장음표시 사용
401쪽
morbi curationem, non ex sanctitate , sed ex regalis prosapiae hereditate suxisse. s. XIII. Corollarii loco, pauca quaedam de tutela impuberum Re. gum Galliae, eorumque legitima aetate adjicienda sunt; quialtoc aetas imperfecta Ludovici XV. cum maxime postulare videtur. Nemo autem ambigit, naturali rationi conveniens esse, ut Reges impuberes pariter, ac privati, alterius tutela regantur. Ac primum quidem hic obtinet, quod Paulus diccbat, in I 36. D. de Excusat. Iul. solere parentes amicissimos de fidelissimos tutores liberis eligere ; ideoque Rex
declarare potest, ad quem tutela successuri infantis pertinere debeat; quemadmodum Carolus Sapiens de tutela testamento disposuit cujus judicium Proceres approbaverunt,teste P. AE milio in Carolo V. & Carolo Ul. Etiam Ludovicus XIII. administrationem rcgni in sex consiliarios divisit, quibus, praeter Aurelianensem Ducem, Magarinus praesideret, teste Vittorio Siri ι. 3. l. 2. Quod si nullus testamento tutor datus fuerit, tutela legitima succedet. Inter propinquos nemo propius pupi tum contingit matre , ideoque hanc aut aviam ceteris praeferendam esse; naturalis potestas & tenerrimus affectus jubent: praesertim quia matri, a morte vel a diminutione filii, minimum hic accedit emolumentum. Exempla innumexa sunt : Brunichil-
dis primum Childeberti filii, dc post: hujus mortem, nepotum tutrix fuit, in Austria & Burgundia , Ludovicus VII Adelam uxorem , Ludovicus VIII. Blancam , Phili pus IV. Janam, Ludovicus XII. Annam conjugem liberis
tutricem & regni procuratricem constituit. Verum quemadmodum Majores domus tutores Regum . juXtae matres, olim haberi coeperant ; ita postea aliquis agnatorum, aut
Magnatum, plerumque matri adjunctus suit, qui rebus pro imperio moderaretur. Nam feminarum ut successionem , lege regni nescit Gallia, se imperium administrationem semper Da-σalem experta s. scribit Thuanus lib. I. Desinit tutela, si
402쪽
Rex ipse sufficit regno administrando ; id quod antea quidem ex probabilibus conjecturis aesti inandum erat ; quoniam distinctio tutelae a cura, dc anni, quibus utraque jure Romano finitur, non sunt ex jure gentium, neque usum habent aliarum rerum publicarum institutis. Veruntamen quia lubrica ista aetatis dijudicatio odiis serendis occasionem subministrabat. dc gravis ea de re disputatio plus semel inter Resinam matrem dc Principes sanguinis agitata erat; ideo Carolus V. Galliae Rex sapientissimus A. I ι .pragmatica sanctione cavit, ut, quandocunque in Galliae regno succetar quartum decimum annumQattigisset, pro .majorenne, & tali quidem haberetur, qui regni admini
strationem gerere pomi. Paternam hanc lanctioncm arolus VI. A. I 92. maxima Procerum frequentia, non modo con-- firmavit, sed dc A. I 7. cam ita correxit, ut primogeni tus , licet minor sit quatuordecima annorum , quacunque aetate coronari lc sacrari possit, runt administratione interim matri vel tutoribus commissa. Vid. Choppin de δε--manio Gassico lib. III. ID. s. Limn. miit. Regni Franciae i. c. 8.estit. ππ.upo. 82Hert. de sutela Regia sect. 2. f. q. ubi Hispaniae dc Lusitaniae Reges Caroli U. exemplum secu los tradit. Eadem Caroli lege Rectoribus regni, quos Re--gentes vocant, modus impositus est , ut ne in posterum eorum manu ac sigillo, leges, edicta justaque sancirentur, sed Regium nomen ic sigillum omnibus mandatis , apponere
