Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

561쪽

ctuum commendavit. Bene idcirco Hieronumus ad Paullinum nos jubet habere simplicitatem columia , ne cuiquam machinemur dolos, ec serpentis astutiam, ne aliorum supplantemur insidiis ; Non multum , inquit, disai in vitio, vel decipere posse , vel decipi. Nec minus perspicue doli mali ut

mendacii naturam , supra a nobis traditam, in hac venis ditionis materia. expressit Florentinus in d.' 3. F. 2PD. dei Contr. emi verba Hus : Duum malum a se abus praestare venditor debet : qui non ranium in eo es , qui, fallendi causa υι-

fore loquitur , sed etiam qui in disse obscure dissimulas. Adde Modestin. I. de A. E V. verbis potuit debuit, item Mevium p. ' dec. IV. g. XIV. Age , quia huc perventum , videamus quo in loco Iacobi Patriarchae stratagema oeconomicum habendum sit,iquo avunculi gregem minuit, suum vero auxit λ De facto Sacra Scriptura nos dubitare non sinit, Genes. XXI. V XXXI licet de genere virgultorum.variae sinu interpre

tum sententiae , apud Bochartum, i quas excutere nota dirabet. Aben. Esra enectum ad miraculum retulit; at R. i 'vi Ben Gerson & Abarbanel ex obtutu & causis physicis rationem petunt; quod colores agant in humores, praeiertim in bestiis, quarum sensio cum speciebus corporeis arctius connexa est. Hodie forsan imaginationis tanta . vis non est ; vos rum oviculae nostrae tanto desiderio aquam nec expetunt, nec aquationis tempore arietes admittunt. a Si de jure quaera constat inter omnes, artem illam, qua calterius commoda

interveriuntur, in furtum cadere; sed Iacobus , Retura hac artificiosa , soceri fraudulentas molitiones. pacta decies mutantis , & septennali Rachclam vendentis elusit: nec id suopte consilio, sed admonitus a numine divino, ves judice supremo ; cujus ultrix aerumnarum providentia , ita disposuerat causas naturales, ut quod per se enecturae eransinunc promtius efficerent, quo legi de mercede solvenda satisfieret. Qui absolutum di supereminens Dei in opes Zeta et huma-

562쪽

s 8, Dissertatio decima

humanas dominium urgent , dubiis premuntur, quilriis, haud facile satisfieri potuit. Job,i Clericus, Vir Cli ad lCtorum regulam confugit, . quo ambigua pactio vel obscura ivenditori nocere dcia: at . in cujus potestate fuit legem comicaetus apertius dicere, L 2I. 'ι. 33. D. de Coinr.em. I. I 2. D. de R. 8'. Sed vereor, ut sesiciter i Noque enim Laban. sed Jacobus legcm contractus dixit, dc Paulus cum Labeone aliquando contra emtorem interpretationem faciendam monuit quando is, ut hic Patriarcha. singularem & extraordinariam utilitatem quaerit in l. . D. de Contr. emt. I. ID. Qui poι. m pCn. l. I. l. Iio. S. I. d. de V. O. In obscuris

porro id, quod plerumque fieri solet. inspici debet L it . D. de R. st. & Jacobus denique locator magis fuit operarum,

quam emtor ; et autem qui locavit pacito obscura nocere debet, infit Papinianus in I. 39. de Pactis. . Iω

f. XV.Cum dolo bono magnam affinitatem habent blanditiae.

