Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

cesendere: quemadmodum aliud est, ideo ace Asare catholicum quod hqreticus putetur,& aliud ipsam improbare ac reprehendere catholicamndem. Nam potest castitatis approbator atque dilector,non approbata fornicatione, fornicatorem, dum in persona fallitur, approbare; & non improbata castitate, castum,dum in persona similiter sallitur , improbare. Postremb quod promptissime concedunt, sicut non ideo Eutychiani ibi dogmatis crimine defenduntur, quia putantes antiquos patres id credidisse, quod ipsi pessimὸ credunt, approbant eos, quorum fi- Πdem impusnant : ita non ideb sancto Anatolio Eutychi 1 dogmatis crimen impingendum est. qudd Dioscorum vel putauit,vel excusauit,qu D 1 culpa Eutychiani dogmatis alienum,cum ipsum dogma Eutychianum conlatauerit, atque

damnauerit.

CL, iv V e R VM quia & hoc satis apparuit, quo-- niam vel si, ut fictum est, Theodoretus atque Ibas Episcopi non interessent ante definitionem Calchedonensi concilio, non ex eo fuerat excusandum. illud etiam disquiramus,quale sit,OM C dicentes ad Romanam Ecclesiam definitionem tantum fidei, non etiam gesta concilij Calchedonensis stasse perlata, ex noc volunt efficere, Ut credamus quod in ipsa tantum fidei definitionubeatus Leo synodi Calchedonensis decreta firmauerit, & nos quoque memoratam epistolana venerabilis Ibae damnemus : clim ille dica quemadmodum secundo libro iam memorauia, 'is mus, Et staterna uniuersitas, & omnium fid u lium c0rda cognoscant, me non soli uo per sto

222쪽

A tres,qui vicem meam executi sint,sed etiam per ις approbationem gestorum synodalium,propriam Mvobiscum vnisse sententiam. Non ergo iselam

fidei definitionem, sed ipsa gesta synodalia se ronuntiat approbasse. Illud verb, quod ex qui

usdam ipsius beati Leonis epistolis, ad deceptionem facilium, sicut alia decerpentes, aiunt eum dixisse, quod ad extinguendam solam haeresem, & ad confirmandam Catholicam fidem,

Calchedonense concilium fuerit congregatum,& quaecumque talia in eius litteris inuenimus, s ut etiam ex noc quos potuerint in condemnationem epistolae huius adducant, tanquam ab ipso non fuerit approbata ; non propter hoc quod ab eo dictum est, ab istis assumitur. Et iccirco nos, cur hoc & quomodo dixerit, ostendamus. Anatolius quippe Constantinopolitanus Episcopus, quia sicut memorauimus, priore quam Maximus Antiochenus loco in eadem synodo consedere Marsumpserat : ob hanc causam beatus Leo, scribens ad ipsum Anatolium, dixit: 13 Doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse pro- si lapsam, ut sacratissimas Nicaenorum canonum constitutiones confringere, tamqua opportuno se tibi hoc tempus contulerit, quod secundi ho- noris priuilegium sedes Alexandrina perdiderit, & Antiochena Ecclesia proprietatem tertiae di- gnitatis amiserit, ut his locis iuri tuo subditis, omnes metropolitani Epistopi proprio honore priuentur. Quibus inauditis, & nunquam ante Utentatis, ita praeuenitis excessibus, ut sanctam synodum , ad extitiguendam Alam haeresem, ad confirmationem fidei catholicae, studio Chri- μ

223쪽

o stianissimi principis congregatam in occasio, Ara nem ambitus trahas,& ut cohibentiam suam tibi dedat impellas. Non ergo ex his, atque huiuia modi, quae vel ad ipsum Anatolium, vel ad alios contra ipsum Anatolium beatissimus Leo scripsit putemus ab eoCociiij sententium reprob ta,quae super epistola Ibae prolata est. nia is circo ait sanct am synodu ad extinguedam sesam haeresim, & ad coli mationem fidei catholicae, studio christianissimi principis congregatam, Vt ea quae pro ambitione Constantinopolitani Episcopi fuerant usurpata dissetueret, quod in aliis Bquoque scriptis eius multo amplius apparebit. Alioquin euacuasse dicitur cetera quae in illa synodo gesta sitiat: qui eidem quoquae sanistae synodi apud Calchedonem habitae clim similia