turi oea de re judicium Bodini extat lib. I. de Rep. cessi. De malis regnii tutorii multa dici sossent, sed cui bono ξ Gallia sub Carolo UI. Lernam eorum experta est, revere Ecclesiastesic. x. p. I 6. Vae tibi terra , cujus Rex
403쪽
Iod de Saturno fabulosa finxit Antiquitas , hominem canum dextra serpentis imaginem portasse, sinistra vero filium parvulum ad os applicuisse, eumque devorasse: id quidem Christiani ad Satorem nostrum Adamum referimus, qui astutia serpentis deceptus, comesto malo, se una cum posteris absumsit, Orcique faucibus objecit. Gentiles vero Saturnum suum temporis auctorem esse voluerunt , quia cursum & eo versionem spatiorum dimetiri, suaque edacitate res productas mox iterum devorare videbatur. Unde nix & alae, in nummis & marmoribus, ipsi tribuuntur , & Lactantius lib. I. c. 32. scribit, eum, usitatissima omnium appellati ne K-., , quasi dici. Per se quidem tempus tantum quantitas auratiotus est, nullamque, ex suapte natura , Vim
404쪽
39o Tissertatio octava emctricem habet; quapropter jus Civile illud inter modos
finiendae obligationis non numeravit t. M. f. I. D. de O. N A. Veruntamen , quia nihil non in tempore fit, tempusque longum vim moralem habeto ad legis favorem conciliandum , hinc merito initii & finis rerum omnium habetur metator, in quo volvitur dc revolvitur mundus: Omnia tempus alit, rempus rapit, usus in arcto est.
Cernitur hoc in rebus innumeris, sed maxime in juribusti actionibus civilibus, quae ut hominum instar certo temporis spatio nasci x vivere dicuntur; sic etiam decem, viis imi vel triginta annis intereunt & moriuntur. Mirabilem anc virtutem Lex XII. Tabularum Usucapioni, Principum vero constitutiones Praescriptioni tribuerunt, ut suffragio temporis omnem e medio tollerent materiam litium, ac longa die firmam stabilemoue posscssionem redderent.
Inde ista bono publico introducta dicitur Cajo : Finis solicitudinis'periculi litium Ciceroni, Patrona generis humani Cas siodoro appellatur. Per hanc vero Ualentinianus III. gloriatur, se profunda quiete humano generi prospexisse, ne
jurgia, quae avi & ymavi nesciverunt, excitentur. Utriusque potestate res ipsae varie permutant dominos, & rerum onera , sive servitutes, certo temporis lapsu nunc constituuntur, nunc, pristina libertate restituta, irerum extinguuntur. Pauli caput hanc in rem memorabilc est, in LIV. S. 29. D. de Udurpationibus jusucapionibus , cujus verba , ut Dissertationis hujus fundum , adscribo. Sunt autem ista: Libertatem servitutium usucapi posse , verius es: quia eam usucapionem. sustulit leae Scribonia , quae servitutem conseia ruebat; non etiam eam, quae libertatem praestat, sublata servitute. Itaque si eum tibi servitutem deberem, ne mihi sputa) liceret altius aediscare, per saturum tempus altius aediscatum habuero, sublata erit servitus. De auctore hujus legis Paulo, ut multis disseramus, nihil necessum crit. Cui enim
non dictus ille Prudentum Coryphaeus pux eum, cum Scaevola dc Ulpiano , nuncupat Moderuus.
