Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 연설

231쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

plitudinemque tribuerunt. Primum a Cicerone dicitur aut acutum, aut tenue,aut enucleatu,aut subtile, aut pres.sum,aut callidum,aut summissum, aut humile, aut gracile. Alterum aut interiectum, aut intermedium, aut suave, aut temperatum,aut mediocre,aut aequabile. Aliud grandiloquum,amplum,graue,Vehemens,acre, robustum, a dens,copiosum .Hanc tripertitam sorinarum diuisionem rerum ipsa ruin natura monstrauit. Omnia quae dicenda subiiciuntur oratori, aut sublimia aut humilia, aut inte

media sint necesse est. Vt id confirmetur, quod satis per se constat: nulla opus est dem 5stratione. Quum autem verba & eloquendi genera rebus aptari debeant, & elo

cutionem citra rerum decorum contemnat orator, tot

syloru species esse,quot rerum dicendarum genera sunt,

Oportet. Praeterea ratio sonorum quibus omnis accommodatur actio,ireis statuendos esse characteres aperte diacentibus ostendit. Nam quum voces aliae sint graues, aliae acutae,aliae temperatae,non deceat acria & acuta pronunciare summitta, summissa peracute, media vel abiecte vel

elate. Ne caenim sensus patitur Voces a compositione, co- positionem a materia aissentire. Quamobre summissioni vocis rerum tenuitatem,clamori magnitudinem, mediocritati temperatiam accommodatest ars eloquendi:& tot orationum , quot erant sonorum,statuit figuras. Deinde videbantur inter oratores, qui non ita longe vulgus &rerum gracilitate, & verborum trita consuetudine sup rarent: & alii contra , qui dignitate sententiarum,& grauium maiestate verborum , communem disertorum eloquentiam longo interuallo praecederent:&alii multi,qui medium

232쪽

co LLOCATIONE VERB. LIB. II. ris medium quoddam teneret iter,illis ornatiores, his autem summissiores. Ex quibus omnibus facile deprehesum est quot duce natura florerent omnino genera dicendi. Ad haec,quum extrema duo certum & definitu cepissient locum,media autem essent incerta oc infinita, quum s g nera pauca costitui oporteret, ad docendu nihil fuit nesmelius neque certius, quam ut fit in quantitate finita in sic facere duos fines,& medium:& quae proxima finibus eo sent,ad fines referre: quae medio vero,ad medium reducere. Positae sint ergo nobis tres figurae formaeq; dicendi,humilis,media,sublimis:& ad singulas exprimedas ex ordine sermo coseratur, si prius satisfecerimus iis,qui plures esse elocutionu species arbitratur. Enumerant scriptionu mille formas,in quibus sunt epistolae tam variae,q quae tabellis comitti solet, panegyrici, laudationes, deliberationes, conciones,causse iudiciariis,annales,historiae fabulae,apologi,apophthegmata,annotationes,cometarit,interpretationes,artium liberaliu & illiberalium descriptiones, comoediar,tragoediae, mimi, satyrie, bucolica,georgica, epigrammata , epitaphia,naeniae,elegi,argumenta,syluae,od heroica, & alia carmina generis diuersi. Contendunt tot tantasque res tribus illis figuris haud posse comprehendi, singulis earu propria quanda ratione conuenire,qua qui dem absente nomen suum retinere non possint. Confimmant esse totidem vel dicendi vel scribendi species, quot fuerunt aut sunt idonei scriptores. Omnes cerie quidem probari, nec duos unquam per omnia similes inueniri. Haec si vera sunt,ut sunt, manifesto colligi plures esse characteres, quam vulgus imperitoru existimet. Veru quidep .

233쪽

DE ELECTIONE, ΕΤ ORATORIA

loquuntur, varias esse materias & carminibus,& orationibus, & neminem unquam scribendo alteri cuiqua similem fuisse:sed hoc non efficit illam rerum multitudinem in tria genera cadere non posse. Innumerabiliu reru pauca genera sint,vi aquarum sontes.Singuloru,uti scriptorum spartes imas intelligo nulla conditur ars, quonia ars est comunium ut generum atq; formarum. Partes singulae referuntur ad sensum , di norma communiti diriguntur, hoc est, notione generis & formae iudicantur. Singulis scriptoribus aliquid est peculiare,quod non a disciplina, sed ab ingeniorum varietate proficiscitur. An iccirco innumerabilia styloru genera persequemur t Num quod ora hominu diuersa sunt, infinitas illorum species distinguimust Num equorum Num animantium caeterorum talia quae dicuntur in L βουκοπα,species no immutat. Quod si poetarum materiae dehornamenta plurimum differunt, si oratio soluta in rebus de verbis multas habet facies , se teamur esse multas species scriptionum,quae ex trium generum cognitione, quid habeant commune, quid autem proprium,usu & exercitatione patefiunt. Si omnia ina dentur arti, nullus erit scribendi discendique modus. In artem redigantur illa unde caetera minimo negocio interuligi iudicarique possint. t i