scripsiliet, ut intentionem dictorum suorum Epistεr. omnibus aperiret, intulit atque ait: De custo is diendis quoque sanctorum patrum statutis quae ,, in synodo Nicaena inuiolabilibus stat fixa deo cretis,obseruantiam vestrae sanctitatis admoneo, i, ut iura Ecclesiarum, sicut illis trecentis x. &D viis. patribus diuinitus inspiratis sunt ordinata, C a, eermaneant. Nihil alienum improbε concupio scat, nec per alterius imminutionem suum ali-υ quis quaerat augmentum Quantumlibet enimis extortis assciatationibus se instruat vanitatis elati tio, & appetitus suos Conciliorium aestimet no- is mine roDorandos, infirmum atque irritum erit, quicquid a praedictorum patrum canonibus di- αν scrcparit , quorum regulis Apostolica sedesii quam reuerentissimδ utatur, scriptorum me

M rum , quibus cinistantinopolitani Antistitis

224쪽

A conatus repuli, poterit sanctitas vestra lectione recognoscere me, auxiliante Deo nostro, & c Giholicae fidei,&paternarum constitutionum esse recustodem. Ecce etiam in hac epistola, quam

beatus Leo ad sanctam synodum scripsi, nihil aliud sibi in eadem synodo displicuisse pronuntiat, nisi qubd Anatolius Constantinopolitanus Episcopus priore quam Antiochenus loco sedere praesiimpsit. Si quo minus, non solam sententiam super epistola I bae prolatam culpasse dicetur, sed etiam quod eidem reuerentimmo B Ibae Episcopatus est redditus, omnesque canones,quos illic sancti patres utiliter statuerunt de obseruantia Ecclesiasticae disciplinae, quam eius inimicus Leo impugnasse firmabitur, & caetera, quae specialiter de quibusque personis ibi decreta sunt, infregisse. Aut si hoc palam de beato Leone dicere non praesumunt, intelligant nobiscum,quia cum de his tantum duobus in Cal

chedonensi concilio gestis Constantinopolitano Episcopo scriberet, id est, de fidei causa, prΡ qua

ipsum Concilium fuerat congregatum,& de sti- C perba eius elatione dixit, Vt sanctam synodum ad extinguendam solam haeresim, & ad confirmationem fidei catholicae studio Christianisi mi

Principis congregatum, in occasionem ambitus

trahas , & quaeque similia in eius inueniuntur epistolis. Duo sola quae diximus in his verbis diiudicans, de quibus fecerat mentionem, non etiam cetera, quae ibi sunt gesta. Sicut Apostolus ad Philippenses de Timctheo scribens ait:

Spero autem in dominum Iesum Timotheum cito Philip mittere advos : ego bono animo sim cognitu

225쪽

qua circa vos simi. Neminem enim habeo unxii- Α.mem, qui Oncera assectisne pro vobis silitatus

sit. Omnes enim sia q-runt, non qua sunt Iesι Christi. . Non in Titum & Lucam, non in Epa' phroditum & Marcum, non in ceteros sermonem intendens, de quibus in eadem epistola di- Philip. . L. O . Euodiam rogo, σθη chem deprecor, idΡ- sumsipere in Domino. ctiam rogo ct te, germane compar, adiuua istas qua mecum laborauerunt iu' euangelio , Clemente, ct ceteris adiutoribus meis,quom nominasimi in libro vita. sed in illosrbili p. α 3. poti is,de quibus ibi ait: pios operarios, videte concisionem. His itaque solis conserens Timotheum, dixit, N eminem enim habeo unanimem, qui in syncera affect ione pro vobis sollicitus sit: &eos tantlim attendit, ut diceret, omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi Iesu. Denique clim de ipso beato Timota Philip i. ii. xl, loquens diceret: Experimentum autem eius cognoscens, quoniam sicut patri filas mecumserui- , his in Evangelio. Hinc igitur Iperia me mittere: mox ut videro qua circa me sint. Confido autem in Domino, quoniam σipse cito veniam ad vos. Cisia i secutus adiecit , Recessariam autem existi mavi Epaphroditumstatrem, ct cooperatorem, orcommilitonem meum, vestrum autem Apostolum, ministrum necessitatis mea,mittere ad vos. quoniam quidem omnes vos desiderabat, ct maestur erat, propterea quod audistis illum infirmatum. Nam infirmatus est usque ad mortem': sed Deus misertus est eius. Non solum autem eius, verum etiam mei, ne tristitiam sper tristitiam haberem Festinantius ergo misi tilum , ut vise eo iterum

