장음표시 사용
231쪽
i 1 i De Stoica Veterum Jciorum esse obstrictum. Huic, ceu provido parenti, quocunque ducere visum fuerit, citra tergiversationem es se obsequendum: invadant licet undique calamitates, denuncietur
mors, insundatur venenum, corpuS CXcaecetur, debilitetur, obrigescat, &ii quid talium malorum gravius edici aut excogitari potest. Id qui fecerit, eum securum, malique metu immunem vivere, nec fieri posse, ut sorte beata excidat unquam. a
Cui vis praeterea hominum a natura tri butum ajebant, ut se vitam corpusque tueatur, ac omnia, quae ad vivendum sint neces.seria, conquirat & paret: ita tamen, ne men
tis, partis nobilissimae, a Iove divulsae, b) ob
liviscatur. Hanc vitae gubernatricem sim-ma ope es se excolendam, quo arati instar, novati ac iterati agri, meliores ac grandiores fructus proferre queat. Aureum illud, quod
a) In compendium haec decreta misit Thomas Gaiaherus in praeloqu. ad Antonium. Ita Marcus lib. V. g. 27. &Epictetus dissert. I. cap. Iq. Seneca animam dipini spiνisus partem ac veluti scintillam quantam vocat epist. 9χ. nam dissus amper Omnia corpora essentiam divinam, in hominibus animi munere fungi, eredebant. Vide IO h. 4Francisc. Buddeum V. C. de error. Stoici Exer
232쪽
e coelo descendis se sertur, paucis satis animadversum, suisque ponderibus expensium TNΩTI ΣE ATTON, c) tanquam primum Philosophiae suae principium, commenda bant : quo sane nihil excellentius,nihil salutarius, nihil ad vitae rationem accomodatius, excogitari poterat. Qui enim secum habitat, is suo se modulo metitur, nec plus promittit de facultatibus suis, quam in iis est;
idem etiam, dum sentit,auanta habeat rerum gerendarum instrumenta, nil nisi magnum quiddam & excellens conatur, nec conqui scit unquam, donec divina & humana cognoscat, ac tenor vitae per omnia consonans sibi accedat. Non minus praTlare de ossiciis erga con- generes sentiebant; mundum hunc omnem ut unam spectantes domum, in qua non tantum inter cives, sed & exteros & homines quosvis, cognatio intercedat. Hanc nasci a
prima stirpe & fatu parentum, serpere dein
foras, primum cognationibus, post assinitatibus, tum amicitiis, dein civitatibus, Itandem complexu totius generis humani.
e) Seneca consolat. ad Marciam cap. XI.
me jubes illa Pythicis oraculis adscripta vox NOSCE TE.
233쪽
2 4 De Stoica Veterum Jciorum Omnes uno e siemine coelesti ortos, ut fratres& amicos diligendos esse ; servi liberique sint, ingenui an libertini, justae libertatis, an inter amicos datae, nil quicquam reserre. In commune genitum hominem, animal sociale, ut cunctis pro viribus benevolum & factilem se exhibeat, naufrago ut porrigat manuS, viam erranti monstret, cum esuriente panem suum dividat, cum sitiente potum. Haec&alia de ossiciis erga se ipsum, & erga alios, docuere Porticenses: haec factis etiam consentaneis signarunt Zenon, Epictetus, Anto
- - Hi mores, haec duri immota Catonis Secta fuit , servare modum , finemque t
' Naturamque si qui , patriaeque impendere
Ita Lucanus itidem Stoicus lib. II. U. SSO. Hirtam Membra super Romani more desi-ritis
234쪽
Induisse togam a Venerisque huic max mus usu ,
Progenies ς Vrbi pater es et Urbique maritus IIusim cultor, rigidi servator honesti rIn eommune bonus e nultisque Catonis in actus Subrepsiit, partemque tulit sibi nata voluptaJSed missis his sanctioribus decretis, alia potius videamus, quae Romanos rerum d minos ad hanc sectam pertrahere poterant. Illam reipublicae formam, quae e populari dominatu & optimorum potentia est mista, optimam judicabant Quirites , jurati principatus QPres , regiumque nomen odio interis nec ino prosequentes. Neque enim populus ille, dominus regum, victor atque impera tor nationum omnium , sub unius hominis dominatum subigi, & effrenem tyranni licentiam serre volebat i satis memor, Servium Tullium leges tulisse, queis etiam reges obtemperarent. Idem vero Stoicorum erat
robur, e nisi quod nimium, & arroganti
235쪽
2 16 De Stoica Veterum Icio ratione suffultum. Omnes esse pares, Omnes ad regnandum natos. Superba principum limina adorare, fores circumsistere, genua invadere,Dei cognatos minime decere. Salus populi stuprema iis lex erat: Reges contra, non impios tantum & truculentos, Cyclopas, Busirides, Dionysios, Lysandros, Nerones, Caligulas: sed & bonos, patriae patres, Cyros, Agesilaos, Augustos, Nervas, Trajanos, procaci licentia perstringebant. Chrysippus, qui Porticum sulcire dicebatur, f septingenta & quinque volumina scripsit, nulli tamen Regum quidquam dedicavit , quia eorum contemtor erat. Prorsius
in eadem sententia Cato: qui solus secit Rei p. partes, cum alii ad Caesarem, alii ad Pompe-jum inclinarent, quique rebus jam desiperatis gladio sanctum illud pectus perfodere,
quam morientem libertatem vivus videre,
maluit. νium evertant, libertatem praeferunt: si perperi rint . libertatem ipsam aggrediuntur. Suetonius Neron. c. 32. A Philosophia s Stoica, quam Seneca docturus eum mater avertite monens, im
f) Cicero IV. Acad. quaest. 24. Sto ea prin-eeps Philosiophia vocatur a Gellio lib. VI. cap. 2.& Philosophus summa Stoica sapientia a Marciano in L a. D. de legibus.
