. 18. & Stryckii disp. de Principe evincetire vol. 6.

Verum , ut propius ad id , quod agimus . accedamus; Vitia, quae ex ipsa re veniunt, ad classem casuum fortuito-

322쪽

3ο8 Dissertatio sexta

rum non pertinent : veluti s vivum coacuerit, s rotis aer herbis segetes corruptae sint, ait Ulpianus in l. i s. f. 2. D. Locat. Frequens in italia erat, vinum coacescere vel evanidum fieri , quia sui natura vetustatem non ferebat. l. 9.F. f. de contrah. emt. l. I. de Per. , comm. l. 8F. de leg. g. Hinc in ejus emtione vulgaris formula apud Catonem de R. R. c. I 8. Vinum quod ne ue aceat , neque muceat; & vinum

fugiens, quod cedit aetati, est apud Ciceronem II l. d. Μ.

c. 23. Horatius vappam vocavit. 2Eolica voce. Pro ramiscis Alciatus 7. Par. r. apud Ulpianum substituebat erucis e sed raucas retinent Budaeus, Cujacius, Brodarus X iuia seli. et o & vermiculos explicant, fulti naturalium scriptoris Plinii auctoritate i. XVII c. I 8. Olea , ubi quercus e fossa si, male ponitur , quoniam vermes, raucae vocantur , in radice quercui nascuntur. Vid. Cl. Vir Duherus de Lat. Ictor. pag. 309. Herbas autem hic intelligimus inutiles, nocivas, & steriles, carduos. lappasque, queis parens natura noverca facta pingues & pulchras segetes saepe corrumpit aut extinguit. Inexplicabile P amen vocabaa Ovidius

I. c. Virgilius Georg. I. st. I Fo. Mox'frumentis labor additus 2 us mala calmos

E et sederet robigo , segnisque horreret in arvisi Carduus. Intereunt segetes: subit aspera silva,

Lappaeque tribulique: interque nitenIta culta Iufelix lolium, is seriles dominantur avenae. Haec vero ad casus fortuitos minime erant referenda, quia sibi imputet colonus, quod matura venditione periculum acoris amolitus non est, vermes non collegit, herbas non evul fit, quae vitio agri nascuntur 6c cultorum ignaviam produnt. Horatius lim. I. sal. 3. st. Neglectis urenda finx innasicitur agris.

Eadem ratione qui damni infecti nomine vicino repromisit, praestat quod vitio aediscit&. infirmitate factum est: sed si tanta vis venti fuerit, ut quamvis firma aedificia convelleret , quod aut vento aut omnino aliqua vi extrinsecus ad

mota

323쪽

mota cadit, pro casu habetur Alpheno Varo in t. 43 D. de

Damn. i . Huc item pertinet , quod propter vinearum vetustatem colono rei nimionem denegavit Divus Antoninus in I. is f. s. D. Locat. Vitium enim ex re oritur , sibique imputet colonus , quod causam damni apertam non perspexit, cum fundum conducebat, arg. I I 3. 3 6. D. de Damn. ins & poterat propaginum depressione cX vetula vi - . te novas facere. Vide quae contra Menagium hanc in rem disputat Vir elogio nostro major van Bynkershoeli lib. II.

Obf. c. II. I. X.

Haud magis denique ad casus inopinatos pertinent, quae

non quidem ex vitio rei, sed extrinsecus , ita tamen contingunt, ut, praeter solitum lc consuetum naturae ordinem, nihil inde aut parum damni colonis inferatur. Talia sunt opera omnia providae solertisque naturae, pluviae, Venti, ni-Ves, aestus, pruina, frigus, quae, nisi contra consuetudinem tempestatis re immoderata sint, ut nivis magnitudo tempore aestivo sata corrumpens , aequo animo ferre debet colonus , nec ea causa remissionem sibi audebit polliceri. Auctorem rursus laudo Ulpianum in d. l. I s. f. 2. D. Locati. Si uredo fructum oleae corruperit , aut Solis fervore non adsueto id acciderit, damnum domini futurum , s vero nihil extra comsuetudinem acciderit, damnum coloni esse. Pari ratione idem non aquas, sed aquarum magnituianes ad casum refert in I. 23. d. R. l. non flumina, sed vim suminum 4. 9. s. a. de R. C. Tim aquae l. 2. g. s. de Aqua & aq. impetum suminis l. I . f. s. quemadm. serv. ex quo scilicet inundationes, naufragia, chasmata 8c hiatus oriuntur , de quibus Imperator in s. 3. I. de Emt. Send. Seneca lib. VI. Nat. quaes. e. o. & Plinius

lib. VII. Epist. 17. Praeclara haec observatio Iosepho Ave-ranio debetur , in libris interpretationum , qui beneficio Clarissimi Brenkmanni lucem adspexerunt, lib. II. cap. 26.