226쪽

que illum cumgaudio in Domino, huiusmodicum I honore habetote. quoniam propter opus Chri H t m sue ad mortem accessit, tradens animam suam,

si impleret idquodvobis deerat erga meum obsequium. Numquid hunc Epaphroditum Philip- i pensium Apostolum , & alios eius sanctos in ' Euangelio adiutoressermo Pauli attendebat A- postoli dicentis, Neminem enim habeo mani- mem, qui syncera affectione pro vobis sollici- tus sit. Omnes enim sita quaerunt, non quae sunt B Christi Iesu. &non potius illos, de quibus supi l iam diximus 3 An unanimis Epaphroditus non fuisse perhibetur, quo ab infirmitate reuocato, sibi quoque Deum misertum dicit, ne de illo tristitiam sirper tristitiam haberet 3 An pro Philippesibus non erat sanctus Epaphroditus lync ra affectione sollicitus , quos videre desidera- bat, & propter quorum de sita infirmitate modistitiam incestus erat, eo quod odierint illum ii firmatum ; dc qui propter opus Christi usque

ad mortem accesserat, tradens animam suam, ut

C impleret id quod ei deerat erga obsequium, Pauli3 Vnde etiam merito eis commendauit, Vt huiusmodi cum honore haberent. Vt igitur paulus Apostolus Philippensibus de Timotheo

scribens, non Titum & Lucam, non Epaphroditum dc Marcum, non ceteros si1os adiutores, quorum nomina sunt in libro vitae, attendit quum diceret, N eminem habeo unanimem, qui syncera affectione pro vobis sollicitus st. Omnes enim sita quaeriint, non quae simi Christi

Iesu.sed illos poti fide quibus ab eo dictum est,

227쪽

videte canes, videte malos opieratios, videte Aconcisionem. Ita etiani beatiuimus Leo scribens, non sententiam super epistolam Ibae prolatam, neque Episcopatuita praedicto Ibae redditum, & cetera, quae in synodo Calchedonensi de quibusdam peribiris detreta fiant, 'neque canones Ecclesiasticae disciplinae salubriter illic 1 sanctis patribus constitutos attendit, cum diceret, Vt sanctam synodum ad extinguendam solum haeresim, de ad confirmationem fidei cath licie studio Christianissimi Principis congregatam,in occasionem ambitus trahas,& his similia: B sed superbam potius elationem Constantinopolitani Episcopi, sicut ipsa verba eius indicant. Nam nec aliud inuenitur in eisdem suis epistolis arguisse. Sic nobis intelligenda sunt verna Romani Leonis , sic olicorum scriptoruna exemplis asserenda sunt sedis Apostolicae scripta ; si nolumus omnes canones utiliter a sanctis patribus in cadita synodo constitutos, dc cetera quae in specialibus quorumcumque causis ibi

firmata sunt, in maiorem, quam nunc patimur, conturbationem Ecclesiae commouere. Quis Cautcm de B. Leone dicere audeat, quoniam si Nestoriana esset epistola, quam synodus approbauit , posthabita blasphemia , qua Christus

negatur Deus esse quod est, de hoc tantummodo causaretur, quod in illa synodo unus Episcosus non loco suo consederit Z Igitur aut hoc λ- Peccatum est, quod in synodo Calchedo nenii beatus Leo sibi displicuisse non tacuit: aut si & aliud esse dicitur,minus prosecto est eo pe cato,quod Episcopus Constantinopolitanus admisit.

228쪽

A misit. . caeteriina nunquam Leo posset, relicta haeceiis causa,de unius Episcopi sessione causari. Ostendatur autem nobis, ubicumque B. Leo di- . xit non omnia se, quae in illa synodo acta simiconfirmare , quo d ipsius synodiscntentiam super epistola Ibae detestetur, ac non potius Coni Mitinopolitani Episcopi ambitionem castigetat'ue coerceat : & ipso purgato, spla synodus crimini subiacebit, si vere Nestoriana est, quam approbauit epistola. Nam dc Maximo Antio- Epist. 62. b cheno scribens idem B. Leo, cui praedictiis Constantinopolitanus Anatolius dignitatem tertiae sudis au rre tentaverat hoc quod aflerimus manifestum omnibus facit: qui post multa, quae &acceptabili ratione,&increpatione Vehementi, super eadem pr. aesumptione locutus cst, episto-

lam ita concludit. Q cquid enim praeter spe ciales causas synodaliiun Conciliorum ad cxa . .e men Episcopale desertur, potest aliquam diiudi-iocandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis repatribus apud N icoeam definitum. Nam quod re ab illorum regulis & constitutione discordat, eC Apostolicae sedis tauquam poterit obtinere con- re sensum. Quanta vero diligentia custodiatur a ee nobis, exemplaribus cius epistolae , quam ad c

