De sectis et philosophia iurisconsultorum opuscula 1. Chr. Ott. a Boeckelen de divers. familiis ... 2. Io. Philippi Slevogtii progr. de philosophia papiniani ... collegit recognovit et præfatione De Elogiis Ictorum ... Gottlieb Slevogtius D. ..

발행: 1724년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 로마

371쪽

Corn. v. Ecfi,de Rec F Piet. Vett.'Cisr. 343 qui tunc demum sibi supra alios sapere vide tur, & cerviculam jactant, quando in Iustinianum & Tribonianum acerrime & inclementer invehuntur, ac debacchantur, & in

conquirendis, quos ipsi sibi fingunt, Legum

Romanarum naevis & vitiis, omnes ingenii vires periclitantur. Quam aperte suam produnt ineptiam & temeritatem, quando passim, prompta semper & parata ad vellicandas optimas leges maledicentia, quavis non data sed studiose quaesita occasione, non modo in Triboniano, Iuris Iustinianei architecto, sed, quod est intolerabilius, in ipfis V teribus JCtis, quibus nihil melius, nihil doctius Sol iste conspexit unquam, audent d fiderare ingenium , judicium, eruditionem,& bonam fidem, ae plus quam censorio supercilio culpare, ridere, explodere inscitinam, socordiam, oscitantiam, nimiam denique & misieram subtilitatem. Quasi ea viveremus tempora, quibus studiosi Legum adolescentes his perversis, & parum honorificis de Iuris Romani praestantia opinionibus, tamquam frenis cohibendi sint a nimia & inutili studiorum intemperantia, & nil profutura Legum antiquarum cura & investigatione, ut, hoc pestilenti negligentiae sidere amati, quidvis potiusdiscant, quam Ius Romanum,

372쪽

3 44 Corn. van Ech, de Religione

cujus tamen ignoratio, & contemptus, si dicendum est, quod res est, unica est causa, quare, cum in Forum venerint, putent se inralium terrarum orbem esse delatos.

Quae tanto diligentius sunt refellanda, quanto censores illi, sied vitio creati, majore in Re Litteraria eruditionis laude & fama celebrantur, ne si recipiantur: & invalescant, magnis passibus revertamur ad tristem illam& illatiabilem barbariae noctem, superioribus seculis humaniorum litterarum, praesertim autem renascentis Romanae Iurisprudentiae, luce feliciter dispuliam. Sed est, quod nobis gratulemur, nec Olim defitisse, nec hodie deesse decora ingenia, ae Doctos Iuris Interpretes, qui iniquissimas calumnias summa eruditione & solidis

rationibus a Civilis Sapientiae majestate repulerunt. Quos inter licet fatear, me ultimo, vel nullo sorte loco censendum esse, non pO- tui tamen ab animo meo impetrare, cum mihi hodie muneris mei ratio inevitabilem imposuisset necessitatem ex hoc loco verba

faciendi, quin & ipse aliquid, pro ingenii

mei modulo, afferrem opis & auxilii ad Disciplinae nostrae dignitatem, aliqua saltem in

parte, eaque, nisi vehementer fallor, haudquaquam minima, contra malevolos censores tuendam & asserendam. Vt

373쪽

Et Pietate Veterum 'Clorum. 341Vt enim nunc aliarum obtrectationum, quibus Romanas leges traducunt, iniquitates omittam, illorum errorem refutare conabor,

qui assirmare sustinent, &, dis seminata in vulgus pestifera opinione, aliis persiuadere conantur, rem esse periculosae plenam aleae, ac vitae,morumque Pietati,& Religioni Christianae damnosum, Adolescentes, Foro, ac Reipublicae destinatos, Artem Boni & AEqui ut de Rescriptis & Constitutionibus Principum Romanorum, Ethnicae Superstitioni addictorum, nunc nihil dicam docere ex Responsis Veterum ICtorum, quae Triboniani industria & diligentia nobis in Pandectarum volumine reliqua secit , Fuisse enim eos homines,non modo a persuasione verae,id est, Christianae Religionis alienos, sed & juratos Christiani nominis hostes ; Ex Legibus autem& Responsis Gentilium Ius docere, & discere, ac civium controveritas decidere, perinde esse, ac coram Infidelibus & Ethnicis judicibus , juris experiundi causa, litigare, quod tanta cum severitate improbet Paulus Apostolus ; a Hos inter Domitium Vlpianum non modo Christianos odioso Duosorum b)Υ s no- a) Epist. i. ad Corinth. cap. 6. μθ l. i. f. I. 1

