De sectis et philosophia iurisconsultorum opuscula 1. Chr. Ott. a Boeckelen de divers. familiis ... 2. Io. Philippi Slevogtii progr. de philosophia papiniani ... collegit recognovit et præfatione De Elogiis Ictorum ... Gottlieb Slevogtius D. ..

발행: 1724년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 로마

391쪽

Et pietate Veterum 'ciorum. 363 teneri putant, nisi cum id sine turpitudine dare facere potest. q)Eadem Pietatis ratione semper sollicite &diligenter distinguunt inter id, quod summo Jure, utpote quod summa aliquando injuria est, licet, & id, quod decet, atque honestum est, non lum, quid extra poenam legis positum considerantes, sed & quid decorum se; ri In contrehendis nuptiis naturale Ius di pudorem inspiciendum esse monent, &certius ac modestius esse,in re dubia abstinerea conjunctionibus,quibus si non Legis auctoritas, at publicae honestatis,& pudoris, ac verecundiae naturalis ratio refragari videtur , s)Sic ut latius apud illos pateat officiorum quam Iuris Regula, qui vita, moribus, & scrustis suis expresserunt & confirmarunt id, quod ait Seneca: suis se es, qui se pro tetur omnibus legibus innocentem ' Ut hoe ita sit, quam angusa es innocentia ,ad legem bonum esse' auam mulsa Piras, Hummnitas , Liser alitas, Lusitia, Fides exigant, qua omnia extra publicas tabulas sunt Z o Sed nequis existimet, Papinianum, alio que Romanos JCtos suisse homines Philo

phia

392쪽

3 64 Corn. van Ech, De Religione

phia sententia, at ignava opera, magnificos verbis, vacuos rerum, ut silent, quibus probitas laudatur re alget, ille ipse, quem dixi, Papinianus, ut hujus unius exemplum vobis ob oculos ponam, ille Pietatis idoneus auctor, &Virtutis verae custos, rigidusque fatesies, suam illam vitae morumque regulam sanguine suo confirmauit, atque obsignauit ; Sicut de illo verissime astirmari possit, quod de Scipione AEmiliano ait Vellejus Paterculus, u Nihileum in ruta nisi laudandum aut

sensi se, aut dixisse, aut fecisse.

Nemini vestrum, Auditores Ornatissimi, ignotum esse credo, Imperatorem Caracallam, cum magna laboraret invidia, quod fratrem suum & Regni Socium Getam, nil tale merentem, horrendo & immani parricidio de medio sustulisset, a Papiniano, tunc Praesecto Praetorio, nec jussu & imperio, nec precibuis nec pretio, nec additis regaliterminis, impetrare potuisse, ut hoc flagitium apud Senatum, Populum & Militem doctis& quaesitis coloribus defendendum atque excusandum susciperet, & Getam a Caracalla jure caesium videri, probaret, ac vel latum unguem a regia Iustitiae & Pietatis via recederet: u lib. a. μνων. Rom. c. II.

393쪽

Et Pietate Veterum 'ciorum. 36 Foeret: Maluit enim Vir immortalitate dignissimus cervicem securi & indignae morti, quam linguam & dextram patrocinio sceleris praebere, sine ulla cunctatione & deliberatione respondens, non tam facile velari & excusari posse parricidium, quam fieri, & accusiare innocentem occisum,alterum sibi videri parricidium. x Sic decebat Justum,qtenacem propositi virum, quem nec civium ardor prava jubentium, vec vultus insaniis v.

stanni mente quatitsolida. y Hoc demum est, rebus ipsis& iactis probare & exprimere illud:

- - - Phalaris licet imperet, ut μFalsus, s admoto dictet serjuria tauro, Summum crede nefas, animam praeferre pudori, Et, propter vitam, visendiperdere cau-

Probitatem videlicet, & vitae morumque integritatem. Macte ista, o Papiniane, Pietate ac Religione tua, & plus quam Stoica ac Romana constantiat Iudicate nunc, Auditores ornatissimi, an

