Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

inferens, dixit: non exteniam manum meam in Dominum meum nam i nctus Iehovae es I. Sam. XXIV. II. & XXV . 9.

Huc pertinet, quod interpretes Bibliorum saepissime vocem Graecam significatione magna dc gravi, retinuerunt, cum alibi , tum in Psalmis : Nolite tangere christos meos. Salvavit Dominus christum suum. Nicephorus etiam Callistus Christi imaginem Regibus ab unctione petit. lib. I. C. . Divino enim spiritu dum Reges ungebant , ii, quibus id ne-totii datum, Christos per imaginem'faciebantu appellabant. Siquidem Regibus omnino ini quidam cs' figurae inerant veri regni potesatis, quam Servator noster, Iesus Christus in omnes habet. Sed major inaugurationis utilitas sese exserit. si in re ancipiti, plures de regno electitio contendunt: tunc enim , ce cras paribus , pro illo crit pronunciandum . qui symbola regni publice accepit. Apud Romanos Fortuna aurea, quae in cubiculo Principum poni solebat, pignus erat Imperatoriae majestatis, teste Capitolino in Pio C. xii. In tumultuariis' Prineipum creationibus, de vexillis aut simulacris deorum, purpuram tape direptam esse, ut electi, adhibitis insignibus, jure Romano firmati viderentur, magnus Caseu bonus docuit ad Capitolini Gord .c.8. Multos reccn . tiorum peisuasio tenuit, Reges per initiationem in jus icpossessionem mitti . sicut vasalli de laudis investiuntur. Hel

moldus lib. r. Chron. Slavor. C. 32. Fac nobis reddi coronam, ceteraque ad investituram Imperialem pertinentis. Apud Germanos, amplam regnandi spem praebebat insignium posscssio, auctore Wittechindo lib. i. pag. 636. Sigeberto ad A.' Ioo 2. & Alberto Stadensi Chron. ad A. C. ii 26. Adde diligontem dc anxiam clenodiorum custodiam , in castello firmissimo , ves templo, apud Abbatem Ursperg. in Chron.

f. I 224. I 2oq. I 22 I. Prorsus ac Ancilia dc Palladium, secreta quondam Imperii pignora, rem Romanam Conservare videbantur. ARCANA. URBIS. PRAESIDIA.

QUORUM NUTU . ROMANO. IMPERIO. REGNA.

CESSERE, appellantur in marmore apud Gruter. pag. 83.

372쪽

3 ε 3 Dissertatio sieptim

n. is. In summa . donec subjecti erunt homines, erunt autem semper, unctio sacra Regibus magis prodesse, quam

nocere potest Antequam autem hoc caput finiam . mone

bo , quod a magni nominis Philosopho dictum refert Di genes Laertius lib. ii. n 7o dc Seneca de benes C. as. Aristippus, unguento delectatus: Male, inquit , illis eminatis , qui rem iam bellais infamaverunt . idem di hic locum habere. Verus enim unctionis usus a simulato discerni debet, dc cavendum est probe, ne opinio , de immediata a Deo origine majestatis , per unctionem fulciatur; neve summum imperium per sacerdotes in Principem conferri; aut hunc per consecrationis characterem indelebilem numen dc

Deum fieri, aut divinitatis participem reddi, cum faece vulgi credamus. Gabriel Naudatus haec & similia dominationis arcana pluribus illustravit, Consed polit. fur les cous 'Etat cap. 4. . Illud etiam obiter hic addam , promissionem expressam, de regno bene gerendo, quae ante actum unctionis, praestito jurejurando, fieri solet, non tollere, nec minuere summum imperium, maxime si generalis sit; ob vulgatum axioma: quae tacite insunt, si expresse adjiciantur. nullum producunt juris emchum. Apud Hebraeos populus promittebat, Regis salutem sibi curae fore : ut Rex populo promitteret, moris non fuit. At AEgyptiorum, Persarum, & AEthiopum Reges, licet cum summo imperio essent, tamen jura-Dant cum regnum adirent: verum si contra fecissent, vivi non poterant accusari, mortuis solennis sepultura denega-hatur, ut Grotius eleganter ad ii Reg. XI. p. r7. bi lib.

I. de P. B. bi P. c. 3. f. io Hodie jusjurandum generale inutilis fere cautio est, & Pontifex absolutionem saepe concedit; si vero specialis promissio fiat, dc clausula commitaria vel casiatoria expreste addatur , effectus maximi producuntur. De Polonia conser Harilanoch l. 2. de Po-lon. c. 2. S. 2 . de Imperatore Romano Germanico Pusenis dors lia. vi I. Aer, Aran . S. 26. 37. 4O.