374쪽

3 46 Corn. van Ech. De Resigione nomine designare, sed l& nefaria Principum Romanorum Rescripta & Edicta collegisse, ut doceret, quibus poenis assici oporteret eos, qui se cultores veri Dei profiterentur 3 Iulium Paulum autem Christianos appellare homines simplicitategaudentes, ac desidia deditos. o Et quae sunt id genus alia vanae ac fictae criminationis capita, quibus probare nituntur, setius esse, &magis e Republica, jurisprudentiam addisci, & lites dirimi ex patriis & veris naculis cujusque Gentis legibus atque Institutis, Christianorum Principum & Magistratuum auctoritate promulgatis, quam ex scriptis hominum, qui vix, ac ne vix quidem, aliquem veri Dei intellectum sortiti sunt, & a quorum sententiis atque opinionibus nil nisi Religionis & Pietatis labes ac corruptela me

tuenda, atque exspectanda sit; d) Sic ut parum absit, quin in illos pronuncient sacrum illud, & horrendum carmen, Odi profanum

vulgus, re arceo. Nescio quaenam in hos censores nova iniscessierit Religio, sed hoc scio,eos cum sua illa Religione dignos esse odio. Quorum injustam criminationem ut ab Arte nostra, ejusque sest L. 23 Τ de Probatiomb. D. Bertrand. π GuiL. Groc in Vita Vlpiani re Pauli. da viae Daηc.

375쪽

D Pictate Veterum JGorum. 347que Auctoribus & Conditoribus, propulsem, constitui, quantum per temporis angustiam,&vestram, Auditores Humanissimi, patientiam licebit, hac hora disserere de Religiones Pietate Veterum Iciorum, quae merito

dicitur Homini tutissma virtus, qua nihil melius Divino munere mortalibus dari potuit, qua sublata, fidem etiam bonam, & societatem humani generis, & excellentissimam virtutem, Iustitiam, tolli necesse est, ut vere ait M. Tullius Cicero. Quod argumentum nec mea juris, praecipue Romani, docendi prouincia, nec vestra attentione, indignum esse existimo, nec alienum ab hac occasione, qua insignia Magistratus Academici, a Collega Theologo accepta, tractim Collegae Theologo, medius inter Decessorem, & Successorem, quorumest,

Iuventutem, curae suae creditam, sincerae Pietatis, & verae Religionis principiis ac praeceptis imbuere, &, non modo ad meliorem in his terris frugem perducere, sed & ad beatae illius, atque aeternae, post depositam fluxam

hanc& incertam vitae spem atque exspectationem, incitare & inflammare. Vt autem has I Ctorum virtutes vobis proin hem , non dicam tantum abesse, ut verae Religioni ac Pietati ab illorum Responsis oli

quid

376쪽

348 Corn. van Ech, Dd Religione quid metuendum sit periculi aut detrimenti , ut, in quo ridicule gloriatur Accul sius, e jus Romanum illis abundet Pietatis & Probi- statis Regulis, quibus perceptis atque observatis, illi, qui huic Scientiae sedulam operam dederint, carere possint studio Theologiae,ad

consequendam rerum Divinarum notitiam, utpote quae ex Legunt Romanarum libris abis

unde peti de hauriri possit; Non mea iaciam verba Viri Eruditissimi, Dionysii Gothostedi,

cum nimia exaggeratione conjuncta, quan

rii) quotira apud me diligentius retraelo, audenter jam dicam, inter Icium cs virum bonum nihil interesse, certissimam denique ad eoelum viam esse Mosram juris P fessionem, si ad aequum re bonum revocetur. Non amis plectar opinionum Baldi, g qui non ver

tur assirmare, Spiritum Sanctum, ut alia mris Romani praecepta, ita in ore Praetoris po- fuisse Edictum, QUOD MEΤVS CAUSA GESTUM ERIT, RATVM NON IMABEBO, Eamque ea V. Ac cur si Glossam ad c io. f. ult.1. d. IV.ου Iure. Con ing. de Civili P udentia cap. I. f V. No/M Gothostedi ad L i. g. 3.1. de Peri-εulin Commodo Mi Vendita. ab ad L U. Cod. H ANιllarionis.

377쪽

Et pietate Veterum Iciorum. 349que esse vocem Dei ab homine strolatam ; Denique non accedam sententiae Iacobi Bouricii, celebris JCti Frisii, qui scribere non veretur, Mosaicarum & Romanarum Legum atque poenarum tantam esse conisnantiam,

ut Veteribus illis ICtis Romanis, licet Ethnicis , a Deo insipirata fuisse ea, quae litteris proindiderunt, firmiter credendum sit; h) sed hic operam dabo, ut Vobis persuadeam, jurisconsultos nostros fuisse bonos Philosophos Morales, meliores Theologos, optimos denique patriae suae Cives, Quo evicto, sponte

evanescent vanae obtrectatorum & ineptae a

cuiationes, constabitque, salvam, a ICtis quidem Romanis, esse omnem Pietatem &Religionem. Ad quod demonstrandum magnum praejudicium praebet, quod omnes fuerint addictissimi Philosophiae Morali, praesertim Stoicae, quae semper habita fuit vitae dux, omnis virtutis indagatrix, & fida depositoria atque expultrix vitiorum, a qua nunquam, si qua fides Annaeo Senecae, recedit Iustitia, Pietas, Religio, cs omnium comitatus virtutum; Quae non in reconditis ac tenebricosis disputationibus, & vanis atque inanibus verbo

M V. Muricii Captivum in 'UM. p. I. x s.

378쪽

3so Corn. van Ech, de Religionerum concertationibus, sed in moribus sormandis occupata, eosdem habet sontes, qui jure Civili ac legibus continentur. io Secundum hujus utilissimae Scientiae praecepta, justitiam colere, id est, pura, integra, & incomrupta mente venerari, se profitentur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito disternentes, bonos non solum metu poena rum , sed & praemiorum spe, essicere cupientes , veram Philosophiam, non simulatam, affectantes, ut de se, aliisque sui ordinis egregie cordatis viris,testatur Vlpianus noster. ἡ Ηos inter Q lium Tuberonem,Panaetii, quem Cicero principem Stoicorum vocat, . auditorem suisse, testis est Pomponius. o Marcianus autem, dum utitur auctoritate Chrysippi, eum laudat, ut summae Stoicae Sapientiae Philosophum. Callistratus citat summae apud Graecos prudentiae & auctoritatis Platonem, Sectae Academicae conditorem, Q Salvius Iulianus Aristotelem, o

Alphenus Varus omnes in universum sine nomine Philosophos, incertum Epicureos,

an, quod est similius vero, Stoicos, sp) verbis

379쪽

Et Pietate Veterum Ictorum. 3 Ibis eorum non aliter utentes, quam testimo. .

niis omni exceptione majoribus. Vt taceam, multos ex juris nostri Conditoribus vixisse non modo sub Imperio, sed& in Comitatu atque Aula Antonini Pii &Marci Aurelii Antonini, quem Papinianus Principem providentissimum, & juris religiosissimum, q) Iustinianus autem prudentissimum, Philosophiae plenum & Philo phissimum vocat. r Ab horum latere ut

nunquam discedebant, nisi illorum consuetudine& sapientia doctiores ac meliores facti, ita iisdem virtutis praeceptis imbuebant optimos quosque Principes, Antoninorum successores, interque eos Alexandrum Severum, quem memoriae proditum est, non

modo Ciceronis de Republica & de ossiciis libros perpetuo lectitasse, sed & Fabii Sabini,

qui Cato sui temporis dictus est, nec non Vlpiani, Pauli, aliorumque ejus aetatis ICtorum, consilio atque auxilio, ex bono Principe factum esse meliorem. Quae si vera sint, ut certe sunt, admodum est credibile, licet maxime aliunde non constaret, ICtos nostros fuisse viroshonos, & integros vitae, scelerisque puros. . Sed t. 67. F. uti. Is de Legat. 2. νγ ι ult. C.

380쪽

3 32 Corn. van Fc , de Religione Sed rogabitis sortasse, A. H. ii nostri,quorum causiam agimus, Civilis Sapientiae magistri fuerint tam rigidi & severi cultores Philosophiae Moralis, ab eaque hauriendam putaverint juris disciplinam, quid tantem in causa fuerit, quod passim Philosophos, nunc palam & aperte, nunc clam, & oblique cam Pant, rideant, & ludibrio exponant; Unde colligi posse videtur, eos vel ab omni Philosophia fuisse alienos, is ingratos discipulos,

qui praeceptores suos, quos Majores sancti voluere parentis esse loco, parum reverenter habeant. Verum est, quis enim potest negare Papinianum,Vlpianum, Modestinum, aliosque ICtos,Philosophis nunc exprobrare simulatam sapientiam, s nunc affectationem exactae gravitatis & constantiae, si nunc jactationem in acceleranda sibi, & constiscenda morte voluntaria, su) nunc avaritiam, quandoajunt, eos, qui avare de re familiari contendunt, inde fieri manifeste non philosophantes, nam vere philosophantes pecuniam contemnere, cujus retinendae cupidine eos fictam adseverationem detegere assiris mant, utpote quos primum profiteri opo

SEARCH

MENU NAVIGATION