De sectis et philosophia iurisconsultorum opuscula 1. Chr. Ott. a Boeckelen de divers. familiis ... 2. Io. Philippi Slevogtii progr. de philosophia papiniani ... collegit recognovit et præfatione De Elogiis Ictorum ... Gottlieb Slevogtius D. ..

발행: 1724년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 로마

221쪽

1o1 De Stoica Veterum Iciorum aetate animadvertit, ad ducentas octo & octoginta sectas facillime perveniri posse Hippobolus in libro desectis novem numeravit , Ammonius septem. Quatuor autem in primis: Academica, peripatetica, Stoica &Epicurea, ab antiquo fuerunt celebratae, quae in suis sapientiae officinis mentes hominum ad propria decreta, sive singularum dogmata

scholarum contraxerunt. Ad harum auctores & principes omnis sensim potestas doctrinarum delata est,nec tam rectae rationi,quam interpretandae, colorandae, saepe etiam con-

vitiis vindicandae, cujusque Doctorum sententiar, fuit incubatum. Cum itaque de Philosophia Iurisconsultorum apud Romanos quaerimus, ante Omnia sectam, quae primum in Urbe caput extulit, quae plurimum ibi va Iuit, quaeque formae & ingenio Reipublicae fuit convenientior, investigemus oportet. Nemo vestrum nescit, militarem fuistis Rempubl. Romanam, cui nil magis in votis, quam sines Vrbis propagare, Vicinos, remotos, hostes atque amicos bello lacessere, Seper totum terrarum Orbem victricia arma circumferre. Sero hac propter, & non nisi

i per gradus, Philosophiae cultus ad eam est admissius. Plane sub Regibus hunc qui quaesi rit, is frustra erit. Romulus quidem & Re-

222쪽

philosophia. 2o ἶmus omni liberali disciplina Gabiis erant inastituti: Numa Pompilius sapientiae laudo cla ruit: Servius Tullius quinquaginta de contractibus&delictis rogavit leges, e Philosophiae sontibus petitas. At apud populum nullus studiis, nullus otio Philosophico erat

locus: rustici, pastores, perditi ac facinorosi ad Asylum confugientes, quemadmodum inter arma& serrum erant nati, sic ad subita belli externi & intestini excubabant. Tam quinio Superbo regnante Pythagorae disciplina per eam Italiae partem, quae Gracia Magna dicta est, excelluit, & haud vana conjectura in Urbem vicinam penetravit: verum Patricius dum opprimit plebem, dum plebs secedit,&sacrosanctos sibi Magistratus creat, dum fames & pestilentia grassantur, amplis-ssima haec bene vivendi disciplina actis radicibus haerere non potuit. Mars & horrida virtus omnia obtinebant. Trecentesimo dein post Vrbem conditam anno Decemvirales leges, auctore Hermodoro Philosopho, de lare Solonis, Lycurgi & praestantissimorum quorumvis Sapientum,petitae,& in tabulis eboreis pro Rostris propositae sunt, quae propter suam aequitatem & auctoritatis pondus, non universam modo sapientiam continere , sed omnium Philosophorum bibliothecas

223쪽

ro 4 De Stoica Veterum JGorum thecas superare videbantur. Neque tamen per has Philosophiae simul praecepta innotuerunt Romanis: sontes acceperant & semina omnis publici & privati juris: at usum illius& rationem, qua quisque jus suum persequeretur, ignorabant. Livius & Dionysius tabernas tantum hac aetate memorant, in quibus Grammatistae legere & scribere, non ultra docuerunt. Viderat Vrbs jam ante, fateor, multos cives gloria praestantes, quos enumero Philosophorum expungere nefas: at

vita illi,non scriptis, factis, non dictis, moribus, non sermonibus, sunt philosophati. Justitiam, fidem, pietatem & omnem denique Virtutem,coluerunt Horatii, Scaevolae, Cincinnati, Camilli, Curii & Fabricii ; jacuit tamen Philosophia, nec ullum habuit lumen Iitterarum Latinarum. g Tempori, quod est circa bellum Punicum secundum, felicitas illa tribuenda, qua

lux totum mox illustratura orbem Romae exorta est. Discedebant tum paullatim Quirites g) Cicero lib. I. Tuscul. cap. 3. & lib.

IV. Tusc. cap. 2. ubi Sapientia, inquit, ludium Perus id quidem in nostris o sed tamen ante Latii atalem'Scipionis non reperio, quos appestare p. nominatim.

224쪽

philosophia. 2C Srites ab asperitate vitae militaris, atque ideo sapientiae studia, apud Graecos vel propter bellorum tumultus repudiata & contemta, vel senio ipsa suo consecta , suscipiebant, colebant, & faciebant meliora. Livius poeta primus tunc fabulam docere incipiebat, En-

nius centurio in utraque lingua erat evectus, Naevius nunc sundebat versius, nunc etiam

primi Philosophi videbantur. Occasio erat isthaec: Miserant Athenienses ad Senatum de suis maximis rebus tres illius aetatis nobilissimos, Carneadem Academicum, Critolaumi Peripateticum, & Diogenem Stoicum: qui, cum in scholis ab se excitatis de finibus bonil & mali disputarent, facile adolescentes gravitate sua, & rerum utilissimarum doctrina, ad se alliciebant. h Cato Censorius, vehementi ingenio vir, & Graecae disciplinae sor, praeter morem legatorum id factum notans, tum quidem statuebat, honestatis specie universos Philosophos Roma dimiti tendosen; ut ne ad humanitatem conversa juventus parvi penderet rei militaris discipli-

nam: sed revera metuebat, ne horum eloquentia, liberisq; vocibus, arcana sua prouul-l garentur. i) Neque etiam horrendi haec car-

225쪽

ro 6 De Stoica Veterum yciorum

minis lex sapientiae amorem in animis juveis num extinguere valuit, immo potius novitatis avidos ad peregrina isthaec, & moribus apta, & auditu miranda, incendit. Vt adolescentum quisque erat nobilior, ita eruditiorem e Graecia hominem palam secum habebat. Omnium autem consensu Panaetius,

Stoicorum princeps, ut Ciceroni vocatur I)primus suit, qui Romae publice Philosophiam

docuit. Hic, quia omnem verborum tristitiam & asperitatem fugiebat, nec disserendi spinas probabat, multos auditores nactus est, C. Laelium, Scipionem Africanum, Rutilium Rufum, AElium Tuberonem, om) principestum juventutis, sed postea magnos imperatores, magnos Iurisconsultos, domi militiaeque nobilitatos. Quanta dein Stoicae Philosophiae ab horum sententiis auctoritas accenserit, illi facile colligent, qui in Procerum

ιγ Lib. IV. Acad. Quaest. cap. 33. Panatius princeps prope meo quidem judicio Moicorum. &lib. II. de Off. cap. I . God Fribeνe non aude-νηm , visi idem placeret gravi mo Stoicorum Panaetio. m) Pompon. l. a. g. go. de Origin. juris uintus Tubero illi Stoicus, Panaetii auditor. ita enim legendum esse, non Pansa, H. Cagnoli

226쪽

philosophi

2CI voluntate scenam rei p. cum Orchestra, cum ordinibus, cum cavea cuneisque versari Ai- unt. Quotusquisque ab hoc tempore eminere volebat, is Stoicum sibi quaerebat praeceptorem, comitem & familiarem: quin etiam domi ex hac secta magistros habuisse non contenti, quo magis firmarentur, ad alias terras, ad alias regiones & insulas sese contulere multi, etiam viri maximi, rempublicam sustinentes, ut hic novum Pythagoram Memphiticos vates, ibi Platonem AEgyptios sacerdotes, rursus Apollonium Brachmanas & Gymnosophistas, consulere putes. Cneus Pompejus, unus ex praecipuis sui aevi viris, ille, quem Sylla magnum, Ci- ceroVirum ad omnia summa natum,appellavit, ut Panaetii discipulum Posidonium vide- . ret, Rhodum prosectus est, cumque ad limina accessisset, percuti de more fores a lictore vetuit, &fasces januae submisit, is, cui se Oriens & Occidens submiserat. n) Pompejomajor Cato Vticensis similiter ad Athenodorum, Stoicae disciplinae hominem, in Asiam adiit, effecitque,ut se in castra sequeretur i laetus atque gloriabundus, Velut ingentem adeptus palmam, & multo clariorem, quam

illi,

n Tull. II. Tusculas. Strabo lib. XLI.

