장음표시 사용
51쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIA quam erit in. manu, nisi statim nouerit quae hilabarum sit
quantitas,quae differentia Verborum, quae coagmentatio, qui pedes orationis, qui modus in eorum collocatione, quae periodi numerosa circunscriptio. Nec ista nouisse Latis est: in calamum & usum vocanda sunt. Alioquin Grunt quali thesaurus absconditus. Qui rerum cognitio vem ante didicerunt,ad orationem postea revolati,scient
id esse verum quod loquimur. Quim vellet eloqui pos-1e quod mente concipiunt i quam cuperent suas cogitationes monumento literarum committeret Tempus obstat,praeteriit opportunitas,labor inscelix territat,alio m tem trahunt negocia grauiora : quapropter studioru fructum percipere non possunt. Huc igitur incumbat pus ri,huc neruos intendant,hanc molestiam subeant,ut postea liberius gloriosiusque caetera discere & tracta repos. M sint. Hoc Cicero praecipit Sit is qui dicet aut scribet, in- stitutus liberaliter educatione doctrinas puerili. Quum
sit autem verborum ornatus duplex,unus sumplicium,alter collocatorum: simplicem primu considerent, & imitentur architectos& artifices, qui partes ante probant, quam coniungant in unum. Sciant quam varia sit natura verborum. Sunt enim pudica obscoena, nitida sordida, vsitata inusitata latina barbara , urbana agrestia, sublimia humilia,grauia leuia, propria assumpta, Vetera noua ,s
nantia exilia grandia parua,tarda volubilia, lenia aspera, integra corrupta. Est& quiddam medium interiectum, ut inter priscum & nouum , inter sonoru & tenue,inter grande & paruum,inter tardum & volubile, inter lene &asperu . Ex his obscoena relinquatur poetis epigramaticis,
52쪽
co LLOCATIONE VERB. LIB. I. 23 lyricis, mimorum & elegorum scriptoribus, satyricis, im-l dicis,ut Catulli Horatiis,Ouidiis, Martialibus, Iuvena-ibus, Apuleiis, spurcis & foedis hominibus, qui in tuunt ne sui libelli castrati esse videantur.Habeant isti pudenda virilia atque muliebria; perfricent frontem, abii ciant pudorem : stupra, adulteria, probra, libidines v nereas etiam prodigiosas suis verbis efferant. Nihilo v recundius agant quam leno , quam meretri X , quam cynoedus, quam flagitiosissimus homo de impudentissimus Inquinent Musas castissimas nefaria turpitudine verborum , scortatorum quam scriptorum similiores: dicant
hae more improborum,Verba non putent. Reiicianth nestorum consuetudinem,sentiant cum impura colluuione stupratorum , & putida verba tandem cum subolenti flagitio dicant. Quintiliani. sententiam de verbis, reue- ,, reantur honestiores. Sed ne inornata sunt quidem, inquit, ., nisi cum sunt infra rei de qua loquendum est, dignitatem, ., exceps si obscoena nudis nominibus enuncientur. Quod ., Viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox vl- ., la natura turpis, & siqua est rei deformitas, alia quoque., appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilo is minus perueniat. Ego Romani pudoris more contentus, is ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo Quintilianus haec sanctissime. Subobscoena non modo non collocabit in oratione verecundus & ingenuus puer,
sed ne leget quidem scriptores impudicos, quoniam In rum sanctitas hac meretricia disciplina praestantior est. Le gelista postea vir factus, doctrinaque seueriore confirmatus : quanquam & illis tum omnino carere potest, ita
