Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

Nullus igitur conetur eius verba in aliam deto A quere sententiam: quoniam hoc nec ipsa rerum euidentia, nec Gelasius verax permittit interpres. &ideo sinamus Apostolicam sedem interpretari semetipsam, & quare illa superiora per 'Leonem prius dixerit, ex nis quae postea per Gelasium locuta est prudentius aduertamus. Est &alia eiusdem B. Gelasii epistola, per quam similiter deuis horum scriptorum Leonis interpretes rcfellantur. sed iudicauimus hanc unam selam cause sufficere. Verum esto, semotis his omnibus, putetur Leo Romanis, ad destruendam sy- Bnodi stiper epistola Ibar sententiam, illa dixisse Quomodo ergo hinc synodus excusabitur, quae& recepisse illam epistolam , quod false negatum est,&no debuisse recipere Leone reprehcndente conuincitur Quocirca si ita accipiantur huiusmodi verba quae profer utur B. Leonis,proculdubio non repellendae accusationi synodi, sed confirmandae proficient: & si Nestoriana illa dicitur epistola, B. quidcm Leo sortassis uti iam dictum est, a N estoriano crimine defendetur: sed plane synodus Calchedonensis ipso teste damna- Cnitur ; atque videbuntur haeretici Eutychiani non immerito se a nostra communione subtraxisse : si tamen ipsi iam dicenxur haeretici, mi etiam,Leone teste, comprobabunt quod Nest riana sit si nodus, quae in confessione sacrificii nominatur. Videamus tamen,quomodo vel ipse B. Leopoterit excusari, clim de ipse quoque nobis fuerit dictum, cur non promptis &cuidentibus verbis tantum crimen arguit3cur non apertEac manifeste sententiam synodi N estorianam

232쪽

L I B Ε a. v. LII A epistolam approbantis infregit ' cur quod ab

eius primum legatis nuntiaturn est in praeiudicium fidei, non ita sedes Apostolica auctoritate ac seueritate damnauit,ut hinc Ecclesia postmodum non ossit ambigere,nisi quia non vera consilentia, 1ed fallaciteri& nomine tenus abdicauit Nestorium, praeiudicio Caelestini decessbris sui praeuentus Θ Alioquin eius dogma etiam in Ibae

epistola resutaret. Increpat euidenter,atque condemnat,tam vehementibus quam prolixis,sed &multis epistolis, non Alum praedicto Anatolio . B scribens, verum etiam uniuertae synodo, & Maximo Antiocheno,ipsisque principibus, quδd in illo Cocilio unus Episcopus non tuo loco sede - .re praesumpsit, atque sibi displicuisse in omnium sacerdotum notitiam perferri demandat: & de synodi sententia,qua N estoriana epistola approbata est,tacet atque dissimulat vel si non tacet ut O 'dicitis,nihil tamen aperte,nihil loquitur euidenter. Nempe hoc est,quod in Scribis,& Pharisaeis. Matth. u. hypocritis Dominus arguit mentam & anethum η -& cyminum decimare, & quae sunt graui0rale-C gis,& fidem relinquere. Nempe hoc est,quod in ipsis ducibus caecis similiter obiurgat, culicem, colare,& camelum glutire. Et quid contra reser-re3 quid ad haec vel pro B. Leone respondere valebimus, cuius proe catholica fide tallicitudinem ac diligentia, cuius laborem & industriam,cuius libertatem, atque constantiam, & vestra pietas optimὸ nouit, & omnis Ecclesia praedicare non cessat3 Sed Nestoriana illa non est epistola. Nam prosectb non eam nescio quae modo vulpeculaemordis Met, sed tunc Leo fortissimus inuasisset

233쪽

FΑcvNDI EPIs COPI modo autem dicunt synodi super epistola AIbae sententiam non esse a beato Leone firmatam, quam fatentur ea quae ab illa sunt de fide statuta firmasse, clim in alia parte gestorum, ex quibus eadem epistola recitata est, inueniatur quod scriptor eius Ibas de Nestoriana haeresi fuerit accusatus Sic enim accusatores eius dixeis runt: Quia N estorianus est,& beatum Cyrillumis Episcopum haereticum appellat. & rursus ibiis dein continetur: Maras dixit, De fide movemusis prius,& alia capitula pbst movemus. Reueren- ,, tissimi Episcopi dixerunci. Et si proposuimus vo- Bbis, ut horum trium capitulorum probatio. su is sequatur,nota ex hac inquisitione negauimus rori liquorum. Maras dixit,De fide movemus prilis. His ergo & huiusnodi probatur, qudd Episcopus Ibas de fide quam maxime fuerit accusatus.