quae sicuti in contraditibus omnino sunt permisitu arg. I. ult. C. de his quae vi mei is, ita mollitis loquelis & verborum lenocinus, ut quis condito testamento heres scribatur, vel ne agnatus testamentum condad, omni jure uti licet. Quod ad Romanum . dubia quaedam movit Antecesibr Viadtinus Clarissimus Var. e. 8. 1ed nimis aperte Papinianus ex facto consultus aespondit, maritum, si, non per vim ac dolum intercessit, sed ut fieri assetet . ofEn i aegrae mulieris blando sermone placavit, quominus contra eum mutata voluntate codicillos faceret. in crimen haud incidere, nec ei, velut indigno . herediviem au fluendam se quae testamcnto datae fuerat I. ais. D. Si quis aliq. test. prob. Cujus imitatione iis civis uxoris ρομυ-- m se pro-cMe maritali sermone , crim msum motis, Diocietianus ec Maximianus rescripsere in I. avi. Q. elegans Papimani ingenium novit, quid siestram maritalis tacde intelligit. la totus Stoicus licet, non omnia id Stoicam gravitatem Olynda censuit. Mariti enim uxorum amantes Moria sermone jucundos obvios . se o

563쪽

, H Dro Eovo. y 9 praebere solent, Zc ipse Cato rugosa, opinor, fronte Gratiis aliquando litavit, suaeque stomachantis Marciae benevolentiam blanditiis & amorum illecebris recollegit. Sic Cujacius

ad lib. XV. Resp. Papis. Jac. Gothoseed. ad I. I. C. N. d. ins poen. cael. Bynhersh. d. captat. inst. cap. 3. dc Dd. communiter ad tu. D. Si quis' ahq. rest. proh. Aliud autem sedisse videtur Soloni, Atheniensium Legislatori, qui, Plutarcho auctore, nihil discriminis interceciere'existimavit, testatori persuadeatur, secus quam expediat, an vero is cogatur; quia in pervertenda hominis voluntate tan undem utraque valerent. Romae, ut dixi, crimen erat, si intervenisset vis ac dolus ; illecebris elicere hominum benignitatem, nulli prohibitum ; satis enim existimabant malitiam a uita; quin gratia & ossiciis 'hereditatem merere, laudi dabatur & nori. Cicer. Phil. II. F. 16. & Tack II. Annal. c. 8 .' Adeo ut licet heredipetarum natio iusam is esset quam maxime, eclegibus damnata , ejusmodi tamen institutio: Ga ex parae Lucius Titius me heredem insiluit, ex ea parie mihi idem Lacius Titius beres esto , captatoria non videretur, sed grata potius amoris compensatio I. 7o 7 I. D. de Her. inse. quod cani similis affectus&simplex religio testantium sine calliditate provocarit , riunt Impp. & Leonii exemplo declarant in novere. Valentin. l. I. 1it. q. Pariter & moribus nostris verbis de lenificis, etiam, ut multi volunt, lacrymis non d*qsis, munusculis hamatis , &expositione benemeritorum judicium uxoris . vel mariti, etiam eXtranci , provocare licet Gail. r. 2. Obs O p. n ψ CarpZ. p. 3. cons. 's. d. 7. Farinac sat simul. qu. I 6 I. n. 87. Nec tamen I mendacia, sugillatio nes, aut fictae criminationes, in heredes scribundos adductae, probantur. Harim. Pistor p. I. qu. 39. n. q. Mev. p. n. dec.

I 6 Car p. 3. c. s d. 8.s Io. multo minus sa) assidum persuasiones & instantissimae solicitationes ;)cum habeant vim compulsionis, ut Samsen in Delita sua expertus est, Pud m. 16. Sande lib. IV. Dec. Fristit. I. def. II. iLynch. cent. 9. dec. 832. Potentiorum quoque assentationes, sive

564쪽

s Digertatio decima

preces armatae, justo metui pares sunt arg. I. I. C. Si Re t. pro. Mascard. de Probat. vol. 2. concf. I. & denique blanditiae, in ultimo mortis articulo adhibitae, reprobantur a plerisque , quod eo in statu morienti omnia sunt molesta. Stulte quodammodo is perverse plerique Uecti sunt , quando morti se proximos arbιrrantur , scribit Plato lib. XI. de L L. De usu hodierno, vide cx professo Strych de Pure blandit. c. 3. Ei . Atque importunas ejusmodi solicitationes & do losas, quibus legitimi heredes arcentur , prohibuisse videtur Solon : quemadmodum Romani novercalia delinimenta detestantur, quibus ad malignum circa sanguinem suum judicium inferendum parentes binubi corrumpuntur l. q. D. de Inst. res. Constantinuis fallaces blanditias vocat in I. I. Q . de in m. parn. cael. Egregie Cicero lib. III. de oti . c i8. Mihi quidem, etiam vere heressitates non honesae videntur,s sint malitioss blanditiis osciorum , non veritate , sed simulatione quaestae. Graphicam dc prolixam heredipetarum descripti nem dabit Ammianus Marcellinus lib. XXVIII. & Salvianus tib III. a . avarit. Ciceronem illustrat Seneca epist. . Amico aegro aliquis ad det 8 Probamus. At hoc s heredi. ratis causa facit, vultur es , cadaver expectat. Eadem aut turpia sunt, aut honesa. Refert, quare, aut quemadmodam sant.

f. XVI.

Magis adhuc dotestandae sunt reservationes mentales, &oequivocat; ones Jesu iticae, quibus ei, quocum res geritur, verba damur, & apertus verborum sensus in contrarium torqvctur Accidit quidem aliquando, ut sermoni generali ex indifferenti verborum significatione, aut sententiae constructi me. aliisve circumstantiis, tacita conditio vel restrictio accedat; multae quippe voces, ex vulgi usu , vel artis Conis suetudine , plures uno significatus admittunt , nec tum mendacium committitur, etiamsi putetur is, qui accedit, in alsam partem accepturus Uid Grol. lib. III. c. I. g. Io Atin assertionibus jurejurando confirmandis, vel in rebus,

565쪽

ubi ad veritatem dicendam obligamur , absurdum sane &D abolicum inventum cst aequivocatio, qua omnis juramen. torum usus & sanctitas tollitur, pacta enervantur, mendacia foventur, dc perpetua dissidentia inter contrahentes, litigan .ies. testes ic judices stabilitur. Plane Scriptura damnat eos, qui loquuntur pacem . & insidias in corde ponunt ter. IX.

8. econtrario nosmetipsos in manifestatione veritatis commendare jubet, non tantum coram Deo, sed de apud hominum conscientiam 2 Cor. IV. 2. Idque expressis verbis Jure Canonico repetitum c. 22. qu. s. c. 0. Gacunqae arte Uerborum quis juret, Deus ranun , qui conscientiae Iesiis . ita hoc accipit sicut ille, cui juratur , intelligit. Ipse Juvenalis Sat. VIII. . - inbiguae s quando citabere Iesit, IncerIaeqAr rei , Phalaris licet imperet ut MFalsiss, ta admoto dictet perbria ιauro ,

Summum crede nefas , animam praeferre pudori, Et propter vitam vivendi perdere causas.

Haec licet aperta sint. & pluribus apud Casaubonum epistola s. ad Frontinum Ducaeum, Iarrigium, in libro, quo Jesultam in serali pegmate exhibet, Ludovicum Montal-tiuiu Epist. Provinc. pag. 226. aliosque firmata, Toleti tamen Jesultae dc Cardinalis instruet. Sacerdot. l. IV. C. 2I. sententia bonis illis Patribus adhuc placet: Si quis asaperiore interrogetur juratus tum s juste interrogetur . respondere debet absque aequivocatione; s vero injuse, tum potes uti aequivocatione , fue respondere non fecundum juacis mentem, sed secundum

p opriam. Eι si crimen omnino occultum es, de quo quis intem rogatur I tum aequivocatione uti poterit, respondenri , nescio e intestigendo tamen intra se , ut dicam tibi: vel respondendo. non

feci. intelligenis intra se, nunc non feci, vel quid smile Fundamentum pestilarae hujus doctrinae ponunt in facto S. Fraxiscisci, qui interrogatus a lictoribus, homicidam persequentibus; An illuc transiisset y immissis intra manicas manibus, hac non transsisse, respondit. Eundem in modum Jesulta Aaaa in

566쪽

3s r Tissertatio decima

in locis . ubi impune commorari non potest , interrogatus, an siit iacerdos λ jurabit se non esic Sacerdotem , Baalix scilicet, vel Apollinis, vel non talem, qui ad id dicendum obligetur. Vide Riveti praeι. ad Exodi XX. pag. m. 2.9 7. Musdem indolis est nautarum Belgicorum fictio, qui ut tutius apud Japonenses mercari possint, Num essent Christiani in terrogati Z Non, sed Hollandos se esse, responderunt, auri lacra fame impulsi. De requi vocatione Arii haeretici, librum sub axilla ferentis, videatur Photius in ExcerpI. pae. 89. Aliam Ludovici XIII. Regis Galliae , adversus Mais num Priorem Galliae ejusque fratrem, habet GramondGaII. lib. XVI. S. XV M. Nos, missis spurio hoc doli boni eXemplo, cetera senuina videamus, quo lux simul affundatur. Labeoni, qui posse V sia Ala mado aliud agi , aliud smulari, contendebat sicuti faciunt, qui per ejusmodi dissimulationem deserviunt,

ruentur vel sua vel aliena, auctore Ulpiano in I. I. f. 2. D. de Dol. mal. Enimvero ita nati sumus & educati, ut vitam quisque tenerius amet. quam necesse est; dc nemo sanus ad curam sui hortandus sit. Contra insidiantes ergo vel simulantes, quidni scutum aliquod a simulatione innocente, quodi vitandae, non infercndae fraudis gratia adhibetur ξ Diphili sententia eam defendit: Mi probum, quod sit salutis gratia mendacium. Jure hoc evenire , ait Florentinus, ut quod quis. que ob tutelam corporis vel bonorum suorum fecerit, id recte fecisse existimetur, L 3. D. δε Io. jur. Id jus natura comparatum esse, ait Ulpianus, ut vim vi repellere liceat l. r. f. 27. de Vi cst vi arm. & Paulus in I. s. g 4. ad L. Aquit. Nil denique vetat cretizare cum Cretensi, α artem arte eludere, quia hoe minus quietem publicam turbat, nec fidem frangenti fides servari debet. Genu sura propius esse, in Graecorum adagium ivit. Ne in amicitia quidem optandum esse, ut me ille plus, quam se amet, ego illum plus , quam me: Perturbatio vilae, si ita sit, atque

567쪽

. de Solo Bono.

ossiciorum omnium consequetur, ait Cicero III. Tusc. quaest. Santo magis ergo furum, latronum, veteratorum, bc inimicorum desideria caute declinare licebit , ut in eosdem, quos nobis struxerunt, casses incidant Z Hanc non scriptam, sed natam legem , praeclare vocat idem Tullius pro Milone c.

. ut si vita nostra in aliquas insidias, in vim, in tela inimicorum incidisset, omnis ratio honesta sit expediendae sa-- lutis. Ρublius quoque Syrus pronunciat: Nil turpe Leas pro salutis remedio. Et Plautus denique adstipulatur Rudente act. IV. sc. 7. p. s.

- . . In aetate hominum plurima

Fiunt 'transennae , ubi decipiuntur dolis. Ille qui confuste, docte atque astute cavet , Diuitne ei titi bene licet partum bene.

Elegans exemplum habet Cornelius Nepos in vita Lysandri; aliud ex Pauli L I9. S. 3. de Neg. gor. vidimus supra. aliud suppeditat Iustinianus ing. 8. L de Obl. quae ex del. aliud Tryphoninus ini I. ult. D. de Dot. collat. sed elegantissimum Papinianus habet in I. 77 6. D. de Legat. ιib. II. cujus species ista est : Mevius a Sejo heres institutus, & hereditatem.Titio fratri suo restituere rogatus, eundem Titium heredem scribit, rogatque, ut moriens tam suam , quam Seji heredistatem restituat Sempronio. Si Titius hereditatem adit, fideicommissaria Seji hereditate fraudatus est; erudcntius e go hereditatem fratris repudiat , & intestati possessionem petit: inquit 2Emilius, videbitur dolo fecisse, cum fraudem excluserit. Qtiocum conspirat Ulpianus in l. 41. de Acq. her. Nec enim videtur voluisse Iraudare edictum, qui sibi prospicit, ne oneribus patris pupilli hereditas implicaretur. Et iterum in I. 6. S. 8. Si quis amis . causa test. Neque enim interdictum es, ut quis omittat hereditatem, si Me fraude id faciat.

Hoc amplius in dolo bono esse, ait Labeo , qui per ejusmodi dissimulationem deserviunt cae ruentur aliena. Servire Aa aa a Lati

568쪽

ss Dissertatio decima

Latinis utilitatem praestare significat; vocula de autem hὰ auget significationem, ut sit reipsa, cum effectu prodeste, ut in ι. 3 p. g f. de leg. 3. Finge furiosum ire se perditum,

iratum placandum, moestum demulcendum , pertinaciam ebrii aut aegroti ad mortem sestinantis frangendam , vel malum propolitum alicujus intervertendum esse, quod plano sermone fieri nequeat. Hic sane duae colliduntur leges, altera veritatis . altera humanitatis, nempe de homine servando, qui bona sua non intelligit. Et jubet ratio legem ma. jorem vincere minorem; major autem est, quae magis necessaria & utilior est ; quae prodest generi humano , non quae illud pessundat. Testimonia sacra & profana hunc dolum bonum eonfirmant. Exod. L. II. ISam. XIX. I L. XX. c. Menander: Sasius eligere mendacium, quam malum verum. Heliodorus lib. I. AEthiop. Pulchrum, vocat, mendacium, quum auctori commodat . audienti non nocet. In alia tamen omnia ivit Augustinus in can. Si quis 22. qu. 2. cauis satus, quod vita aeterna mentiendo amittatur. Bariolus etiam

neminem jure civili ad alterius defensionem teneri docuit; sed quemadmodum ejus animam propterea in inferno cruciari, dixit Baldus, ita qui non peccare vetat, cum possit, jubet. Nullum prosecto mendacium , nulla hic laesio occurrit ejus, rui ficto sermone, sed salutari, deluditur ; quin remitaurore mox consensuri , immo gratias acturi sunt insaniis, ebriosus. vcI iracundus, pro beneficio, quod in ipsos ii vitos est collatum. Merito sic Hypermnestra, Danai filia, ad patrem simulans, se sponsum interfecisse: Splendide mendax

in omne virgo Nullis aevum. laudatur apud Horatium III. Carm. II. Apposite etiam Sosia Terentianus ait, Anma Ad .L.M. I. p. II s. -- - Si illam objurares, vitae qui auxilium tulit: Quid facias illi, qui dederit damnum aut malum In eadem causa est, qui a sobrio & sanae mentis homine, depositum accepit, id enim ebrio aut furioso repetenti ne. gare potest , quia sic utilitas ejus promovetur c nonne enim

569쪽

confestim perditurus est, quod recepit 3 Nonne reddere peccatum est, inficiari ossicium Z Nonne justitia suum cuique ita tribui jubet, ut non distrahatur ab ulla humanae societatis, & utilitatis publicae justiore contemplatione Z I. 3I. S. I.