373쪽

CAPUT II.

. I. Rex Gallia ipsojure successit in regnum, ut suus heres, nec eget unctione, more majorum vero inauguratur. II. Franci fetati Reges primae sirpis ci eo extollebant; togati hasam eis porrigebant, circulum pro corona. III. cudoveas nou aliter ad regnum evectus; in baptismo ebri Me unctus. Ampulia Remensis forma. Pro cese est ejus origine argumenta enarrantur. IV. Eadem refelluntar. Hinemarus S Uerastas notari. v. Pipinus primus Regum Francoram bis xnguento sacraιus, ta quas ob causas. VI. Regis angendi jas Remorum Archiepiscopo a quibas datum ' cur is Regem et gere dicasse. VII. quidam Franciae Reges alibi, quam Remis fa- crati. Henricus I v. unctas ex amulla Martini. VIII. Insiguia Regni a Paribus Franciae Melisa cis N Laicis feruntur. De Lia iis Francorum tae Aarisamma. IX. Caerimoniarum brevM recenso, Ruis jusjurandum. X. Ejus praerogativae prae ceteris Rgibus δε-ris. Rex Regum dictus, propter aeuctionem exissem. XI. Em mentia Regis in suo reguo, per iudicem explicata , ejectus unctio innis. ML. De Regis itinere ad fanum S. Marcu bietas virtus sanandi sismoses. XIII. De tusela regia, anui3 araasis majoris.

s. I. GAlliae Reges annos regni sui olim numerarunt a tempore inaugurationis , hodie numerant a momento regni delati , id est, quo obiit decetar. Illico in vacuum aus succedunt proximi quique regiae stirpis, etiam

infantes, atque in cunis vagientes, licet suae tutelae ante legitimam aetatem non committantur. Quemadmodum sui heredes, jure Romano. quasi domestici & familiares heredes sunt, lic ipso jure, Rex succetar statim existit, non Senatus populique decreto. Non ille heres patris est, sed co-

374쪽

36o Dissertatio septima

ronae : puncto temporis persectus Rex cst: nascitur, non

fit , vi & potestate juris Francici, quod Prudentes Galli jus

instantaneum υ momenIaneum appellarunt. Notum est proverbium, vulgi sermonibus tritum . Regem Francolum immortalem esse. Iam olim Agathias Scholasticus lib. i. Hist. scripsit, apud Francos regnum a patre semper in filium transisiisse, ideoquc Theudibalutim puertim , quamvis sub custode , ad principatam lue patria vocatum. Et prosccto, si apud Gaulos privatos valet regula : Le mort Iasii te vis , quanto magis ea in ipso Rege, ad incommoda interregni vitanda, v lere debet. Quum Franciscus Rex A. Is 6o. nondum finitis comitiis, diem suum obiret, Ordinesque deliberarent, num priora mandata sussicerent , dicebatur: quod lege regni vivus mortuum excipiat, regnum continuata possessione, sine interruptione, transmitti videatur, apud Thuanum lib. 27. Histor. In tantum vero linealis successio, apud Regii sanguinis Principes attenditur, ut repraesentationi semper locussit; aMoque ex propiore linea natus, aliis, quamvis gradu vel aetate prioribus , praeferatur , secundum Henrici III constitutionem. in comitiis Ble sensibus latam A. Is 6. Vetustius moris hujus Salici testimonium ex Agathiae lib. E. laudavit Grotius lib. II. de P. B. S c. 7. S. 23. atque

linealem succcssionem agnaticam, marium duntaxat eX maribus , ex nobilissimi regni exemplo successionem juris Francisi vulgo. ait, appellari. Ex quibus satis apparet, hodiernos egi. Ganiarum , ut sceptra capesseret, minime necessuias suin unctionis ambages, si i antiquam ei legem imitari placuisset, ex qua sacer ille ritus ad Hispanos. inde ad Pippinum manavit. Apud Hebraeos namque, filii Regum in patribus crant uncti, nec ipsi ungebantur, nisi controversia de Regno essEt, aut metueretur. Erit igitur operae pretium, Iraeter causas generales, superiore capite allatas, alias se clara investigasse, cur mos unctionis, apud gentem, minime superstitiorum , tam religiose custodiatur : dc tamen Regi, simulac factus aut natus cst , majestas adhaereat, vel ut

375쪽

de Unctione Remeus.

