장음표시 사용
381쪽
pia ortum, inque aulicis regni negotiis, aetate Ludovici&filiorum ejus versatissimum scimus, bc agnoscimus moniti ab Hermanno Conringio Exerc. de civ. Imp. 3. 3o. Eundem tamen , in gratiam Ecclesiae suae, posterorumque Caroli Magni, multas fabulas snxisse , Hadrianus Valesius in Gellis veterum Francorum observavit lib. VIII. ad A s Ad alia ergo ejus Mythistorica damnanda est origo Ampullae coelestis, quam nulli facile persuadebit, nisi qui I iberii Impcratoris affectum induerit, quem Tranquillus scribit, maxime curasse
notitiam historiae fabularis, urique ad ineptias tu derisum.
Magis haec apparebunt, si demonstrabimus, Pippinum pri-
mum esse Regum Francorum, qui Iudaicum ungendi morem, in vicina Hispania a Vesigothis renovatum , semel di iterum secutus est. Primam ejus unctionem regiam. a
Bonifacio Archiepiscopo factam , ad A. 7so. describunt Annales Egin hardi, Regino , Marianus & Sigebertus, nulla coelestis olei, aut Ampullae Rcmensis facta mentione. Ipse locus , & monasterium S. Medardi, apud Suessionas, in quo
is chrismate communi delibutus est. ostendit. nullam tum Remis Ampullam miraculosam fuisse. Annales Laurishei- menses A. 7so. L e anno Pippinus Rex Francorum appellatus es, ta ad huyus dignitatem honoris unctus sacra unctione, manu sanctae memoriae Bonifacit Archiepiscopi s Maroris, o more Francorum, elevatus in solium Regni, in civitate Suessona. Annales Pithoeant. A. Pippinus in civitate Suessionum a sancto Bonifacio, Archi-Episcopo, in Regem unctus, Regni honore sublimatus est. Nimirum cautus erat Pippinus ex feminina tantum Merouingorum stirpe prognatus, ideoque ni-- hil eorum praetermisit, quibus & apud Eeclesiasticos, &Laicos, regni securitatem sibi compararet. Antequam Chil-dericum , Regem ignavum, cum filio ejus Theoderico nec enim iste coelebs, aut sine prole fuit in S. Bertini monasterium Sithiense detrudi praeciperet, anno 73o. legationem ad Zachariam Papam direxit; cumque is de tonden- Aa a do
382쪽
do Rege annuisset, unanimi Francorum consensu coronam acccpisse non fuit contentus, sed unctionis sacrae imaginem ei circumposuit, nec semel , sed elapso triennio iterum a Pontifice Maximo consecratus; neque solus, sed cum uxore &filiis ungi voluit. De secunda unctione, prope Parisios, in fano S. Dionysii facta, Anastasius Bibliotnecarius, invitis Pontificum , ubi de Stephano III. pag. 8s. edit Pari s. ita scrFbit: Pippinus sanctissimum Papam , cum suis omnibus Parisios, apud venerabile monasterium beati Diovsi. ad habitandum pergere curavit. peracto, is eo in eodem ven
rabili monasterio . cum jam fato Christianissimo Pippino conjungente , Domino annuenie , pos ali=uantos dies , isdem Chroianissmus Rex, ab eodem sanisissimo Papa, Chrisi gratia , cum duobus Diis suis, Reges unctι sunt Francorum. Utramque ui ctionem plenius enarravit Codex coenobii Dionysii antia quus , cujus integram subscriptionem exhibuit Henschenius in Exesea praeliminari secunda , ad Martii tom. III partem vero Mabillon de Re diplomat. lib ii. c. 26. ex qua
patet, quod liber ille scriptus sit, Pippini Regis anno sexto decimo, Indictione U. dc filiorum Mus, Regum Franco rum, Caroli & Carolomanni, qui per manua , sanctae recordationis, viri beatissimi, domni Stephani Papae, una cum praedicto patre, damno viroglorio mo , Pippino Rege , facro chrismate 'mati sunt. - - - Quum ipse Pippinus, per auctoritatem imperium sanctae recordationis, domni Zachariae Papae, tinctionem sacri chrismatis, per manus beatorum sacerdotum Gaiatiarum, tue electionem omniam Francorum, tribui annis antea,
in regni solio sublimatus. Posea per manus ejusdem Stephani Pontificis, die uno, in beatorum Mart rum. Dion si, Rusici Eleutherii ccelsa ubi venerabilis vir Foba s archia presbter ου Abbas e se cognoscitur in Regem o Patricium,
una cum praedictis suis Carolo is Carolomanno, in nomine Samtiae Trinitatis, unctus benedictus es. In ima namque bea- torum Martyrum Ecclesa ; uno eodemque die , nobilissimam atque sancti mam, de janctis Mat Uribus devotissime adhaerentem.
383쪽
Sertradam, jam dicti sorentissimi Reeis conjugem, praedictus venerabilis Pontifex , Regalibus indutam cycladibus, gratia septiformis Spiritus benedixit. Pippinus ergo primus fuit, qui, propter rationes politicas , unctionem coronationi adjecit : Alii ex zelo quodam, & superflua pietate erga Romanam Ecclesiam , aut fi mavis, Zachariam Papam , id sactum unt; quod Gerardus du Bois in Histor. EGl. Paris. lib. V. c. I. f. negat, & nullum primae stirpis, rcgia unctione benedictum fatetur ; id quod Tilictus , Haillan, aliique Francorum Historici etiam agnoverunt. At Scipiodu Pleix tomo a. de PHistoire generale de France pag. 82. hos erroris accusavit, & post eum Vertotus, in dissertatione supra laudata pag. 389. causati, quod, sub initium saeculi duodecimi , Ivo Carnotensis Episcopus , Charibertum Parisiorum , & Guntramnum, Aurelianorum Reges, Clodovet nepotes, & Lotharii filios, quemque in suo regno,
sacratos testatum. Verba ejus epist. I 89.sunt, quae sequuntur : Isi Reges quippe nullam a Remens Epiycopo benedictionem, vel coronam acceperunt, sed a sacerdotibus provinciarum, quas regerent , sublimati sunt sacrati. Sed sacratos duntaXat, ait, id est , piis precibus ab Episcopis benedictos, & in regni solium constitutos, pariter ac superiore capite g. 6. de Imperatoribus Graecorum diximus ', non consecratos, non inunctos , ut de secundae stirpis Regibus statim Ivo addit:
Postquam vero Regnum Gallorum in Dam monarchiam revocatum
est, deleta protente Clodovei, Pippinus Ussit ejus Carolus ces Car-
Iomanus, nec Remis , nec a Remens Archiepiscopo in Reges sublimati sunt, nec inuncti. Nullam autem fidem habemus Guillelmo Brittoni, Monacho S. Dionysii, qui saeculo de cimo tertio, Hincmarum aliosque , superstitiose secutus, de Clodovei baptismo ita cecinit, lib. I. Philipp. Ai sacer antistes, erecto lumine sursum, Cum manibus , meruit sacra per supplicamina sacra Coelitus emitti cum sacro vase liquorem ,
384쪽
E caelo missus, quem detulit Angelus illi .
o Rex Iacratus fuit idem primus: omnes Post ipsum Reges Francorum, ad sceptra vocati ,
uuando coronantur, oleo sacrantur eodem.
f. VI. Cur Remensis Archi. Episcopus unctionis ossicium sibi, vindicet, ex actis antiquissimis, coronationis Philippi, n minis istius primi, liquere videtur, quae cX archivis Reis mensis bibliothecae, in lucem protraxit Joannes Bodinus lib. VI de Republ. c. s. & de Gervasio, tum temporis . circa A. Ioso. Episcopo, ita loquuntur: Accipiens baculum Sancti Remigis, disseruit quiete id pacifice, quomodo ad eum maxime pertinerei Elcctio Rcgis , Consecratio. quo sanctus Remiis gius murivicum Regem hodie Clodoveum appellamus baptizavit tae consecravit. Disseruit etiam, quomodo per ilium baculum hanc consecrandi potesarem, S rotius Galliae principatum , Ormisdas Papa . sancto dederit Remigio, quomodo Victor Papa sibi Ecclesae concesserit. 2 unc, annuente patre eius Honrico, elegit Philippum in Regem. Post eum Legati Romanae sedis; cum id sne Papa nutu seri licitum non esse, dij serium ibi st. Auctori narrationis hujus, sive is Gervasius, sive Julianus, Hincinarus praeivit; qui tum in vita S. Remigii
c. I9. tum in opusculo 33. C. I 6. dc Oeusc. M. c. o.
siimma impudentia, aut credulitate, Hormisdae Papae Epistolam insuper subiacetit, perquam is Remigio committit vices suas , per omne Regnum , dilectiqspiritualis siti fui Ludu-
vici Uc. At Chi fletius, ex temporis ratione, sagaciter jam animadvertit, fallam & commentitiam Hormisdae Epistolam esse, cumque vices suas Remigio committere non potuisse, uia vivo Clodovco Pontificatum non cinivit. Obiit Clo oveus A. sit. triennio citius. quam Hormisdas A. sI . in locum Symmachi Papa electus est, ut Baronius, Cia- conius, dc UapebrOchius in conatu chronico , ad catalogum Pontificum pag. 69. testantur. Immo Sirmondus, laudatam Hormisdae epistolam , quia similis ejusdem Papae ad
385쪽
Joannem Tarraconensem Episcopum extat , tomis Conciliorum intexere iccusavit , frustra ringente Mariolo, lib.
II. Metrop. Rem. C. s. Verior erEo ratio, quare Unctionis munere fungatur Rcmensis Arcni- Episcopus, haec erit, 'uia is, tot inter Primates dc Metropolitas Regni Francici, inde usque a temporibus Caroli Magni, Primas est Belgicae secundae, ex Hadriani I. privilegio, Tilpino Remensi Archi-Episcopo dato, apud Frodoardum lib. II. c. II. &I. III. c. Io. ubi Hincmarus in epistola ad Leonem IV. Papam : Remoram, inquit, Episcopus Primas inter Primates semper S unus , de primis Galliae Primatibus, extitit, nec alium se potiorem, praeter Apostolicum Praesulem , habuit. Inde etiam
facile intelligemus. quid sit, quod olim Gervasius, Remensis Archiepiscopus, Philippum Regem elegife . dicitur;
di cur in recentiolibus actis coronationis Henrici IV. & Ludovici XIII. cadem formula reperiatur. Etiam in oratione de consecratione Regis ita habeatur : super hunc famulum ruam , quem supplici devotione in regnum Francoram pariter cligimus , benedistionum itiarum dona multiplica. Holmano,
Lchmanno, Cocceio, aliisque multis adeo fraudi fuit haec VOX , ut' regnum Carolingorum pro electitio habuerint. Conringius, Schiltcrus & Kulpisius pro mixto certarum; sed vel unus G rcgorius Papa, in homilia decima ad Evangelia, adversus nos sufficit, testatus : In Persarum Francorumque terra Reges ex genere prodire. Verissima ctiam est annotatio Viri Cl. Stcpham Balvetii, in notis ad Capitul. Franc. pag io82. istum populi consensum, quem duo Episcopi requisiverunt , quive per primum subjectorum fuit explicatus, non csh accipiendum, de vera cicctione, sed de subjectione, obedientia dc fide , ouam populus Regi pollicetur. Forsan quoque umbra pristini juris in formula ista latet; secundum quod successio Regum primae stirpis, aliquatenus a populi potestate pependit. neque enim in monachorum tantum, & rudium ejus aevi scriptorum chronicis, sed in Capitularibus ipsis populi electio celabratur , toni. I. pag. s79
386쪽
Bbdini judicium hoc est: Quod autem Remorum Ponti essbi tribuerent Regum creationem, perabsurdum es, nisi fortasse, unctionem sacram pro creatione dici putent. Ac ne id quidem Pontifcis Remorum proprium erat , cum L rivicus Crassus Aureliis a Senonum Pontifce inunctus fuerit , dict. lib. VI.
Non me fugit, Ludovicum Crassum Aureliis, Ludovi- cum Transmarinum Lauduni inunctos fuisse ; Nec enim Remis inungi, ita necessarium & immutabile fuit, ut Ferias Latinas, non nisi in monte Albano, nec sacra Iudaeorum nisi Hierosolymis celebrare , fas erat. Aurelianis i men sacris intercessit Rcmorum Archi-Episcopus, asserens Regiae unctionis jus ad Remigii succestbres pertinere , bullatis Victoris II. Regumque Galliae tabulis firmatum. Proinde Principali diplomate, ne illud fraudi Remensibus foret. tunc exceptum ruit. Alior autem Ludovicus, non ab Ansegiso Senonensi, ut plerique scribunt, sed ab Artaldo, Remensium Archi-Episcopo, Lauduni consecratus est, auctore Frodoardo, teste aequali bc oculato tom. 2. fol. 99. qui etiam rationes inaugurationis, cxtra Remos factae, reddit. Pippinum apud Suessonas unctum esse, supra diximus. Eo mortuo, Carolus Noviomi, Carolomannus apud Suessonas Ludovicus ignavus ultimus Carolidum, vivente patre Lothario, Compendii est coronatus, ut Mabillon. Iupplem. de rediplom. e. Io. ostendit. Quinimo Ivo Carnotensis Epistola 7o. pluribus exemplis, Remensibus dubiam fecit hanc praerogativam, alibi tamen fatetur: Sanctam Remorum sedem dia adema Regis habere , V omnibus pene Gallicanis Ecclesis exemplum ruinae , Vel resurrectionis exsere , vis. II 6. Proinde si nullum aderat impedimentum, illustrius visum fuit, aevo posteriore, consuetudinem gentium sequi, dc a Provinciae suae
Primate inungi: sicut Reges Bohemiae a Pragensi; Poloniae a Gne ensi ; Hispaniae a Toletano , Sueciae ab Upsalensi Archi-Episcopo coronantur. Maxime , quia Remorum
387쪽
oppidani, sumtibus suggerendis obstricti fuerunt; quemac
modum ex Antiquo Aresto Curiae Francicae, dc Senatus consultis, Renatus Choppinus lib. III. de domanio Franciaerit. 8. observavit. Hic ergo, post natam dc firmatam de coelesti oleo fabulam , Virgilii verbis lib. VII. AEneid. I73. quibus ad Capitolium alludit . dicet e liceat: Hic sceptra acιipere, , primos attollere fasces,
Regibus omen erat: hoc illis curia templum.
Illud singulare cit, quod Henricus IV. non oleo sacro Rein mensi, sed ex Ampulla Martini, Carnuti unctus fuit, A. Issi . Quum enim, propter vim hostium, nec Remis coronari, nec sacra Ampulla potiri posset, S. Martini ampulla , longa oblivione sepulta , ex monasterio Marmon steriensi petebatur, cujus oleum haud minorem ei sanctitatem , quam ceteris Remense, conciliavit Fabulantur autem Martinum, secundum Francorum Apostolum , quum per confragosos scalae gradus decidens. multis vulneribus esset faucius, ab Angelo perunctum statim convaluisse, quodque olei reliquum crat, in hanc Ampullam condidisse. Ita Sulpitius Severus, Fortunatus & Paulinus, in vita S. Martini, quorum verba attulit Theodorus Gotho redus, in append. Caerimonialis Francici pag. 7os. In hujus autem unctionis memoriam, januae , qua clauditur Ampullae repositorium , in Choro Ecclesiae Marmonsteriensis , hi versus inscripti leguntur :Quamvis ergo Archiepiscopo Remensi jus ungendi competat, cx his tamen liquere arbitror, pro Regum arbitrio, rebus ita suadentibus, alibi de ab alio consecrationem celebratam fuisse. Pariter ac Imperator Romano Germanicus ex praescripto Aureae Bullae tit. 28. 3. s. coronari debet Aquisgrani , ubi sedesilc Thronus Regalis antiquus: dc tamen multi Imperatores Moguntiae. Francolarii dc statisbonae inaugurati fuerunt, quos Cl. Struvius collegit 6ntagm.jur. pubi. c. VII. S. In Anglia Guillelmus 1. Conquae
388쪽
stor ab Ealdero, Archi-Episcopo Eboracensi apud Nestmoniasterium unctus est; quia Stigandus Cantuariensis multorum criminum iunc temporis arguebatur, auctore Eadmero Histor. Novorum lib. I. Summa denique providentia lib. 2. legum Sueci carum C. 7. cautum est: quamvis Rex Ο-
saliae soleat coronari, alibi tamen , s necessitas urgeat, posse. s. VIII. Sed quia praecipuum munus Parium Franciae in eo veris satur, ut sacrae Regis inaugurationi intersint , suoque onficio fungantur, haud intempestivum foret, de eorum origine , nomine, & numero pauca quaedam adjicere , nisi Eudaeus, Fauchetus , Tilletius , Favinus , Pithoeus, Duchenius , aliique multi de iis copiose scripsissent. Robertus Guaguinus 'dc Paulus 2Emilius a Pippino vel Gro-lo M. eos institutos unt; sed Nullus enim illius aevi eorum meminit, verum sub Capetianis demum
Regibus, & primi quidem numero indefinito lecti fuerunt Ludovicus Sanctus duodecim esse voluit, sex Ecclesiasticos, totidemque Laicos; pari Ducum lc Comitum numero in utraque classe constituto. Matthaeus Parisiensis ad A I 2s7. duodecemvirorum illorum. catalogum , sed ordine Praepostero, memoravit. Omnes autem , ratione honi inii ac tenurae. sibi pares erant & aequales . unde a paritate conditionis , non a Patriciatus dignitate, eos nomen tulisse Cangius in Glost . v. Par cum Holmano in Franco-
Galli ac I7. recte contendit. Vetusti Ecclesiastici fuerunt. Remensis Archi-Episcopus & Dux , Laudunensis Episco. pus dc Dux; Lingonensis Episcopus & Dux ; Bellovacensis, Cathalaunensis & Noviomenus Episcopi ac Comites Laici Pares, Burgundiae, Normaniae dc Aquitaniar Duces tres; ternique Flandriae, Tholosae dc Campaniae Comites. Hos inter cum in Sacris Remensibus, de praerogativa honoris Contentio esset enata, ordo sessionis ex die instituti seu erecti cujusque Patriciatus constitutus cst; qua de re singulari capite Rupinus lib. 7. des Pammems c. IO. Cur
389쪽
vero Remensis Archi-Episcopus omnium Parium sit primus, Mariot. lib. III. Metropol. Rem. his. excussit. EX ritu majorum Regale paludamentum Bellovacorum Episcopus praeferebat; Noviodunensis cingulum ; annulum Cathalaunensis; Laudunensis simpulum Rhemense; Lingonensis sceptrum. At Laicorum Decanus, Burgundus Augus iam diadema gestabat; Normanus vexillum ; Aquitanus alterum vexillum quadratum ; Tholosas calcaria; Flander ensem ; Campanus signum militare, ut Renatus Choppinus de domani o Franciae lib. III. iit. 8. & plenius Mariolus lib. IV. metrop. c. I 8. docuerunt. In hac autem Ludovici XV. inauguratione, Princeps de Turenne, Camerarius Regis supremus, ocreas holosericas, violaceo colore nitentes; Dux Aurelianensis , Burgundi locum tenens , Calcaria aurea aptavit.