394쪽

3 66 Cae m. Ian EM, De Religionea JCtis Romanis, licet Ethnicis, qui ita locuti sunt, ita scripserunt, ita fato suo functi sint, aliquid periculi metuendum sit Pietati & Religioni hominum Christianorum, qui illorum responsis vel in docenda, vel in discenda, vel in administranda atque exercenda Iustitia& Iurisprudentia utuntur. Ego quidem de illis in universium omnibus assirmare non vereor, quod de Tito Aristone, sui temporis

vius, sanctius, doctius. - - - suam

tum rerum, quantum exemplorum, quantum

antiquitatis tenent ' Nihiles, quod discere velis, quod issi docere non postsint. - - Ornat hac magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia adconscientiam refert, recteque facti non ex posuis sermone merce dem, sed ex facto petunt. In siumma, non facile quis quenquam ex sis, qui sapientia sudium habitu corporis ' erunt, his Viris comparaverit. Non quidem gymnasia sectabantur aut porticus, nec disputationibus Iongis aliorum otium suumque delectabam, sed in toga negotiisque versabantur, multos ad vocation plures consilio juvasant. Nemini

395쪽

D Pietate Veterum JOoyum. 367 tamen Philosophorum capitate, stietate, iu- sitia, fortitudine cedebant. Taceo, non deesse Viros eruditos, & quaevis praeclara de Jurisprudentia nostra meritos, qui serio & bona fide existimant, quosdam JCtorum nostrorum, ejurata vana Gen. tilium superstitione, Christo nomen dedisse, ut Hermogenianum, Arcadium Charisium, Licinium Rufinum, qui creditur esse auctor

Costationis Legum Mosarcarum, Romanarum, & Tertullianum, quem eundem esse volunt cum Quinto SeptimioFlorente Tertulliano, Patre Ecclesiastico, quemque, desertis castris togatae militiae, se totum dedisse sacro verae fidei, & salutiferae Religionis studio, contendunt. b)Quod ut, tanquam non sitis liquido probatum, & ab aliis in dubium vocatum, nunc in medio relinquam, illud certum est, & extra omnem controversiae aleam positum,

conjunctam olim semper suisse in JCtis nostris Divini & Humani Iuris scientiam, eosque alteram Iuris Ciuilis speciem non modo in

396쪽

3 6 3 Corn. van ει , De Religione in Magistratibus, sed & in Sacris ac Sacerdotibus collocasse. c Sic Scaevola narratur bene ac diu Jura civium & caeremonias ordinasse Z Attejus Capito, quem Iuris Sacri inter primos peritum suisse, tradit Macrobius, ut & aequalis ejus atque aemulus Antistius Labeo, complures de Jure Pontificio libros reliquerunt , Trebatius scripsit de Religionibus, alii de aliis ad res Sacras & Divinas pertinentibus, utpote non

modo justi atque aequi scientiam, sed & divinarum rerum notitiam professi. Hinc Cicero, longe diversus ab illorum opinione, qui putant, rerum divinarum cognitionem nihil commune habere cum Iurisprudentia, ut in JCtis requirit scientiam Iuris Sacri & Pontificii, sic Iuris Civilis notitiam Pontificibus necessariam fuisse, & bonum Pontificem esse potuisse neminem, nisi qui Ius Civile cognovisset, testatur. d Hinc utriusque, Divini & Humani, Iuris custodia diu penes Collegium Pontificum fuit, quos uniuersi Iuris interpretes, arbitros, ae dispenatores fuisse, Pomponius noster aliique e) V. LI. g. z. t. io. S. 2.1 de Justit. s Iure s

397쪽

ει Purate Veterum Ictorum. 369 aliique non leves auctores tradiderunt, e adeoque,quia ut sus Publicum erat pars Iuris Civilis,lta Ius Sacrum erat pars Iuris Publici,& Pontifices Iuris Civilis, & JCtos re rum ad Ius Sacrum ac Pontificium pertinentium scientia non modo leviter tinctos, sed penitus imbutos esse oportebat. Ex quibus omnibus apparet, JCtos nostros cultus Divini,& Religionis ergaDeum, falsae illius quidem, &cum densis ignorantiae tenebris conjunctae, sed tamen Religionis,semper fuisse studiosissimos , Ne dicam eos aliquando rectius & verius, quod pudendum est,in illacbscure Paganicae superstitionis nocte,de rebus Divinis & sacris, ad Religionem pertinentibus, cogitasse & scripsisse,quam quosdam Imperatores, qui mysteriis Religionis Christianae initiati fue

runt.

