장음표시 사용
411쪽
Numinis urreamur, vel in insulam deporitandos , veι capite 'uniendos responde.
runt. i) Quae verba de Christianis potius eorumque poenis intelligenda esse, quam de aliis, nestio quibus j hominibus, inveteratam gentilium superstitionem minus probantibus, vel aliquid in ea, ad turbandam publicam quietem & tranquillita. tem, seditiose novare tentantibus, non debuerat a Viris eruditis teqaere & sine ullo probabili argumento assirmari, nec mitissimi ingenii ICtis tam insignis infamiae &turpitudinis nota inuri, quasi immortali odio prosecuti fuerint innoxios Christianos, homines sine fraude doloque. Vos autem, Praestantissimi ac Generosissimi Iuvenes, praeserti qui aetatis florem Reginae artium, Iurisprudentiae consecrastis, ICtos nostros, quos a pietate & relugione laudavimus, & contra iniquas obtre. ctatorum calumnias defendimus, tanquam consummata, & tantum non omnibus per sectionis numeris abistula recte sentiendidi honeste vivendi exemplaria, atque aurei
412쪽
s Pietare Veterum yciorum. 383 '
seculi reliquias, natas melioribus annis,Vobis ad imitandum proponite. Discite vir utem, ex ista rerumque Laborem,
In horum Vitas moresque, tanquam in speculum, inspicite, atque ex illis exemplum Uobis siti ni ite i Horum praeclara ingenii monumenta nocturna vobis, si quid mihi credatis, diurnaque manu sunt versanda; Ex nullo fonte, si a Sacrosanctis Litteris recesserimus, sincerius, purius, &dulcius hauriri possunt aequi bonique, honesti ac decori praecepta; Nusquam rectius& verius docetur,quid si in pulchrum, quid ivrstes quid usile, quid non. In his, cuicumque tandem vitae rationi Divina vos destinaverit Providentia , omnium virtutum documenta, in illustri posita, intueri licebit; Inde Vobis, sive in Foro inter ambigua causarum & litium fata ac discrimina versandum erit, sive ad Rei-publicae gubernacula vestra vos virtus &eruditio admovebit, petere licebit, quod sequi, inde foedum incoepto, foedum exitu, quod vitare possitis. Sed, ne prolixiore sermone in publica -- B b comin
413쪽
commoda peccem, ad Vos, Nobilissimi atque Amplissiimi Consules & Senatores, Urbis & Academiae Curatores,mea se con vertit oratio. Gratias Vobis, quantas animus concipere potest, maximas ago, quod dignitate hujus Muneris Acadamici, eujus insuccetarem transferendi causa hanc Cathedram conscendi, tertia jam vice me honorare & ornare volueritis. Ne Vos unquam poenitere possit, quod hoc, aliaque beneficia, ex quo ad docendam Iurisprudentiam, conditionibus minime contemnendis, me invitare, ea sique iterum iterumque augere, & amplificare placuit)εumulate in me contuleritis, omnes in id animi & corporis nervos intendere pergam, ut generosos Iuvenes, fidei & curae meae commissos, labore, studio, diligentia mea,& exemplo atque institutione excitem ad bonam mente capiendumque uberio rem ingenii cultum, ut ex bonis Academiae, quantum quidem in me erit, essiciam optimos Patriae cives, ut Iuris & aequi, ita obsequii & reverentiae, Magistratibus suis debitae observantissimos. ut, quod nunc restat, agamus, ad Te a cedo, Curissime ac Reverenda Vir, Hie -
414쪽
. re Pietate Veterum yciorum. 38 anyme Alphene, Collega & Amice conjun-iν ctissime, ut ex Senatus Urbani Consulto, quod equidem lubens meritoque facio, Tibi tradam Falces & Sceptra Academica; Sed sine Iurisdictione, & Imperio, cujus vis& potestas esto penes hos Nobilissimos Viros, nobis,& auditoribus nostris,solo parendi atque obediendi ossicio relicto; Sic ut provinciam capias minime duram & dissicilem, sed, ut cum aliquo honore & utilitate , ita nulla fere curii molestia conjunctam. Qua in re tantum abest, ut aliquid detractum sit ordinis nostri, & prauecturae jam Tuae dignitati, ut potius sit, quod Mnobis: gratulemur,& Amplissimis Viris gratias habeamus, quod nos hac auctoritate animadvertendi in petulantiae Iuvenilis
commi sta liberaverint, & immunes esse voluerint , eamque, tota quanta est, sibi reci perint ac reservarint, qua tanta cum pruindentia, justitia, & aequitate utuntur, ut Academiae nostrae cives, vel virtutis amore, vel Brmidine pomae, compositis & politis exacta frugalitatis lege moribus, nec mentis calorem obruant vino, nec stringant infesta arma & tela minantia telis, nec rixis,
415쪽
tis clamoribus & vociferationibus turbent tranquilla silentia noctis, nec cuiquam mortalium damnum injuria inserant, quo in aliis Academiis, in quibus Jurisdictio mandata est Collegio Prosessorum, nihil est frequentius & magis quotidianum. Denique qua dextra Te mitto in posse sonem hujus Muneris, eadem tanquam fidei & amicitiae pignore Tibi gratulor de inermi hac, & facili, atque expedita Regia minis Academici administratione,quam ut Deus Optimus Maximus, verae eruditionis, religionis, & pietatis auctor, Tibi δc nobis omnibus felicem, faustam, & fortunatam esse vetiit, utque hoc Huma. maniorum Litterarum & Bonae Mentis sacrarium ad Rei- publicae & Ecclesiae decus atque incrementum magis magisque augere & prosperare non desinat, ea, qua decet, pietate & religione, precor atque obtestor.
416쪽
417쪽
39o Job. Sam. Heriri, de Stoica Veterum
Generosi pariter & Politissimi Ju
venes, Auditores dilectissimi. ΡErcepistis ex ore meo haud ita pridem,
cum Historiam Iuris tertia nunc vice publice tradenti mihi frequentes adessetis, multum ad textuum Iuris interpretationem facero, nosse discrimen sectarum vetorum ICtorum, eormiaque diversia in Philosophia studia. Quamobrem ut argu mentum hoc notitia dignum, utile, imo necessarium, eo firmius menti vestrae haereat , offero vobis brevem quandam delineationem Stoicae Veterum Romanorum
Iuris prudentiae. Discetis ex hac,dominari Philosophiam Stoicam prae ceteris in Pandectis, & qua de causat Diversarum Legum sensum obscurum nunc habebitis perceptu faciliorem. Intelligetis, quam bene multis in causis Iure consulti veteres recte &sapienter cum Stoicis sentianti simul etiam deprehendetis, in nonnullis articulis gravioris momenti, e. g. juris jurandi. juris saeviendi in corpus& vitam pro priam, Stoicos Philosophos cum Iure Comsultis
418쪽
Romanarum Prisprudentia. sultis antiquis, & hos cum illis insignem
errorem errasse. Hunc uitabitis angue pejus,salutaria & innoxia praecepta retinebitis. Volvite has pagellas assidua lectione, nec vos impensae industriae poenitebit. Dabo operam, ut cum Deus O. M. vitam &sanitatem concesserit, vobis progressu temporis exhibere liceat paucis foliis Gra-vinam enucleatum,ita quidem ut Prasstru dentiam Romanam orιam, lapsam, re υ- sauratam cum praecipuis Iure consultis cujusvis periodi, inde a temporibus LL. XII. Tabularum, usque fere ad seculum XVII. ab orbe redemto, exiguo horarum inter vallo memoriae vestrae facili negotio man. dare qBeatis. Valete. Dabam Sedini, in Museo die I3. Kalend. Decemb. A. O. R.
Cum integrum Pandectarum volumen ex veterum ΙCtorum fragmentis jussit& autoritate Imperatoris Iustiniani compi- atum sit: Multum sane confert ad selidamJurisprudentiae notitiam imbibendam, non tantum vitas istorum ICtorum legisse B , 4 a Reyno
419쪽
392 Job. m. Heriri, de Stoica Veterum
a Bernhardino Rufilio, Iohanne Bertrando, re Guillelmo Gratio descriptas, novissime que a Du. D. Frank o in unum codicem
congestas: Sed &nosse, cuinam sectae Philolophorum fuerint addicti, id quod inenodandis textibus, & componendis sien tentiarum repugnantiis haud leve praebe: adminiculum. Quantumvis enim Iustinianus miram locorum concordiam polli ceatur, magis tamen arridet Cujacii monitum: quod nimirum ejusmodi promit -siis misiere torqueat illorum ingenia, qui fide illius dissicultates ex repugnan Ita sien tentiarum injectas propriae malunt ignorantiae, quam alienae negligentiae assignare.
Docente autem Gravina de ortu re Progressu Juris Civ. p. m. Servius Sulpitius primus dialectici cis regulis disiposuit Iurisprudentiam, adhibuitque artem, qua& genera componi ceperunt, & distingui partes, & definitiones concipi, colligique
regulae: ut per hanc artem tiniversa Philosophia, quae ad mores pertinebat, in Jus cuvile manarit, & simul cum ea Philosophorum rixandi cupido in tranquillam antea scientiam penetraverit, cum aliter senti
rent Iuris consulti qui a Stoicis essent; aliqtar qui a Peripateticis ι aliter qui ab Epicu'
420쪽
Romanorum Prisprudentia. 393reis sive Philosophis ex horto ; quodque sua quisque a Familia imbiberat, in Iuris prudentiam refunderet. Ex interpretationibus igitur Iurisconsultoriam in morem transeuntibus,& Legum asperitatem vere .cunde ac furtim lenientibus,ortae sunt regulae Iuris aequitatis ratione temperatae r quae deinceps influxerunt in edicta magistratuum,atque decreta Principum: itaque duritiem perdomuerunt vetusti ac directi juris. Hujusmodi sunt usus codicillorum, actio doli,actiones utiles, quia non ex dire
& ii ripto jure, sed ex utili & aequa Iuris
peritorum interpretatione processerunt rexheredatio posthumi, Aquilianae stipulationes, variae successionum differentiae, regula Catoniana, substitutio pupillaris, prohibitio donationis inter virum & uxorem,& ut soli magistratus mandent jurisdictionem, utpote stibi suo jure competentem non alieno beneficio, ne pupilli sine tutore autOre obligentur, bonae fidei judicia sub ea sormula,ut inter bonos bene agier oportet, actio rei uxoriae, qnerela inoffcios, formulae solennes,cautiones,& actiones Legis &c. f. a. Licet autem negari nequeat,ex veteribus