Marechalli distrees , de Tesse. & d'Huxelles Coronam Caroli M. Sceptrum & Manum justitiae portarunt. Marechallus & Dux de Villars, quia Connestabili, id est Comitis stabuli, seu Magistri Equitum ossicio functus, gladium Caroli Magni tenuit, in coronatione & sesto regali. Dux Aurelianensis Burgundum repraesentavit , Dux Ca nutensis Normanum, Dux Borbonius Aquitanum. Comes Carole sinus Tholosani Uicarium egit , Flandri Clermontanus, Princeps Contracensis Campani. illi Ducum , hi Comitum
coronis redimiti , una cum Paribus Ecclesiasticis mitratis, Regiae coronae manus admoverunt , dum consecrator Archi-Episcopus solennem formulam Coronet re Deus corona gloriae,&c. pronunciavit. Liliorum sculptorum acuque pictorum in corona, veste , aliisque plena audivimus omnia; quia scutum liliatum, cum Auriflamma dc Vasculo Remensi , vulgo inter tria regni pignora, coelo demistra, refertur. Sed in sigillis RNum Francorum nulla unquam
lilia, ante Philippum, conspiciuntur; & adhuc sub judicelis est, quaenam vetustioribus temporibus Regni symbola fuerint , num tres bufones ; an tres Lunulae crescentis facies ; an totidem irides; an vero diademata; quae Cujacii
390쪽
opinio fuit ad lib. XV. Respons. Papiniani, ad i. i 3. ad L.
Corn. de Falsis : Domus Franciae mutavit saepius digmata. PGAtim enim habuit ires coronas, non bu nes z deinde litia innumera , ω po, ramo , ex consitutione Caroli VI. lilia tantuos
Iria. Johanilis i icobus Chi fletius in Anastasi Childerici
c. I 2 apcs aurcas Chil derici in lilia post mutatas este contendit; cjus filius Pctrus Franciscus horum originem, a trifido Dagoberii sccptro , arcessit , in dissertatione quam Bedae de Fredcgarii Concordiae subjunxit. Sed omnia rerum initia tenebras habent, & bc ne Symmachus lib. IX. ep. 99. cuod sola conje Iura nititur, ncque ex historia consat, nou Catit ad se stadendum. Joliannes autem Ferrandus in L p.nic. Iro litas, ad annem fabulam , a prudentioribus Gallis diu r cctam , velut ad sacram anchoram , iterum consuasit, cujus vel imam plebis faecem, maxime vero hominem
sapientiam proscisum, pudere dcbebat, judicio Davidis Blon-delli Geneat. Franc. iom. I. s. Non minus commentitium
cst , Auriflammam Clodoveo Resi e coelo missam fuisse. Erat enim vexillum S. Dionysii, Francorum tutelaris, ignei splendoris, e panno rubro serico , auratae hastae appenso. Chenobitae pacis tempore hoc in aede Martyris asservabant, ad statas solennesque pro Regis & regni felicitate supplicationes obcundas: belli autem necessitate ingruente . Advocato suo porrigcbant , qui illud , tanquam Ecclesiae signifer, in praeliis circumferret. Robertus, Hugonis Ca-
cti Filius , primum in bellis Auriflamna a usus est, atque Mus superstitionis imitatores habuit varios; donec Phillypus Pulcher in Pabulano praelio ejus jacturam fecit, si Jacobo Meyero fides in Annal. Flandr. libiX. Plene Chi- fletius in Lumin. Sal. IU. fac. 2. de Flammulo hoc, sed latissime Cangius Dissertat. 18. ad Ioinvillam, dc Augustinus Gallandus, Parisierasis quondam Advocatus, in tradiatu singulari de Auriflamina. f. IX. . Caerimonias unctamis di coronationis prolixe enarravit