53쪽
DE ELECTIONE, ΕΤ ORATORIA tanta honestissimorum copia . Quid si turpia aliquando
venient in caussam Vtetur ea arte, qua Cicero tertia in
ν Verrem Itaque primum illum actum istius vitae turpissi- mum &flagitiosissimum praetermittam. Nil a me de pue- ritiae suae flagitiis peccatisque audiet, nihil ex illa impura adolescentia sua,quae qualis fuerit,aut meministis, aut ex - eo quem sui simillimum produxit, recognoscere pote- stis. Omnia praeteribo quae mihi turpia dictu videbuntur: neq; solum quid istum audire, verum etiam quid me de- ccat dicere, considerabo. Vos quaeso date hoc & conce-. dite pudori meo, vi aliquam partem de istius impuden ., tia reticere possim. Omne illud tempus quod fuit ant quam iste ad magistratus Remque publicam accessit, ha-
, beat per me solutum ac liberum: sileatur de nocturnis eius ., bacchationibus ac vigiliis. Lenonum, aleatorum, perdu- ., ctorum nulla mentio fiat. Damna, dedecora, quae res pa .i tris eius,aetas ipsius pertulit, praetereantur. Lucretur indi- ., cia Veteris infamiae,patiatur eius vita reliqua me Planc tan-- tam iacturam criminum facere. Videsne quid sisnificeti sentis quid hoc schemate assequatur 3 Decorum 1eruat in ' persona sua, aduersarium grauius loedit,ci si rem omnem detegeret. Similem quoque pudorem retinent heroici poetae,ut Virgilius in octavo,
., Optatos dedit amplexus,placidumque petiuit., Coniugis infusus gremio per membra toporem. Quinetiam idem verecundus est in venere bestiarum, quum dicit haec tertio Mi Hoc faciunt,nimio ne luxu obtusior usus
54쪽
COLLOCAΤIONE VERB. L IB. I. 2 14M Sit genitali arvo,& sulcos oblimet inertes, ., Sed rapiat sitiens venerem,interiusque recondat. Quintiliano similis pudentia non defuit, ut in istis,Iam si minor in eligendis custodum & praeceptorum moribus,, fuit cura, pudet dicere in quae probra nefandi homines ., isto caedendi iure abutantur,quam det aliis quoque non- ., nunquam occasionem hic miserorum metus. Non mo- .. rabor in parte hac. nimium est quod intelligitur. Pueri liberaliter educati, &pene infantes puellae hunc ruboris colorem seruant in loquendo : Quid faciet natu maior disciplinis liberalibus excultus, quem potissimum commendat grauitas & verecundia Z Αd turpia contegenda
seruit transsatio,quam graeci Vocant, Vt aruum genitale pro vulva.& ακα--σ,hoc est reticentia, ut, Nimium est quod intelligitur.& suppressio verbi, quae dicti
., Nouimus & qui te dc συ δεώ,Vt, in ., - Rapiat sitiens venerem.& αM.mi. id est alia oratio,& continua transatio,vt, ., -Sulcos oblimet inertes.& κατα θηει quod est abuso,ut in hoc Persiano,., Patrici immeiat vulvae. abutitur verbo immeiat, quia nullum rei de qua ag tur , proprium est: satyricam tamen non effugit obsto nitatem.
55쪽
ordida sicut obscoena recipiunt ii qui vi
lem & abiectam materiam tractant,ut Martialis, Si memini, fuerat tibi quattuor Aelia detes, Expuit una duos tussis,& una duos. Ventris onus posito nec te pudet excipis auro, Basse bibis vitro,carius ergo cacas. Persius 'Hic,inquis,veto quisquam faxit oletum. Pinge duos angues. Pueri,sacer est locus,extra
At si unctus cesses,& figas in cute solem, Est prope te ignotus,cubito qui tangat,& acre
Despuat in mores,penemque arcanaque lumbi Runcantem,populo marcentes pandere vulvas.