. De humili stylo. Cap. is. Rimum videndu quod sit gracile de tenue fi

tu orationis. Et quoniam oratio constat reb

& verbis, de primas habent subiectae res, sine quibus inanis est di inutilis verbore copo stitio

234쪽

EOLLOCATIONE VERsT LIB. II Itio,dicendum principio quae sententiae humili ornatu vostiantur ab iis qui non omnia eodem modo subtiliter,sed

grandia elate, media temperate, parua tenuiter dicunt. Qui perpetuo terit unam eademque viam, dc in uno ge nere gracili versatur, non est is contemnendus orator,

non magis quam Lysias scriptor subtilis, dc alii permulti:sed maior est ille qui se in rerum formas dicendo trans

mutare potest, & sententiis imparibus imparem ornatum ., circundare. Gracili filo texutur partitiones,ut haec, Osten- ,, dam primo caussam non suisse cura praetore postulares ut ν, bona P. Quintii possideres, deinde ex edicto te possidere non potu isse, postremo non possedisse. Eadem textu -xa definitiones aut descriptiones, ut quae sequuntur',, Noone, si verbum sequi volumus, hoc intelligamus ne- ν cesse est, eum detrudi, cui manus afferantur Necesse est ν, inquam , si ad verbum rem volumus attingere, ne mi ii nem statu detrusum, qui non adhibita vi,manu demotus, o & actus praeceps intelligatur. Deiectus vero qui potesto esse quisquam, nisi in inferiorem locum desuperiore mo i , tus 3 Quid est enim tumultus, nisi perturbatio tanta, Vt v non maior timor oriaturi Descriptionibus adde exposi- tiones earum , qualis est haec: Maiores nostri tumultum Italicum , quod erat domesticus: tumultum Gallicum, , quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum tumultum ν nominabant. Huc reser interpretationes edictorum, testi moniorum,leguin,epistol rum,dc id genus reru. Ad eandem tenuitatem reserui ut distinctiones,ut ea qua ascripsi

,, mus. Aliud est iudicium,aliud est arbitrium. Iudicium esto peςuniae sertae, arbitrium incertae. Ad iudicium hoc mo- . I pii

235쪽

A do venimus,ut totam litem aut obtineamus, aut amitta- δε mus. Ad arbitrium hoc animo adimus,ut neq; nihil,neque is tantum quantum postulauimus,cosequamur. Eodem o natu vestiuntur colloquia, & leuium rerum narrationes.

is Age vero,quae erat aut qualis quaestior Heus ubi Ruscio M ubi Cascar Clodius insidias secit Milonit Fecit Certa crux.- Nullas fecit Sperata libertas. Quid hac quaestione ce lius 3 Illud colloquium, haec rei leuioris narratio. Milo M autem quum in lenatu fuisset eo die quoad senatus di-

missus est, domum venit, calceos & vestimenta mutauit.., Paulisper dum se uxor ut fit) comparat, commoratus est. In leuibus narrationibus fere sunt ea,quae iocatur. Quum is autem ver esse coeperat s cuius initium iste non a Fau se nio,neque ab aliquo astro notabat, sed quum rosam videis rat, tunc incipere ver arbitrabatur) dabat se labori, atque δε itineribus,in quibus usque eo se praebebat patientem, atq;

is impigrum, ut eum nemo unquam in equo sedentem vi

deret. Nam sui mos suit Bithyniae regibus in lectica octos A ro ferebatur,in qua puluinus erat perlucidus Melitensi r A sa farctus. Ipse autem coronam habebat unam in capite, is alteram in collo, reticulum si ad nares sibi apponebat is A nuissimo lino,minutis maculis,plenu rosae. Narrationes eius rei in qua maxime caussa versatur, quae res nili aperte demonstrata fuerit, officiet caussae vel plurimum, a Cicerone oratione tenui solet explicari: ut prima narratio pro Sexto Roscio. Quas igitur numerauimus partitiones,d finitiones,descriptiones, distinctiones, narrationes, confabulationes personarum, ideo potius gracilitate gaudent,

quod nihil aliud volunt,quam pure & dilucide & usitato

sermone

236쪽

COLLOCATIONE VERB. LIB. II. iis sermone monstrari. In quo genere sunt argumenta subtilia, quae acute colligunt, clamores & tragoedias non

