De sectis et philosophia iurisconsultorum opuscula 1. Chr. Ott. a Boeckelen de divers. familiis ... 2. Io. Philippi Slevogtii progr. de philosophia papiniani ... collegit recognovit et præfatione De Elogiis Ictorum ... Gottlieb Slevogtius D. ..

발행: 1724년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 로마

331쪽

De vera Iciorum Philosophia. 3 o 3 illi, quod ignorantiae magistri erant, & Reipublicae ideam, quae nusquam sivit, nec erit, fingebant: hi vero, quia se totos ad naturae investigationem conserebant, sed maxime neces riam philosophiae partem, quae posita est in virtute & moribus, relinque

bant. Ad Epicuri vero disciplinam po

pulare voluptatis nomen multos invitabat, viros magnos, & principes civitatis; qui patris sui memoriam, velut Dei cujusdam, an Mua solenn itate colebant, ejus imaginem in annulis, poculis & cubiculo habebant, ratas que ejus sententias ad verbum ediscebant; sancta, recta & sortia ipsum praecipere credentes. Hi magna amoris conspiratione,

sed fastu intolerando, Philosophi nomen δε-li Epicuro, sibi verephiloso antium laudem tribuerunt. O Non liic sectae infamatae

3 Cicero lib. v. Tusc. Quaest. An Est curo, qui tantum modo induit mmmam Philosophi, ET AM

332쪽

Oratio II.

o dogmata defendam, quae sanior philosophia

merito proscribit. Nolim vero omnia dicteria & scommata, in hortorum magistrum ejusque Sectatores vibrata, pro veris haberi ;quia livor Stoicorum magnam eorum par tem effudit. Nihil autem his litibus opus erat Iurisconsultis, viris politicis & popularibus, quibus Epicuri disciplina nullo modo vera videri poterat. Is namque Rempublicam nosse, aut gerere, negabat esse sapientis;& sugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima jubebat. Hoc amplius,

Deos nullam humanarum rerum procurationem habere censuit: quam sententiam si veram habuissent Iurisconsulti, ubi pietas λ ubi religio ubi jusjurandum Z His vero sublatis, fides etiam, & societas humani generis, &una excellentissima virtus, Iustitia tollitur, icujus ille nihil reliquit, nisi nomen inane, quod intra communem utilitatem consistat. Denique omnia sui causa quum facienda docuit, ejus pro certo habuisse, atque professos: Ne nem extitisse Epicurosapientiorem, testatur Plutaris chus de Fraterno amore. Libros ejus de caeso de- . lapsos, ab iis creditum, Victorius docuit lib. xui. Par. bct. cap. i6. An Alphenus Varus Epicureos

απλως Philosophos dixerit in L 76. D. de Iudiaciis, excussi supra.

333쪽

De vera Τciorum Philosophia. cuit, non civitatis: an justitiam administrari, voluit quae, Aristotelis effato, αλλοτφον

αγατον, alienum, non proprium commo

dum spectat. Tullius maxime astuti esse, scripsit, omnia ad suam utilitatem referre salibi επικουρειον vocat, ad suum quaestum unice callidum esse , quoniam haec simulata, non vera erat Epicureorum Philosophia, omnia voluptate metiri. et)Ad Stoicorum sectam nunc pergamus, gravissimam & sortissimam, quae virum summi ingenii Zenonem habuit antesignanum. Is finem honorum non in voluptate, sed ita honestate collocavit; atque ideoEpicuri disciplinae, tum maxime florenti, omnibus ingenii viribus non modo adversatus est, sed de novam haeresin novo paxillo ut suspenderet, ceteros maledictis laceravit. In epistola ad Antigonum Regem vehementer laudat ejus discendi studium, quatenus veram atque uti lem, nQn autem popularem & morum cor

ruptricem Epicuri Philosophiam amplectebatur. a Ejus alumni in physicis, quod adu divi-

cto Laert X. n. I o. Adde pulcherrimam Tullii epistolam supra & Scholium Nod. Ciceri L H. c. ly. a Menasius lib. VII. n. g. καθμον της

334쪽

3o6 Oratio II. divina, tum indoctrina civili, praecipue au- ltem in ethicis excelluerunt, suumque sapientem nihil ignorare, nihil opinari, rotam naturae vim, summum humani generis bonum scientia eum complecti, uno verbo, omnia,

immo prope deum esse, sunt gloriati. Quantum ergo res coelestis terrestri, Deus ipse hominibus praestat, tanto intervallo doctrinam suam ceteras anteire. Et sane inficiari haud possumus, nullum non virtutis genus severa lege ab illis exactum ; multos eorum ad Omnes Virtutes magnos evasisse & excelsos: Catones denique & Brutos, Thrases Poetos,& Helvidios Priscos, quae de justitia, liberalitate, temperantia, honestate& animi magnitudine edocti erant, re & factis probasse. Plerique eorum hoc amplius se solos sapiensiae doctores, solos vere Philosophos, solos