Nam propterea contra cum memoratam epist

tam protulerunt. Sed & ipsa epistola duas naturas, &vnam per nam unius fili j domini Iesii Christi praedicat: propter quod de synodus eam

pronunciauit orthodoxam. quod Verinam non

pros et, si non esset eius de fide sententia. Ve Crum non est quare hic amplius demoremui . Ipsi eam non dicant Nestorianam, & non putetur ad causam fidei pertinere. Si autem N estoriana di- .citur,de fide utique accusatur: & quia iam suscepta dicitur a sancta synodo,cosequenter & a be to Leone dicitur esse firmata, quem non negantea quae ibi de fide sunt statuta firmasse. Nam si &illud cis concedatur, quia praeter fidei definitionem, cetera quae in illa synodo gesta sunt, nequo onfirmauerit, neque damnauerit : sic quoque

234쪽

A non potuerunt nouἡ diligentiae repertores crimen temeritatis euadere, qui statuere ausi sitiat,& dicere,Siquis dicit rectam esse ad Marim epistolam, aut eam defendit, & non anathematizateam, anathema sit. Nam eam Calchedonensis synodus rectam dicit, Leo vel si non conficinat, non anathei itiZat eam. Anathema igitur ab

istis cum synodo Calchςdonensi iactus est Leo. SED quia euidenti ac multiplici documentorum couictione monstratum est, menda citer ne

gari, quod epistolam venerabilis Ibae synodus B pronuntiauit orthodox m , & simul apparuit, quod eam nec beatus Leo Nestorianam iudica uerit, nam proculdubio etiam manifesta sinitentia vehementique damnaret : susticit nobis ad defensionem ipsius epistolae, quod eam tanta*nodus , & ipsius auctor synodi, vir Apostolicus, ct in doctrina veritatis toto orbe notissimus,approbauit. Haec est prima & immobilis ac secura

nostra ratio, quae nos tuetur ac firmat, aduersiis omnes contradicentium quaestiones': ut sicut

Apostolus dicit, non cito moueamur a nostro C sensi,neque terreamur, vel si minus hinc possit anus dare, sue accipere rationem, cur synodus orthodoxam iudicauit.Neq; enim est .sia Conciliorum faciendorum utilitas,qu- ut quod imtellectu non capimus, ex auctoritate credamus, . dc sicubi ratio minii 'nobis occurrerit, fides ne

labamur cito succurrat. Nam si post decretum disceptare licuerit,ut dicatur,prius probetur epistola illa quod recta sit ,:ut credatur fuisse siseeptamon.est quare iam Concilia claregentur,nec terminatae, inunb nec terminabiles dicant

235쪽

Cur enim non dicatur similiter, probetur prius, . ' quod unius essentiae sint pater ac filius, ut credatur hoc Nicςno concilio termi iratu:& quia consubstatialis est patri ac filio Spiritus sanct us,quia non aliten credi potest quod hoc synodus Con- stantin politana decreuerit. Atq; ita quaestionibus uniuersis in antiquo statu manentibus, non. sbium nihil synodorum constitutionibus absolu- , tum elle videbitur,sed etiam ad perpetuandas li-