Firmatur autem exinde, quod ejusmodi naturae opera com

muniter bona sunt, uti nives moderam frugibus per hiemem

324쪽

3io Dissertatio sexta

non nocent, & licet singulis fere annis ab uredine, vel nimia pluvia aut grandine incommodum sentiam sata in hoc illove fundo, id tamen ubertate alterius fundi compensetur; imo damnum istud ab prudentibus agricolis praevideri potest & debet , casus vero regulariter sunt inopinari foriumeimpetus t 4 Ut in post' leg. Subita vis venti l. 3o. S. f. ad L. Aq viis major inopinatae cladis , Novell. Theod. 47.

atque ex improviso accidere dicuntur, in Collat. LL. Mos iit. I. f. 9. ec ι. I. C. ad L. Corn. de se. Levium deinde dc inccrtorum ejusmodi rationem non habent Legislatores, sed vim calamitosae tempestatis requirunt : fortunae insidias l. ult. C. de Nec . serv. her. inst. Drauitam eversonem l. 2.2. Si quis caut . Graeci vocant. Sic non omni Smorbus locum facit redhibitioni , non levis lippitudo, aut levis dentis auriculaeve dolor, vel mediocre ulcus i. 4. S. 6.D. de e G. ed. Nec quadrupes pauperiem fecisse dicitur , nisi contra naturam generis sui aliquid secerit t. i. f. 7. Si qua . Pariter & hic extra consuetudinem aliquid accidisse debet. . contra consuetudinem re satis ait Labeo l. 78. S. 3. D. de cimtr. emt. Cicero II. de Divinat. praeter consuetudinem dixit. Quicquid oritur quaticanque les, causam habeat a natura necesse es: ut etiamsi praeter consuetudinem exstiterit, causam habeat a natura necesse est.

f. XI. His ita praemunitis, non dissicilis erit explicatio casuum

solitorum , insolitorum & insolitissimorum, qui tot cruces fixerunt Bariolo, Corneo, Alexandro, Alciato, Ripae, Ti-raquello ceterisque, ut Menochius sex diversas eorum sententias retulerit. A. I. caq. 8o. Quas cum serio perle ris, idem tibi evenire senties, quoά Demiphoni Terentiano , qui consultis tribus Oratoribus , Probe, insuit, fecisis, incertior sum multo, quam dudum s Causa ineptiarum fuit, quod bimembrem tantum divisionem fecerunt , in solitos di insolitos, cum omnino trium generum sint casus tempestatis sequioris , frequenti mi , rariores & rarissimi, uti

325쪽

vocat Brunneman ad I. 78. D de Contrab. emt. n. 8. Nimirum omnium rerum , quae gradus habent , quos juxta

ακρι ..ia, Mathematicam dimetiri non licet, tres gradus constituendi sunt , duo extremi & tertius, qui inter utrumque sit; sin plures facias, dissicultates crunt infinitar, nec ubi alter incipiat, alter desinat definire licebit. Quanquam

vero omnes casus fortuiti. cum his comparati , quae cottidie naturaliter accidunt, sint insoliti, inter se autem si constrantur , alii frequciater accidunt, alii raro , alii nunquam re, ne centum aut mille quidem annis. Soliti ergo sunt, qui praeter consuetudinem, dc extrinsccus , dc inopinate, saepius tamen dc ferme quotannis vel tertio aut quarto laben. te, accidunt . ita ut quilibet paterfamilias eas cogitare aut metuere possit. Quae plerumque eveniunt ea dicimus sole. re fieri, quae raro, vix solere. Quod autem fieri solet, non semper fit necessario,& certo anni tempore , sed & incerto, fortuito, dc praeter expectationem. Atque hi sunt casus soliti, quos accidere non:est necesse, sed qui evenire & contingere possunt. Exemplis res fiet illustrior. Naufragium in mari saepius accidit, nec tamen, si hominum providentiam spectcs, mare turbari necesse est; ut navis salva redeat aut frangatur , a casu pendet. qui nec praevideri nec declianari potest l. I 8. D. Commod. Tempestas autumna inaequalis morbos crebriores gignere solet, ut facete Horatius Labitinae quaestum appellaverit, ex funerum frequentia; nec tamen id certum nec perpetuum est, ncc sciri potest juvenis an senex. validus an infirmus naturae debitum sit redditurus Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas, Regumquς turres. Hinc mors fatalis casus necessitas appellatur m l. 3. C. de Appellat. dc fatum pro morte, fati diem funer. in fatum concedere , fati munus explere sexcentis locis. in emporiis porro quid frequentius, quam mercatores facultatibus labi , atque bonis cedere : dc tamen id quia praeter

consuetudinem mercatorum fit, nec humano consilio sem

326쪽

3ix Disertatio sexta

bitorum nomina pejora facta casibus annumerantur l. 3o. D. Ad Leg. Falc. .

s XII.

Jam si comparatio instituatur , quid sit casus insolitus si parcbit. Is nempe qui raro, di non risi longi aut longissimi temporis spatio accidit, quemque adeo prudentes dem um, dc aliouali rerum usu periti patresfamilias cogitare possunt. Pans claman. tib. I qu. 8. per Iol. Multum hic judicis a bitrio relina vcndum, nec tam ad tempus, quam ad casus naturam respici cndum esse, docet Menoch d A. P. V. dicit. cas. 8O. n. s. Quod ad vocem attinet, Servius illud Virgilii I. Georg. p. 4 3'. Insolitis iremuerunt motibas Alpes exin Ilicans , ait: atit novis, id est nunθuam antea in Alpibus factis, aut magnis, auι majoribus solito. Ulpianus Principem, qui sententiam dixit, perraro ait permittere restitutionem , idque insolitum es e l. ib. S. I. u 3. D. de Min. Sic grandine segetes prosterni , siepius accidit , atque inter cassis solit6s refertur : at si amplioris magnitudinis grando cadat, cujus lapides gallinarum ova superantes longe lateque devasterit omnia, casus insolitus crit. Livius lib. XXV. C. 7. Tem sates foedae fuere. In Albano monte biduo continente 'uapidibus pluit. Reare saxum ingens visitim volitare 3 Sol rubere solito magis . sanguineoque similis. 33, Crebrum hoc portenti senus apud eundem & Julium Obsequentem , etiam Valerius Maximus in Piιeno lapidibus pluisse tradit l. I. c o. Non quasi vere lapides ccciderint , sed grandines insignioris duritiei, dc magnitudinis grandioris, quae lapideam naturam re-pizesentare viderentur. La des immani; grandinis , Ezech. XXXVIII. ah Adde Ios X. ii. ibique Lyranum, & LN cetum de Lapide Bononiens cap. 9. N io. Similiter exundationes fluminum ad casus solitos pertinent; si vero tanto impetu alveos eXcedant. ut nemora frangant, subruant momtes, decutiant tecta, homines ec, armenta obruant, quis neget damna casibus insolitis esse adscribenda 8 Sane Augustii. ue Horatius :queritur, i flavum Tiberim' retortis violenter undis

327쪽

undis, ire dejectum monumenta Regis Templaque Vestae lib. I. Od. a. Aliam Tiberis inundationem , sub Othone descripsit Tacitus, qua rapti e publico plerique, plures in tabzrnis & cubilibus intercepti, fames in vulgus I. i. Hisi. 86. Aliam rursus Tiberis & Anienis, Trajani lcmpore, narrat Plinius , qua opera prorupta, quassata Oc decussa monimenta , multi debilitati, obruti, obtriti, ic aucta luctibus damna t. UlII epist. i . Huc item ingentem tempc statein rcfero, quam Poeta in Georgicis describit l. i. p. 3i6. Saepe ego , cum savis messorem induceret arvis Agricola , o fragili jam fringeret hordea culmo,

omnia ventorum concurrere proelia vidi:

gravidam late segetem ab radicibus imis Sublime expulsam eruerent , ita turbine nigro Ferret hiems, culmumyue levem stipulasque zolantis,

Saepe etiam inmensum coelo venit agmen aquarum, Et foedam glomerant te satem imbribus atris Collectae ex alto nubes I ruit arduus aether ,

Et pluvia ingenti fata laeta boumque labores Diluit. Implentur fosse, 6' cava flumina crescunt Cum sonitu , fervetque fretis spirantibus aequor. . XIII. Deinceps insolitissimus casus est, qui rarissime, dc velut miraculo se , centesimo v. gr. aut millesimo anno vix semel contingit , ut cum Bariolo definit Iason zol. I. cons. IOI. CarpZ p. z. c. 26. def. 8. quique adeo in omni hominum memoria est inauditus , ut ne prudentissimi quidem toto animo de eo cogitare possint. Greve l. 2. concl. 2, could. q. Huc referendum insortunium , quod patitur navis in balaenam' sub fluctibus latitantem incidens ; vel currus, qui Violentia ventorum de ponte i sumen praecipitatur Struv. dec. Sabbaib. e. 16. d. i6. sterilitas item agrorum univcrs lis . unde fames magna , qualem in A gypto & rcgionibus vicinis describit Moses Genes. XLI. aliam sub Claudio Caesare memorat Lucas in Actis e. XI. 18..maiore Samaria ob-

328쪽

3i4 Dissertatio sexta

sesta laboravit, cum caput asini esset octogenum siesorum argenti a Reg. 6 2 s. merentur etiam legi, quae de fame per Germaniam, habent Annales Metenses ad A. 8so. Urspersensi i ad A. 898. & Hermannus Contractus anno 896. Graphica ejusmodi caritatis descriptio est apud Qtiintilianum deciam. XLI. Non vulgaras illa labes frumenti fuit, nec, qualis alias ab agricolis accus i solei. persia terrarum, θ' ingratae messis irritus labor. Nova inaudita N abominanda lues, quae nihil homini reliquit praeter hominem. Nec minus locum huc pertinent, quarum appulsum fames comitatur ec pestis , si putrcfictae. Earum cxamina, propter multitudinem , sic sarum nubem vocat Livius lib. XLII. c. io. & Orosius lib.

L e. io . ubi de decem AEgypti plagis insolitissimis loPitur, ex Exod. X p. 13 Plinius Deorum ira pestem eam adscribit lib. X l. cap. 29. Namque & grandiores cernuntur, &Solem obumbrant, multa contractu adurunt, quicquid vero herbidum aut frondosum est ambedunt, Tacitus XV. Annal. c. s. Hinc edaci locustarum pernicie sterilitatis vitium intercessisse , ajunt Dioclct. & Maxim Impp. in I. I 8. C. Locaii. de his Bochartus in Hieromico ρ 2. ι q. c seq. cujus scrinia compilare non vacato Memorimile exemplum habet Nicolaus B undus in vita Ludov. IV. de Gallia. Aliud Gregor. Turonens lib. IV. Hist. Franc. cap. 2o. ubi Clothario regnante, scribit : duae ut Iarum

acies apparAerunt, quae per Avernum atque Lemovicinum transeuntes , ut ferunt, Romaniacum campum venerunt, in quo praelio maximo inter se acto, maxime sunt collisee. Rursus lib. II. c. 33. Legati Principis Chilperici de Disaniis nuntiaverant, provinciam Carpitaniam graviIer a locustis vexari , ut non arbor, non Umea , non siva, non fructus aliquis, aut quicquam viride remaneret, quod non a locus verteretur. Aliud denique Anna

Visi sunt per multas regiones vermiculi nimis ignoti , non longe a terra volantes, hoc es , ut vel manu vel virga tangi possent,

grossuuine quidem musis aequales, sed longitudine satis deductio-

329쪽

res, quorum tam infinitus extitit exercitus, ut unum paene mi Iturium in latitudine, duo vel tria in longiIudine viderenIur occupare , deustate vero sua ipsiam solis lucem terris negare. t

f. XIV. Quod si vero alibi. hic cote valet , quod Lupiantis ait,

interest nostra scire nationem l. 3 i. g. xi. D de . Eril. E in. Qtiae enim in illa provincia saei ius contingunt. in ista rarius.. in alia rarissime cvenire sol cnt. Locustae AEgyptum maxi- , ine & Cyrenaicam infestant , ctiam in Africa frequentes sunt, unde in Italiam venerunt, saepe populum cogentes ad Sibyllina remedia confugere, inopiae metu, auctore Plinio, loco modo allato : quem vellem inspexisset Menochius quando tib. 2. A. P. cas. 8o. fluctuans scribebat; In Italiam advola it innumera quantitas locusarum . quae in hac regi ne visa es nunquam, in s es , mille annis elapsi visa es, i, licet cogitari potuit de locustis , ut in I. 18.

Locati, non tamen de tam ingenti quantitate , quam illa fuit, quae asiolavit anno is 2. In legibus Wisigothorum 2. tit. a. l. II. locusarum vastatio assidua occurrit, dc in Scythia regione, quam nunc Cosacci tenent, tanta earum est copia, ut domos & lectos ingrediantur, atque in mensas i siliant, auctore Thevenotio p. i. Din. In Judaea & aliis regionibus Oricntis edules fuerunt , nam & beatus Jesii Cnristi primursor quotidiano locustarum esu victitavit in eremo Matth. IV Marc. I. p. 6. id quod Vir summus

Isaacus Casaubonus Exerc XIII. ad Annales Baronii c. 7. evicit contra C actum , qui Johannem .is fructus amborum , non autem locustas csitasse putavit. Innumera alia sunt, quibus hoc discrimen locorum ostendi potest. Qtiis tumidum guttur miratur in Alpibus p quis incendia apud Moscovitas λ Alia agrorum, circa Vesuvii lc AElnae horrenda, est facics. quam apud nos. Vide Senec. H. quaest. nat. & Plin. H. 0. 16. In Arabia vicinisque provinciis Scopuli sint crimen notum erat, non perinde Romae & in Germania. Late ec eleganter de eo eXplicat Ulp. l. 9. D

330쪽

316 Si sertatio sexta

de Extr. crim. 8c Cael. Rhodigi n. l. I 8. L n. ant. c. '. Pineda in comm . ad Iobi V. 23 huc retulit Eliphae verba ad Jobuin, cum lapidibus agri eraι foedus tuum. Rccte an secus. viderint alii. Porro C ajus in l. I S. D. Commod hostium incursu in casibus annumerat . at ubi arena Martis Θ-pe diuque fuit, ut in Belgica Hispanica , Alsatia & Palat, natu, cives ac rustici belli incommodis magis sueti sunt. quam si in diuturna pace, ne fando quidem hosti uni furores percepissent . intererit quoque, num quis coepto jam bello casus fortuitos in se receperit, an dudum anic: illo casu de rerum statu conqueri non debet . qtDa volenti non sit injuria. arg. l. I 3. g. o. d. Damn. in f Uid. M v. p. IV. dec. i99. & in consed. farid. de penso ar. qu. r. n. I s. Wesel de remi . merc. c. II. n. l. seq.

Inundationes & terrae motus inter casus fortuitos vidi- . mus supra. Haec autem propria civitatum maritimarum mala sunt, & diluvium quidem, ubi terra est depressior mari: motus in locis paludi notis, nam maritima maxime quatiuntur, ait Plinius II. H. N. c. 8o. & junior lib. VI. ep. 2 Tremor terrae Ca auiae sotitus. Oceani exundantis pericula Frisiam sensisse . nisi recente omnibus eXemplo Constarct, quod animus meministe horret, Ubbo Emmius variis calamitosis casibus docero posset tib. VII. IX. X. XI. N XII. Histor. Frisiic. rer. In Hollandia famosum est diluvium anni Is 7 o. in festo omiaium Sanctorum, quo quater centies millia hominum peri ille dicuntur . dc illud anni 168 i. non minus horrendum. Vid. Matth. Uossit Annal. loll. ad ann.1 22 Quam mirabiles ex diluviis illis aedium translationes ta agrorum avulsiones, quamque arduae inde contro-vcrsiae contingant, Gerhardus Felimannus singulari dissertatione de accessonibus memorabilibus immani aquarum vi vel terrae motu factιs docuit : Cui Annales Bertiniani A. 86o. jungantur. Jam vero quid terrae motus commemorem λ qui non mos solum , aut familias, aut urbes singulas hauserunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION