장음표시 사용
621쪽
Legum nutrice famam sunt ingrcssi, Matthaeos, Schola. nos, Uoetios, Moreesios, Nooditos, Coccejos, Pollios, Vitriarios, Viros magnos, totidem Scaevolas& Papinianos, in quorum successurus locum Herculis cothurnos infans mihi aptare videbar. Provinciae deinceps suscipiendae varietas & dissicultas ante oculos obversabatur : neque enim Icvcs aut exigui usus res, sed Imperantium majestas , populorum libertas, Principum successiones, tituli, controversiae, foedera, pactiones; universum denique Belli dc Pacis jus f publicum & privatum, divinum dc humanum; Cum magna vigilandi, laborandi , contendendi omnes industriae
nervos necessitate, pro parte virili, mihi committebantur. Scio, ita natura comparatum esse , ut de facultatibus suis
amplius, quam in his est, multi sperent, & majora sustinere se posse existiment, quam vires patiuntur. Ego vero , mecum habitans, oneris suscipiendi gravitatem suis momentis examinavi, atque, perpentis ic subductis singulis, humeros ei impares deprehendi ; unica autem illa admiranda Dei optimi Maximi providentia me traxit in partem hanc assirmantem. Illi soli corde dc animo, a primis incunabulis , fisus sum; is per omne, quod in priore statione exegi, sexennium actioni ous meis benedixit : is etiam vocationis
hujus auctor , animos Vestros, Amplissimi Viri, inflexit;
ut me , id neque merentem neque exspectantem , ultro hoc
honore dignum habueritis ; ec animi fuerit angusti desperasse, quin idem benignus Pater faventes mihi Patronus, amicos Collegas, & sedulos Auditores, pro inexhaustata nitate sua, largiter sit conciliaturus. Vel absens autem mihi apud animum repraesentavi, inquanta Clarissimorum atque omne genus eruditissimorum Ui- Torum corona, verba mihi facienda forent: altera hinc nascebatur solicitudo, ut tale dicendi reperirem argumentum, quod ec doctis auribus vestris quodammodo satisfaceret; dc muneri, quod amplector, conveniret. Non aliud vero se
onerebat, in quo plus aut gravitatis , aut utilitatis, hoc
622쪽
praesertim tempore, ineste videretur; quam si distinctius inquirerem , cuinam potestas circa sacra in Germania , dc quousque competat 3 capitalis & ardua quaestio, olim inter ejusdem fidei cultores, inter Regnum , inquam , dc Sacerdotium, ' multa cum caede dc sanguine disceptata est inunc vero inter Protestantes & Romani pontificatus asser tores, in tertium usque saeculum ventilatur. Capitalem appellavi hanc controversiam , quia jus circa sacra ita cum pu-olico rerum omnium statu copulatum est, nemo ut de eo
dicere possit, quin de omni simul Republica loquatur. Arduam vero, cum propter studia partium, gliscentibus in. dies odiis inflammata, tum etiam propter varia judiciorum de Legibus Imperii discrimina ; quae non potuerunt non parere , in Scholis, Curiis, ipsisque adeo facris coetibus immanem perturbationem. Argumentum, opinor, neque Vestra attentione indignum,
neque a disciplinis, quas profitebor, alienum. Quod cenim ad Vos, Nobilissimi Viri, oculos converto, de jure circa sacra dicturus, facilem dc expeditam hic loci provin
clam luscipere videbar , quia plerorumque parentes sancti sismi adversus injustos dominatus, alterum Hispanicum, alis terum Romanum, magno animo, consilio dc viribus, ad libertatem conscientiae, aeternam sibi posterisque muniverunt viam, & pietatis professionem capitis periculo redemerunt. Nec Zelus Vester puriora sacra ad curam suani revocare desinit; isthoc enim consilio Urbis sumtibus erecta est, & sustentatur haec litterariae sapientiae Pharus; constituti tot Mystae probi , fideles, sancte eruditi, qui fomenta gregibus suis vera lassiciunt. Unde & Civitatem
hanc, ceu purgatae religionis columen, Dei manus tot beneficiis pigneratam tenet, ut de summa ejus erga Vos benignitate nulli dubitare possitis. Laudant Germani fortuis
nas Vestras, quod Jovis Capitolini fulmina nullius capiti
623쪽
' imminent; nullius famae, vitae & libertati sacrificulus insi. liatur , nulli, quod Divos Divasque non satis religiose coluit, invidia creatur ; nec ingratum Vobis erit audivisse, quo pacto alma Evangelii veritas in Germania sit restaurata, ejusque intemerata professo exerceatur. Ad me vero quod attinet, non metuo finium regundo
rum judicium, quasi aliorum possessiones invasurus. Iuris . Naturae & Ρublici professionem in primis aggredior , at recta ratio exercitium juris circa sacra certis cancellis definivit. quos ne Principi quidem, legibus soluto, excedere fas est. Publicum vero jus in Deris, in sacerdotibus, in magistratibus consistere, jam olim dixit Ulpianus. Is pariter ac reliqui Iurisconsulti veteres, nati melioribus annis, jus Pontificium & augurale, eadem necessitate tractarunt, qua jus civile. Scaevola, Crassus, Nerva, Trebatius, Capito, Sulpithis , aliique, vel Pontifices Maximi fuerunt, vel de religionibus . de risus divinis , de jure sacrificiorum, de sacris detestandis eommentaria scripserunt. Quin . ps' nos ut praeteream si Tertulliano causarum Patrono laudi ducitur, quod verstatem religionis Christianae adversus hererodoxos propugnavit; quanto minus mihi vitio versum iri confido, si diversas illas vicissitudines dc periculosos eventus . Vobis inaugurali hoc sermone exposuero, per quos trium reli ninn, inpositim in hunc statum est . dedum.. Melius, eredo, intum his, i pro muneris sui ratione curam gerunt divinorum i sed quia cum Iureconsultis negotium vertitur, jam diu Ius Ecclesiasticum nobilissima juris Publici portio esse coepit: publicas item pacis Passavienss, Augustanae dc Westphalicae tabulas, ordo sibi vindicavit noster, ex quo rara illa temporum s licitas Germaniae assulsit, ut sentire licuerit quod velis, &dicere quod sciatia . Ante resormationis tempora sepulta jacuit juris Publici disciplina , nec ullum buit lumen liti rarum ; sive quod incerta ejus tum ratio ; sive quod merae , Hhhh 2 adhuc a L. I. g. a. D. de Tus. , jure.
624쪽
adhuc in rerum civilium ulu tenebrae; sive deinceps quod rem ipsam tenere majores, quam periculose de ea disputare maluerunt. Fatale autem religionis dissidium multis quae-1hionibus ansam dedit, ut Staius Evangelici de jure & Imperatoris , & suo , dc Constat uuin certiores reddercntur. His itaque intentus , non molestus Vobis ero enarratione variarum, quae ad jus circa sacra pertinent, sententiarum; nec Albutii Rhetoris exemplo dicam , quicquid dici potest. Marcus Antonius de Dominis , Hugo Grotius, Hermanisnus Conringius, dc maxime Samuel Pulandorfius, scriptis in saecula ituris, rem satis prolixe excusserunt. Nec ignota Vobis reor Episcopalium, Puritanorum, Brownistarum, Independentium, Quaerorum, Erastianorum aut Presbyterianorum dogmata, quorum specimen haec ipsa Belgica tempore Leiceiterano, Paulo post vicina Britannia habuit. φ Duplex autem hominum genus Germaniae inprimis funestum fuit. Quotquot enim magnum Praesulem Romanum colunt, huic uni omnia tribuunt, tanquam Christi Vicario,& judici falli nescio sacrarum controversiarum. Imperanti bus vero adeo nihil relinquitur , ut cos jure suo optimo maximo utentes , cum Ozia Rege . ius adolendi invadere clamitent, sola tantum sivitiae facerdotalis apparitura. dc executione eorum , quae manum requirunt, ipsis addicta. 4 Alii contra in alterum extremum prolabentes Hobbcsiani, eadem Principibus circa sacra, quae circa civilia, competeis re statuunt, ideoque fas ipsis esse civium conscientiis imperare, V. Horti eder de C. B. G. s. a. L 1. e. b Re tuis. de his aliisque huc pertinentibus scriptoribus, judicium tulit II. Thomasius , in Historia contentio,is inter Imperium-Sacerdo
p. II. lib. 2. Sect. I. cap. a I. es' Sea. a. c. I 6. 4 Qua occasione eadem sententia reformatae religionis Presbyteros, in
625쪽
de Pure Imp. circa Sacra. 6srperare , hosque indicta causa , & erroris ne quidem conia victos, vi poenisque , ad duranda sua, amplectenda aliena sacra compellere : quo ipso suas ipsi conscientias sauciant, di Principes, Patriae Patrum loco , infensissimos sese subjectorum holus ostendunt. Ad leges Imperii si rem exigamus, distinctius nonnulla eXprimi potuisse , inficiari nolim:
absit autem in mentem, nedum in sermones publicos veniat , Instrumentum Pacis, discordiarum fomitem esse, illudque nasi plumbei, aut regulae cereae instar , in cujusque sententiam inflecti posse. Nondum eo perventum est ; ut de corrigendis , quae intra dc eXtra Iliacos muros peccantur, desperari debeat. Jam enim praesentibus argumentis augurari licet, a Carolo VL Sapientissimo Imperatore, M saeculi nostri Camillo, excitatum iri, quae jacent tam diuturnis
dissensionibus prostrata. Concurrant modo omnes non improbi Germaniae cives , atque aquam infundant in sacrum
hunc ignem ; ut ne dissidiorum facibus, a turbida religione accensis, solvatur Imperii compages, per se sat irregularis ;sed jugo potius omni caecussis , Primigenia libertas resti
Procul igitur an ore nostrarum partium , solo patriae Reipublicae & recti verique studio cuctus; sine felle, sine
ira, sine malevolentia, sed ea, quae conditionis nostrae ho--mine, decet. moderatione I animo item a taculi nostri con-itroversiis ac lactis singularibus. abstracto, de Iura Imperi rorisu Statuum Imperii Oirca sacra disseram, ta ne vagari cogatur oratio, tribus ea capitibus concludetur. Primo e. nim Ecclesiam non omnino statum esse ab imperio civili -separatum ostendam. Deinde universum jus circa sacra initio apud Imperatores, post apud Ordincs Imperii fuisse de
monstrabo. Postremo autem modum exercendi juris illius, ex legibus Imperii, qua potero brevitate, proponam. Dahitis veniam, Auditores, si in tam pulchro orationis argumento non ea methodo, elegantia & perspicuitate, quam
626쪽
tio postulabat , versetus fuero. Neque enim In Rhetorum
scholis educatus sum . neque lepores, calamistri, aut ora tionis eXaggeratae pompa tempori ta fortunae meae conveniebant. Morbus lite gravis & diutinus pertinax votorum meorum morator, igniculos, si qui fuerunt. eloquentiae . exstinxit. Ad Mestrae igitur humanitatis aras confugio, ut . tenuitatem meam Vinroi favore & silentio adjuvetis. : Sacrorum appellatio late patet . . nobis cultus divini ra-6Θneni in se 1 pectatam potissimum notat. Fuit illo varius ab orbe condito. Aliis quippe gentibus Deus Optimus Ma- . ximus insculpsit tantum religionem naturalem , quae ad se. licitatem in vita civili obtinendam tendit; aliis vero coeli. - tus aliquid superadditum est, quod aeterna simul hona polo licetur: saepius aut hin hac vita serumnas masis, quam sortem beatam, cxspectare jubet. Religionis naturalis primum principium est, Deum & csse, & ab eo curari res humanas. Quae notio tam universalis est, nulla ut gens unquam adeo eXtra mores legesque iuerit projecta, quae in
cam non consenseritu Deumque istum pura mente esse Cois
tendum , in eo acquiescendum, in ipsum sperandum, ec. omnia ejus iussa accurate observanda esse, habuerit persuasi iasimum. Ad haec autem luminis naturalis instrumenta, a Gentium Philosophis exculta', statim accesserat revelatio Dei specialis, protoplastis secta i quae in Ebraeorum Ecclesia liu asservata, a Christo autem Salvatore, tam scriptis Prophetarum, quam innumeris miraculis confirmata, tandemque fido Apostolorum testimonio per universum, qua late patet, terrarum orbem est promulgata et quod Evangelium, seu nova salutis formula, Veteris ec Novi Instrumenti voluminibus continetur,
' Paulus Rum e. I. E a. E is, i et f. 6. Senem epist. 9ς. Prι- mus es Deorum cultas, Dem credere: deinde reddere illis maiestatem suam; reddere bonitatem, sine qua uulla majestas es. Scire illos es, qui praesident mundo , qui aeni*ersa vi sua temperans , qui hamani ge
627쪽
Jam vero neminem vestrum dubitant arbitror quin tu ου ηges & Principes, vel ut Dei ministri, utriusque tabulae custodes ac vindices, in id instituti sint, ut ad vitam tran- uillam, in omni honestate di pietate degendam , perducantubjectos; ut bona praecipiant , mala prohibuant, non him quae pertinent ad simiotatem , sed ec ad idivinam relugionem. Hoc summi imperiti indoica exposcit: civitatuminatura suadet : divina Oracula confirmant , dc cons ς omnium quotquot , eXtra Hebraea n , fuerunt Rerum publicarum. Enimvero summi istaec est conditio, nihil ut illud effugiat, nihil exaequet , nedum saperet; sed omnia, nominatim a Deo, vel homininus in cistaenicoeuntibus nisi excepta, vasto' uo ambitu estnisectaturipi injestis Commisima e depingitur γ quia eius naturae est; ut partes: amisi subitantiam suam amittat. Una porro navis quemaddiciti iab uno gubernatore regitur , sic quicquies sub imperium cadit, imperanti subjiciamus oportet; nisi monstrum Rei. publicaerim' Republi&- velimos: quo nihil
d6 fregimini paratius' is Civitates, late , 'tesagi opis causa nyn sunt constitutae : haec enim pamiliis obtineri poterat; ex voto tamen optimarum scopus di felicitas consistit in eo, ut cives se indum virtutes omrentur, &'quantum sitis est corporiς aut fortunae bonorum
tes, stare, 'aut temporis momentum 'φ tueri ipos es. Solem profecto e mundo detrahat necesse est, qui Dei timorem e civitatibus expunxerit; neque en . a minos . confissio lenit,
hei Altissimis tenebris 'vita inmisatur r' praeiamia dc istas, remὸve vin dicem illium Dei oculum , de homine', aiumali per se 'indomito,' nihil erit immanius, ni-
628쪽
hil efferatius, nullo non scelere clam se polluet, & palam
omnia sibi licere putabit, modo superior promittat impunitatem. Q iemadmodum corpus sine anima putridum cadaver: sic Respublica sine religione colluvies quaedam prae . donum est; quorum alii per juga vagantur; atri in speluncis, ferarum more, Itabulantur; omnes, quo error ducit. sequuntur. Nec minus malum Reipublicae imminet , si anilis Deorum timor civium imbecillitatem Occupat. Inis
fanus quippe error est superstitio, ex Physicae ignorantia
plerumque exortus: amandos timet, quos Colit violat, rectam religionem in sus icionem falsitatis perducit; & vulgi animos, nunc inani metu terret, nunc ad ardua stulto consilio audenda invitat. Ne quis igitur malo exemplo felicitatem communem turbare velit, interest civitatis impietatem & superstitionem, quaeque similia naturalismi, deismi, indisserentismi, rariora pristinis, quam nostris temoribus, sunt portenta, procul eliminari, Oc contra sanctistime custodiri religionem sacrorum, propugnaculum, illud pol statis, vinculum disciplinae, omnis societatis coagulum dc Iegislationis fundamentum.
Face & viatico mihi opus foret, si ad Reges & Magistratus gentilium, qui jus circa sacra sibi vindicarunt,
excurrere iuberet: iter enim est longum, multisque praeis
stantissimis viris tritum , ncc tamen cum insigni fructu. Pagani quippe, licet ex operibus naturie ad notitiam Numinis perducti essent, totam sitam de Diis immortalibus opinionem ad rationes Reipublicae peculiares, atque retinendam in obsequio plebem accomodarunt: ut profecto mirum fuerit, si non risit aruspex Hetruscus, aruspicem cum viis
629쪽
de Pure Imp. circa Sacra. 6 I s
disset. Attamen vix mihi tempero, quin unicos Romanos. orbis quondam dominos gentemque togatam, in exemplum Vobis adducam: non quod cum aliis existimem, ex colosi se Nebucad negaris , di Bestiis quatuor Danielis, durare quartam Monarchiam, atque a vetere Romanorum imperio ad nostrum argumentum duci poste ; absiti sed quia rem puto ecth, quod gloriari ausus est Tullius, ' populum hunc, non calliditate aut robore , verum pictate & rcligione omnes nationes superasse. Ipsi Patres evectum a Deo horum imperium existimarunt, quod cordi illis esset religio, quamvis falsa; quodque summum hominis ossicium , etsi non re- ipsa, tamen proposito, tenerent. Romulus auspiciis , Numa constitutis sacris. fundamenta jecerunt civitatis. Decemviri de rebus sacris Tabulam decimam fixerunt. Populus Domitiam, Liciniam, aliasque de sacerdotiis tulit leges. Flamini plus quam trinoctium Urbe abesse, aut equo vehi permissum non fuit ; ne longius evagaretur, sacris descr-tis. Sc natus plus semel negotium Magistratibus dedit, viderent ne quid detrimenti a pcrcgrinis sacris Respublica acciperet. Iudicabant enim viri, juris divini & humani prudentissimi, nihil aeque di sibi vendae religionis esse, quam si non patrio , sed externo ritu sacrificaretur. Horum auspiciis Epicurei, divinam providentiam negantes, Urbe ejecti, tanquam injustitiae dc nequitiae Patroni. Pulsi Chaldaei dc
Sabaaii, mores antiquos Corrumpere nati : impii itidem Bacchanalium furores reorem Senatusconsulto Marciano, &Liber Pater cum mylteriis suis non Roma tantum, sed ex universa Italia abire jussus Occupata Republica ad arbitrium Principis jus illud maximum delatum cst, ut Deorum munere, summus Pontificum etiam summus hominum haberetur. oeod si autem novi Dei adsciscendi, vel repu-
De Har p. Rev. Hujus Seti Historiam prolixe describit Livius I. 39. e. ipsum
vero S tum nuper crudite restituit ,& notis illustravit Ampliss. Binch tersh. Opust. pet. 26 I.
630쪽
diandi, initio Senatus jus mansit: donec illi, firmato ma gis imperio , omnem sacro um potestatem sibi vindica
Nec aliter in spissis & Cimmeriis illis paganicae religionis
tenebris, res se habere potuit. inae enim ad beatitudinem civitatis vere & proprie facit religio, ut omnis naturalis, imperio & legibus subjacet; non ut mutationem ab his recipiat , sed ut Majestas ad eam pariter, ac ad alias viri tes , qua praemiis qua poenis, cives adstringat. Mentium Rex solus Deus est , nec cogitationis pinnas humanas p titur , qui male de Ino sentit, sed sibi. Mortalium autem perditillimis, qui nec jus, nec fas, nec divina, nec humana curant, Dei vero numen suis cupiditatibus praetendunt, ac propagandis monstris illustres fieri volunt, his, inquam, mundi faecibus non modo, ne veniant, civitate interdici sed etiam, dum ibi sunt, exilium injungi potest. Scabiosae oves sicut a caulis repelluntur, atque Arianos ut Constantinus, Nestorium Theodosius, alii alios, tentatis prius omnibus , aliorsum deportari praeceperunt: ita huc pertinent ex ipso Acheronte primatae atque inferis dignae doctrinae rnumen non esse, sed solis terroribus fingi; nctos Deos dc daemones esse colendos; religionibus sicut vestibus utendum, quaeque id genus alia, luxato in dubium vocato rectae rationis dictamine, docendo vel scribendo, contra Ie
. Memorabile decretum vetus Tertullianus refert is loloe. e. s. quo Tiberius Christum inter Deos accipere prohibitus est. Sed Dionis Cassii de Zosimi temporibus non erat sic. vide illum lib. s3. hunc M. Iv.
c. 36. de omnino Tanaq. Fabrum t. a. ep. 12.b Seriem III. de Benef. c. σ. Violatmram religionum aliubi atque aliuὼi diversa poena es, sed ubique aliqua. Hanc ob causam Athenienses Paulum, de Christo verba facientem , tanquam novo aliquo Deo, prehensum deduxerunt in Areopagum, auctore Luca in Actis c. xvii. de Plato deum unum, a majoribus non traditum, nominare tutum non existi, mavit, metu Areopagi, apud Iustinum Martyrem in Exhortat. ad gent. Adde Giot. d. I. B. ω l. a. c. ao. S. 6. Puse . de Habitu rella..