Tu quum maxillis balanatum gausape pectas, Inguinibus quare detonsus gurgulio extat Quinque palaestritae licet haec plantaria vellant, Elixasque nates labefactent sorcipe adunca, Non tamen ista filix ullo mansuescit aratro. Foeda sunt, Expuit,Cacas,olet una,Melite, Arcana lumbi, Runcantem penem, Vellant plantaria pilorum , Nates. Transtata sunt quidem , Arcana lumbi, Runcantem p nem,Vellant plataria:sed & aliquado metaphora sordet, ut, Iuppiter nive conspuit Alpes. Castrata morte Aphri cani Resp. Stercus curiae Glaucia. Persecuisti Reip. vomicas. Emunxi pecunia senes. Inter sordentia numerabos licet enim docenti latrinas, matelliones,culum, podice, sterquilinium,scaphia,fimum, lotiu,merdam,ructu, eructare,vomere,pedere,aluum, aqualiculum, vesicam, pus,
56쪽
c o L LOCATIONE VERB. II S. I. ες pediculu,p'licem, cimice,putere,cauponari,iutu. Quintilianus inter sordida ponit Sarracu, Pusione, Rustione: quae humilia,no sordida appellabo. Statuendu enim disi crimen est inter obstoena , sordida de humilia, nequa sit in docendo colasio & ambiguitas. In carmine Persiano Marcetes vulvae, verbum dicatur obstoenu: Nates, sordidum : Gausape pro barba, humile & abiectum. Obscoe num,sordidum est: non quicquid sordidum , semper est obscoenum. Ista confunduntur interdum,scio,sed doceti finiendum est quo quicque vocabulo proprie fgnificet. Ex iis quae foeda lutulenta4 sunt, nescio quomodo, aliis
alia sunt acceptiora,vt vomere quam cacare, Vrina quam meiere,ructare quam pedere,iu tu quam putere. Quanto ad uniuersum genus propius accedui, tanto mihi videntur usitatiora. Sordidis utuntur medici adducti quadam necessitate, Item rei rusticie explanatores, ut quid velint, . propriis nominibus exponant, Bucolici poetae raro, Lyrici nonnunquam , Satyrici oc epigrammatices plus fatis. . Heroici de oratores non eo deiiciunt maiestatem ac dignitatem orationis, ut opus honestum de nitidum inquinent foeditate male olentium verboru. Quam mihi seruabit honestatem , qui bene componendi gloria ductus, verecunda de nitida leget. Nihil est omnino quod magis oratione abiiciat, quam sordes & obscoenitas. hinc illud in Quintiliani Nec sordidis unquam in oratione erudita lo- cus. Caeleste quiddam ac diuinum est oratio bene costi tuta, quam spurcitia dc verborum proluuione contaminare nefariu duco. Indulgeant sibi qui praua licentia gestiunt, oc impuris hominum moribus destinant suos la-
57쪽
bores. In oratione iuuenili,scut in aetate,vere diam,pudorem , honestatem,& illud ἐριχον ad naturam & ad mores & ad omnem vitae consuetudinem accommodatum, seruari oportere iudico. In habendo verborum delectu, scut militum,non est omnis aetas,aut lingua,aut coditio, aut natura conscribenda . Nec enim miles aetate fractus, nec obscoenus, nec barbarus, nec lutulentus inter honestos ciues bene audit. De verbis inusitatis. Cap.
Raeterea inusitata verba & insolentia esse sugienda monstrauit ignominia Sisennae. C. Ruscius accusabat Chirtilium , Sisenna de sendens dixit quaeda eius sputatilica crimina Tum C. Rustius, Circunuenior,inquit,iudices, nisi subuenitis. Sisenna,quid dicas,nescio: metuo insidias. sputatilica quid est hoc isputa quid sit scio,tilica nescio. Maximi risus. sed ille tamen recte loqui putabat esse inusitate loqui. Haec Cicero in Bruto . qui no semel praecipit, vi ve bis usitatis illustremus orationem,propterea quod in sitata sunt obscura,obscuritas autem est sui ait ) in oratione ciuili vitium vel maximum. Quid enim attinet dicere, sit nolis intelligi 3 Ad quid est oratior Ad obiiciedas te nebras , an ad explicanda sensa mentis Z Vt autem animi conceptus explanabit id quod ipsum lumine interpretationis eget 3 Si summa virtus orationis est claritas, ut est, summum profecto vitium erit σκοτίζω. Et si oratoris officium est docere & explicare controuersiam,huic rei co-traria
58쪽
cOLLOCATIONE VERB. L I B. I. xstraria sunt verba inusitata & inaudita:& si denique quato
