De sectis et philosophia iurisconsultorum opuscula 1. Chr. Ott. a Boeckelen de divers. familiis ... 2. Io. Philippi Slevogtii progr. de philosophia papiniani ... collegit recognovit et præfatione De Elogiis Ictorum ... Gottlieb Slevogtius D. ..

발행: 1724년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 로마

241쪽

De Stoica Veterum Jciorum esse obstrictum. Huic, ceu provido parenti, quocunque ducere visum suerit, citra tergiverationem esse obsequendum: invadant licet undique calamitates, denuncietur mors, insundatur venenum, corpuS eXcaecetur, debilitetur, obrigescat, &si quid talium malorum gravius edici aut excogitari potest. Id qui secerit, eum securum, malique metu immunem vivere, nec fieri posse, ut sorte beata excidat unquam. a)Cuivis praeterea hominum a natura tri butum ajebant, ut se vitam corpusque tueatur, ac omnia, quae ad vivendum sunt neces.seria, conquirat & paret: ita tamen, ne mentis, partis nobilissimae, a Iove divulsae, b)obliviscatur. Hanc vitae gubernatricem sum ma ope esse excolendam, quo arati instar, novati ac iterati agri, meliores ac grandiores fructus proferre queat. Aureum illud, quod

a) In compendium haec decreta misit Thomas Gaiaherus in praeloqu. ad Antonium. Ita Marcus lib. V. 3. 27. & Epictetus differt. I. cap. Iq. Seneca animam dipini spira in paνtem ac veluti scintistam quantam vocat epist. 91. nam diffusam per Omnia corpora essentiam divinam, in hominibus animi munere fungi, eredebant. Vide Ioh. Francisc. Buddeum V. C. de error. Stoic. Exer-

cιι. I. g. a.

242쪽

philosophia.

2 I be coelo descendisse sertur, paucis fatis animadversum, suisque ponderibus expensium TNΩTI ΣE ATTON, c) tanquam primum Philosophiae suae principium, commendabant : quo sane nihil excellentius,nihil salutarius, nihil ad vitae rationem accomodatius, excogitari poterat. Qui enim secum habitat, is suo se modulo metitur, nec plus promittit de facultatibus suis, quam in iis est;

idem etiam, dum sentit,quanta habeat rerum gerendarum instrumenta, nil nisi magnum quiddam & excellens conatur, nec conquiescit unquam, donec divina & humana cognoscat, ac tenor vitae per omnia consonans sibi accedat. Non minus praeclare de ossiciis erga con- generes sentiebant ; mundum hunc omnem ut unam spectantes domum, in qua non tantum inter cives, sed & exteros & homines quosvis, cognatio intercedat. Hanc nasci a

prima stirpe & fatu parentum, serpere dein

foras, primum cognationibus, post amnitatibus, tum amicitiis, dein civitatibus, &tandem complexu totius generis humani.

e) Seneca consolat. ad Marciam cap. XI. Noe jubet illa Drbicis oraculis adscripta vox

NOSCE TE.

243쪽

214 De Stoica Veterum Τciorum

Omnes uno e siemine coelesti ortos, ut fratres& amicos diligendos esse ; servi liberique sint, ingenui an libertini, justae libertatis, an inter amicos datae, nil quicquam reserre. In commune genitum hominem, animal sociale, ut cunctis pro viribus benevolum & facilem se exhibeat, naufrago ut porrigat manus, viam erranti monstret, cum esuriente panem suum dividat, cum sitiente potum. Haec Dalia de ossiciis erga se ipsum, & erga alios, docuere Porticenses: haec factis etiam consentaneis si gnarunt Zenon, Epictetus, Anto

- - Hi mores, faec duri immota Catonis Secta fuit , servare modum , sinemque t nere , ' Naturamque sequi, patriaeque impenderemitami

Nec sibi, sed toti genitum se credere

mundo.