Socraticos, solos Medicos majores, tum pro

pter sanctitatem doctrinarum, tum ob rigidam vitae disciplinam,appellabant. Epicu

rum αληθινης mi εδ ονησιν mνουσηςnc. Similiter Mar

cus Antonius Stoicos suos pere philosophantes appellat, lib. I. F. G. των αληθως φιλοσοφουντων. Etiam Horatius, ubi Stoicus factus, vitam civitem laudat, hb. I. epist. I. vers. δύ.

Nunc agilis fio, o merser civilibus undis, Virtutis VER E custos, rigiduσquesatiaru

335쪽

De vera 'Ctorum Psilosophia. 3or

rum contra otii magistrum, hortum volupta-

i tis officinam fuisse ; illius de grege porcos, in

umbra, & amplexibus puellarum, plenos traducere hilaritatis dies, in aliis vere, in aliis fallo, prae invidia & aemulatione criminabantur. b) Atque ob has causas magna homi Dum nubes Stoicorum familiae nomen dedit, praesertim ex quo M. Antoninus, princeps optimus, in albo eodem. 9 Ipse Ulpianus, cum pleri que Iuriscon sultis, ingenium ex Stoicorum sontibus proluerat ; quia Zeno a rebus gerendis minime avocabat, & Chrysippus jusserat, πολιωυεσ-l Θαι τοι σοφον, nisi prohiberetur. Cum suis igitur m agi stris pupugisse videtur Epicureos, quasi simulata philosophia tantum corpori deservirent, atque omnia, quae anquirenda in vit4, quaeque fugienda, voluptatibus Mi b) Seneca de vita beata, c. i3. Pὼνique Stoico rum dicunt, set am Epicuri Mettiorum magistram esse. Epictetus multus adversus Epicurum lib. II.

c) Sextus Empiricus, hoc Marci arvo, asser bat : plures fuisse, qui Stoicam sectam sectarentur quam qui abam quamcunque. Hermotimus apua Lucianum professione Stoicum se factiam, ait et quia videbam,pta imos ad eam sectam se conferae. eam meliorem esse conjiciebam.

336쪽

Oratio II. Og doloribus Eonderarent 3 reipublicae autem partem, quae manu & minis, praemiis & poenis bonos cives facit, nec nossent ullam, nec nosse vellent. d) Nolim vero existimetis, solis Epicureis simulatio is infamiam adspergi, unos Porticenses, tanquam verae sapientiae cultores, ab eo commendari: nam& inter illos viri optimi, & plurimi Stoicorum , dum prae ceteris sapere volebant, ad fastum & subtiles contemplationes prolabe bantur. Olim quidem Stoicorum invidia maxime exarserat in Epicureos 3 at postquam Aristoteles Romanis placuit, in Peripateticos

d) Haec Celeb. Gundi in gii sententia est, in

Adae adrom. TV. Gundi. p. 486. Feliman ad hanet r. n. II. & Stoicam & Epicuream intelligit; at omnium sectarum simulatam Philosophhm VLpianus insectatur, etiam Pythagoreorum, quos αληθως areat ταμενους φιλοσο*ιας, vere Philos

phiae praeesse, Claudius Imp. scribit in epis . ad Apollonium. & ipse Apollonius epist. so. & 33.

Sed Romanis erant in vut, quia magiae infamia la. borabant; unde nec inter quatuor sectas, ab Antonino salariis honoratas. Vide Rhodin. lib. TIT. Antiq. DLy. e. 7. Pejus vero Felim an addit, Ulpianum Stoicis tantum operam dedisse. eoque refert, quod dixit, nisiDθον. Sed multa Vlpianus ex Aristotele, Platone. aliisque est mutuatus. Vid. Pancirol. lib. I. Var. Dct. c. 8O.

337쪽

De vera yciorum Philosophia. 3o'

non minus obliqui fuerunt, quod hi bonis, quae illi concupiscebant, potiebantur. D inde Vlpianus,eique aequales, misicellam magis amarunt Philosophiam, quam ut in verba Stoicorum jurassent: unde seliciter placarunt dissidia Sabinianorupi & Proculianorum, ex diverso philosophandi genere enata. Quod si postremo ex Zizaniis de tota segete judicare liceret, infinitos Pseudo Stoicorum in scaenam producere possem, qui aliter vixerunt , quam vivendum esse praeceperant, quI-busque Vlpianus vere objicere potui iter, quod Herodes Atticus cuidam dicebat: barbam es pallium video, philosophum non video. Multorum os ad modestiam videbat compositum, dejecta lumina, supercilia subducta, & corporis, velut rei supervacaneae, contemtum. At si pectus intraret, dii deaeque, quam omnia dissimi iat dira ambitio, inaequales livor, deorum neglectus, a laque

nefanda, regnum tenebant. Non memorabo, quae de Seneca scripsit Dio Coccejanus. Praetereo Egnatium, qui auctoritatem Stoicae sectae praetulit, habitu & ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus, ceterum animo perfidiosus, &subdolus, avaritiam ac libidinem Occultans. e Hoc tantum dicam,

V 3 quod

338쪽

ratio V. quod integrae huic sectae passim arrogantiae la- bes impingitur , quodque turbidos & nego-

tiorum adpetentes fecit plus semel Ci- l

cero Catonis doctrinam paullo asperiorem & duriorem appellavit , quam Veritas patia tur , ejusque magistros, ait, fines officiorum Iongius, quam natura vellet, protulisse; ut cum ad ultimum animo contendissent, ibi tamen, ubi oportet, consistere deberent. g Vt satis ex his appareat, Stoicorum mores A Idisciplinam cum vita civili non satis congruisse, minimum Iureconsultis eam per omnia aptam non fuisse. Sed quia facilius Ialent, quae non comparantur , age, Paradoxa cum responsis Prudentum conferamus, & aliter Philosophos, aliter Iurisconsultos astutias fiastulisse,appare-hito Inter illorum sententias & praecepta

erat: Hinc toties hypocisis ab Horetio, Iuvenale, Persio, Martiale &Luciano barbatis magistris exprobrata est; &Pharisaei, qua dogmata, qua mores, Stoicis simili mi dicuntur apud Iosephum, qui inter istos nomen erat professus, in vita sua. f) Tacitus lib. xiv. n. 37. de Rubellio PIautor assumta Stoicorum arrogantia, sectaque, qNarurbidos re negotisνum appetentes facit. Mitius judicat Plutarchus supra.

339쪽

DeveraJGormn Phil opsia. Irrerat: sapientem sine affectibus esse; injuriam non accipere, nec gratia moveri ; ilIum non exorari, non ignostere i neminem misericordem esse, nisi stultum. Contra omnem sensum generis humani disputabanti omnia peccata esse paria, nec minus delim quere, qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum, qui patrem suffocaverit. At Iuriscon stulti, homines moderati, & nihil humani a se alienum credentes, opinari : iratci, & exorari nonnuIIquam virum bonum, statuebant: valuit aliquando gratia apud eos, & relictis misericordiae locus. Valde incivile ipsis videbatur, eandem erimini cum maximo, tum minimo, poenam statuere: regulas, quae singulis maleficiis aequam irrogabant' aestimationem in arte ma aequi & boni sequebantur. h Magnus ille Stoicorum coryphaeus, Chrysippus, incestos cum matre vel filia concubitus, argumento a gallis gallinaceis, aliisque mutis animantibus petito, probavit. Ze- .no uxores communes ita republica decrevit:

neuter in paideraltis, sellatoribus, aliisque

340쪽

8ratio II. libidinum portentis, quicquam obscoeni, nihil turpe in dictis agnoscebat: naturam ducem monstrare, crepitus aeque liberos in conviviis ac ructus esse debere. Verum Iurisconsulti ubivis, praeter id quod justum est, honesti quoque & decori rationem habent ;& verecundiam, omnium virtutum custodem, inculcant, ut nemo magis. Maxime vero in matrimonis contrahendis naturale

jus & pudorem, nec id quod licet, sed quod honestum est, inspici jubent. Recte sentie

bant illi , per concubitum marium cum maribus naturam everti, & communione uXQ-rum admissa, totam civitatem unum fore lupanar, cum columbae etiam, aliaque muta animantia,servent conjugii fidem. Hoc proprium iis quasi symbolum & capitalis sententia fuit: Quae facta laedunt pietatem, existimationem, verecundiam nostram, & contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est. i Ex constitutione Stoica sapientes soli Reges, soli divites, sani & formosi; soli cives, liberi, &Magistratus; soli pistores, soli sutores,c0 Cicero Ix. F. M. Sextus Empiricus Pyrrhi 'pot p. III. c. 26. LIq. g. 3. D. de Ritu nuFέ. l. II, D. de cindit. insιδ.

SEARCH

MENU NAVIGATION