D. Depos l. 4. II. D. Fam. erc. I. I 2. g. II. D. Mandati. Seneca de Benet. IV. c. Io. Deposium reddere per se res experenda est: non tamen semper reddam, nuc quolibet loco, nec quo libet tempore. Aliquando nihil interes , uirum inscier, an palam reddam. Intuebor utilitatem ejus . cui redditurus sum, oenociturum illi depytum negabo. Ex his simul constat, mendaces non esse , qui fictis sermonibus utuntur, ad meliorem liberorum educationem. Plato selectas fabulas a nutrice Vel matre pueris narrari praecipit, lib. II. de Rep. Strabo lib. I. Geograph. ejus rei utilitates, & causas proposuit. Sed hoc ita demum admittimus , quatenus pueri nudae veritatis nondum sunt capaces; alioquin enim ejusmodi fictionibus &terriculamentis intellectus recens corrumpitur, judicium suin primitur, & mens to a praejudiciis repletur, ad senectutem usque duraturis, ut Lochius egregie monuit de ι educationdes Enfans n. I 2o. I '8. Solebant autem veteres, Gorgus Empusiae mentione facta , puerulos dulantes compescere adultiores vero , Accus & Alphitus formidine, ab otio deterrere, auctore Plutarcho de Stoic. repugn. Graeci alias vocant, Romani Manducum: de quo Iuvenalis Sat. III.

- - - personae pallentis hiatam In remio matris formidat rusticus infans.

Non migrabimus limites professionis nostrae, si Medicis, .Poetis , Oratoribus, & Historicis, locum hic concedamus inter illos, quibus in utilitatem generis humani. dc ad alias tuendos , dolo bono uti licer. iniod si enim Medicus aegroto delicato aut moroso pharmaci dulcedinem persuadeat, dissimulatio est & dolus, non malus. sed bonus; . quia studium aegroto debet restituendae potius salutis, quam vcritatem ei A a a a 3 nocia

570쪽

ss6 Dissertatio decima

nocituram Aliquis opinabatur, se vita lanctum esse, nee alimentis indigere, medicus adducebat, qui se mentiretur

mortuum,& tamen comederct: nonne melius erat. delusum

sic fuisse aegrum , quam verum audivisie Z Alphenus Varus in I. 26. D. ri Oper. liberi. decumbentes ejusmodi divites idcirco imperantes Medicorum vocat, quia illi, medicinam fastidientes, imperant aliud atque aliud genus: hi vero, si

sapiunt, ex Hippocratis praecepto, sese accommodant aegris, iratos placant, recusantibus cedunt, nec qua optimum eccelerrimum est, sed qua licet, medentur. Si quis per vim, vel sua m, medicamentum alicui infundit , ait Ulpianus l. s. D. ad L. Aquit. Aliorum testimonia passim obvia sbnr,& supra laudavimus Platonem, Xenophontem, Philonem, Quintilianum aliosque : quibus hic, velut suo loco, accedat Seneca III. de ira c. 39. Medicum Hunt , cum Regis μtiam curare debetet, nec sne ferro posset, dum tumentem mammam leniter foret, scalpellum spongia rectum induxisse. Apu.gnasset puella remedio palam admoto: eadem, quia non expectavit, dolorem tulit. Gaedam non nis decepta sanantur. Palladius Sophista lib. VI. Epid. Hipp. seere.. vis. 9. eo usque Pro cessit, ut medico non tantum mentiri, sed & mendacium pessurio firmare licere, citra haesitantiam pronunciarit: nimis large, opinor i Maximus Tyrius non minus audacter Dissert. III. Ego non Deo tantum , sed , viro bono indignum esse puto , ut occasione qualibet verum dicat. Neque enim res per se praeclara es, verum dicere, vis id cum utilitare ejus Hat, qui audit. Ita saepe Medicus aegros, Imperator exercitum , ω gubernator navigantes decipit abs3ue malo. At, inquis, vox decipiendi ingreditur definitionem doli mali, qua ratione ergo sne malo Z Audi Titum Lucretium, qui lib. I. de Rcr.

nai. ita deceptos non capi, te docebit: Sed Gluti pueris ab thia tetra med IesCum dare conantur, prius oras pocula circam

Contidiunt mellis dulci favorue liquore , ' O puerorum aetas improvida ludiscetur,

Labro

SEARCH

MENU NAVIGATION