Huic epulae , vicisse famem a magnique

penates,

Submovisse hiemem tecto a pretiosiaque ausis, Hirtam membra super Romani more auiritis

244쪽

Induxi se togam. 'Venerisque huic maximus usus, Progenies s Vrbi pater ese Urbique ma

ritus I

Iustitiae cultor , rigidi servator honesitIn commune bonus e nutusqtie Catonis in actus Subrepsiit, partemque tulit sibi nata voluptaΥ- Sed missis his sanctioribus decretis, alia potius videamus, quae Romanos rerum dominos ad hanc sectam pertrahere poterantia Illam reipublicae formam, quae e populari dominatu & optimorum potentia est mista, optimam judicabant Quirites , jurati principatus olores, regiumque nomen odio internecino prosequentes. Neque enim populus ille, dominus regum, victor atque impera tor nationum omnium, sub unius hominis dominatum subigi, & effrenem tyranni licentiam serre volebat i satis memor, Servium Tullium leges tulisse, queis etiam reges Obtemperarent. Idem vero Stoicorum erat

se Tigellinus apud Tacitum lib. XVI. Ann. e. zz. Ipa secta Tuberones s nios, veteri quoque Reis. ingrata nominan gexuic. ' impe-

245쪽

ri 6 De Stoica Veterum JGorata ratione suffultum. Omnes es se pares, Omnes ad regnandum natos. Superba principum limina adorare, fores circumsistere, genua invadere,Dei cognatos minime decere. Salus populi suprema iis lex erat: Reges contra, non impios tantum & truculentos, Cyclopas, Busirides, Dionysios, Lysandros, Nerones, Caligulas: sed & bonos, patriae patres, Cyros, Agesillaos, Augustos, Nervas, Trajanos, procaci licentia perstringebant. Chrysippus, qui Porticum sulcire dicebatur, ) septingenta & quinque volumina scripsit, nulli tamen Regum quidquam dedicavit, quia eorum contemtor erat. Prorsius

in eadem sententia Cato: qui solus secit Rei p. partes, cum alii ad Caesarem, alii ad Pompe-jum inclinarent, quique rebus iam desiperatis gladio sanctum illud pectus per dere,

quam morientem libertatem vivus videre, maluit. . rium evertant, libertatem praeferunt: si perperte νint, libertatem ipsam aggrediuntur. Suetonius Neron. c. 12. A Philosophia Stoica, quam Seneca domi rus eum mater avertit: monens, im

peraturo contrariam.

f) Cicero IV. Acad. quaest. 24. Sto ea prin-eeps Philosophia vocatur a Gellio lib. VI. cap. 2.& Philosophus fumina Stoica sapientia a Marciano in L a. D. de legibus.

246쪽

maluit. Jam autem Antistius Labeo, ex eadem schola Philosophus, quanta audacia obstitit Augusto, laudatissimo principi ὶ M. Lepidum, hostem ejus& tum exulantem, cum in Senatum legisset, interrogatus a Caesare, an non essent alii digniores' Suum quemque judicium habere, respondit. g Cumque Senatui videbatur e Rep. esse, ut Augustum singuli Senatores per ordinem custodirent, ille: Excubitorem se nunquam fuisse,&, quia stertens ronchos duceret, excubiis pro Augusto agendis ineptum. M Inanis quidem tum & intempestiva haec erat libertatis jactatio, tanto Iurisconsulto indigna ; sed moribus istis creverat res Romana, & ipse Augustus, quo magis eadem principia imbiberat, eo clementius. omnem iram remisit

Qui posthinc vixerunt Stoici, calidum illud g) Suetonius in August. e. 34. h) Dio Cassius Hist. Rom. lib. LIV. ad ann. 739. De eodem Capito apud Gellium lib. XIII. cap. 32. Agitabat. inquit, hominem liberras quadam nimia atque vecors inque eo, ut Divo Auguso jam pνincipe σrempublicam obtinente, ratum tamen pensumque

nihl haberet, nisi quodjustum sanctumque esse in

Romanis antiquitaribui legisset. Horatius lib. I. fat. φ. v. 8a. ideo: Labeone insanior intre Sanos

247쪽

philosophia.

Augustus Caesar, quum de maritandis ordinibus ageret, in Senatu recitavit. Nota est lex illa Iulia & Papia Poppaea, quae coelibes &orbos poenis, maritos & patres praemiis, affecit , lex illa inquam marita, quae crebritati

divortiorum modum, concubinatui nomen imposuit, eosque per Praetorem coercendos statuit, qui nuptias contrahere prohibuerint, aut dotem negaverint ; ut his artificiis nuptiarum dies protraheretur. Non alii autem sectae tanta matrimoniorum cura, quam qui dem nostrae: ab ipsa natura id tributum aje-bant, ut conjugia virorum & uxorum conis juncta esse deberent; cum unumquod que animal, serum etiam , eo desiderio teneatur, quale ipsum est, tale alterum re