405쪽
de Usucapione servitutum. 39 I
in I. Py. l. L. D. de ΕΗ athonibus o quem dc k iri prudenti mi elogio exornat Gordianus Imperator, in l. C. desitis Libros in Jure civili tam multos scripsit, ut facile eo in genere omnibus . palmam praeripuisse videatur. Ex eorum numero praecipui stanti octoginta libri ad Praetoris Edictum. quorum laciniae velut pretiosae CX naufragio tabulae, passim in Pandcctis occurrunt. Et Textus quidem nothcr, ut rubrica indicat, ex libro ejus ar Edissa sumtus est . qui totus dc possessionibus usucapionibus conceptus fuit ; sicut ex I I. , 3. D. de Acqurrenda vel omitt. po . l. 2. pro emtore I. penuis. ad L. Iuliam Repetund. sed maxime ex l. 2. D. de Urarpationibus G usucap. appa- .ret: ubi cum de usurpationin traii asset recte. sub initium
I. nostrae 4. infert. Sequitur de usucapione dicere. . Dixit autem primo de personis, quae usucapere possimi vel Pion; deinde de rcbus; tum de tempore , dc denique de actionibus. In tractatu de rebus , quae usucapionem recipiunt, postremum locum dedit spinoso atque dii scili argumento. de servitutum acquisitione dc amissione: desinit enim nulla usucapione eas constitui; libertatem vero servit iis usucapi posse Vel clarius; usucapi servitutes, non ut constituantur, sed ut perimantur. Textus profecto est singularis,
. cum cura eXplicetur. , Ad verum ejus intellectum hoc ordine pervenire tentabimus; ut primo de Usucapione libertatis : mox, occasione L. Scriboniae, de praescriptione se vitulum dicamus. Ipsa materiae jucunditas , & ambitus late diffusus, & usus forensis Lectoris attentioncm provoca-
bunt Nec enim verum es , res non magni momentiservitiues prinorum a juris' auctoribus habitas esse , cum nullus in jurecitaui Deus, majori cura cor studio, ab eisdem tractatus reperiῶtur ,--ημι ι x Cιcιyoms lib. I. de Drat. causas in quibin Lee pressim im jura versarentur, esim Centumvirales , Inier
406쪽
gravi mas numerari solitas fuisse . scribit Duarenus ad I. ro. D. Si serv. vind.
S. I. Servitus rerum hominum qui di erant. Illias origo , βω- tes examinantur. II. quid sit liberras servitatam e Fundas tiber ta. servus. III. Usucapio liberιatis explicatur i, defenditae . IV. Phr sis verius est non solum rem ποισι controversam, sed ej ad jus tiam is ae uitatem hic referenda. V. Requiritur ad hanc. ue piovem, ut nemo servitute M usus. VI. Olim per Daritim biennii; deisue longi temporis. VII. Rem porro usucapiens, tanquam si beram, ρpedisse debet bona sis. an tempora conjungantur di qui xm r c acii, Harmenopuli , aliorum conciliatio resecta. VIII. Actus denique servituti contrarius suscipiendus , sed immo iatis. IX. Motus arboris apud Pomponium, in I. 7. D. d. S. P.I . ex plicatur. .X. Minns requiritur ad amissionem, quae fit nou utendo , quam ad Upucap. lib. L. g. 27. D. de Usurpat. exsilicatur. XI. In quibus servitutibus Usucapio lib. necessaria si, suctuave Doctores; Commuris fenuntia proponitur. XII. Eadem rejicitiar, adductis exemplis rusicarum fervitutum , in quibus obtineat, vel mis. XIII Diseisitio inter fervitutes inrisatiras tes negat vas, proponiι- , V exempto servitutu atrius non sollendi illa Iraιαν.
si , iniri obtiners etiam in juribas aliis. .
AIt Paulus: Libertatem Servitutium usucapi posse, verius est. Scrvitutis vocabulum generaliter sumtum , α reales & personales comprehendit ; hoc autem loco reales tantum, seu Praediales, in quibus res rei servit, d signantur, pariter ac in rubrica tituli de Servitutibus ec
407쪽
Servitute legata. Neque enim de usucapione libertatis servitutum personalium , adeo laborandum videbatur ; quia
temporariae sunt,& cum anima extinguuntur: ut vero onus
praedialium sua natura perpetuum esset, utilitatis publicae ratio essecit L 2o. f. a. d. S. P. R. Dein longe alio signi. ficatu vox servitutis hic accipitur, quam servitus hominum alieno juri sufflectorum. Nam in hac servit homo, in nostra res servit rei: illa ad statum, haec ad utilitatem pertinet: ibi servus domino suo, hic res non domino ossicia praestare tenetur. Quemadmodum vero homo natura liber, constitutione juris gentium vel civilis, alteri fit obnoxius; sic varie accidit, ut libertas ae rium vel fundorum coarctetur,& alteri jus in rebus nostris constituatur, cujus vi aliquid pati vel non facere in iis cogamur, quod libcre alias liceret. In universum Paulus tria commemorat, per quae unus locus serviat alteri: naturam loci, conventionem partium , dc denique vetustatem, quae, litium minuendarum causa, pro lege habetur. I. 2. pr. D. de aΤ. sluv. arc.