Ovidii verba V. Fasor. 26. mea faciam, simulac regii pa

rentes

Corpora lagitimis imposuere thoris . Iam sata Majesas , Gasios qtiae temperat omnes , Goque die partu est edita , magna fuit. Ne temporis series rumpatur, primam causam petemus, ab inveterata consuetudine Regum stirpis Merovingicae, qui duplici solennitate , militari & civili inaugurabantur.

Ritum militarem Franci, cum ceteris Germanis, communem habuerunt, ut armati in campo, dc velut in procinctu, Regem scuto impositum sursum elevarent, quo ab omnibus salutaretur. Gregorius Turonensis Issi. iv. Hist. c. 46. de Sigeberto: Collectus es a eum omnis exercitus , --

positu ue super cl)peo Ibi Regem Duunt. De Gundovaldo, qui Clotharii Regis filium se ferebat, optimus locus est

Almo ini lib. iis . de Gestis Franc. c. 6 I. EvocaIam Gundoridum, more anti uorum Franco um , Regem proclamantes esse suum , elevaverunt eum clypeo. Cumque tertio totum cum eo vircumisissent exercitum, clypeus repente ruens cum Rege, vix arerra elevari potuit. Alter ritus, domi & pacis tempore observatus, in eo consistebat, quod optimates Francorum ad Regem inaugurandum convocabantur, snguli vero holna-gium praestabant, ac Regem, solio cXcelso impositum, tenentem in manu hastam pro sceptro , debito honore pro- sicquebantur, ut Hadrianus Ualelius tradit, lib. 2I. Rer.

Franc. p. cui addo Auctorem Historiae, jussu Chil debrandi scriptae; qui, Chilperico Rege mortuo, Theodericum, ait, praesentibus nobilibus regnorum , Ncustriae scilicet & Burgundiae, solenniter in Regem sublimatum esse, cap. Ioi. dia δε-dem regni , locum solii regalis obtinuisse cap. io . Ad hastam quod attinet, ea jam a vetustissimis temporibus potentiae, divinitatis & Regiae potestatis insigne fuit: Reges basias pro diademate habebant , quas Graeci sceptra dixere. Nam cst ab origine rerum, pro Ditis immortalibus veteres hastas coluerunt ; Z2 1 ob

376쪽

Dissertatio sieptima

Ob cujus religionis memoriam , adhuc Deorum smulacris hastas additur , inquit Iustinus lib. 43. c. 3. Idem vcro regiae majestatis symbolum placuit Francis. De Guntramo Rege,

Gregorius Turonentis lib. v I. c. 33. Data in manu Childeberti hasta . aire Hoc est indicium , quod tibi omne Regnum meum tradidi. Aimoinus de eodem lib. III. c. 68. Hasam, quam gerebat nepoti Iradidit , inquiens : me amantissime nepos indicio noveris , te mihi successurum in regno. Coronarum ex auro ic gemmis nullus adhuc usus erat, suapropter apud Gregorium Turonensem aliosque altum de iis utentium est. Simplici autem linea margaritarum, aut nuda taenia, caput

Regum , in nummis quibusdam, cinctum conspici, locuples auctor est Valesius lib. XI x. ad A. 636. Mus quoque stirpis Principes . circulus X AEuro , simplicioris coronae Ocies, usurpasse, dc cassidi superposuisse, Marcus Walsonius scient Heroic. eap. 37. observavit. In vita S. Conmotonis apud Mabillon. Ach. Benedict. tom. VI. pag. I92. Salomon Hex Britonum) appellatur , non quod revera esset , sed quia circulo aureo S purpura , concessione Caroli Augusti utebatur, idcirco hoc nomine censebatur. Corippus de Justino juniore

lib. 2. Armati manibus, sacrati circulus au i

Impositus collo, Imperium lublime dicavit.

Vidimus unam solennis inaugurationis causam; eX moribus populi antiquis petitam : nunc altera, & proprior quidem unctionis uiccedat, Oleum coeleste, quo Galliarum Re inter universos terrae Principes, solus ungi fertur, ut locus fere sit , Psalmo xLv. 8. Unxit te Deus , Deus ruus, Oleo Iaetitiae , prae confortibus ruis. Neminem fugit, quid rerum Francicarum scriptores, de unguentaria sua Ampulla , fabulentur. Nimirum exeunte taculo quinto, quum sacerdos ad baptismum Clodovei. chrisma allaturus, a multitudine interciperetur, ut ad Fontem venire nequiret, subito columbam , nive candidiorem, vitreum illud attulisse vascu-