Exemplo sit magnus ille Constantinus, qui,licet veneranda Christianorum fide Romanum dicatur munivisse imperium, non erubuit, lata lege sancire, Eorum quidem scientiam esse puniendam, s severissDmis merito legibus vindicandam,qui, metiris A a ac m

398쪽

37o Corn. van Ec , de Religione accincti artibus, aut contra salutem hominum aliquid moliti,aut pudicos animos ad libidinem defexisse dei gentur. milis vero criminationibus implicanda esse remedia humanis quas ta eorporibus,aut in agrestibus istis innocenter adhibita suffragia, ne matu

ris vindemiis mesuerentur imbres, aut ventis, grandinisque lapidatione quaterentur, quibus non cujus quam salus aut a matio laederetur, sed quorum proficerent actus, ne divina munera, s labores hominumsonerentur g)In quo, plus vice simplici, peccavit, hac saltem in parte parum ChristianusPrinceps, tum quod,cum imperito vulgo,his incantationibus & susurris magicis se credulum praebuerit, quasi illis & fruges excantari, &noxiae frugibus tempestates averruncari, &febres aliique morbi averti ab humanis co poribus & propulsari possint,tum,quod ma la & magica carmina, bonum in finem adrihibita, permiserit. Quid est, Auditores, ipsum coelum petere stultitia,quid est Flecterest nequens Superos, Acheronta

movere,

si hoc non est Quan-

399쪽

Quanto rectius & verius Ulpianus noster nefarias Astrologorum, Maleficorum, Ma thematicorum artes & divinationes damnat, quanto faniore ratione negat, Medicorum nomine honorandos esse eos, qui alicujus partis corporis, vel certi doloris sanitatem pollicentur, sit incantaverint, sit imprecati sint , Non esse ista Medicinae genera existimans,tametsi suo tempore non defuisse narrat, qui hos sibi prosuisse,cum praedicationc adfirmaverint. h Noverat scilicet maximus I Ctus, nec minor Philosophus, Legibus antiquis Duodecim Tabularum caveri,ne quis sub poena ca pilis fructus alienos,alienam ve segetem in cantamentis in alias terras transferat & pelliciat 3 noverat rudem adhuc antiquitatem

credidis se,& attrahi imbres cantibus, & re pelli posse,sed duce & magistra ratione didicerat;-um nihilsseri possessam statam esse,ut, quod Seneca ait, hujus rei causa nuLlius Philosophi Scsola intranda sit. Quod si ex illis, quae hactenus disputavimus, & quae, nisi angustia temporis circum A a a scri-

400쪽

M7a Corn. van Ech, de Reygisne scriberemur, addi possent, pluribus aliis,

abunde constet, JCtos nostros bonos fuisse' Philosophos morales, meliores autem, ut suae Religionis, & illorum temporum ratio ferebat, Theologos, facile, vel me tacente, intelligitis, A uditores, eos non potuita non fuisse optimos patriae suae cives , Ut vel inde apparet, quod non modo, tanquam prima Iuris Naturae principia commendent religionem erga Deum, & pietatem ac reverentiam erga parentes, sed & ut patria pareamus , in ejusque utilitaιem, libera &prompta ac parata voluntate, tribuamus facultates s fortunas nostras; Turpe esse, trinta,vectigalia,functiones ferre noste, in istis enim Reisublica nervos esse' tos ; Neque quis em Gentium sine armis, neque aroma estipendiis, neque stipendia fine tribu-ιis haberi posse; Nec privatis tantum, sed& patriae & Principi suum eta tribuendum,

nec cuiquam mortalium Ius suum detrahendum. Quod, quatis quid aliud est, quam quod ipse nos docet Deus, optimus

SEARCH

MENU NAVIGATION