Quibus addi potest lex in I. Io. I 2. D. de Rehet. I. Ο f. I. C. de Servit. dc adjudicatio judicis . in iudiciis divisoriis l. 22. f. 3. Fam. erc. Primo conditio loci hujusmodi onera quandoque introducit, nam ager inserior, natura superiori servit, de aquam profluentem exciset, ut Vlpianus in l. i. Da. D. de A qua gr. ρI . 'arc. eleg ntcr cxplicavit. A ouo diversum qui deui sentit Hugo Grotius is appendice Epist. s. contendens naturali ratione, non rei magis, quam hominis servitutem esse; praesertim cum aquakonte sua defluat, non immittatur; ta claminus praedii superioris aquam iii praedio sito retinere, inseri'I eam opere facto excludere possit. Sed ipso Ulpianus quas servitutem
appellando anomaliam agnoscit , & Hertius ejus causam, mascule suscepit, in dissertatione de servitute naturaliter coninstituta proluom. q. s. Cetcrae sane rei servitutesinon naturales, facto hominum introducuntur, contra nativam libbertatem: nam quia saepius contingit, ut sine nostro, vel Ddd 1 non
408쪽
non magno incommodo aliorum utilitatem promovere, aut damnum ab iis, aliquid non faciendo , avcrtere possimus; ideo. banis exceptis, quas magnam partem luxus peperit, regulae humanitatis, amicitiae, commoditatis, necessitatis &vicinitatis postularunt, ut agros aliorum alii quandoque delibarent, & utilitatem ex iis consequercntur. Servire enim Latinis utilitatem pr.estare significat, dc servitus proprie est juris nostri imminutio , alterius Mugmentum, s S. P. D. de Operis novi nociat Unde respectu domini est onus, alterius respectu , in cujus gratiam comparata, Ius & fa
Ab hoc incommodo & molestia si aedcs & praedia liberantur, ut uni domino libere & ultro quasi praestent omnia , tum libertas seo vitutium enasci dicitur. Quemadmodum enim aliam vidimus, hominum esse servitutem, aliam rerum ; silc etiam libertas alia personarum est, alia rerum. Illa res inaestimabilis est , haec vero aestimationem recipit I. I 2. D. de Pe r. p. I. Io6. de Reg. Jur. At sicut homo tum demum liber est, cum potestatem habet vivendi , ut velit, dc aves seraeque libertatem recepisse intelliguntur, quando in suam naturalem laXitatem redierunt ; sic
sublato jure ulteriu in suo O n'st O, iraturalis facultas utendi', ut 14 rev r; dominus iure liberiatis, sim-mlix Eoileeniae: in sub ex re potest. Libertas errgo servituti uiri est immunit a servitutibus: ut fundus di citur liber, qui nulli servit, qui nullam servitutam debet.
itar libero in L 8. D. an onibus emi. I 2o. S. I. D. de Arar irendo re r. dom. Cicero de Lege Agraria r. Optimo jure ea sunt profecto praedia, quae optima conditione sunt e libera meliore jure funi , quam serva. Hinc etiam vulgaris cmtionibus ta stipulationibus adjiciebatur clausula : Fundas uti
409쪽
optimus maximusque si ι cujus haec vis crat, ut quod ita venditum. stipulatum . traditum esset . ab omni servitute liberum praeitari deberet. l. s9. D. de Contr. emt. l. I 69. de V. S. illud praeteriri non dLbet, Papinianum in L M. f. s. de Usurpationibus simplicitcr usu ructum dixisse, pro libertate ab usu fructu, ut Cujacius ibi notavit. S. III. Uariis autem modis naturalis illa praediorum libertas re. stituitur, quos inter haud putremus est Usucapio: quae hic nihil aliud cit, quam cXercitium facti alicujus continuum, & servituti contrarium: quando nimirum is, cui servitus debetur, per constitutum tempus , servitute non utitur; is vero qui servitutem debet, in suo aliquid positum ha t. quo servitus constituta impediatur; tum enim hic, poliessione praedii & usu haud limitato , libertatem fundi sui recipit, ex tacitὸ quasi conventione, vel . si mavis, lege positiva, in praemium diligentiae, dc negligentiae poenam. adque est , quos Paulus hic libertatem usucapere vocat: sicut Cajus, Pomponius, Julianus in l. 6. l. 7. l. D. de S P.M& idem Paulus in I. i8. f. 2. D. Quib. mod serv. am. Proprie quidem usucapio est adjectio dominii, id quod postesser praedii servientis jam ante habebat; nec incorporalia, quia tradi dc possideri non possunt, usucapionem veram dc
ordinariam admittunt, i. 43. S. I. D. de Acruirendo rer. dom. Quemadmodum vero , contra legum subtilitatem , utilitatis dc litium inter vicinos minuendarum causa, hoc jure utebantur Romani, uti servitutes per se nusquam longo tempore capi possent, cum aedificiis, tanquam acccsibriae , possent. I. Io. S. I. D. de arpat. Si selibertatis natura non in tantum obstabat, quo minus usucaperetur: licet enim res incorporalis sit, perinde tamen ac dominium, rem corporalcm, praedium stilicet serviens, pro objecto habet. Deinde maximus libertatis naturalis lavor hoc suadebat, ejusque cxcr-
citium di usus, per quietam posscssionem ejus , quod ad impediendam servitutem positum vel aedificatum erat, satis
410쪽
declaratus. Istius enim rei usus pro possessione a Prudentibus fuit habitus, ejusque colore pariter ac bonae fidei prae-. textu, deinceps, ab Auctoribus Mediae Jurisprudentiae, introducta est Ulhcapio libertatis , ac post Legem Scriboniam . facilius retenta: quia non alia ad eam usucapionem possessio necessaria videbatur ; dum sussiciebat sundum postedisse liberum omni servi tute, ejusque indicium adfuisse: dubium autem non est, quin fundus possideri possit. Vide l. 32. S. I. D. de Servitutdus praed. urb. Et quid aliud sunt jura praediorum , quam praedia qualiter se habentia, ut bonitas, salubritas, amplitudo Z inquit Celsus in l. 86. D. de
V. S. junct. I. I 2. D. Gemain. serv. amiit. g. IV. Hae fere rationes movebant Paulum , uti pronuntiaret, verius esse libertatem servitutium usucapi posse. Dudum observarunt, alii, dc innumeris locis euuaci posset, si id ag remus , phrasin hanc in libris Iurisconsultoruin ostendere. rem apud Veteres fuisse controversam ; nec rationes distentiendi heic aliis defuisse , ex superiore disputatione liquet. Et tamen vix rcfrasabor, si quis particulam hanc simul ad aequitatem & austitiam referendam Contendat; quemadmodum non modo nostri, sed & reliqui bonarum litterarum auctores verum pro aequo & justo saepius posuerunt. Unicus Uirgilius in praesens sussiciat, lib. XII. 2Eneid. p. 69 .maecunque es fortuna , mea est: me verius unum Pro vobis foedus luere, decernere ferro.
Enimvero ipsa aequitas dictabat, non tantum servitutis odium restringendum, sed & fav6rem libertatis ampliandum en ; quemad nodum semper , ubi de liborando quaeritur, ad linerationem nos propensiores esse debere, Arrianus monet in ι. s. D. de obligat. , aft. Quinimo ut contra libertatem persenarum servitus nullo tempore praescribitur, sed bene contra strvitutem libertas, L. I. 2. ult. C.
de Longi temp. praescr. quae pro lib. sic argumento a personis