Constantinopolitanum Episcopum refraeuantes ceipsius cupiditatem direximus, instrueris : quam cc in omnium fratrum & consacerdotum raostro- cerum facies notitiam peruenire ; ut nouerint pa- ης cem Ecclesiasticam per concordiam Deo placi-cc tam debere seruari. Illud quoque dilectionem ια tuam conuenit praecauere, ut praeter eos, qui

sunt Domini sacerdotes, nurus sibi docendi de O

229쪽

is praedicandi ius audeat vindicare, siue ille mona- Ais clitis, siue ille laicus, qui alicuius scientiae n ,, mine glorietur. Quia & si optandum est, ut om- ,, nes Ecclesiae filii quae recta & sana sinat sapiant, .

,, non tamen permittendum est, ut quisquam ex- ,, tra sacerdotalem ordinem constitutus , gradumis sibi praedicatoris assiimat: cum in Ecclesia Dei is omnia ordinata esse conueniat,ut in uno Christiis corpore , & excellentiora membra suum offi- ,, cium impleant, & inferiora superioribus non resultent. Manifesta sunt, quantum puto, nec ullo quae memorauimus egent interprete, ut in- Btelligi queat , qudd ea contra Conuantinopolitani Episcopi ambitione, non contra sententiam super epistolam Ibae prolatam, beatus Leo dixerit. N am similiter scribens etiam Martiano Principi, & Pulcheriae Augustae, quas epistolas memorare perlongum est , non de alia causa conqueritur. Verum quod peius est, illa pro quibus dicta sitiit nullus obteruare dignatur: dc insuper, quae alia sunt intcntione conscripta, in praeiudicium fidei saeua interpretatione vertuntur. Contradicit autem nobiscum Papa Gelasius, melior & acceptabilior dictorum fili praedecesseris interpres, qui scribens uniuersis Epius copis per Dardaniam constitutis, ea quae memorauimus,non ad destructionem sententiae sit- per mistola Ibae prolatae , sed ad coercendam Constaiatinopolitani Epsscopi praesiimptionem, ii 1 B. Leone scripta esse confirmat. Sic enim dicit: γ Sicut quamuis parua ciuitas praerogatiuam praeo sentis regni non minuit, sic imperialis praesentia , mensiiram dispensationis religiosae non mutat.

230쪽

LIBER V. t 2II Sic clata urbs illa potestate praesentis imperij, xς

religio si beadem tunc firma, tunc libera, tunc , prouecta consistit, si potius hoc praesente pro- ς priam teneat sine visa perturbatione mensuram. Postrem b si sibi de Imperatoris praesentia blata cc diuntur, & inde putant Constantinopolitanae ci- ιο

uitatis Episcopi potiorem fieri poste personam, caudiant Martianum eiusdem principem ciuita- .ctis,posteaquam pro augmento urbis ipsius sacer ιι

dotis intercessor accedens, contra regulas obti- cinere nihil potuit, sanctae memoliae Papam Leo- re Bitem summis laudibus prosecutum, quis d cano- cinum regulas violari nulla fuerit ratione perpes c. sis. Audiant Anatolium eiusdem sedis Antistia tatem , clerum potias Constantinopolitanum, ciquam se, tentasse talia confitentem, atquc in GApostolici praesiilis totum dicentem positum G potestate. ipiumque beatum Papam .eonem,se- redis Apostolicae praesulem,cuius synodus calcho redonensis auistoritate firmata est, quicquid ultra iaquam ab eodem pro fide & communione catho-'cilica atque Apostolica illic agendum constaret riC esse delegatum, per occasionem congregationis re

illius, praeter N ica nos canones noua Videretur ceactione tentatum, competenti restitatione va- .

cuasse. Numquid sapiens Gelasius decessorenssium B. Leonem pro sententia synodi super epi- .stola venerabilis Ibae, ac non potius, vidiximus, pro ambitione Constantinopolitani Episcopi dixisse quae memorauimus intellexit8 Nam quare pro Ibar epistola ibi subiungeret dicens, Per

occasionem congregationis illius,praeter Nicaenos canones noua videtur actione tentatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION