장음표시 사용
351쪽
occupandi. Et Caesar , secundum Ciceronis benigniorem
sentcntiam, tertia mercedum parte publicanos liberavit , ut Su tonius c. io. testatur. Moribus hodiernis, canit m aequitatis regulam resinablicas, civitates & judices sequi debere. multis auctoritatibus 8c constitutionibus probari posset. Vide Responsa JCt. Holl. p. 3. vol. 2. cons. IO F. IO6.
Abraham a Wcset remi . merc. e. 7. n. I . UOct ad tit. D. de publican. c 7. dc unum, instar omnium , Antonium
Matthaeum de atiction. l. a. c. f. c. II.
s. X II l. Colophonis loco cautelam practicam adjiciamus, qua in
tanto opinionum conflictu contrahentes magnam pcrpleXarum litium segetem amputare queant. Sine hac enim mctus cst, ne partibus nostris recte functi videamur, quia isdemum M. Antonio, vel potius Tullio judicet. I. d. orat. vere juris Studiosus nominatur, qui legum & consuetudinis ejus, qua privati in civitate utuntur, & ad re ondcn. dum, & ad agendum, & ad cavendum peritus esse cupit. Consultum autem est, ut qui ad quosdam tantum casus se obligare vult, illos nominatim exprimat, sic enim de non expressis haud tcnetur: vel si ad caus insolitos tantum, non autem ad solitos se adstringi velit, hos specialiter exprimat. V. gr. piratarum incursum, naufragium, incendium, mortes animalium 8cc. In contractious enim JEmper contra eum, qui legcm uactus potuit udicere svirtius, interpretatio facienda est l. I 72. de Atque ita in assecu- rationibus mercatorum , in securitatis apocha, seu Pollice, fieri solere, ex formulis & quaestionibus patet apud Scac-
Ciam de commerc. S. I. qu. I. n. I l. Stypman. de Iure marit. p. q. c. 3. n. & Santern. de AUsecurat. p. a. n. 6 I. Conistra qui alium ad praestandos casus fortuitos obligare intendit, caute facit, ut enumeratis casibus omnibus, qui forte praevideri aut metui possunt, generali clausula reliquos omnes solitos, insolitos dc insolitissimos complectatur. Mar- - V v x quard. Dis tiroo by GO 'gli
352쪽
quard. de Iure mercat. l. 2. c. I 3. n. 67. Strych. M. consi. S. 2. c. q. g. 26. Nulla heic cautio nimia est, nam se cundum Plauti illud tuui cavet ne decipiatur, vis cavet, etiam cum cavet. Eliam cum cavisse ratus, saepe is cauior captus es.
353쪽
Um excita sedibus suis Gallia, in Regis uncti
nem, velut publicae felicitatis spectaculum, oculos intendit, &percunctas late provincias, demistb obsequio , vota facere paravit , mihi in umbroso museo , natum est consilium , pauca concinnare , ex quibus solennis illius caerimoniae origo, fata dc effectus, ii non omnes, saltem quidam haud poenitendi illustrarentur. Sic enim censebam, neminem fere essh supra vulgus, cujus animo curioso Persici apparatus , cum coelesti Ampulla, ceterisque regni Cimeliis, hoc tempore non obversentur : quorum adspectus. s rem Europaeae juventutis , illicis in modum , lolicitavit. Bonifacius praeterea , Traiectensis Archi. Episcopus , aurcm mihi vellebat, qui ante nos annos circiter mille, primum Francorum Regem Pippinum, oleo consecravit. id quod . prima haec ab unctione dies, cxercitiis Academicis sacra, praetermittenda non videbatur, quin specimen hoc qualecunque in pulpita protruderem ; ut, quod minus erat appa
ratum , temporis opportunitate commendaretur. Qui Re . mos profecti, pars maXima, pompa externa satientur; am
tifices de gemmarum pretio ibi in consilium eant , nos amcana dominationis de piae fraudes cxcrcebunt, quae sub in-yolucro consecrationis teguntur. Quid Mariolus in libro
354쪽
de sacra Regum Francorum unctione singulari praestiterit juxta cum ignarissimis scio, quia libri ejus copia non fuit: nullus autem dubito, quin formularum praeco sit, & eadem religione, qua cetcri . vasculum Remense complectatur. Nec forsan genuinam is ausus est tradere causam, cur Franci libertatis olim amantissimi. dc nomen ab ea ferentes, nunc Regum suorum Numini & Majestati devoti, non eis modo enixissime pareant, sed'ipsis , ceu morialibus augustiores, venetentur, ut Jovius scribit lib. xv. Hist. Duobus capitibus quicquid hujus argumenti est absol rem tu. Primo originem, fata & cflcctus unctionis generaliter expendemus : alterum , quae ad unctionem Remensem pertinent , complectetur. Omnia quae hac occasione dici poΩsent, congerere nec volui, nec potui: prodiret enim nobis ingens
Telephus, θ' summi plena jam margine libri Scriptus , cst in tergo , necdum Mitus Orestes
I. Inaugurarisues Reeum haud necessariae, quare fant; eur βα- ου, eoronae , insignia adhibeantari Il. Regum unctio antiquiores Satilos ejus ultima Origo a Pacobo Patriarchar lapides 9 .ictimae ctae. Genes Xrata II. I 3. es' Iudic. II. g. illuserantur. III. Reges Padaeorum quam ob causam si uento sacrati. quantum auctoritatis eis sacra caerimonia conciliaris; diversa a Sacerdotum a-ctione, Iv. Persarum Regum inauguratio semiliis Ebroicae. mmani mortuos Imperatores unguento consecrarunt, vivos nou Dem. U. Primis sex a Cώriso nato oculis , nullus Regum in Occidente tinctas 3 plerique more Germanorum, scuto militum levati. H. Impe Diuitigoo by Cooste
355쪽
peratoribus Graecis, praeter eoronationem, eadem siemsitas. Pinaria Primae unctionis in Re rem chrisianum , Ves Gothis Hispaniae ν*ibas esseritur. Vll. Lncto Pipino, Pontifex Romanus Angliae aliorumque Regum unctiones , per Archi-Episcopos promovit. Cur Henricus Auceps eam recusarit ' ulli. c. un. x. de D. Uiustione exisplicata . Uter ij unctionam in jtire Canonico species diverse: Regum capuι hodie pariter angitur, ac sub Vetere Tesamento. IX. E ectus unctionis , alii Ecclesassici , quod Reges consecrasi comis municant sub utraque; Canonici fans. Efe. X. Alii effectar civitis, quorum veri, a simulatis distinguansar. De Regum jurejaram-
Q Uibus lex aut electio sceptra porrigit , ut solenni ritu
in possessionem mittamur. nihil necesse esh. Unica imperii constituendi causa consensus est, quo cives rectori
suo obsequium promittunt. Quicquid huic adjicitur , d
cori lc prudentiae civilis rationem habet, ad juris vero ar- umentum non valde pertinet: nisi Rex competitorem ha- eat, & lege regni constitutum fuerit, ut ne, ante jusjurandum solenniter praestitum, regios actus exercere pomi , id quod de Polonis Piasecius memoravit. Prorsus ac matrimonium mutuo consensu perficitur; deductio autem in domum, & ritus sacri, ad parerga pertinuerunt: sic cor natio non est causa regni, sed symbolum ejus transtati. N que ideo quisquam Rex est, quod coronatur coron tur , quia Rex est. Et tamen omnium gentium, etiam barbararum , ab omni aevo, consuetudo fuit. Reges dc Principes suos eximio aliquo ornamento honestare; tum ut augusta imperii majestas Regi novo ob oculos poneretur; tum etiam . ut populo reverentia & obsequium injiceretur. Eam sane ingenii humani indolem quotidie experimur, ut si res incorporales pollicemur, vel exhibemus, id commodius fieri putemus corporalibus signis: quia per aures demissa segnius animum irritant, quam quae fidelibus oculis si iciuntur. Sapientes igitur ad res quasvis majoris mo- menti,
356쪽
menti, non perfunctorie, aut per simplex instrumentum, sed cum apparatu solennitatis, procedendum esse rati sunt, in nuptiis confarreatio , in testamentis aes & libra, in foederibus dextra . in traditionibus varia symbola adhibeban. tur . & talia maxime, quae cum re tradita affinitatem aliquam habercnt. Plane decora & insignia , quibus imperii dignitas eminet, Cum ipsis statim regibus enata esse videntur; simplicia primum, ut hasta, gladius, & serta ex herbis aut floribus contexta : quibus deinceps , crescente luxu & ambitione , unguenta , sceptra , coronae, diademata , mitrae, tiarae , solia, aliaeque multae mysteriorum secretissimorum
imagines accesserunt. Dionysius Halicarnassensis συμβολα πιο
stomus α.μtia appellavit. Virgilius V ΙΙΙ. AEneid. Ipse oratores ad me, regnique coronam. Cum sceptro misit, mandatque insignia 22rchon. II. Inter varias autem Regum inaimurandorum solennitates,
praecipua & antiquissima est Uncito ; cujus vestigia. jam
ante Saulis aevum, in vetustissimo apologo occurrunt, Judicum IX. b. Aerant arbores , ut sibι inungerent Regem, dixerant oleae, noster Rex so. Eis vero olea , an, inquit, paterer deficere meam pinguerinem, quam in me Deus o homi-
.nes magni faciunt. Quibus: in verbis Jothamus testatur, suo tempore , Reges orientis, Ebraeorum vicinos unctos esse, dc rationem addit . quod magnus, in rebus sacris, Deoque sacrandis, olei fuerit usus. QSi in apud AEgyptios, Pe 1as, Graecos atque Romanos, in sumtu dc viaimis oleum sit adhibitum , antiquitatis monimenta nos dubitare non sinunt. Forte , quos thure placabant , Deos ejus odore delectari credidcrunt homines, superstitioni immersi. Ce te animalia , quae Diis consecrata, quaeve in admirati ne erant, ungvcnto dolibuta futue, Casaubonus ad Sueto-
357쪽
i librum primum cap. 8 o. aliquot exemplis probavit ;pluribus alii , qui de sacrificiis scripsserunt. Ipsi lapides,
unguentis delibuti religiosam moram viatoribus objiciebant, auctore Apuldo lib. i. Florid. Clemens Alexandrinus pingues lapides vocat, Stromat. 7. Arnobius lubricarum lapidem. N ex olivae unguine delibuIum , libI I. ad U. gent. Si cuius Flaccus lapides terminales unguento , velaminibusque
coronis ornatos fuisse scribit de condit agror. p. s. iii universam gentilium Theologiam ab Ebraeis petitam contendit, Vir Cl. Petrus Daniel Huetius, morem hunc idololatricum, a lapide, uncto in Bethel. dimanasse censet: Iacobi is enim Patriarcha in itinere lapides, quibus innixus scalam in somnis viderat, erexit in saluam , emit oleum in summitatem ejus, Genes. XXVIII. st. I 8. Et sane Judaeos pariter, ac Chananaeos. Ceterosque gentiles superstitiositores , lapidem hunc deduxisse in speciem cultus divini , eique