236쪽
2I7 maluit. Jam autem Antistius Labeo, ex eadem schola Philosophus, quanta audacia obstitit Augusto, laudatissimo principi M. Lepidum, hostem ejus& tum exulantem, cum in Senatum legisset, interrogatus a Caesare, an non essent alii digniores' Suum quemque judicium habere, respondit. g Cumque Senatui videbatur e Rep. esse,ut Augustum singuli Senatores per ordinem custodirent, ille: Excubitorem se nunquam fuisse,&, quia stertens ronchos duceret, excubiis pro Augusto agendis ineptum. Inanis quidem tum & intempestiva haec erat libertatis jactatio, tanto Iurisconsulto indigna ; sed moribus istis creverat res Romana, & ipse Augustus, quo magis eadem principia imbiberat, eo clementius. omnem iram remisit Qui posthinc vixerunt Stoici, calidum illud
g) Suetonius in August. e. 3 . h) Dio Cas. sius Hist. Rom. lib. LIV. ad ann. 739. De eodem Capito apud Gellium lib. XIII. cap. n. Agitabat, inquit, hominem libertas quadam nimia atque vecors,,inque eo, ut Divo Augusto jam principerempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihl haberet, nisi quodjustum sanctumque esse in Romanis antiquitatibuι legisset. Horatius lib. I. fat. 3. V. 82. ideo: Labeone insanior intre Sanos
237쪽
a r i De Stoica Veterum Icior & impotens libertatis studium prudenti consit io temperarunt, cum Tacito si credentes, posse etiam sub malis Principibus magnos esse viros, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere,' quo plerique per abrupta, sed in nullum Reipublicae usum, ambitiosa morte inclaruerunt.
Praeterea optime noverant Romani, non
muros & propugnacula perinde firma imperii sui munimenta esse, quam multitudo liberorum. l) Militem sibi legendum domesticum, qui loca sedesque patrias revereatur, nec fortitudinem magis quam fidem co- Iat: externis auxiliis credi non posse, coire purgamenta urbium, stupidos imbelles, venalesque manus quibus ibi fas, ubi maxima merces. Quamobrem conjugiorum sobolisque habendam curam i coelibatum poenis coercendum, numerum liberorum praemiis este provocandum. Hinc sollennis illa Cen, sorum quaestio: Ex an mi tuisententia. Tu uxorem habes 8 Hinc lex conficta Ciceroni: Hibes essestrohibento. Hinc Metelli Numidici oratio m) de prole augenda, quam
238쪽
Augustus Caesar, quum de maritandis ordinibus ageret, in Senatu recitavit. Nota est
lex illa Julia & Papia Poppaea, quae coelibes &
orbos poenis, maritos & patres praemiis, affecit, lex illa inquam marita, quae crebritati divortiorum modum, concubinatui nomen imposuit, eosque per Praetorem coercendos statuit, qui nuptias contrahere prohibuerint, aut dotem negaverint; ut his artificiis nuptiarum dies protraheretur. Non alii autem sectae tanta matrimoniorum cura, quam quidem nostrae: ab ipsa natura id tributum aje-bant, ut conjugia virorum & uxorum conis juncta esse deberent; cum unumquod que animal , serum etiam , eo desiderio teneatur, quale ipsum est, tale alterum re
Neque vero sola procreatione contenti
mo fecisse videntur, ut hoc Philosophia genuι proxime ad cividatum cusodiam peνtineret. Adde Vlpianum Stoicum in l. r. f. s. D. deI σ I.
239쪽
et 1 o De Stoica Veterum JGorum
que primas obtinebant. Per lingulas aetates hos indicare possem, nisi fabulam narrarem omnibus notam & pervulgatam : Historici, Poetae, marmora, & omnis Vetustas eos loquuntur. Nec est,ut tantum numerum a nobis quis deposcat; plerique Romanorum a Graecis disciplinis abhorrebant, &vel ad studia rei militaris conversi, vel in petendis honoribus & civibus prensandis occupati, philosophandi curam libertis & Graeculis eiurientibus relinquebant, cum irrisione dicen
Esse quod Arresilas aerumnosique Solones. At non fato quodam, sed certa ratione Stoicos inagis placuisse Romuli nepotibus, Ut constet, age, oculo fugitivo illorum perlustremus decreta. Nael quam sancta illa, quam recta, quam sortia: dixeris,nonnunquam hos homines sacras litteras attigisse, aut
240쪽
caritatem , humanitatem , bonitatem &Omnes virtutes inculcant i nec alia magis se- a Deo majestatem suam adseruit, & laomines ad aeterna illa traxit magis. Venenum occultant, sicio, pulcherrima etiam eorum effata: at quid mirum hoc in hominibus,verae religionis ignarist Suffcit, eos eximia &prope divina virtutis praecepta natura duce dedisse,quae nobis quoque capitalem culpam, & neglectum cogniti summi boni, exprobra re possunt. Vnum unum immensi hujus operis credebant opificem ac molitorem: l hunc solum rerum humanarum curam gere re , suaque providentia singulis ad vitae com
moda adesse. Non auro, nec argento hu
jus imaginem fingi ; pia & recta voluntate,
non opimis taurorum corporibus contruci
datis, hunc esse colendum, ad omnia invocandum, per Omnia cogitandum, in omni-hus comprobandum. Huic sianctiore quemvis sacramento, quam militem Imperatori
a Clemens Alexandrinus lib. II. Stromat.
eos ideo fures Hebraica verisatis vocat, & Hie. ronymus in Maiam comment. cap. II. Stoici inquit, cum nostro dogmace in Plerisque con