excitanto Quid stultius esset illo, qui relicto probandi

more,longam & subtilem argumentationis continuationem grandi vestiret oration et Id neque dialectici veri,n que eloquentiae principes committunt, ut acumen disse rendi , & rationum abstrusam minutamque naturam, lenocinio verborum molliant,& carnem candidam malint quam neruos & ossa. Pugnant acriter,& ab usitato more,, disputandi non recedunt, ut hic Cicero' Patrem occidit ,, Sextus Roscius. qui homo adolescentulus corruptus,&M ab hominibus nequam inductust annos natus magis qua- ,, draginta 3 vetus videlicet sicarius rhomo audax,& saepe in ,, caede versatus At hoc ab accusatore ne dici quide audistis.&c. Nihil refert confirmationem an resutationem intelligas, si modo teneas alias argumentationes fieri magis ad probandum , alias autem ad mouendum: illas esse tenues, has vero graues & ardenteis. Nequis autem putet

esse dissentaneum & absurdu, in caussa graui atque sub limi partes inueniri humiles & leues, id efficit earum

rerum quae dicuntur,impar & inaequalis ratio,quae subinde stylum mutaret,si aut ars, aut artis optimus imitator haberet orationem. Quod si Trapezuntius intelleximet, nunquam pronunciasset, omnes M. Tullii dictiones amduas ac sublimes videri. Sunt enim causi e totae graciles,

ut pro Quintio de societate,pro Cecinna de sun do , pro

Roscio Comoedo de debito. Uenerant in quaestione paruae res, & indignae summis eloquentiae viribus. Quum fama &caput saluum est,res familiaris aliqua ex parte ve-

237쪽

DE ELECTIONE, ET ORATOR A

nit in discrimen, multo magis decet callide & enucleate dicere, si tonitrua Periclis in re leui concitare . In omni oratione quaedam figurae sunt, quae multo melius tenuiter ac preste dicuntur,quam grauiter&elate, ut extenua-M tio sui Verum ita seres habet ut ego,qui nes usu satis, Seo ingenio parum possum,cum patrono disertissimo cop

M rer. Extenuatio alterius ridicula' No quo ei deesset inge-M niu, nam neq; parum facetus scurra Sextus Ninitus,neque M inhumanus praeco est unqua existimatus. Dissimulatio sim ne amarore 'Saepe ut fit)quu ipse te confirmasses, quu st M tuisses de pecunia mentione facere, quia paratus medita- tusq; venisses, homo timidus virginali verecundia subito M ipse te retinebas, excidebat repente oratio: quum cuperes M appellare,non audebas,ne inuitus audiret. Id erat profe--cto. Ridet Naevium impudentem.Subiectio Appellandi Ptempus non erat Θ at tecum anno plus vixit. In Gallia agili non potuitrat in prouincia ius dicebatur, de Romae iud Macia fiebant. Interrogationes minutae, non illae graues atq; M acerbae' Quid enim nunc agit Sextus Naeuius t qua de re,, cotro uertia eth quod est hoc iudicium, in quo iam bien-M niu versamur i quid negocii gerit, in quo ille tot & tales

M viros defatigatZSummissae altercationes' Pecuniam petit.., Nunc deniq; Z Verutamen petitZaudiamus. De rationibus & cotrouersiis societatis vult diiudicarii Sero. verum ali-πι quando tamenicocedamus. Trasitus ad docilitate copiis ratus Docui quod primu pollicitus sena C. Aquili, causis iam omnino cur postularet,no fuisse, quod nes pecuniari debebatur:&si maxime deberetur, commissum nihil esse' quare ad ista ratione perueniretur. Attede nuc ex edicto praetoris

238쪽

cOLLOCATIONE VERBO L I B. II. i ras , praetoris bona P. Quintii possidere nullo modo potuisse. ., Attentionis petitio Q od abs te C. Aquili,& a vobis qui ,, adestis in consilio, quaelo ut diligenter attendatis. Iocus o,, hominem fortunatum, qui ei uitia odi nuncios, seu potius,i pegasos habeat. Acutae ac tenues sere sunt dicacitates &facetiae . Fictiones leuitim personarum, ut fratris Clodiae ,, Quid tumultuaris soror r quid insanisi quid clamore exo fa & verbis paruam rem magnam facis Vicinum adole-M scentulum aspexisti, candor huius te,& proceritas, vultus Vi oculiq; perpulerui. Saepius videre voluisti, fuisti nonnun- ,, quam in iisdem hortis visa nobilis mulier. Illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis deuinctumo non potes. E Cicerone sumito quae sequuntur. Ingressus, , ad parandum' Atque ut facilius intelligere possitis Iudices,, ea quae facta sunt, indigniora esse, quam haec quae dicimus,

,, ab initio res quemadmodum gesta sit, vobis exponemus. Distributio, Tres sunt res, quatum ego existimare possum, , , quae obstent hoc tempore Sexto Roscio, crimen, aduersa-- riorum de potentia,& audacia. Criminis confictionem a

cusator Erucius suscepit, audaciae partes Roscii sibi po-- poscerunt: Chrysogonus autem is, qui plurimum potest,

M potentia pugnat. Blanda reprehcsio Queso Eruci, ut hocis in bonam partem accipias, non enim exprobrandi caussa, is sed commonendi gratia dicam. Si tibi fortuna non dedit, Vt patre certo nascerere, ex quo intelligere posses qui aniis mus patrius in liberos esset, at natura certe dedit,ut huma nitatis non parum haberes. Significatio leuitatis Nam illa H opinor tu quoque concedis leuia esse atque inepta' Con-

ν uiuia cum patre no inibat, quippe qui ne in . oppidii qui-

239쪽

DE ELECTIONE, ET ORAΤORIA dem nisi perrard veniret. Domum suam istum non sese

,, quisquam Vocabat. Nec mirum,' ut neque in urbe viveret, is neque rure vocaturus esset. Verum haec quoque tu intelis ligis esse nugatoria. Secura cocessio. Esto,causi am proserreis non potes: tametsi statim vicisse debeo,tamen de meo iure δε decedam, & tibi quod in alia caussa non concederem, in ., hac concedam,fretus huius innocentia. Vereor ne in numerandis tam multis figuris sim molestus. Ex his quas diximus, alias generis eiusde intelligere promptu est. Qui quid humile est ita,ut neque dignitate sententiae praecellat,

neque compositam & ornatam elocutionem magnopere delideret,neq; clamores velit, neq; vehemetes impetus,sed

sit fere e sermone populari,& ea ratione tu sentiendi,tum loquendi,quam videmus in grauioribus coemoediis: in eam formam de qua nunc agitur, optimo iure includendum puto. si tota caussa proposita sit eiusmodi,ut de finibus regundis,de stillicidiis,de seruitute praedioru, tota subtiliter agenda. si pars a parte dissentiat,aliter & aliter exponeda. Vna cum re verba de figurae & compositio crescunt. De elocutione tenui. Caput. iv. VM MISSUS orator cosuetudinem imitatur,& ab indisertis re plus quam opinione differt. Illi sermo purus est,& emendatus,non ita foedus de enormis, ut ad barbarismum so- oecismum s deueniat. Est enim flagitium quoddam barbare loqui, & indignum viro liberaliter instituto. Quod, qui affectat,ut quasi familiares esse videantur,ex oratorum

numero

240쪽

co LLOCATIONE VERB. LIB. II. ri numero sua se voluntate eximunt. Ex illis verborum generibus, quae priorx libro in ordines descripsimus, ut quuopus esset, in usum vocarentur, assumit latina, quoniam frustra petuntur ornamenta prodigiosae linguae, quae primis ingressibus omnium disciplinaru sit exclusa. λslumit humilia multa, nempe quibus ad explicanda rem tenuem in hominum coetu citra deformitate possit uti. Vrbani esse debent,& ingenui moris,no illius rusticanae vastitatis,quae ab humanitate semota est. Deligit pudica, nitida, usitata, propria. Priscis & nouis utitur raro. Illa ad grandiloquentiam,haec ad suauitatem potius accommodantur. Saepius exilia quam sonantia,parua quam gradia, volubilia quam tarda,lenia quam aspera inducit. Nunc integris,nunc concisis agit,ut usitata loquendi cosuetudo persuadet. Id quo,, facilius rudes intelligat,agemus exemplo. Operaeprecium ,, erat,si animaduertistis Iudices, negligentiam eius in accu- ,, sando considerare. Credo quum vidisset qui homines in

,, hisce subselliis sederent, quaesiisse, num ille aut ille de-

,, sensurus esset: de me ne suspicatum quidem , quod antea ,, caussam publicam nullam dixerim. Postquam inuenit no,, minem eorum qui possunt & solent,ita negliges esse coe- ,, pit, Vt quum in mentem veniret ei, resideret, deinde spa-

,, claretur,nonnunquam etiam puerum vocaret, credo cuim coenam imperaret,prorsus ut vestro consessu & hoc con-

., uentu pro summa solitudine abuteretur. Audis hic puram& inaffectatam loquendi consuetudinem,sermone populi tersiorem,summa grauitate multo summissorem,verba nec impudica, nec sordida, nec inusitata, nec impropria, nec strepentia grauiter, nec incedentia superbe, nec tarde

SEARCH

MENU NAVIGATION