Neque vero sola procreatione contenti

mo ferisse videntur, ut hoc Philosophia gentu proxime ad civisatum cusodiam pertineret. Adde Vlpianum Stoicum in l. r. f. s. D. deI. σ I

248쪽

ar o De Moica Veterum JGorum heroes nostri, curam quoque procreatorum parentibus injunxerunt: quin liberis bene curatis & adultis bellicae gloriae commenda bant studium,Macte hac virtute estot sanguinolentis in acie acclamantes. Ulyssem &Herculem sectae suae laudabant patronos ac deos tutelares. Dulce & decorum iis erat, pro patria mori: caros esse parentes, caros liberos, propinquos, familiares: sed omnes omnium caritates patriam complectit pro qua omnibus mortem esse oppetendam, si ei sint profuturi. o)ΨPraeclara haec coram vulgo fundebant verba, at, si rem curatius examines, cum pia fraude conjuncta. Totus mundus iis patria erat, omnes ubivis gentium

cognatos & amicos sibi profitebantur: jam autem, qui fieri potest, ut patriae commoda, alterius civitatis aut gentis non sint incommodat qui patriae fines proferre nititur, alios spoliet, occidat, justitiam & humani generis societatem tollat oportet. Et, dic sodes, adeone pulchrum est, pro gleba mori, in qua

o) Cic. III. de o c. Stobaeus Eclog. 37. Marcellus i. 33. de relig.'sumi. & Paulus L postliminum I'. F. p. de captiv. s postl. redi. Disciplina, infit, castrorum antiquior fuit parent ibin, quam cura lia

herorum.

249쪽

22 I

philosophia. qua prima vestigia posuisti, quando alio in

solo commode satis vivere liceti ubivis magnam partem peregrinae multitudinis invenies, & nullum est exilium, in quo non aliquis animi caussa moretur. Cives vero si patriam vocas, amicis quidem cognatis & propinquis amor debetur, quod ad ceteros delira interdum patria est, mentique errore ducitur , ut Plato de sua locutus; interdum crudeliter bacchatur, atque in viscera sua saevit.

Sordent illi certe plerumque domestici, hinc, ut Scopelianus Sophista ajebat, luscinia in nido non canit. Sed quorsum haec λ Vt patescat, Stoicos viros politicos suisse, qui aliter invita civili, quam in scholis, philosophantes, militi Romano robur & aes triplex circa

pectus, magno caveae consensu, accommodarunt. ρ)Qusd si denique animos ad religionem

Stoicae sectae attendamus, nil erat institutis Romanorum convenientius. Romulus Vr

p) Huc refero illud Plutarchi in vita Cleomenis cap. 3.γMagna re vehementia ingenia, si Stoica disciplina imbuantur, prompti ad pericula subeunda, s audaces, adeoque temerarii sunt homines r sin ea sedato placido ingenio committatur , 6- temperamento quasi diluta, studius opi mos σ consentaneosprofert.

250쪽

rri De Stolia Veterum 7 Ctorum bis parens id sancte posteris servandum praeceperat, ut Deos patrios patrio more colerent; idem Ennianus ille versius indicat, qui ob suam brevitatem & veritatem, tanquam ex oraculo pronunciatus videbatur: . Moribus antiquis sat res Romana viris

que.

Vnuin autem Iovem Vrbis & imperii sui creadebant statorem, qui tecta, moenia, Vitam, fortunasque suas e rupe Tarpeja tueatur. Fabulari illa Poetarum Theologia, qual Mars homicida, fur Mercurius, Bachus ebriosius fingitur, ipsis nil insulsius magisque nugato rium visum fuit. Civilem autem cultum, tanquam fraenum vulgi, observandum sibi diligenter retinendum existimarunt. Quid nostri y Vn m similiter naturam, unum Deum , unum Διις sive Jovem, qni per materiam, velut mel per favos, decurrat, ubique

in scholis suis profitentur. q Nec tamen

μ9 Diogenes Laert. in vita Zenonis lib. VII. eap. IJ . cujus verba ex Λmbrosii versione compendii causia semel tantum appono 2 Vnum quoque Deum esse, re mentem fatum, s Jovem multisque aliis appellari nominibuι. Seneca IV. de benes. c. 7. Auacunque voles nomina propria Deo aptabis. Pomponius i. a. de I. & I. Veluti erga Deum religio. Vlpianus i. q. g. 3. de R. D. Sanctum

SEARCH

MENU NAVIGATION