quis eloquentior, tanto dilucidior est : certe quanto quis indoctior, tanto obscurior. Praeseramus igitur lucem tonebris,diem nocti, serenitatem nubilo caelo, & ut priscorum glandes repertis frugibus, sic & eorum verba, melioribus inuentis, missa faciamus. Caesari credamus ingenii., acerrimi viro, verbum insolens & antiquatum tanquam ., scopulum esse fugiendum . Imitemur eloquii parentem M. Tullium,cuius oratio verbis usitatissimis expressa,qui Romane loqui debeamus,ostendit. Egregiam vero dc eximiam laudem refert,qui obliterata multisq; seculis oblita refert in usum, & cum praesentibus quasi cu matre Euandri loquitur,sorte quod pauci imperitiores dictitant illud, Tanto melior,ne ego quidem intellexi. Aliter visum est Ciceroni in hac re iudici vel optimo,qui in oratione pro Cluentio Cepasium ridet, quod ex tam multis auditoribus nemo quid ille sibi vellet, intelligeret. Hoc viti uniselet iis accidere,qui verba in medio posita respuunt,trita & usitata aspernantur, communia dc omnibus aperta pro vitiosis habent,venantur abstrusa, laudant insueta, optima censent quae paucis aut nemini sunt cognita. Relictis omnibus orationis insignibus, duo summa flagitia committunt,in quibus eloquentiae fructum ignari rerum esse putant: verba prisca locat,temere permiscent omnem loquendi consuetudinem. Hoc autem prodigiosum dicendi genus adsciscunt in umbra ac in octo,quum ad ingeniorum ostentationem ignotissima quaeq; proserunt in
medium,ut plura legisse, plura didicisse videantur. Vulgi
sequuntur opinionem, cui ignota & incomprehensa as ' i'. d ii
59쪽
mirationi, nota & conclusa contemptui sunt. Lectitant Ennii vetii culos apud Ciceronem,apud Aulum Gellium,& Nonium Marcellum. Passim colligunt quae venosus Accius,& verrucosus Pacuvius antique dixit. Plautina de Lucretiana reserunt in enchiridium, ut cum sit usus, expromant. Perlegunt scriptores ineptissimos,qui Chaldaea Hebraea, Persica Macedonica, Graeca Latina, barbara peregrina,nota ignota, pura & impura confundunt, tametsi nullius omnino linguae docti peritis sunt. Ex illis Oliciunt asperam cum Persio dicam) loquendi sartaginem. Plurimi enim ridicule docti extiterunt hoc seculo pro-Ximo, quorum laus omnis orto lumine bonarum literarum adumbrata est . Horum periculo sapiant intacti, de dum exercentur apud magistros, nunquam inusitate loquantur. Non omnibus omnia licet. Pueros usitatis assuescere,prisca notare volo. Quum aberit ignorantiae suspicio,co cedam ut prisca de inusitata liberius usurpent, quibus loco positis grandior atque antiquior videtur oratio.., De quo sic Tullius de oratore libro tertio' Inusitata sunt ., prisca sere ac vetusta,& ab usu cottidiani sermonis iamdiu in intermissa , quae sunt poetarum licentiae liberiora, quam ,, nostra,sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum M aliquod verbum dignitatem. Neque enim illud fugerimis dicere ut Caelius, Qua tempestate Poenus in Italiam venit.., Nec prolem, aut sobolem, aut effari, aut nuncupari, aut, ., ut tu soles Catule,non rebar, aut opinabar, & alia multa, is quibus loco positis,grandior atque antiquior oratio saeperi videri solet. Ad quod alludens Quintilianus haec, Verbam a vetustate repetita,non solum magnos assertores habent,
60쪽
cOLLOCATIONE V E R B. LIB. I. Στ sed etiam afferunt orationi maiestatem aliquam,non sine .. delectatione. Nam dc authoritate antiquitatis habent, oc., quia intermissa sunt,gratiam nouitati similem parant.Sed Opus est modo,ut neque crebra sint haec, neque manis is sta:quia nihil est odiosius affectatione:nec utique ab ult ., mis & iam obliteratis repetita temporibus, qualia sunt toper& antigerio,& exantiare,& prosapia. Pauca asper sit operi Virgilius' l. Iala l . Caelicolae magni,quianam sententia vobis N. V
.. Igneus est olli vigor,& caelestis origo. ., Tros Rutulusve suat- εν Vnam ex virginibus sociis sacraque caterua. . Compellabat R. Haec effatus,equum in medios moriturus & ipse
a Vt rebare,Venus nec te sententia fallit)., Troianas sustentat opes ... -Pulchra faciat te prole parentem. iPrisca sunt,quianam,olli,suat,compellabat,effatus, rebare,prole:quibus & similibus antiquius fit di grandius horoicum poema. Τalia quaedam vir impense doctus in re graui,seuera, tristi,non indecore si modo raro ὶ ponet. Nec enim omnes,nec in omnibus locis, nec semper, nec omnia decent:&hoc nostrum secutu fastidit omnia quae Ciceronis authoritate defendi nequeunt, quem antiquitatis huius admodum parcum fuisse constat. Iam quis se rei haecropuliscere pro ditescerer Pauperauit pro paupς'. d iii