377쪽

de Unctione Remensi. 3 63

lum, chrismate sacro repletum, quod in hunc usque diem, Remis, in Campania Gallica , religiosissime servatur. Id equidem ipsi Ampullae patroni cordatiores diffiteri non audent, Chlodoveum , non regia , sed Baptismi unctione linitum esse ; qui ante annos quindecim , a militibus armatis clypeo in Regem fuerat levatus, & inauguratus. Unde unctionis tantum meminit Gregorius Turonensistis. II. His. cap. r. iidem vero, quum cX eadem laguncula, nihilominus Regi suo omnes dignitatis praerogativas titulosque excellentiores asserant , digna res visa fuit multis, quae ad veritatis trutinam examinaretur. Pro coelesti Ampullae origine, tanquam pro aris, ec patriae suae focis , pugnarunt Hubertus Morus, facundissimus Remensis Eccle- stes, in opere de sacris Unmonibus; tum Guillelmus Ma lotus, Magnus Prior Monasterii S. Nicassii Remensis, intractatu de consecratione Regum , Daniel etiam PrieZacus, EcJacobus Alexander Tenne urius Vindiciar pro simpulo Re mensi dederunt; ciuibus non multum, 'uod adaeret, habuit novissimus Adbas Vertotus, in dissertatione, Gallico

sermone, de hoc argumento scripta, quae rcperitur tom. II. Hs Memoires de literature pag. 38 I. Antequam horum argumenta enarremus, juvabit ipsam Ampullae formam intueri , ex aurei nummi , in memoriam unctionis Ludovici Niri. Cusi , exemplo , quod Chifletius nobis servavit, indisquisitione de Ampulla Remensi pag. 74. Urgent inprimis S. Remigii testamentum, apud Plodoa

dum in Historia Remensi l. i. c. 18. editionis Sirmondic

378쪽

36 Tissertatio septima

ex quo appareat, non modo Clodoveum aquis lustralibus tinctum , sed dc Regis unctione des ibutum fuisse. Verba ejus sunt sequentia : siti m in Rigiae Amajestatis culinen perpetuo duraturum elegi , baptiziavi , de sacro fonte suscepi, dono- que septiformis Spiritus consignavi, is per ejusdem sancti spiria ius sacri chromatis unctionem ordinavi in Ret m. Deinde Hinc-marum. unt , Remensem Archiepiscopum , non modo invita S. Rcmigii, apud Surium i3. Jan. miraculum hoc , eX vetuitioribus Remensis Ecclesiae Codicibus, in litteras musisse : sed eundem , Metis, publice & velut ex suggestu, in

Caroli Calvi inauguratione, adstantibus Franciae & Lotharingiae regnorum Primatibus & Episcopis traditionem , a Maboribus diu receptam, ore sacro enunciasse. Nemini autem verissimile videri, primum Galliae Episcopum, adeo omnem abjecisse pudorem, ut fabulas aniles, aut historiam recens a se confictam, in tam illustri consessu proferre, dccaerimoniis sacris, ingesta fabula, illudere voluerit. Verba Capituli ab Hincmaro pronunciati, apud Stephanum Bal

Zium tomo. II. Capitular. pag. 2i9. sunt ista: Domnus mu-dovicus pius Imperator Augustus, ex progenie Hludovici , Regis Francorum inclyti, per beati Remigii. sancorum Apostoli, carbolicam praedicationeis , cum integra gente conUersi, cst cum triabus Francorum millibus , exceptis parvulis , mulieribus, vigilia sancti Paschae, in Remens metropoli baptizati, caelitus sumto .chrismate. unde adhuc habemus , perunctio in Regem sacrati. Addunt Almoinum , Hincmari pene aequalem , ac in Provincia Senonensi enutritum lib. i. de Gestis Francorum C. I 6. Cum sanctus Pontifex modum divinae Passionis recitasset,

Rex, ait, illi, s ero cum Francis meis ibi assuissem, ejus injurias vindicassem I quod vero grata acceptabilirique Deo praedicti Regis fides fuit, ostensum declaravit miraculum ; Nam cum foris re , qui chrisma ferebat, interclusius a populo deesset: Eccesubito, non alius sue dubio , quam sanctus apparuit spiritus , in Columbae visibile Iguratus specie, qui rutilanti rosero sanctum deferens Chrisma, inter manus deposuit Sacerdotis , undas Fontis fandu-ficantis.