similes alios, successu temporis, fecisse ex a XIV. 23. conjicere licet, atque illustris Scaliger , ex traditione Rabbinorum, ante Huetium, in animadversionibus ad Eusebium firmavit Pag. 236. Amad . Egyptios olei usum maximum, in victimis fuisse, quae Isidi mactabantur , sed majorem in festo celeberrimo , quod Herodotus vocat , Uir Cl. Joannes Clericus docuit ad Jud. IX. g. III. Num AEgypti Reges, tempora oleo delibuta, vitta , fascia & diademate velarint primi', an vero alibi gentium ritus unctionis primim natus fuerit , in tanto veterum silentio, vix dici potest. Hoc scimus, legem datam esse Israelitis, ut Tabernaculum. Arcam, utrumque Altare, Candelabrum, Uala Sacra, Pontificem , &Sacerdotes, unctione solenni consecrarent, &ab usu communi separarent, quo
populus sensu majestatis divinae fortiore tangeretur , Exodi ANX. 2 . juncto Levit. VIII. io &Numer. VH I. Oleum hunc in finem, Mosis jussu, a Bezaleele confectum , tinctorum sanctissimum fuit ; quicquid illo tangebatur, non mo
358쪽
do adversus injurias munitum . sed Zc sacrum erat, cun ctosque reverentiae Deo dcbitae admonebat. Cum igitur Ebraei, studio abnepti, vicinorum exemplo, Reges sibi splendidos dari postularent a Samuele , hic sanctos. quoque & inviolabiles constituit: ne illi servitutis pertaesi,& mutabiles semper, hostili animo Rectores olim persequerentur De unctione Regum Israelis res vulgata est, librisque integris ab Huberto Moro de lacris unctionibus , Baiathasare Scheidio de oleo unctionis , & Fortunato Scaccho in myrothecio excusta. Ego illud inprimis hic observandum puto, oleum Regis, si non aliud, ut quidam volunt, ritum
certe diversum fuit Je ab co. quo Sacerdotes consecrabantur. Illius vcrtici unguentum illitum in orbem, ut Coronam re ferret; his figura literae vel crucis, ut vocant, Andreanae inter supercilia, imprimebatur. ReX ergo , sacerdotum cXemplo unctus , inspcctionem habebat in sacra, & Sa. cerdotum ; ipse Sacerdos non erat: jure loquendi in sanctuario, at sacra faciendi non pollebat. Absit tamen credamus, hac propter Regem in illorum ditione dc clientela, a quibus tantum aceeperat munus, extitisse ; nil minust Unum Deum suspiciebat Rex , cujus auspiciis regnabat , ceteri subditi erant omnes, etiam summus Sacerdos; qui Rege sedente stabat, locumque illi suum cedebat, a quo institui, destitui, etiam morte puniri poterat, si capital fecisset; ut Moses Maimonides , Rabbinorum facile docti simus. ex Tal-mudicis notavit. Summam ergo unguenti illius sacri delibutio majestatem, domi militiaeque, Regibus conciliavit, imo , tamam, ut jus & potestatem in res divinas exercerent, ac dum colebant terras, re & symbolo Augusti, non Rugurio, sed oleo divino consecrati haberentur Praeterea illud etiam discrimen ad rem nostram pertinet, quod Pontifex, Pontificis filius, ungi debebat, usque in decem generationes, id
est in perpetuum: Rex autem novitius tantum ungendus .esset, Regis filius non item ; quippe cui sine populi sum-giis regnum debebatur; nisi eΣorta controversia eam adhi
359쪽
taret, ad majorem cautionem. ut Vatablus Iv. R g. i. dc Seldenus de succest . in . Ponti f. lib. II. C. 9. eX GC-mara observarunt.
Usui poterat esse hoc sapientissimi legislatoris institulum .
gentibus aliis; nec satis definio , a Judaeis, an ab aliis, Pcrsae ceterimonias inaugurandi Reges mutuati sint. Refert enim Plutarchus , moris apud cos recepti fuisse , ut Regibus. magorum disciplina probe imbutis, in bellica: Dcae fano, prius diadema non imponeretur, quam icrebinthum dc caricas gustasiunt, laetisque poculum c bibissent: symbola ad medicandum, vel ad delectandum, olei mitar, comparata. En tibi Plutarchi verba in Artaxerxe cap. 2. interprete Xylandro : multo post Darii mortem tempore , Artaxerxes Pasu adas profectus est , ut a Persicis sacerdotibus Regiis πι- seriis initiaretur. Templum ibi es Deae cullusdam bellicae , quam
Minervam esse convicere liceat. Eo intrare oporaet eum, . quι inι
latur , suoque amictu deposio, eam solam induere. quam CFrus illa Magnus, antequam acciperer regnum , gestaverat ἰ sc r m quoque pallatham o terminthum comedere, cst lac accio temperatum bthere jubetur; fortassis alia quaedam lenota aliis facere. Non equidem Chaeronensis meminit unguentorum . sed haec tam frequentia Persis luxuriosis, iis ut maduiste ferantur; fc praesto nobis sunt succenturiati duumviri, Plutarchus lib. VII. Sympos. dc Athenaeus lib. II. Deipnos.
C. 9. narrantes , ArtaxerXcm Antalcidae Lacedaemonio coronam croceo unguento intinctam misisse. Ex alio eiusdem
Athenaei & Hesychii loco, Barnabas Britanius. Cidarim Persicam, regiae majestatis insigne, myrrha dc labyeto delibutam fuisse ostendit, de regηo Persarans lib. I n. 33. 'Ad Romanos quod attinet, Plinius auctor eit , Persicae gentis unguentum, ante Alexandri victoriam . a Dario obtentam, Graecis & Italis non innotuisse I postea vero ejus Soluptatem , inter laudatissima , atque etiam honestis' ma vitae bona, admissam esse, lib. XIII. Hist. nai. c. l. Id vero de pri-
360쪽
vato, non de publico unguentorum usu accipi debere ut moneamus, haud necesse est. In potum Romae addita esse unguenta exotica, manus & pedes odoribus peregrinis lotos, Vir Celeberr. Petrus Burmannus ad Petronium observavit. Neque voluptatis tantum , sed & valetudinis causa ungebantur Quirites ; Feminas vero , quo elegavitores essent mundiores, nardo puro unctas, Pomponius 1 civit in I. 2I. f. r. D. de Auro arg. mund. qui etiam seu corpus odorum coctis odoribus feri in l. 27. 3 ι. D. de Acq rer. dom. memoravit. Eruditiore luxuriae paratu . & Artaxerxis imitatione, coronae conviviales, e rosis vel nardi solio sutiles, mergebantur unguentis, ut gratiae florum, voluptas olefactus accederet. σιφοινοι κριτοι Graecis ἔ coronae unguentis madidae apud Plinium vocantur. Sed inter publica Principum insignia, nullus unguentis vel coronae locus. Romulus togam sumsit Praetextam , diadema , sellam curulem , lictores quoque 'duodecim, cum securibus& virgis. Consulibus fasces prae. Jati, quibus , praeter secures , coronae erant illigatae. Norum quoque, inter dona, quae vulgo ad amicos & socios
Reges mittebantur, aureas coronas fuisse. Imperarores vero capitis insigni abstinuerunt , hactenus civibus in speciem se aequantes. quibus nihil gratius esse sciebant. Ipse Augustus, sponsione populi Romani. tantum electus, non vero actu solenni inauguratus est. Nerva Trajanum adoptavit in templo Capitolino, ante pulvinar Jovis Optimi Maximi. sed absentem Purpuram sumere . & imperium su- .mere, idem erat. Caligula primus diademate uti voluit; sed Elagabalus domi , & ut patrii numinis sacerdos; publice Aurelianus sibi anne it. Florus ristinctam radiis coronam Caesari decretam ait, lib. IV. c. a. sed in theatro ; ubi populus coronatus ludos spectabat; nec satis scio, an Florus erroris arguendus fuerit; quandoquidem multa unius fide nituntur. & titulus Divi, Principibus etiam vivis fuit tributus : radiatum vero caput originem ex Deo aliquo notabat : Virgilius Solit avi Ipecimen vocat; quod Caesare defunμ