ν η tes quaestionu in eis memoria reseruata. Et ideo

non idem modus esse debet,atq; ordo quaerendi, B post definitionem Concilij totius Ecclesiae coim sensione firmati,qui fuit ante definitionem. Tuc. enirn ratios ascebat, Vt si orthodoxa probaretur

illa epistola, suscipienda iudicaretur 1 si nodo. nunc repti ratio poscit, ut si suscepta probetur a syia o,iudicetur orthodoxa. Hanc obseruantia tenentibus, nihil nobis praeualebit haereticoruin , callidita Is iudicare non praestimamus, quod intelligite non valemus. Quanqua nonnihil intelleximus. intolleximus enim haereticoru fraudes errorς domuncimus. Non ergo parui est,qub d Cveraciter dedocemus errorem,&si plenam doc

non p''mus veritatem. Ad Hieremiam Do-ier Io. minus diciti: Ecce dedi verba mea in os tuum, O

. mystitu e sodissupergentes, ct regna, eradicarect effodere, ct reaedificare,ct replantare. Iubetur. at q, prisphera prius eradicare&effodere & dis . P rdere erro es atque undacia,ture dificare &plantare sitientiam & veritatem. Hoc persectum est opus,&iste praedicatoris est finis: quem si non

valemus attingero,certum est tamen nos aliquid

236쪽

perdendu fuit: & si minus possimus etiam reae- dificare & replantare, melioribψs hoc reseruemus ; & simus interea patrum auctoritate contenti. Sed dicit aliquis, Et numquid Eutychia- nis auctoritatem synodi Calchedonensis obiecturus es, ut ex eo Nestorianam non esse conuincas epistolam venerabilis Ibae , 'ubd eam orthodoxam iudicauit: com inde potius illi memoratam synodum, velut Nestorianam, qubdB eam receperit, criminentur λ Vbi primum res. pondeo, quoniam Eutychianis in hoc debitor non sim. Non enim me rationis ordo permit, tit, ut eis respondeam . cur ita patres nostri super epistola venerabilis Ibat decreuerint.Prius est enim, ut fateantur nobiscum , quod etiam Concilio Ephesino firmatum docuimus , dominum nostrum Iesiam Christum in duabus nuturis esse credendum, de quo est inter nos atque illos principalis dissensio ; dc ita demum facti amici, rationem sibi dari postulent pate C ni iudicij. Si autem inimici permanent, dc

praecepta Dei contemnunt, sanctis patrum definitionibus resistentes , despiciendi ac repellendi sunt, quoniam importune quaerunt illius causis per nos adipisci notitiam, quam solis amicis deberi in Evangelio Dominus dicit. Ioan i .rs inquit, amici mei estisisfeceritis quae ego praecipio vobis. Iam non dico vos seruos: quia seruus nescit quid ciat dominis eius. Uos autem dixi

amicos,quia omnia qua audiui a patre meo, nota

feci vobis. Non ergo debetur peccati seruis

237쪽

2i8 F ACUNDI EPIs COPIpraecepta Dei spernentibus, paterni consilij ra- Atio; vel si a nobis eam importune atque prae-

y pς 's postere sibi flagitent dari. Sic enim nos Petrus se Apostolus paratos esse iubet,ad respondendum omni hoscenti nos rationem de fide & spe quae

Colossi ,ε in nobis est, ut ad ipsum pertineat apparatum, quod Paulus coapostolus eius monet, ut scia mus quomodo oporteat nos unicuique respondere. Scientes igitur quomodo oporteat nox Vnicuique respondere, dicimus ut prius illi nobiscum de confessione duarum naturarum Chri- sti conueniant, quae aut sola, aut maxima dis- B sensionis est causa: dc tunc residua , reseruato ordine, requirentur. Nam manente inter nos illa quaestione,quis non aut stiperfluum aut praeposterum iudicet, si cum illis de synodi caper istola Ibae sententia dii utemusὶ Hinc beatus

Leo, cum Legatos expetitos Augusto Leoni di-' i recturum se promitteret, ait: Praenoscat igitur pietas tua , venerabilis Imperator , hos quos spondeo dirigciados,non ad confligendum cum n hostibus fidei, nec ad certandum contra ullos

M a sede Apostolica pri,fcchuros : quia de rebus C)3 S apud Nicaeam, & apud Calchedonem, sicut i Deo placuit, definitis, nullum audemus inireri tractatum,tanquam dubia, vel infirma sint, quae ii tanta per spiritum sanctum fixit auctoritas. Ini, structioni autem paruulorum nostrorum , qui ,, post lactis alimoniam, cibo desiderant solidi D re satiari, ministerij nostri praesidium non nera gamus: & sicut simpliciores non spernimus ,itat, a rebellibus haereticis abstinemus , memores