379쪽

de Unctione Remenis. 36s

seantis. Denique, ut ceteros minorum gentium mittam,

Nicolaus de Braja in Ludovico VIII. de S. Remigio :cujus prece rorem

Misi in Ampullam caelesem Rector Olympi, Corpus ut hoc lavacro Regis deberet inungi, Desceretque liquor , ibi corpore Re s inuncto.

f. I V.

Verumenimvero quemadmodum initia plerorumque regnorum & populorum, poeticis magis decora fabulis, quam Incorruptis rerum gestarum monimentis traduntur, ita, Livio monente , venia haec datur antiquitati, ut miscendo humana divinis, primordia rerum augustiora faciat. Trojani Palladium, signum caeleste Minervae , coelo delapsum fabulati sunt. Virgilius lapsa ancilia caelo , una cum civibus suis Romanis , veneratur. Constantinus litteras εν νουτω-, in coelo legisse fertur, & ipse crucem a se in coelis visam juravit. Apud Germanos vero Lanceae ferrum , quo latus Christi transfixum erronee putarunt, tantae quondam Vene

rationis fuit, ut Innocentius VI Festum Lanceae & Clavorum Domini , per totam Germaniam & Bohemiam celebrari praeceperit, cum multo Indulgentiarum fumo. NeCego dubitem , Vasculi Remensis historiam totam, ad eandem commentorum politicorum, aut si mavis, piarum fraudium classem referre, quibus &Principum & Cleri dignitis apud Gallos fuit evecta. Unum .i instar omnium , Ampullae oppugnatorem , nominasse sufficiat, Iohannem Jacobum Cni fletium, Utrum omni cruditionis genere cultiss1-mum . qui ut variis scriptis Hispanorum praerogativam tuitus est, dc Hispaniissimi nomen idcirco a Tenneurio tulit. sic contrariam Gallorum primam sedem , fragili Ampullae innitentem , ut disturbaret, singularem disquisitionem de Ampulla Remens edidit . quae in omnium manibus vcrsatur. Testes fictionis ipsos advocavit Francos, qui exordia religionis Christianae in Gallia accurate persecuti sunt, &Cl dovei baptismum ad minuitas usque descripserunt, de ampulis Diuiti sed by GO le

380쪽

3 66 Di ertatio septima

pullari autem miraculo ne quidem. Hincmarum Reniensem, docet, saeculo duntaxat nono jam inclinante, Ampulla: hu jus primam fecisse mentioncm ; nullam cum autem fidem mereri ; quia quatuor alios gravissimos errores, in describendo Clodovei Baptismo, commiserit. Ucrum porro ac legitimum Remigii testamentum proseri; nec materiam Ampullae, nec formam coelestem esse ostendit; & ci gantes deinceps conjectitras addidit, unde pia fabula orta videatur. Haud equidem dissiteor, argumentum a silentio antiquiorum deductum , non semper cile omni exceptione majus 3 quum novis auctoribus, prisca eX priscis narrantibus, fides etiam sit habenda At vix fieri potuit, ut tam singulare dc inauditum coelo delati Chrismatis miraculum, in conspectu tot Germaniae, Galliae & Neustriae Episcoporum, imo tot millium simul baptizatorum patratum, per omnem orbem Christianum confestim non innotuerit: nec Anastasius Pontifex, in missa ad Clodoveum epistola gratulatoria, quae in tomo v apud Dacherium reperitur, neque Avitus Nicetiusque Episcopi, ejus seccrint mentionem. Certe Gregorius Turonen is , primarius Francicae Historiae Ecclesiasticae Historicus, Clodovei filiis regnantibus natus,& miraculorum relatione gaudens; tum Fredegarius Scholasticus, & Auctos gestorum Francorum, ceterique veteres Historici, rem eam indictam non reliquissent. Guillelmus Mariotus, in metropolis Remensis historia tomo I. mulistus in eo est, his ut dubiis satisfaceret, dc causam Ampullae proculdubio in scripto sinsulari , supra a nobis laudato, egit disertius: sed non possum non egregium Papebrochii

monitum hic commendare tomo v. Actor. M i pag eto. udandum est enimvero Ornandae patriae studium, Ied nescio auulli moderandum magis quam Diporico , nisi enim id fecerit quanto fuerit eruditior , tanto pronior erit ad patrias traditiones qualescunque animosus Mentiusque propugnanda= , nec poterit, quam sint eae male fundatae agnoscere. Nos honorem habemus Hincmaro Archi-Episcopo , quem nobili Francorum prosapia .

SEARCH

MENU NAVIGATION