227쪽

r o I De Stoica Veterum Jciorum

illi, qui tum universi orbis nationes & reges subigebant. o Singulos quid reseram sub libera republica in Zenonis familiam transscriptost Ipsius Senatus tantus in eam fuit aD sectus, ut Cleanthi, majorum gentium Stoico, egregiam Assi statuam dedicarit, quam se vidisse testatur Simplicius. sp) Et quid multis opusὶ Seneca signanter Lucilium suum meminisse jubet, antiquos Romanos, qui cuique hominum Genium dedere, Stoicos suisse. Ex quo sub unius dominatum rerum summa pervenit, idem, si non major, Stoicis constitit honos. Iulianus cr) & Zosimus ) testantur, mitius Augusti imperium fuisse, quod ab Athenodoro erat institutus,

quodque Arium inter amicos assiam serat; uterque autem Stoicam disciplinam ample- ctebatur. Nero Seneca rectore usus est, so& optimus fuit, quamdiu hujus consiliis monitisque se dedit: is vero Attalum Stoicum, & Sotionem ejusdem sectae, magistros suos o) Plinius i. VII. Hist. Nat. c. 3o. ρ comment. ult. in Epictetum. q) Epist. Ioo. Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris majores nostros, qui cνediderunt hoc, Stoicos fuisse. in Caesaribus pag. 326. Gy Lib. I. cap. 6. ct Tacit.

lib. XIII. Annal. cap. I.

228쪽

philosophia.

philosophiae studium, ab aliis Philosophi, a Justiniano u Philosophissimi cognomen

meruit, &, quam semper in ore habuit, Platonis sententiam: Tum demum beatas sore respublicas, cum aut Philosophi regnarent, aut reges philosopharentur, suo exemplo confirmavit. . Quod si ergo nil magis humana pectora flectit, quam exempla regentum, quis dubitet, omnes aut plerosque, qui sub his Principibus Philosophiae operam dederunt, per Zenonis & Chrysippi vestigia ivisse/Sub Antonino certe Sextus Empiricus M aD serit, plures fuisse, qui Stoicam sectam se. querentur, quam aliam quamcunque. De eeteris idem habendum. Lautis enim stipendiis inde ab Augusto honorabantur sapientiae magistri ; unde novae in urbe exsurgebant porticus ; e quibus viri justissimi, optimi cives, judices aequissimi, testes religiosissimi, verbo dicam, tot Catones prodibant. Ex his nobilitas magistratus, plebs patronos, pietas vindices, lex custodes sibi poposcit &rogaviti Hi in soro, in aula, in Senatu ubi

229쪽

I. . . .

.etio De Stoica Veterum JGorumque primas obtinebant. Per ungulas aetates thos indicare possem, nisi fabulam narrarem lomnibus notam & pervulgatam : Historici, Poetae, marmora, & Omnis vetustas eos lo- lquuntur. Nec est,ut tantum numerum a nobis quis deposcat; plerique Romanorum a Graecis disciplinis abhorrebant, &vel ad studia rei militaris conversi, vel in petendis honoribus & civibus prensandis occupati, philosophandi curam libertis & Graeculis esuriisentibus relinquebant, cum irritione dicen

curo

Esse quod Artesilas aerumnosique Solones. At non fato quodam, sed certa ratione Stoicos magis placuis et Romuli nepotibus, i ut constet, age, oculo fugitivo illorum perlustremus decreta. Nael quam sancta illa, quam recta, quam sortia: dixeris, nonnunquam hos homines sacras litteras attigisse, aut

degu γ Persius Sat. 1LI. Adde Tacitum in vita Aiagricola cap. IV. Memoria reneo, solitum V m narrare, se in prιma juventa sudium philosophia

230쪽

degustasse. et) Tam enixe pietatem ubivis, caritatem , humanitatem , bonitatem &omnes virtutes inculcanti nec alia magis secta Deo majestatem suam adseruit, & homines ad aeterna illa traxit magis. Venenum occultant, scio, pulcherrima etiam eorum effata: at quid mirum hoc in hominibus,vem religionis ignarist Susticit, eos eximia &prope divina virtutis praecepta natura duce dedisse,quae nobis quoque capitalem culpam,R neglectum cogniti summi boni, exprobra i re possunt. Vnum unum immensi hujus operis credebant opificem ac molitorem: hunc solum rerum humanarum curam gere re, suaque providentia singulis ad vitae commoda adesse. Non auro, nec argento hujus imaginem fingi ; pia & recta voluntate,

non opimis taurorum corporibus contrucidatis, hunc esse colendum, ad omnia invocandum, per Omnia cogitandum, in omnibus comprobandum. Huic sanctiore quemvis lacramento, quam militem Imperatori z Clemens Alexandrinus lib. II. Stromat.

eos ideo fures Hebraica veritatis vocat, & Hieronymus in Esaiam comment. cap. u. Stoici, inquit, cum ηομο dogmara in Plerisque concordant.

SEARCH

MENU NAVIGATION