N praecepti Dominici dicentis :

238쪽

A dare Unibi , neque miseritu margarisin ante

porcos. Nimis quippe indignum nimisque in- iustum est , eos ad Ibertatem disceptationis admitti quos significat spiritus sanctus per pro- prophetiam dicens: Fli, alieni mentitistat mi- hi. Qui etiam si Euangelio non resisterent, de illis tamen se esse monstrarent, de quibus scri- ptum est: Deum se profitemur scire , factis au- Vtem negant. Hac igitur beati Leonis auctoritate nostra ratio confirmatur , quod disputarenos cum Eutychianis de sententia saper epist B la Ibae prolata nullus ordo permittat. Deinde quomodo vel ipsi nobiscum quaerunt contendere, & accusare sanctam synodum, quod sus. ceperit epistolam, quae incongruam de beato Cyrillo inspicionem sui conteriptoris continet , nisi pritis falsam esse confiteantur eamdem sitspicionem Ibae , qua putauit beatum

Cyrillum in duabus Christum negasse naturis 3 Tunc enim poterunt de iniusta reprehensione B. Cyrilli illam epistolam criminari, tunc

merito de ipsus iniuriisqueri, si non & ipsi C cum praedicto Iba dicant, quod unam Christi praedicauerit esse naturam. Alioquin eumdem reuerentissimum Ibam de reprehensione falsa culpare non poterunt : nisi fortὸ nobis persuadeant, & beatum Cyrillum unam Christi ex diuinitate & humanitate compositam praedicasse naturam, & orthodoxum Ibam hoc non debuisse culpare,qubdomnis Ecclesia confitetur esse culpiuile. Cernis igitur , religiose princeps, ad huius epistolae detensionem iussicere nobis in praesenti tempore, quod eam

239쪽

aro FAC VNDI Episco prprobauimus orthodoxam a synodo iudicatam, A. nec a B. Leone , sicut 'agebatur, expulsam, sed potius cum omnibus quae ibi sunt de fide statuta firmatam. Quam ob rem susscit nobis, ut dictum est, horum sola probatio. Siquiaemneque catholicus quisquam potest tantae synodi auctoritati resistere: neque nos ratio sinit cum Eutychimis , nedum inter nos , principali quaestione finita, de sententia stiper epistola Ibae prolata confligere. maxime quia coi queri de iniuria B. Cyrilli non potuerunt, quam ad inuidiam magnae synodi dolere se fingunt, gnis prius eum rateaiatur in duabus Christum praedicasse naturis. Versim his quae dicenda fuerant fissicienter, ut arbitror, explicatis, dc ab huius epistolae discussione longe repulsis haereticis 3 quia per sarreptiones eorum , multa vitia sunt eidem epistolae false atque fallaciter imputata: hac necessitate compulsus,instrueti ni paruulorum nostrorum , ne scandalizentur in talibus, non quasi arandis ut Leo, sed inter illos grandiusculus, ni sterij, quoniam & hoc ipse beatus Leo concessit, non nego quantu- Clumcunque praesidium . seb hac conditione

duntaxat , ut non in mea, quam redditurus sim, Atione meritum cause constituam,quam

prosectb peruides terminatam : sed potius in

auctoritate magnae synodi, quam inter haereticorum fluctus, ac turbines, sicut ancoram habemus animae, tutam & firmam. Huic ego nos deuotione atque obedientia religantes , obi cta primum oblatrantibus mole paternae se

tentiae, quam seper epistola saepe dicta pro

240쪽

LIBER V. air A tam docuimus , in quodam placidissimo fidei

portu causae rationem vel inuehiendam quaer mus , Vel ostendamus inuentam : ut quod fide ereditur , etiam intelligentia cognoscatur, non poste iustE represendi magnam synodum, quoniam cam iudicauit orthodoxam. quod in huius operis diuisione, ultimo loco nos promisimus ostensuros.

SEARCH

MENU NAVIGATION